«

»

Mag 11 2022

capitoli 8, 2 – 11, 18

[INDICE GENERALE]

INDICE DELLA TERZA VISIONE

CAPITULUM VIII

TERTIA VISIO

(8, 2 – 11, 18)

Et vidi septem angelos stantes (8, 2). Hic incipit tertia visio, que est de septem tubicinationibus septem angelorum septem tubas habentium.

<I> In qua primo describitur fontalis radix ipsarum septem tubicinationum designantium doctrinalem predicationem et eruditionem septem statuum ecclesiasticorum (8, 2-6).
<I.1> In prima autem, in qua monstratur radix septiformis predicationis doctorum, ostenditur primo quod hoc magisterii donum est a Deo doctoribus datum non qualibuscumque, sed Dei cultoribus (8, 2).
<I.2> Secundo ostenditur quod per Christi meritum et ministerium est eis datum, et etiam sub quo ordine est eis datum et ab eis acceptum (8, 3-5). Quia primo acceperunt et exercuerunt contemplative devotionis incensum et postmodum igneum incendium caritatis ad proximum canentis efficax predicationis eloquium, et hoc ibi: Et alius angelus venit (8, 3). Sanctorum vero per Christum oblata devotio tangitur ibi: Et data sunt illi et cetera (8, 3). Eorum vero ad salutem animarum inflammatio tangitur ibi: Et accepit angelus turibulum (8, 5). Efficax vero predicatio ipsam subsequens tangitur ibi: Et facta sunt tonitrua (8, 5).
<I.3> Tertio ostenditur doctorum ad actum predicandi sufficiens preparatio et applicatio, ibi: Et septem angeli, qui habebant et cetera (8, 6).

<II> Secundo subduntur sigillatim et per ordinem septem tubicinationes et quedam contingentia sub eis.

<Ia tubicinatio (8, 7)>

<IIa tubicinatio (8, 8-9)>

<IIIa tubicinatio (8, 10-11)>

<IVa tubicinatio (8, 12-13)> 

CAPITULUM IX

<IIIa visio>

<Va tubicinatio (9, 1-12)>

Et quintus angelus (9, 1), id est ordo doctorum quinti temporis, tuba cecinit, id est officium sue doctrine exercuit. Quid autem mali sit subsecutum ostendit subdens: et vidi stellam et cetera. Ad cuius evidentiam nota quod preter mala omnibus temporibus ecclesie et humano generi communia, erant tria gravissima circa finem quinti temporis ventura. Quorum primum fuit horrenda et effrenata laxatio clericorum et monachorum et laicorum seu vulgarium plebium. Secundum, sumens a predicta occasione<m>, est hereticorum Manicheorum et Valdensium eis in multis consimilium multa et pestifera inundatio. Tertium est aliorum ypocritalium religiosorum cum primis multiplicatio et spiritus Christi et vite eius ab omnibus impugnatio, quamvis sub diversis modis et fraudibus, ut fiat perplexior temptatio fere inducens in errorem electos.
Unaqueque autem istarum trium temptationum tangitur et describitur in parte ista, et ideo oportet eam ter exponi.

<Ia temptatio>

Igitur exponendo eam primo pro prima, scilicet pro enormi laxatione quasi omnium, tanguntur septem.
<I.1> Primo scilicet fontalis causa huius laxationis, que fuit casus quorundam episcoporum et abbatum in enormes cupiditates et ambitiones et laxationes, <qui> prius erant vel videbantur quasi stelle in celo (9, 1-2).
<I.2> Secundo tangitur <gravitas> mali de aperto iam puteo exeuntis, cum ait: et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magne, et obscuratus est <sol et> aer de fumo putei (9, 2).
<I.3> Tertio tangitur quedam spiritalis plaga quorundam pestiferorum de predicto fumo exeuntium, cum subdit: et de fumo putei exierunt locuste in terram (9, 3).
<I.4> Quarto describit potestatem nocendi eis a Deo permissam et cohibitionem ipsius ab aliquibus non permissis, unde subdit: et data est illis potestas, scilicet nocendi, sicut habent potestatem scorpiones terre (9, 3). […] Deinde de cohibitione subdit: et preceptum est illis ne lederent fenum terre neque omn<e> viride neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis (9, 4).
<I.5> Quinto describit gravitatem doloris predictorum lesuram consequentis et concomitantis, unde subdit: sed ut cruciarent mensibus quinque, et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Et in diebus illis querent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori, et fugiet mors ab illis (9, 5-6).
<I.6> Sexto describit plenius malas proprietates locustarum, ponens septem malas et ultimo octavam superius tactam sed <hic> quoad aliquid magis explicitam, scilicet quod habent vim scorpionis et potestatem nocendi quinque mensibus.
          <I.6.1> Pro prima dicit: Et similitudines, id est species seu imagines, locustarum erant similes equis                      paratis in prelium (9, 7).
           <I.6.2> Pro secunda dicit: Et super capita eorum, scilicet equorum, tamquam corone similes auro.
           <I.6.3> Pro tertia dicit: Et facies earum sicut facies hominum.
           <I.6.4> Pro quarta dicit: Et habebant capillos sicut capillos mulierum (9, 8).
           <I.6.5> Pro quinta dicit: Et dentes e<a>rum sicut dentes leonum erant.
           <I.6.6> Pro sexta dicit: Et habebant loricas sicut loricas ferreas (9, 9).
           <I.6.7> Pro septima dicit: Et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in                bellum.
           <I.6.8> Pro octava dicit: Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis  earum, et                 potestas earum nocere <hominibus> mensibus quinque (9, 10).
<I.7> Septimo ostendit summum regem istarum. Quia enim sunt fideles, licet moribus pravi, ne ex hoc credantur esse de regno et familia Christi, ideo contra hoc subdit: Et habebant super se regem angelum abissi, id est diabolum malitia infernali plenum et in inferno finaliter deputatum, cui nomen hebraice Abadon, grece autem Apollion et latine habens nomen Exterminans (9, 11).

<IIa temptatio>

Deinde pro secunda temptatione, scilicet Manicheorum hereticorum in quinto tempore multiplicatorum, et precipue in Italia et in Comitatu tholosano et circa, est expositio Ioachim […] (9, 1-11).

Super quo et consimilibus advertendum quod ipse plura dicit non assertorie sed opinative.

Quod autem futura temptatio mistici Antichristi non deberet principaliter ex secta Manicheorum assumi docet quincuplex ratio.

<IIIa temptatio>

Ultimo pro tertia igitur temptatione impugnativa vite et spiritus Christi et predisponente ad sectam magni Antichristi, est sciendum quod casus stelle de celo in terram habentis clavem putei abissi ipsumque aperientis est quorundam altiorum et doctiorum et novissimorum religiosorum casus in terrenas cupiditates et in mundanorum philosophorum scientias curiosas et in multis erroneas et periculosas. Acceperunt enim ingenium et clavem ad aperiendam et exponendam doctrinam Aristotelis et Averrois comentatoris eius et ad excogitandum profunda et voraginosa dogmata obscurantia solem christiane sapientie et evangelice vite et purum aerem religiosi status ipsius […].

Vel quia in fine quinti status erat spiritus et vita Christi seu Christus in spiritu quasi crucifigendus et quinque plagis plagandus, ideo quelibet tribulatio trium predictarum cruciat quinque plagis quasi quinque mensibus, quarum due in manibus et alie due in pedibus et quinta in latere.

<Ia tribulatio; IIa tribulatio; IIIa tribulatio>

Rex harum locustarum recte vocatur Exterminans (9, 11).

Sequitur: Ve unum abiit, et ecce veniunt adhuc du<o> ve (9, 12), id est due tribulationes maxime.

<VIa tubicinatio  (9, 13-11, 14)>

Et sextus angelus tuba cecinit (Ap 9, 13). Sub hac tubicinatione tanguntur septem tunc fienda.

<I> Primum est subversio Babilonis ab horribili exercitu hic descripto (9, 13-21).

Commemorat aliqua quia videntur necessaria ad intelligentiam huius partis, et etiam ut sciatur quod Ioachim dicit in hiis multa non assertorie sed solum opinative.

In prima autem continentur septem.
<I.1> Primo scilicet solutionis vinculi seu obstaculi exercitus hostilis efficax <et> imperiosa denuntiatio (9, 13-14).
<I.2> Secundo ipsorum solutio et ad hostile bellum ferventissima promptitudo, ibi: Et soluti sunt (9, 15).
<I.3> Tertio grandis numeri suorum equitum et equorum declaratio, ibi: Et numerus equestris exercitus (9, 16-17).
<I.4> Quarto trine armature equitum descriptio, ibi: Et qui sedeba<n>t (9, 17).
<I.5> Quinto terribilis sevitie et potestatis equorum demonstratio, ibi: Et capita equorum (ibid.).
<I.6> Sexto tertie partis hominum ab eis occisio et interfective potestatis eorum iterata declaratio, ibi: Et ab hiis tribus plagis (9, 18-19).
<I.7> Septimo future interfectionis ceterorum reproborum ab hiis nondum occisorum comminatoria insinuatio, ibi: Et ceteri homines (9, 20-21).

[…] Consurgebatque ex hoc proportionalis concordia status Novi Testamenti ad statum Veteris, seu status appropriati Filio ad statum appropriatum Patri […] Ut autem Spiritus Sanctus, a Patre et Filio procedens, utrumque correspondenter clarificet, veniet tertius status mundi sibi appropriatus in quo, omnibus idolis et heresibus per ipsum plenius extirpatis, statuetur solaris et superexcessiva contemplatio et degustatio Trinitatis et unitatis et omnium magnalium Christi et ecclesie sue […].

CAPITULUM X

<IIIa visio – VIa tubicinatio>

<II> Secundum est perfecta illuminatio spiritalium discipulorum a preclarissima et solari sapientia doctorum illius temporis, in qua et continetur denuntiatio predicationis eorum in toto orbe per eos illuminando, capitulo X°, Et vidi alium angelum (10, 1).

Iste angelus dicitur alius a quattuor angelis malis qui paulo ante dicuntur esse soluti (9, 15), et secundum hoc non oportet quod sit alius a sexto angelo tuba canente (9, 13ss.). Potest etiam distingui ab eo. […].

Quis iste angelus sit (sententie quorundam, Ioachim et auctoris).

Quod autem quidam dicunt hunc angelum esse Christum, quia solius ipsius est aperire librum, prout dicitur supra capitulo quinto (5, 2-3.9), non negamus quin ipse sit principalis reserator libri et precipue in quantum est Deus illuminans interius mentes, sed nichilominus ordinavit sub se angelicos spiritus et angelicos homines ad ministerialiter illuminandum inferiores. Qua ergo ratione per septem angelos tuba canentes intelliguntur angelici homines et doctores et etiam spiritus angelici eis presidentes, quamquam Christus principaliter doceat omnia que per tubicinationes angelorum docentur, eadem ratione debet consimiliter intelligi in proposito.

« Ego autem angelum istum secundum litteram aut Enoch fore puto aut Heliam. Verum, prout hoc Deus melius novit, unum dico pro certo, quod hic angelus significat personaliter magnum aliquem  predicatorem, quamvis spiritaliter ad multos viros spiritales tunc temporis futuros competenter valeat intorqueri. Sane facies angeli similis est soli, quia in hoc sexto tempore oportet Dei contemplationem in modum solis splendescere et perduci ad notitiam eorum qui designantur in Petro et Iacobo et Iohanne, id est Latinorum et Grecorum et Hebreorum, primo quidem Latinorum, deinde Grecorum, tertio Hebreorum, ut fiant novissimi qui erant primi et e contrario ». Hec Ioachim.

Sciendum etiam quod sicut sanctissimus pater noster Franciscus est post Christum et sub Christo primus et principalis fundator et initiator et exemplator sexti status et evangelice regule eius, sic ipse post Christum designatur primo per angelum istum. Unde et in huius signum in curru igneo apparuit transfiguratus in solem, ut monstraretur venisse in spiritu et imagine Helie (cfr. 4 Rg 2, 11) et simul cum hoc gerere perfectam imaginem veri solis, scilicet Christi.

In hoc capitulo tanguntur per ordinem tredecim magnalia istius angeli, quorum prima septem describunt perfectionem in ipso existentem, sex vero sequentia monstrant perfectionem ab ipso in reliquos manantem.
<1-3> Et vidi alium angelum fortem, descendentem de celo, amictum nube (10, 1),
<4> et iris in capite eius,
<5> et facies eius erat ut sol,
<6> et pedes eius tamquam columpna ignis,
<7> et habebat in manu sua libellum apertum (10, 2).
<8> Posuit etiam pedem dextrum sup<ra> mare, quia ad Sarracenos convertendos et ad martirium accipiendum ab eis cum summo studio et fervore laboravit ter ire ad eos […].
<9> Clamaturus autem est sicut leo rugiens (10, 3).
<10> Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas, ubi ostenditur quomodo septiformis spiritus Dei alte assistit predicationi eius.
<11> Et ego scripturus eram, et audivi vocem de celo dicentem: signa, id est quasi sigillo firmo in tuo corde claude illa que locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere (10, 4).
<12> Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam in celum et iuravit per viventem in secula seculorum, qui creavit celum et ea que in illo sunt, et terram et ea que in ea sunt, et mare et ea que in eo sunt, quia tempus amplius non erit; sed in diebus vocis septimi angeli, cum ceperit tuba canere, consumabitur misterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas (10, 5-7).
<13> Et vox, supple facta est, vel sonuit secundum Ricardum, quam audivi de celo iterum loquentem mecum et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et super terram (10, 8). Et abii ad angelum dicens ei ut daret michi librum (10, 9). Secundum Ioachim, iste ordo qui signatur in Iohanne auditurus est hanc vocem de celo, id est de scriptura sacra, quia si nusquam esset alia vox in scriptura sacra que hoc preciperet, sufficeret ista vox que de isto celo magno, id est de hoc libro aperto, descendit […].
Et dixit michi, scilicet angelus: Accipe librum <et> devora illum, et faciet amaricar<i> ventrem tuum, id est faciet tortiones amaras in ventre tuo, vel postquam erit in ventre faciet versus os exal<at>iones amaras, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel (10, 9). Et accepi librum et cetera (10, 10).
Et dixit michi: Oportet te iterum prophetare in gentibus et populis et linguis et regibus multis (10, 11). In ipsa sapientia libri expresse continetur quod oportet iterum predicari evangelium in toto orbe, et Iudeis et gentibus, et totum orbem finaliter converti ad Christum. Sed quod per istum hoc esset implendum non poterat sciri nisi per spiritualem revelationem, et hoc dico prout per Iohannem designantur hic singulares persone quia, prout per ipsum designatur in communi ordo evangelicus et contemplativus, scitur ex ipsa intelligentia libri quod per illum ordinem debet hoc impleri. Potest etiam dici quod eo ipso quod Dei instinctu et iussu accepit ab angelo singularem intelligentiam libri et cum singulari dulcore ipsam sibi invisceravit, et ex hoc cum dolore presensit passiones graves sibi et ecclesie affuturas, satis percepit se ad predicationem gentium destinari, sed nichilominus per sacros doctores hoc amplius asseritur, tum ne propter temptationem Antichristi et propter nimiam multitudinem hostium hoc timeant impediri. […]
Sed quare dicit iterum? Numquid iste antea predicaverat? […]

CAPITULUM XI

<IIIa visio – VIa tubicinatio>

<III> Tertium est quod sola ecclesia fidelium, assimilata templo et altari, tunc regetur a Christo et a suis prelatis; reliqua vero, assimilata atrio templi, reicietur et paganis calcanda tradetur, capitulo XI°, Et datus est michi (11, 1-2).

<IV> Quartum est duorum testium Christi destinatio et potentifica per tres annos et dimidium predicatio, ibi: Et dabo duobus testibus meis (11, 3-6).

Secundum Augustinum et Gregorium et Ricardum, hii duo testes sunt ad litteram Helias et Enoch, et hoc communiter tenetur, quamvis et per eos designentur duo ordines predicantium […] Ioachim autem in hoc loco dicit quod neque intellectu spiritali nec ystorico probari potest hos esse Enoch et Heliam, et maxime quia ex quibusdam signis eorum hic subscriptis (cfr. 11, 5-6) videtur presumi quod sint Moyses et Helias potius quam Enoch.

Deinde subditur religiosa austeritas eorum cum precellentia gratie et officii et virtutis eorum, dicens quod prophetabunt amicti saccis, id est vestibus cilicinis vel asperis et pauperculis (11, 3).

Deinde subdit de efficacia virtutis eorum contra adversarios, ibi: Et si quis eos voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum et cetera (11, 5). Super quo posset queri an ad litteram faciant huiusmodi visibilia signa seu miracula.

<V> Quintum est ipsorum ab Antichristo occisio, ibi: Et cum finierint (11, 7-10).

<VI> Sextum est ipsorum resurrectio et Antichristi cum suis complicibus prodigiosa interfectio, ibi: Et post tres dies et dimidium (11, 11-12).

<VII> Septimum est ceterorum ad Christum conversio, ibi: Et reliqui in timore sunt missi (11, 13).

<VIIa tubicinatio (11, 15-18)>

<Moralis expositio septem tubicinationum>

 

 

 

TERTIA VISIO

 

OCTAVUM CAPITULUM

 

305

1 Et vidi septem angelos stantes. 2 Hic incipit tertia [f. 94ra] visio, que est de septem tubicinationibus septem angelorum septem tubas habentium.
<I> 3 In qua primo describitur fontalis radix ipsarum septem tubicinationum designantium doctrinalem predicationem et eruditionem septem statuum ecclesiasticorum.
<II> 4 Secundo subduntur sigillatim et per ordinem septem tubicinationes et quedam contingentia sub eis. 5 Quarum prima incipit ibi: Et primus angelus tuba cecinit; 6 secunda ibi: Et secundus angelus; 7 tertia ibi: Et tertius angelus; 8 quarta ibi: Et quartus angelus; 9 quinta capitulo nono: Et quintus angelus; 10 sexta ibi: Et sextus angelus; 11 septima capitulo undecimo circa finem: Et septimus angelus.

1. Ap 8, 2   5. Ap 8, 7   6. Ap 8, 8   7. Ap 8, 10   8. Ap 8, 12   9. Ap 9, 1   10. Ap 9, 13   11. Ap 11, 15

306

<I – Primo describitur fontalis radix ipsarum septem tubicinationum>

<I.1> 1 In prima autem, in qua monstratur radix septiformis predicationis doctorum, ostenditur primo quod hoc magisterii donum est a Deo doctoribus datum non qualibuscumque, sed Dei cultoribus.
<I.2> 2 Secundo ostenditur quod per Christi meritum et ministerium est eis datum, et etiam sub quo ordine est eis datum et ab eis acceptum. 3 Quia primo acceperunt et exercuerunt contemplative devotionis incensum et postmodum igneum incendium caritatis ad proximum canentis (a) efficax predicationis eloquium, et hoc ibi: Et alius angelus venit. 4 Sanctorum vero per Christum oblata devotio tangitur ibi: Et data sunt illi et cetera. 5 Eorum vero ad salutem animarum [f. 94rb] inflammatio tangitur ibi: Et accepit angelus turib<u>lum (b). 6 Efficax vero predicatio ipsam subsequens tangitur ibi: Et facta sunt tonitrua.
<I.3> 7 Tertio ostenditur doctorum ad actum predicandi sufficiens preparatio et a<p>plicatio (c), ibi: Et septem angeli, qui habebant et cetera.

 

(a) canentis] causantis B   T (?)   (b) turibulum] turibolum P   (c) applicatio] amplicatio P

3. 4. Ap 8, 3   5. 6. Ap 8, 5   7. Ap 8, 6

307

<I.1. Primo ostenditur quod hoc magisterii donum est a Deo doctoribus datum non qualibuscumque, sed Dei cultoribus>

1 Dicit ergo: Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, tamquam scilicet Deum famulatorie colentes et ipsum et eius gloriam in omnibus intendentes et semper pre oculis habentes. 2 Licet autem simul visi sint a Iohanne et simul fuerint ab eterno in conspectu eterne prescientie et predestinationis Dei (a), non tamen simul sed successive in hac vita fuerunt.
3 <Et> (b) date sunt illis septem tube, unicuique scilicet una. 4 Per tubam autem intelligitur officium et gratia docendi et predicandi. 5 In gratia autem predicandi includitur (c) notitia scripture sacre, que formata est instar tube, quia flatus et sonus spiritualis intelligentie fuit in longo stipite seu calamo Veteris Testamenti <strictus> (d) et clausus; in eius fine vero, scilicet in Novo Testamento, fuit patulus et effusus. 6 In initio etiam Novi et in eius medio decursu non fuit sic apertus sicut erit in eius fine.
7 Quod [f. 94va] quidem Iosue sexto figuratum est [1], ubi iussu Dei bellatores Israel circuierunt urbem (e) Ierico sex diebus, semel tantum in die; armatos autem sequebantur septem sacerdotes habentes septem bucinas et bucinis clangentes ante archam Dei; hos autem sequebantur alii septem portantes archam Dei; reliquum autem vulgus sequebatur archam, cui non erat licitum clamare nec loqui (f). 8 Septimo autem die circuierunt urbem septies; nullus autem de populo debuit clamare vel loqui usque ad septimum circuitum septime diei. 9 Tunc autem ad preceptum Iosue omnis simul Israel (g) vociferati sunt, tunc etiam muri Ierico corruerunt et capta est civitas et interfecta sunt omnia que erant in ea preter Raab et domum eius, que pie et catholice susceperat et custodierat duos exploratores.
10 Sicut enim ibi primo preibant duodecim principes post Iosue ducem, quos sequebantur bellatores armati, et tertio sequebantur sacerdotes cum tubis, et <quarto> (h) sacerdotes archam portantes, et quinto reliquum vulgus, sic in primo statu ecclesie preierunt cum Ihesu Christo duodecim apostoli principes militie christiane, in secundo vero secuti sunt martires fide et virtute Dei armati, in tertio vero [f. 94vb] secuti sunt doctores tubicinantes, in quarto vero anachorite archam, id est legem et vitam Christi, super se portantes, in quinto vero secuta est generalis multitudo respectu priorum quasi vulgaris, et nichilominus in unoquoque sex dierum, id est sex statuum ecclesie, fuerunt hee quinque distinctiones populi christiani quodammodo simul, prout declaratum est supra in principio in XIII° (i) [2] ibi prenotatis. 11 Quamvis autem in quolibet predictorum dierum seu statuum doctores predicaverunt urbis (j) Ierico, id est huius mundi, ruinam, <qui> (k) mutabilis est sicut luna (Ierico enim interpretatur luna), et omnes electi eam optaverunt et intenderunt (l), in sexto tamen statu debet hoc fortius proclamari quia tunc vicinior erit. 12 In septimo autem et ultimo circuitu septimi status erit longe multiformior clamor, quia tunc apparentibus evidentissimis signis extremi iudicii, omnes electi quantumcumque vulgares et simplices proclamabunt huius seculi casum, tuncque Christus cum suis sanctis mundum iudicabit omnesque mundanos in eterne mortis interitum dabit.

 

(a) Dei] om. T   (b) et] om. P   (c) includitur] intelligitur B   T   (d) strictus] scriptus P   (e) urbem] om. B   T   (f) cui non erat licitum clamare nec loqui] om. B   T   (g) Israel] om. B   T   (h) quarto] quattuor P   (i) XIII°] tredecim B   T   (j) urbis] urbem T   (k) qui] que P   T   qui B   (l) optaverunt et intenderunt] optaverint et intenderint B   T

1. 3. Ap 8, 2

[1] Cfr. Js 6, 2-25; Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, ff. 123rb-124ra.
[2] Cfr. Prologus, Notabile XIII.

308

<I.2. Secundo ostenditur quod per Christi meritum et ministerium est eis datum, et etiam sub quo ordine est eis datum et ab eis acceptum. Quia primo acceperunt et exercuerunt contemplative devotionis incensum et postmodum igneum incendium caritatis ad proximum canentis efficax predicationis eloquium, et hoc ibi: Et alius angelus venit>

1 Et alius angelus et cetera. 2 Angelus iste, qui obtulit omnium sanctorum incensum et sacrificium Deo Patri, est Christus sacerdos magnus et pontifex, qui tam natur<a> (a) sue deitatis [f. 95ra] quam gratia singularis sanctitatis et dignitatis et auctoritatis est longe alius a septem angelis, id est ab universitate doctorum et sanctorum.
3 Qui venit, per nature humane et mortalis assumptionem, et stetit ante altare, id est ante curiam seu hierarchiam celestem. 4 Pro quanto enim, secundum carnis sue passibilitatem, minoratus est paulo minus ab angelis, habuit eos quasi ante se.
5 Vel, secundum Ricardum, altare hoc est eius humanitas, que nobis est altare in quo nostra vota et sacrificia offeruntur et fiunt acceptabilia Deo, de quo typice scriptum est: Altare de terra, scilicet (b) humilis carnis Christi, facietis michi. 6 Stare autem pertinet ad deitatis Christi immutabilitatem, que stetit, id est immutabiliter permansit, ante altare sue humanitatis, quia sua humanitate prior et sublimior fuit [1].
7 Vel, secundum Ioachim, hoc altare est parvus ille numerus sanctorum prophetarum et patrum qui ante Christi adventum collectus erat, super quibus vota et orationes iustorum oblate sunt quasi super altari, quia non solum passio Christi profuit nobis ad impetrandum misericordiam Dei, sed etiam fides et meritum (c) precedentium sanctorum. 8 Non quod non sufficiat ad omnia Christus, sed quia in opere pietatis [f. 95rb] vult sanctos patres habere consortes [2].
9 Vel altare hoc est solida veritas fidei seu maiestas Dei, super quam nostra vota et sacrificia debent fundari et offerri. 10 Ante hoc autem altare stat Christus in quantum homo, sicut pontifex se et (d) nos super ipso oblaturus Deo, nec mireris si Deus gerit in se multas rationes, scilicet altaris et etiam eius cui offeruntur oblata super altare.
11 Sequitur: habens turibulum aureum in manu sua, id est corpus suum purissimum omni gratia Deo gratum et incenso sacre et odorifere devotionis repletum. 12 Secundum etiam Ricardum, hoc turibulum sunt sancti apostoli, qui ad electorum preces Deo offerenda<s> (e) sunt principaliter constituti [3].

 

(a) natura] nature P   (b) scilicet] om. T   (c) meritum] merita B   T    (d) et] om. B   T   (e) offerendas] offerenda P

1. 3. 6. 11. Ap 8, 3   4. Heb 2, 7; Ps 8, 6   5. Ex 20, 24

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, i (PL 196, coll. 776 D-777 A).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. [124]va-b.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap III, i (PL 196, col. 777 A).
Cfr. Olivi, Tractatus de missa, § 81: « Deinde in diebus sollempnibus [sacerdos] assumit incensum et recogitat quod ipse est ante altare in persona illius angeli de quo dicitur, quia venit angelus magni consilii “Christus et stetit ante altare <Ap 8,3>, idest in conspectu ecclesie, habens turibulum aureum, idest corpus immaculatum, plenum igne, idest caritate. Et data sunt ei incensa multa a fidelibus, idest orationes, ut daret, idest representaret <eas> Patri de orationibus sanctorum. Non dicit omnes orationes, quia non omnes exaudit [cfr. G. Durand, Rationale, IV, viii, 1-2, p. 285]” , sed debite factas ».

309

<Sanctorum vero per Christum oblata devotio tangitur ibi: Et data sunt illi et cetera>

1 Et data sunt illi incensa multa, id est orationes Deo delectabiles. 2 Data quidem sunt ei ab ipsis orantibus, se et sua vota sibi tamquam nostro mediatori et advocato committentibus et per ipsum ea (a) offerri Deo postulantibus. 3 Data etiam sunt sibi a Deo Patre, 4 unde Iohannis XVII° dicit ipse Patri: Tui erant, et michi eos dedisti. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti michi. 5 Et in Psalmo dicitur: Ascendisti in altum et accepisti dona in hominibus. 6 In quantum enim sumus membra eius, ipse acc<i>pit (b) in nobis dona gratie que dantur nobis [1].
7 Data, [f. 95va] inquam, sunt ei ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante tronum Dei, id est ut daret et offerret eas Deo super propriis meritis sue humanitatis, seu super fundamentali ara divine veritatis et maiestatis, seu super coadiunctis meritis angelice hierarchie vel sanctorum precedentium patrum.
8 Et ascendit fumus incensorum, id est spiritualis fragrantia devotionum, de orationibus sanctorum, scilicet manans. 9 Ascendit, inquam, de manu angeli coram Deo, id est merito et intercessione Christi eas offerentis facte sunt acceptabiles Deo et acceptate (c) sunt ab eo et etiam, cooperante influxu et ministerio gratie Christi in mente sanctorum, elevate sunt in altum usque ad Deum.

 

(a) ea] om. B   T   (b) accipit] accepit P   (c) acceptate] accepte B   T

1. 2. 3. 7. 8. Ap 8, 3   4. Jo 17, 6.11   5. Ps 67, 19   8. 9. Ap 8, 4

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, ff. 125vb, 126va, 127ra; Olivi, Lectura super Iohannem, cap. XVII (Jo 17, 11), f. 162rb: « Quod autem eos sibi dare potuerit tamquam per creationem et predestinationem suos ostendit subdens: Tui erant, scilicet per creationem et predestinationem, et mihi eos dedisti. Dati sunt sibi secundum quod est Deus per generationem, secundum quam dominationem et omnipotentiam a Patre accepit; sibi vero ut homini dati sunt propter personalem unionem sue deitatis et propter rationem capitis et mediatoris et redemptoris quam a Deo secundum quod homo accepit. Dati etiam sunt sibi per hoc quod electi sunt ad hoc ut essent membra eius, et tandem de facto facti erant membra eius ».

310

<Eorum vero ad salutem animarum inflammatio tangitur ibi: Et accepit angelus turibulum>

1 Et accepit angelus turibulum aureum, id est in resurrectione resumpsit seu reunivit sue anime corpus suum, et implevit illud de igne altaris. 2 Sicut in baptismo dicitur Spiritus Sanctus in specie columbe descendisse in e<um> (a), quia tunc per illud signum innotuit quod Spiritus Sanctus erat singulariter in eo [1], 3 et sicut post resurrectionem dicit: Data est michi omnis potestas, quia tunc per gloriam resurrectionis innotuit quod omnem potestatem habebat et quia ex tunc erat congrue ordinata ad exequendum opera [f. 95vb] in eius ecclesia et in mundo fienda, sic tunc dicitur misisse ignem Spiritus Sancti in sua<m> humanitate<m> (b), quando per gloriam resurrectionis et per effusionem Spiritus Sancti in apostolos evidenter apparuit ipsum esse plenum igne Spiritus Sancti. 4 Altare autem, unde ignem illum accepit, fuit deitas.
5 Vel prout per turib<u>lum (c) intelligitur apostolicus cetus, quia sicut per auctoritatem apostolicam et per Spiritus Sancti gratiam eis copiosius datam fecit eos pontifices ad offerendum Deo electorum preces, sic eos ad zelum predicationis et inflammationis animarum accendit et ignivit et spiritali et ignita sapientia illustravit, quando de igne Spiritus Sancti, quo ipse erat fontaliter plenus, eos implevit. 6 Et secundum hoc ipsemet est altare de quo ignem derivavit in illos, et misit in terram, scilicet per eos predicantes, et non solum per verba sed per miracula et per sanctitatis exempla et caritatis beneficia corda gentium inflammantes. 7 Vel secundum primum modum, misit in terram quando in ipsos prius idiotas et animales Spiritum effudit, et per eorum ministerium in ceteros.

 

(a) eum] eo B   P   T   (b) suam humanitatem] sua humanitate B   P   T   (c) turibulum] turibolum P

1. 5. 6. 7. Ap 8, 5   3. Mt 28, 18

[1] Cfr. Mt 3, 16; Mc 1, 10; Lc 3, 22; Jo 1, 32.

311

<Efficax vero predicatio ipsam subsequens tangitur ibi: Et facta sunt tonitrua>

1 Et facta sunt tonitrua, scilicet illius altioris doctrine quam Apostolus loquebatur solis perfectis [1], vel tonitrua grandium comminationum; et voces, [f. 96ra] scilicet doctrine rationalis et quasi humane; et fulgura, scilicet coruscantium et stupendorum miraculorum, vel superfervidorum eloquiorum sic penetrantium et scindentium et incendentium corda sicut fulgur terrena penetrat et scindit (a), vel fulgura iudiciorum terribilium, ut cum Ananias et Saphira repente occisi sunt ad sententiam Petri, prout scribitur Actuum quinto [2]. 2 Et terremotus, quia visis tot signis et miraculis et sanctitatis exemplis, et auditis tam altis tamque discretis et fulgurativis Dei eloquiis [3], mota sunt corda hominum ad compunctionem, et mutata vita priori conversi sunt ad Christum; in pertinacibus vero, factus est terremotus peioris subversionis et iracunde commotionis et persecutionis fidei Christi et doctorum eius.
3 Possunt etiam predicta de missione ignis et de tonitruis et terremot<u> (b) referri ad ignitam predicationem Christi que magnum terremotum causavit in tota Iudea, unde Luche XXIII° principes sacerdotum contra ipsum allegant: Commovet populum docens per universam Iudeam et cetera. 4 Usquequo enim Christus baptizatus est et predicavit, non apparuit implevisse de igne altaris [f. 96rb] turibulum sue humanitatis.

 

(a) terrena penetrat et scindit] penetrat et scindit terrena B   T   (b) terremotu] terremotus P

1. 2. Ap 8, 5   3. Lc 23, 5

[1] Cfr. 1 Cor 2, 6.
[2] Cfr. Ac 5, 1-11.
[3] Cfr. Olivi, Postilla in Isaiam, prima pars, p. 220: « Sexto fit hoc ex libertate et agilitate divini spiritus et ad ostendendum quod ubi et prout vult spirat, ita ut nescias unde veniat aut quo vadat (Jo 3, 8). Vult enim divinus spiritus quod nobis pateat quod ipse loquitur ut dominus sermonis, non ut ei subiectus, et quod loquitur ut volans et more fulguris, subito hinc inde discurrens, et ut omnia in momento circuiens et circumlustrans. Unde et mentes spiritu isto alte afflatae vix possent se subicere et coartare legibus et limitibus humani sermonis. Tanta enim est libertas affectus eorum et tanta agilitas et vivacitas in internis sensibus eorum quod instar venti aut faculae flammeae subitissime hinc inde moventur, nunc ad hoc, nunc ad illud, et hinc manat illa divina et supereminens eloquentia prophetarum et apostolorum de qua in principio in quadam quaestione locutus sum ».

312

<I.3. Tertio ostenditur doctorum ad actum predicandi sufficiens preparatio et applicatio, ibi: Et septem angeli, qui habebant et cetera>

1 Prout autem hec tonitrua facta sunt per apostolos et per ceteros doctores ecclesie, tunc id quod subditur est specificatio per quos sunt facta et qualiter, unde sequitur: Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se ut tuba canerent. 2 Non autem paraverunt se simul, quia nec omnes simul in hac vita fuerunt, sed more prophetico accipit futura quasi presentia. 3 Hec autem preparatio partim includit premissa duo, scilicet de contemplativa orationum devotarum oblatione et de igne caritatis ad Deum et ad proximum susceptione et repletione.
4 Et ultra hoc addit ipsorum ad docendum et intonandum (a) providam et idoneam applicationem, iuxta quod habentes tubas tunc se parant ad tubicinandum quando tube calamos componunt, ac deinde tubam sic compositam applicant ori suo, ac deinde interno flatu inflant ora et tandem perflant tubas flatu oris sui. 5 Sic enim doctores primo ex scripturis sacris componunt et ordinant certas materias, ac deinde per igneas meditationes concipiunt et emittunt spiritalem intelligentiam, que est similis flatui [f. 96va] procedenti ex tuba. 6 Nam spiritalis intellectus sic progreditur de corde littere sicut flatus ex tuba [1].

 

(a) intonandum] informandum T

1. Ap 8, 6

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, ff. 40vb-41ra: « Scimus quia sonum tube duo pariter operantur, tuba scilicet atque flatus. Et quid per tubam, que visibilis est, nisi superficies littere que quodammodo cum legitur in libro videtur; aut quid per flatum, qui invisibilis est et tamen emissus per tubam terribiliter sonat, nisi spiritalis intellectus, qui tam magna mala minatur reprobis, tam ingentia bona pollicetur electis? ».

313

<II. Secundo subduntur sigillatim et per ordinem
septem tubicinationes et quedam contingentia sub eis>

<Ia tuba>

1 Et primus angelus, id est ordo doctorum primi status, tuba cecinit, predicando scilicet in Iudea. 2 Quid autem ex eorum doctrina sit per accidens subsecutum in pertinacibus Iudeis, et qualiter eis rebellaver<i>nt (a), ostendit subdens: et facta est grando et ignis, mixta in sanguine, et missum est in terram.
3 Grando significat duritiam et pertinaciam Iudeorum, que ad predicationem Christi et apostolorum fuit fortius congelata et indurata, sicut ad Moysi verba et signa Pharao fortius induravit cor suum.
4 Ignis vero significat zelum et flammam maligne ire et invidie, qua Christo et apostolis predicantibus <et> (b) prodigia facientibus acrius exarserunt contra ipsos et contra doctrinam eorum.
5 Predicta autem duritia et flamma fuerunt coniuncta et commixta cum sanguine, id est cum crudeli occisione et persecutione Christi et suorum.
Per terram autem significatur hic Iudea, quia sicut terra habitabilis fuit segregata a mari et discooperta aquis, ut posset homo habitare in ea et ut ipsa ad usum hominis posset fructificare et herbas et arbores fructiferas ferre, sic Deus mare infidelium nationum et gentium separaverat a [f. 96vb] terra et plebe Iudeorum, ut quiete colerent Deum et facerent fructum bonorum operum, et ut essent ibi simplices in bono virentes ut herbe, et perfecti essent ut arbores grandes <et> (c) solide et fructuose.
7 Predicta autem dicuntur missa quasi de celo in terram, id est in unam partem Iudeorum, quia quasi ex alto zelo Dei et sue legis videntur predictam grandinem et ignem et sanguinem in suis cordibus suscepisse. 8 Dicitur etiam hoc in signum quod cum forti casu et impetu facta sunt in eis. 9 Dicitur etiam sic, quia per accidens sunt immissa a celesti doctrina et opere Christi et suorum.
10 Quantum autem malum fecerint in Iudeis predicta ostendit subdens: Et tertia pars terre combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fenum viride combustum est.
11 Nota quod hic et infra frequenter sumitur pars tertia pro tota parte reproborum; relique vero due pro electis, quia due sunt partes electorum, scilicet imperfecti et perfecti, seu activi et contemplativi, vel boni subditi et boni prelati, vel rudes simplices et sapientes, seu discipuli et doctores. 12 Non est autem intelligendum quod quelibet istarum duarum sit in quantitate seu in (d) multitudine equalis tertie aut inter se invicem, sed sicut cum dividimus lignum in tres partes [f. 97ra] quarum una habet septem cubitos, secunda vero tres et tertia duos, vel e contrario tertia habet septem et prima duos, sic per simile intellige hic et infra [1].
13 Igitur tertia pars terre, id est Iudeorum, qui debebant alios stabilire seu fundare et nutrire sicut terra est sustentatrix arborum et herbarum, combusta est, scilicet per predictum ignem et grandinem. 14 Nam bona que prius habebant destruxit et in terream malignitatem convertit.
15 Vel per hanc tertiam partem terre potest intelligi littera cerimonialium legum et figuralium promissionum et documentorum et prophetarum et totius Veteris Testamenti, que quidem in spiritualibus per spiritalem intelligentiam sunt terra bona et fructifera, sed in malignis Iudeis per impium zelum et per carnalem intellectum est combusta, id est fructu et virtute vite et veritatis evacuata et in errorem mortiferum transducta.
16 Per arbores vero designantur hii qui videbantur alti in scientia divinorum et in fructu perfectorum operum.
17 Per fenum vero viride designantur simpliciores et imbecilliores, qui per bonam vitam virides videbantur et forsitan prius erant.
18 Totum autem fenum dicitur combustum et non sola (e) tertia pars quia, secundum Ioachim, de illis qui spiritales esse videbantur pars aliqua lapsa est, [f. 97rb] hii autem, qui ex toto carnales erant, omnes abierunt retro [2].
19 Vel, secundum Ricardum, totum fenum comburitur quia quisquis (f) solius credulitatis virorem et virtutem habet, et bonorum operum fructu caret, facile concrematur incendio fortis temptationis vel persecutionis supervenientis [3].
20 Vel per hoc designatur quod temptationem que simul habet magnam speciem boni et veri, et auctoritatem et testimonium maiorum et antiquiorum (g) et in sapientia famosiorum (h), et sequelam maioris et quasi totalis partis populi, nullus potest vincere nisi sit in fide et caritate firmus ut terra vel arbor et non fragilis et instabilis et cito arefactibilis sicut fenum. 21 Talis autem fuit temptatio iudaica contra Christum.
22 Ioachim exponit quod primus angelus fuit anthonomasice Paulus cum suis sodalibus, qui missus est, ut ipse ait, non baptizare sed evangelizare, et qui fuit doctor gentium et magister in fide et veritate, qui ex hoc quod docuit non esse servandam legem Moysi secundum litteram sed secundum spiritum [4] et quod spiritalis intelligentia gentibus prospera nuntiaret, non solum Iudei exteriores indurati et inflammati sunt horribiliter contra ipsum, sed etiam quasi tertia pars illorum qui iam erant [f. 97va] conversi ad Christum. 23 Quorum quidam qui, quasi arbores fructifere, videbantur esse aliorum doctores, facti sunt pseudoapostoli; omnes vero, qui carnaliter sapiebant, corruerunt ex toto [5].

 

(a) rebellaverint] rebellaverunt P cfr. f. 98rb, rr. 18-19   (b) (c) et] om. P   (d) in] om. B   T   (e) sola] solum T   (f) quisquis] ille qui B   T   (g)  antiquiorum] antiquorum B   T   (h) famosiorum] famosissimorum B

1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 10. 13. 15. 16. 17. 18. 19. Ap 8, 7   22. 1 Cor 1, 17

[1] Cfr. Olivi, Lectura super Lucam, Lc XIX, 20-21, p. 565: « Deinde, quantum ad punitionem malorum, subdit: Et tertius uenit [Lc 19, 20; Mt 25, 18.24]. Tam hic quam Matthei uigesimo quinto seruos malos significat per tertium, sicut et Iohannes Apocalypsis octauo sub primis quattuor angelis tuba canentibus designat reprobos per tertiam partem terre et maris et fluminum ac solis et stellarum (Ap 8, 6-12), et iterum capitulo duodecimo per tertiam partem stellarum a cauda draconis tractarum (Ap 12, 4). Cuius una generalis ratio est quod, licet reprobi sint plures numero quam electi, pro nichilo tamen ducuntur a Deo respectu illorum. Hic uero est quedam specialis ratio, quia solum unum peccatum, scilicet negligentie et accidie seu omissionis, uult hic ad maiorem exaggerationem tangere. Quia si pro solo hoc dampnantur, multo magis dampnabuntur pro multis malis operibus, que ultra hoc addiderunt. Est et alia ratio specialior, quia sicut in primo tempore Ecclesie apostoli et martires primique anachorete et doctores perfectissimi fuerunt, deinde in medio Ecclesie tempore mediocriter laborarunt, sic in tertio, id est circa finem Ecclesie, per quandam antonomasiam currit tertius iste seruus. Unde et angelo ultime ecclesie, Apocalypsis tertio, dicitur: quia tepidus es nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere [Ap 3, 16] ».
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 128rb.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap III, ii (PL 196, col. 779 B).
[4] Cfr. Rm 2, 29; 7, 6.
[5] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 127va-b.

314

<IIa tuba>

1 Et secundus angelus, id est ordo doctorum secundi status, tuba cecinit, id est inter gentiles magnifice predicavit et docuit. 2 Quid autem mali sit ex hoc per accidens subsecutum, et qualiter diabolus inflammavit et concitavit gentiles contra doctores et doctrinam eorum, monstratur cum subditur: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare. 3 Mons iste est diabolus, qui a gentilibus in idolis colebatur ut Deus, qui dicitur mons magnus tum propter magnum superbie sue tumorem, tum propter magnitudinem sue naturalis potentie, qui contra sanctos doctores, contra eius cultum et idolatriam predicantes et ipsam pro posse a toto orbe expellentes, exarsit igne ire et invidie contra ipsos, et per effectum impie suggestionis et successionis (a) missus est in mare, id est in fluctuosis cordibus gentilium, quorum multitudo erat quasi mare magnum et inter quos non [f. 97vb] erat habitatio fidelium simplicium, quasi pecora et iumenta, et multo minus perfectorum et discretorum, qui sunt quasi homines.
4 Per mare enim sepe in hoc libro designatur gentilitas, quia (b) fuit erroribus fluctuans et bellis ac seditionibus procellosa et moribus carnalibus et idolatriis turpibus salsa et amara et malitiis profunda et voraginosa et multitudine plebium quasi infinita.
5 Quid autem mali fecerit (c) ostenditur cum subditur: Et facta est tertia pars maris sanguis, id est illa pars gentilium, que noluit in Christum credere, facta est persecutrix et interfectrix fidelium et effundens sanguinem eorum.

 

(a) successionis] succensionis B   T   (b) quia] tum praem. B   T   (c) fecerit] effecerit B

1. 2. 3. 4. 5. Ap 8, 8

315

1 Et mortua est tertia pars creature eorum, que habebant animas in mari, id est illa pars simplicium gentilium, qui (a) credendo in Christum habebant (b) animam, id est vitam gratie cum quadam tamen animalitate, et que non valuit (c) tantam temptationem portare et vincere, et (d) mortua est a vita fidei apostatando ab ea.
2 Et tertia pars navium interiit, scilicet illa pars fidelium doctorum, qui verbo et exemplo et elemosinarum suffragio vel aliis piis obsequiis portabant et deducebant alios per mare gentilium quasi [f. 98ra] naves eorum, que nequivit vel noluit tantam persecutionem pati, interiit apostatando a fide. 3 Vel, secundum Ricardum, per habentes animas intelliguntur hii qui inter gentiles videbantur magis rationales; per naves vero hii qui aliorum erant vectores (e) et sustentatores, qui quidem fidem respuendo et in infidelitate permanendo eterne morti deputati disperierunt [1].

 

(a) qui] que B   T   (b) habebant] habebat B   T   (c) non valuit] noluit B   (d) et] om. T   (e) vectores] rectores T

1. 2. Ap 8, 9

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, iii (PL 196, col. 780 B).

316

1 Secundum autem Ioachim, mons iste magnus fuit Nicholaus, unus de septem diachonibus primis, qui succensus (a) zelo maligno, nominatam heresim condidisse narratur. 2 Sicut enim de apostolica ecclesia egressi sunt pseudoapostoli impugnantes apostolicam libertatem, quibus tamen restitit Paulus cum coadiutoribus suis, sic de septem diachonibus, quorum est legere et super humeros honus passionis Christi portare, exierunt Nicholaite, qui predicationem secundi temporis heretica pravitate fedaverunt (b). 3 Ex quo aliqua pars maris, id est gentilium, eis in sanguine crudelitatis et luxurie et comessationis idolaticorum adhe<sit> (c), et aliqua pars animalium fidelium et etiam nonnulle ecclesie, que erant quasi naves credentium [1]. [f. 98rb]
4 Primus tamen modus est litteralior et principalior et universalior. 5 Nam ex secta Nicholaitarum non exivit millesima pars temptationis secundi status, scilicet martirum, nec plus videtur pertinere ad secundum statum quam ad primum, nec potest dici quin tota persecutio martirum fuerit contra doctrinam fidei et contra docentes et addi<s>centes (d) et observantes eam.

 

(a) succensus] est add. P   (b) fedaverunt] fedarunt B   T   (c) adhesit] adherens P   (d) addiscentes] addicentes P

1. Ap 8, 8

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 128va.

317

<IIIa tuba>

1 Et tertius angelus, id est ordo doctorum tertii status cui anthonomasice appropriatur nomen doctorum, tuba cecinit, id est predicavit et docuit in orbe iam ad Christum converso a Constantino et ultra.
2 Quid autem mali sit per accidens subsecutum, et qui seu quales rebellaverint fidei et doctrine eorum, monstratur cum subditur: et cecidit de celo stella magna ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum.
3 Sicut per terram designatur supra locus fidelium 4 et per mare locus infidelium seu plebs gentilis, 5 sic per fontes et flumina terram irrigantia et potum dulcem hominibus et iumentis prebentia designatur sacra doctrina et doctores eius.

 

1. 2. 5. Ap 8, 10   3. Ap 8, 7   4. Ap 8, 8

318

1 Unus autem de primis corruptoribus eius fuit Origenes, primo quidem vita et sapientia [f. 98va] preclarus et celebris et maxime auctoritatis in tota ecclesia sicut stella magna et ardens ad zelum animarum et eruditionis earum et etiam ad martirium tamquam facula, prout patet ex libro Ecclesiastice ystorie [1] et etiam ex Ystoria tripartita [2], in tantum ut se ipsum castrasse feratur ut caste et secure posset docere virgines et ob zelum apostolice vite nudis pedibus ambulasse.
2 Errores tamen eius, ante (a) impium dogma Arrii, fuerunt in eius libris sepulti et paucis noti, quorum magnam partem recitat Ieronimus in epistula ad Avitum [3] quantum spectat ad duos libros eius qui dicuntur ‘peri archon’, id est ‘de principiis’. 3 In quibus dicit Filium et Spiritum Sanctum esse minores Patre et substantialiter ab eo diversos et ab eo creatos. 4 Negat etiam veram resurrectionem humane carnis, nec unionem anime ad corpus dicit esse naturalem sed potius penalem. 5 Ponit enim animas substantialiter non differre ab angelis, et omnes cum eis simul fuisse creatas ante mundi corporalis creationem, quem (b) ob solam carceralem punitionem spirituum peccantium dicit esse creatum. 6 Ponit enim animas peccasse antequam corporibus unirentur; ponit etiam eas de uno corpore in aliud, puta de corpore (c) humano in corpora [f. 98vb] bestiarum, revolvi et postmodum expurgari ab eis. 7 Ponit etiam nullum in statu glorie esse immobiliter sed exinde per culpam cadere et in corpora iterum recludi, nec (d) aliquem eternaliter in inferno esse sed exinde per penitentiam educi gradatim usque ad statum glorie. 8 Has autem revolutiones dicit esse infinities per futura secula fiendas [4]. 9 Dicit etiam Christum non solum occidi in terra pro hominibus sed etiam in aere pro demonibus.

 

(a) ante] ante corr. aut B   (b) quem] quin T   (c) in aliud puta de corpore] om. B   (d) nec] neque B   T

1. Ap 8, 10

[1] Cfr. Eusebius Werke. Zweiter Band. Die Kirchengeschichte, herausgegeben … von E. Schwartz. Die Lateinische Übersetzung des Rufinus bearbeitet … von Th. Mommsen. Zweiter Teil, Leipzig 1908 (Die Griechischen Christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte), VI, 3 (pp. 519-531), 8 (pp. 535-537).
[2] Cfr. Cassiodori – Epiphanii Historia ecclesiastica tripartita, recensuit W. Jacob, editionem curavit R. Hanslik, Vindobonae 1952 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, LXXI), VI, 20, rr. 16ss. (p. 331) e passim in relazione ai discepoli di Origene.
[3] Ad Auitum (Ep. CXXIV), in Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae, pars III: Epistulae CXXI-CLIV, ed. I. Hilberg. Editio altera supplementis aucta, Vindobonae 1996 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, LVI/1), pp. 96-117.
[4] Cfr. Olivi, Lectura super Ecclesiasten, p. 130 (Ec 3, 21a): « […] fuit error quondam Platonicorum et quorumdam hereticorum, quod anime hominum reuoluantur in corpore iumentorum et ecouerso ».

319

1 Postmodum autem, Constantini tempore, Arrius Alexandrie presbiter, qui tunc in doctrina scolastica et ecclesiastica singulariter et precellenter florebat, visus est ab initio quasi stella magna et ardens, sed tandem, erroribus Origenis inflatus, pertinaciter et sollempniter docuit Dei Filium non esse consubstantialem et coequalem Patri sed puram creaturam. 2 Ex cuius doctrina infecti sunt non solum multi laici sed etiam magni clerici et episcopi et religiosi, et Constanti<us> (a) imperator filius Constantini, et post ipsum multi alii imperatores constantinopolitani et tandem reges et regna Gothorum et Vandalorum et Longobardorum.
3 Uterque igitur, scilicet Origenes et Arrius, cecidit in tertiam partem fluminum et fontium, id est in erroneam doctrinam que est tertia. 4 Sunt enim due alie, quarum prima et inferior est vera et litteralis [f. 99ra] doctrina scripture sacre simplicibus doctoribus et discipulis competens; secunda vero est profunda et Christi sapientiam altam et misticam tradens, et hec secundum Apostolum Ia ad Corinthios II° competit solis perfectis auditoribus et doctoribus [1]. 5 Illi etiam erronei doctores et discipuli, a doctrina Arrii (b) infecti, sunt pars tertia fontium et fluminum, in quos Arrius, id est error Arrii, cecidit.

 

(a) Constantius] Constantinus P   (b) a doctrina Arii] arriani T

1. 3. Ap 8, 10

[1] Cfr. 1 Cor 2, 6ss.

320

1 Et nota quod casus Arrii fuit partim incidentaliter concomitans tubicinatione<m> (a) sanctorum doctorum tertii status, et partim precedens et partim per accidens causatus et augmentatus ab ipsa.
2 Concomitans quidem fuit pro quanto non ex occasione sanctorum doctorum, sed ex sola propria temeraritate et presumptione erravit et suum errorem docuit.
3 Precedens autem fuit pro quanto Origenes fuit fons et seminator errorum Arrii. 4 Nam ipse fuit tempore secundi status, bene ante Constantinum quamvis, prout supra in principio prenotavi [1], initium doctorum tertii status fuit aliquo modo inchoatum adhuc durante secundo, et idem est de aliis statibus. 5 Precessit etiam pro quanto doctoribus dedit occasionem subtilius inquirendi veritatem fidei contra quam erravit et occasionem fortiter impugnandi et condempnandi ipsam.
6 Per accidens vero causatus est error eius a recta predicatione [f. 99rb] sanctorum doctorum, tum quia volens superbe eorum subtiles investigationes imitari et auctoritatem et famam magisterii et prelationis eorum ambitiose assequi, digno Dei iudicio incidit in errores et factus est magister erroris (b).
7 Subsequens etiam eius et erroris sui impugnatio (c) et condempnatio fecit eum per accidens obstinatius obdurari et malignari in suo errore defendendo et multiplicius diffundendo, et idem fuit de sequacibus eius et consimiliter (d) cont<i>git (e) de aliis magistris (f) heresiarchis.

 

(a) tubicinationem] tubicinationes P   (b) et factus est magister erroris] om. B   T   (c) impugnatio] expugnatio B   T   (d) consimiliter] similiter B   T   (e) contigit] contingit P   T  contigit B   (f) magistris] magnis B   T

[1] Cfr. Prologus, Notabile X.

321

1 Et nomen stelle dicitur absintium, id est stella illa post eius casum fuit amarissima quasi absintium, et hoc apud omnes fideles fuit famosum et nominatum.
2 Et multi homines mortui sunt de aquis, id est de erronea expositione scripturarum sunt multi mortui a vita fidei et gratie per culpam mortalem et etiam per mortem eternam. 3 Non dicit ‘tertia pars hominum’, sed multi homines, ad insinuandum quod supra modum fuerunt in toto orbe multi et innumerabiles per heresim Arrii extincti ac deinde per aliquos (a) heresiarchas, puta per N<e>storium (b) et Eu<t>ichen (c) et consimiles, 4 qui prius visi sunt quasi stella in celo magna ardens (d).
5 Nota autem quod per fontes possunt intelligi libri sacri canonis et scriptores eorum, scilicet prophete [f. 99va] et apostoli. 6 Per flumina vero, que de fontibus trahuntur, possunt intelligi subsequentes expositiones librorum canonis et expositores seu editores earum. 7 Ille enim sunt instar fluminum quantitate maiores et aquam plurium fontium in se continentes.

 

(a) aliquos] alios B   T   (b) Nestorium] Nastorium P    (c) Eutichen] Eustichen P   (d) ardens] et praem. B   T

1. 2. 3. 5. 6. Ap 8, 11   4. 5. 6. Ap 8, 10

322

<IVa tuba>

1 Et quartus angelus tuba cecinit, id est ordo doctorum quarti status, scilicet anachoritarum vel preclariorum et magis contemplativorum doctorum, qui post tres status (a) floruerunt. 2 Horum enim fuit docere vitam et sapientiam magis contemplativam. 3 Quid autem mali sit ex hoc per accidens subsecutum vel incidenter cum illo inductum vel iuste manifestatum monstratur cum subditur: et tertia pars solis percussa est et tertia pars lune et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret tertia pars et noctis similiter.
4 Per solem videtur hic designari solaris vita et contemplatio summorum anachoritarum, qui fuerunt patres et exempla (b) aliorum, vel solaris sapientia et doctrina summorum doctorum.
5 Per lunam vero, regularis congregatio conventualium quarti temporis a sole predicto illuminata.
6 Per stellas vero, quidam singulares et alti et solitarii anachorite.
7 In quolibet [f. 99vb] autem istorum fuit duplex pars bona et tertia mala, quia in quolibet predictorum fuerunt boni maiores et minores. 8 Non enim omnes patres anachoritarum fuerunt equales, nec omnes subditi, nec omnes solitarii, qui proprie non fuerunt aliorum patres vel subditi.
9 Qui autem inter eos (c) fuerunt ypocrite, interius virtute vacui et exterius aliis apparenter assimilati, <fuerunt> (d) tertia pars, per ypocrisim primo in corde percussa et obscurata, et etiam per invidiam qua sanctis invidebant.
10 Secundo vero fuit exterius percussa et obscurata per manifestationem et increpationem ypocrisis eorum factam a sanctis spiritaliter rimantibus et probantibus ypocrisim eorum. 11 Ex hoc autem ypocrite exarserunt in maiorem iram et invidiam, et ultra hoc multi eorum in publicam insole<n>tiam (e) vel apostasiam, et sic magis percussi sunt et obscurati.
12 Tertio autem et ultimo percussa est hec pars per Sarracenos vastantes terras quas anachorite magis incoluerunt. 13 Nam sancti tunc temporis a Sarracenis corporaliter occisi non sunt per hoc in spiritu percussi, sed potius in merito et premio amplius clarificati.
14 Per diem autem, videtur hic designari illuminatio plebis ex solari [f. 100ra] exemplo et documento solarium patrum procedens, cuius tertia pars ypocri<tis> (f) adherens eosque imitans fuit consimiliter obscurata.
15 Per noctem vero, a luna et stellis illuminat<am> (g), videtur intelligi plebs secularior (h) et rudior et imperfectior quam illa que designatur per diem, unde nec est apta (i) illuminari et accendi et ad bonum excitari a superexcessiva vita et contemplatione solarium, immo potius horrent et quasi desperant in aspectu et auditu illorum; facilius autem excitantur et erudiuntur a magistris inferioribus eorum inferioritati magis proportionatis. 16 Horum ergo tertia pars, imitatrix et fa<u>trix (j) suorum ypocritalium doctorum, fuit consimiliter percussa et obscurata cum ipsis.

 

(a) tres status] tertios B   T   (b) exempla] exemplaria B   T    (c) eos] istos B   T   (d) fuerunt] fuit B   P   T    (e) insolentiam] insolertiam P    (f) ypocritis] ypocrisis P    (g) illuminatam] illuminata P   (h) secularior] clarior B   (i) apta] aperta T   (j) fautrix] factrix P

1. 3. 4. 5. 6. 9. 14. 15. Ap 8, 12

323

1 Rursus advertendum quod vastatio ecclesiarum orientalium facta per Sarracenos obscuravit maximam partem lune, id est ecclesie; et solis, id est solaris fidei et veritatis, vel episcoporum et prelatorum ecclesie orientalis; et stellarum, id est religiosorum; et diei et noctis, id est diurne claritatis christianitatis, que est in fide et cultu Trinitatis et Christi redemptoris, et nocturne claritatis ipsius, que est in patientia adversorum et [f. 100rb] in bono regimine temporalium et in bonis moribus seu operibus active. 2 Quale enim fuit tunc videre totum verum cultum Christi et totam veram christianitatem seu totam catholicam ecclesiam coartari ad solos latinos sive romanos, que prius erat in totum orbem et in omnes nationes et per multas patriarchales ecclesias diffusa.

 

1. Ap 8, 12

324

1 Quia ergo ex tanto casu multorum hereticorum tertii temporis adhuc restantium et ypocritarum tertii et quarti temporis, et ex tam horribili destructione et occupatione orientalium ecclesiarum facta per Sarracenos, viderunt sancti contemplativi quod multa horribilia iudicia oportebat sequi in tribus statibus subsecuturis, id est in quinto et sexto et septimo et precipue circa fines eorum, ideo (a) subditur: Et vidi et audivi vocem unius aquile volantis per medium celi. 2 Vidit quidem ipsam aquilam et (b) audivit vocem ipsius.
3 Per aquilam designantur hic alti (c) contemplativi quarti temporis, qui prophetico spiritu presenserunt et predixerunt mala que post finem quarti temporis debebant subsequi. 4 Inter quos credit Ioachim per hanc aquilam specialius (d) designari beatum papam Gregorium, qui utique fuit in quarto tempore, prout supra fuit in principio prenotatum [1]. 5 Ipse enim « libere [f. 100va] plurima de mundi fine et de pressura (e) seculi scripsisse dinoscitur, quique allegoriarum semitas ac si arduas celi vias altius pre ceteris prevolavit, neque enim invenitur alius similis eius (f), qui ista (g) erumpnosa tempora appropinquasse in suis operibus (h) testaretur ». 6 Hec Ioachim [2].

 

(a) ideo] et praem. P   (b) et] sed B   T   (c) alti] viri T   (d) specialius] om. B   T   (e) pressura] pressuris B   T   (f) eius] ei B   T   (g) ista] ita B   (h) operibus] temporibus B   T

1. 3. Ap 8, 13

[1] Cfr. Prologus, Notabile X; Notabile XII; Notabile XIII.
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 130rb. Prosegue Gioacchino: « Opponentibus autem super his in Concordie opere satisfecimus. Quod enim non cito accidit quod predixit, non ideo non accidit quia deceptus est ipse, sed quia iudicium quod facturus erat Dominus misericordia temperavit, quatenus et tempus pacis protelaretur in dies multos et brevius faceret tempus luctus ».

325

1 Sequitur: dicentis voce magna: Ve, ve, ve habitantibus in terra, id est diligentibus terrena. 2 Que quidem tria ve sunt de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri, id est que (a) per tres subsequentes ordines doctorum quinti, sexti (b) et septimi temporis sunt specialiter edocenda, tamquam ad eorum tempus pertinentia.
3 Posset tamen ibi, scilicet de ceteris vocibus, versus inchoari, ut non dicatur hoc ab aquila sed a Iohanne, ut sit sensus: sequitur, scribe (c) de ceteris vocibus trium angelorum, ut sit hic quasi titulus trium partium sequentium. 4 Primus tamen modus videtur litteralior, tum quia in hoc libro non est consuetum talem titulum in talibus locis <pre>mittere (d), tum quia illud quod post tria ve subditur videtur esse specificatio temporum illorum trium ve, aliter enim aquila non specificasset que essent illa ve aut quorum temporum.
5 Item, secundum Ricardum, per clamorosam comminationem trium istorum ve designantur tres tribulationes trium futurorum temporum esse gravissimas, et subdit: « Graves igitur sunt tribulationes que sub tuba [f. 100vb] quattuor precedentium angelorum precedunt, sed longe graviores sunt que sub trium subsequentium tuba succedunt » [1].
6 Et nota quod prima harum trium est horrenda laxatio et e<x>cecatio (e) circa finem quinti temporis, ita ut potius videatur esse Babilon quam Iherusalem, et potius sinagoga reproborum (f) persequens Christum et Spiritum eius quam ecclesia Christi. 7 Secunda est destructio huius Babilonis et subsequens temptatio magni Antichristi. 8 Tertia est tribulatio Gog et extreme dampnationis iudicium subsequens illam [2]. 9 Quidam tamen ponunt illam Antichristi pro tertio ve, sed Iohannes infra XI°, premissis tribulationibus duabus sub sexta tuba futuris, quarum prima est destructio Babilonis, secunda vero occisio sanctorum a magno Antichristo ac deinde interfectio Antichristi et suorum, hiis inquam premissis subdit: Ve secundum abiit, et ecce ve tertium veniet cito, quod quidem tangit in fine sexte tube et est iudicium extremum [3].

 

(a) que] quod B   (b) sexti] et praem. B   T   (c) scribe] scribere B   T   (d) premittere] permittere P   (e) excecatio] ececatio P   (f) reproborum] iudeorum B   T

1. 2. 3. Ap 8, 13   9. Ap 11, 14

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, v (PL 196, col. 782 D).
[2] Nota quod prima horum [sic] trium … et extremae damnationis judicium subsequens illam] Baluzii-Mansi Miscellanea, 264 B- 265 A, XXXIII.
[3] Cfr. Ap 11, 14.

NONUM CAPITULUM 

326

<IIIa visio>

<Va tuba>

1 Et quintus angelus, id est ordo doctorum quinti temporis, tuba cecinit, id est officium sue doctrine exercuit. 2 Quid autem mali sit subsecutum ostendit subdens: et vidi stellam et cetera. 3 Ad cuius evidentiam nota quod preter mala omnibus temporibus ecclesie et humano generi communia, erant [f. 101ra] tria gravissima circa finem quinti temporis ventura.
<I> 4 Quorum primum fuit horrenda et effrenata laxatio clericorum et monachorum et laicorum seu vulgarium plebium.
<II> 5 Secundum, sumens a predicta occasione<m>, est hereticorum Manicheorum et Valden<s>ium (a) eis in multis consimilium multa (b) et pestifera inundatio.
<III> 6 Tertium est aliorum ypocritalium religiosorum cum primis multiplicatio et spiritus Christi et vite eius ab omnibus impugnatio, quamvis sub diversis modis et fraudibus, ut fiat perplexior temptatio fere inducens in errorem electos.
7 Unaqueque autem (c) istarum trium temptationum tangitur et describitur in parte ista, et ideo oportet eam ter exponi.

 

(a) valdensium] valdentium B   P  valdensium    (b) multa] et praem. B   T   (c) autem] om. B   T

1. 2. Ap 9, 1

327

<Ia temptatio>

1 Igitur exponendo eam primo pro prima, scilicet pro enormi laxatione quasi omnium, tanguntur septem.
<I.1> 2 Primo scilicet fontalis causa huius laxationis, que fuit casus quorundam episcoporum et abbatum in enormes cupiditates et ambitiones et laxationes, <qui> (a) prius erant vel videbantur quasi stelle in celo. 3 Et pro hoc dicit: Vidi (b) stellam de celo cecidisse in terram, id est in terrestrem avaritiam et luxuriam.
4 Et data est illis (c) clavis putei abissi, 5 et aperuit puteum abissi, id est data est eis (d) potestas aperiendi ipsum. 6 Puteus abissi habet in-[f. 101rb]-fernalem flammam et fumositatem obscuram et profunditatem voraginosam et quasi immensam et societatem demoniacam. 7 Aperire ergo puteum abissi in populo quinti status fuit perverso exemplo et malo regimine solvere frenum carnalis concupiscentie et avaritie et terrene astutie et malitie et secularis lacivie ac demoniace seu pompose superbie, quod quidem frenum erat prius in ecclesia tam per Dei et suorum preceptorum ac iudiciorum timorem quam per sanctorum prelatorum disciplinam rigidam et severam ad se et suos subditos fortiter infrenandos, et etiam per sancte societatis exemplum et zelum nequeuntem in se vel in sociis tolerare enormitates et effrenationes predictas. 8 Fuit autem prelatis in predicta gradatim ruentibus data seu permissa potestas aperiendi puteum cordium ad concipiendum et effundendum mala predicta, tum quia malum quod a prelatis geritur facile trahitur a subditis in exemplum et sequuntur ipsum ut caput et ducem, tum quia prelatis non solum dissimulantibus et negligentibus mala subditorum corripere et punire sed etiam favorem prebentibus hiis qui peccant, [f. 101va] grex subditorum de se pronus ad malum cito labitur et tandem precipitatur; tum quia ob huiusmodi culpam prelatorum Deus permisit subditos temptari et a demonibus instigari et tandem ruere.

 

(a) qui] que P   (b) vidi] et praem. B   T   (c) illis] illi B   T   Vulg.   (d) eis] ei B   T 

3. 4. Ap 9, 1   5. Ap 9, 2

328

<I.2> 1 Secundo tangitur <gravitas> (a) mali de aperto iam puteo exeuntis, cum ait: et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magne, et obscuratus est <sol et> (b) aer de fumo putei. 2 Fumus iste est omne extrinsecum malum opus et signum de cordali flamma luxurie et avaritie et superbie et ire et invidie et  malitiose astutie procedens. 3 Et quanto iste fumus est maior et gro<ss>ior (c) et de maiori ac peiori flamma exiens, tanto plus pungit et confundit oculos intuentium, et tanto plus non solum coram fidelibus sed etiam coram infidelibus diffamat et obscurat solarem claritatem fidei et ecclesie et religionis perducentis ad cultum veri solis Christi, sicut aer sua perspicuitate perducit nostrum visum ad solem et radios solis usque ad oculum nostrum. 4 Vel per hoc designatur quod multi prelati ecclesiarum et religionum, qui prius erant quasi sol, et multi spirituales, qui prius erant quasi aer purus a [f. 101vb] sole illuminatus, corrumpuntur et denigrantur a fumo tante laxationis.

 

(a) gravitas] gratuitas P   (b) sol et] om. P   (c) grossior] grociosior P

1. Ap 9, 2

329

<I.3> 1 Tertio tangitur quedam spiritalis (a) plaga quorundam pestiferorum de predicto fumo exeuntium, cum subdit: et de fumo putei exierunt locuste in terram. 2 Quamvis per has locustas possint designari omnes mali christiani quorum malitia est multa et publica et multorum lesiva et cruciativa, magis tamen proprie, quoad hunc primum sensum, designat pravam multitudinem clericorum et monachorum et (b) iudicum et ceterorum curialium plurimos spiritaliter et temporaliter pungentium et cruciantium, qui omnes de fumo putei exeunt (c) quia de pravo exemplo effrenationis prefate occasionem et inductivam causam sui mali traxerunt, et etiam quia quasi de puteo inferni cum predicto fumo exempli pessimi videntur exisse. 3 Vocantur autem locuste, tum quia ad modum locuste (d) alte saliunt per elationem, et hoc postremis cruribus quia vanam gloriam in omnibus finaliter intendunt, et ad terram recidunt per cupiditatem; tum quia instar locustarum postremis cruribus saliunt, proponendo scilicet in fine penitentiam agere et sic sperant ad gloriam eternam salire, pedibus [102ra] vero anterioribus et toto ore terre adherent virentia cuncta rodentes; tum quia locusta est animal parvum et secundum legem mundum, habetque alas non ad altum et diuturnum volatum sed ad infimum et modicum. 4 Et ideo partim designat ypocritas humilitatis et munditie et contemplativi volatus simulatores aliorum vitam detractionibus corrodentes et aliorum bona temporalia devorantes, sive per auctoritatem ecclesiasticam, sive per oblationem quasi sanctis factam, sive per questum quasi sub specie pietatis exactum, sive per symoniacam fraudem, sive per falsa et iniqua iudicia vel per alias impias exactiones; partim etiam designat leves et volatiles clericos et monachos carnalia sectantes et per <ea> (e) multis nocentes.

 

(a) spiritalis] specialis B   (b) et] ac B   T    (c) exeunt] exierunt B   T    (d) locuste] locustarum B   T    (e) ea] eam B   P   T

1. Ap 9, 3

330

<I.4> 1 Quarto describit potestatem nocendi eis a Deo permissam et cohibitionem ipsius ab aliquibus non permissis, unde subdit: et data est illis potestas, scilicet nocendi, sicut habent potestatem scorpiones terre. 2 Scorpio apparet facie blandus et quasi brachiis ad amplexandum expansis, sed cauda retro pungit et nocet suum toxicum infundendo. 3 Sic prefati ypocrite cum quodam exteriori et anteriori blandimento et favore explent finaliter suas malitiosas inten-[102rb]-tiones sive temporalia extorquendo, sive suas luxurias seu lascivias cum hiis quibus se iungunt implendo, sive suos pravos mores eis quasi infundendo.
4 Deinde de cohibitione subdit: et preceptum est illis ne lederent fenum terre neque omn<e> (a) viride neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis. 5 Per fenum et per ceteras herbas virentes designantur simplices, humilitatem et virorem fidei et vite honeste et pie servantes; per ‘arbores’ vero perfectos et solidiores facientes magnos fructus. 6 Non permittit ergo Deus istos ledi, nisi ipsi prius per pravum consensum se ipsos lederent et reprobarent. 7 Quamdiu autem in sua bonitate permanendo illis non consentiunt, tota temptatio et tribulatio quam ab illis patiuntur proficit eis ad meritum et premium et ad virtuosum exercitium, et ideo non nocet eis, immo per accidens seu materialiter prodest. 8 Carnalibus vero, qui signum fidei et caritatis non habent in frontibus, id est in constanti et faci<a>li (b) consensu cordis, nec in extrinsecis operibus bonis, nocent tam in temporalibus quam in spiritualibus. 9 Attamen <et> (c) in istis habent potestatem coartatam, unde subdit [102va]: et dictum est illis ne occiderent eos, id est non permittuntur a Deo ut sic repente eos in eternam mortem precipitent quin quamdiu sunt in hoc seculo possint per penitentiam sanari a toxico et lesura illorum.

 

(a) omne] omnem P   (b) faciali] facili P  T  faciali B   (c) et] om. P  et B  T

1. Ap 9, 3   4. 5. 8. Ap 9, 4   9. Ap 9, 5 (Vulg. et datum)

331

<I.5> 1 Quinto describit gravitatem doloris predictorum lesuram consequentis et concomitantis, unde subdit: sed ut cruciarent mensibus quinque, et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. 2 Et in diebus illis querent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori, et fugiet mors ab illis.
3 Per menses quinque secundum quosdam designantur quinque tricenarii dierum, sumendo diem pro anno, id est centum quinquaginta anni quibus, ut dicunt, plaga huius fumi et istarum locustarum erat circa finem quinti status duratura. Ioachim tamen dicit hoc de plaga Manicheorum, quamvis non assertorie [1].
4 Secundum vero Ricardum, quinque mensibus cruciantur carnales per istos, quia <qui> (a) per quinque sensus corporis adherent transitoriis permittuntur aliquando pro ablatione terrenorum, que diligunt, a reprobis affligi, ut sic afflicti ab amore terrenorum resipiscant et ad vera bona querenda resurgant [2].
5 Vel per quinque menses voluit designare totum tempus quinti status, quia [102vb] quinarius quinario correspondet, non quod in toto quinto tempore sic multum inundaverint huiusmodi locuste, sed quia ex copia temporalium ecclesie <et> (b) monasteriis quinti temporis data cepit occasio et incentivum predictorum malorum, et etiam quia semper in eo fuerunt aliqui similes locustis istis.
6 Vel quia quinque menses sunt pars quinque annorum eis in quinario correspondens, ideo extremam partem quinti temporis, in qua predicta mala precipue inundare debebant, designat per quinque menses.
7 Vel quia carnales quinti temporis vacant precipue deliciis et cupiditatibus quinque sensuum in iuven<i>li (c) etate, que maxime floret circa etatem tricenariam, ideo crucia<tum> (d) ex hoc causatum designat per quinarium et tricenarium, <id est> (e) per quinque menses, quia menses solares sunt communiter  triginta dierum.
8 Per cruciatum autem designatur hic pungitivus remorsus conscientie et timor gehenne, qui fidelibus in gravia peccata cadentibus non potest de facili deesse. 9 Designat etiam iram et offensam quam temporaliter dampnificati et iniuriati a predictis locustis habent contra eas, et designat etiam merorem et consternationem quam multi habent de tantis malis per locustas factis, ita quod tedet eos vivere et maxime quia timent incidere in tantam temptationem et per consequens dampnari. 10 Multi [f. 103ra] etiam per evasionem (f) tantorum malorum cupiunt et desiderant martiria, sed non inveniunt propter pacem quinto tempori datam.

 

(a) qui] om. P  qui B   T   (b) et] om. P  et B   T   (c) iuvenili] iuvenali  (?) P   (d) cruciatum] cruciantur P   (e) id est] om. P   (f) per evasionem] pro evasione B   T

1. Ap 9, 5   2. Ap 9, 6

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 131va. Sui Patarini (la « plaga Manicheorum ») cfr. ibid., f. 131ra-b, cui fa riferimento l’esegesi della seconda tentazione.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vi (PL 196, col. 784 C).

332

<I.6> 1 Sexto describit plenius malas proprietates locustarum, ponens septem malas et ultimo octavam superius tactam sed <hic> (a) quoad aliquid magis explicitam (b), scilicet quod habent vim scorpionis et potestatem nocendi quinque mensibus.
<I.6.1> 2 Pro prima dicit: Et similitudines, id est species seu imagines, locustarum erant similes equis paratis in prelium, id est sunt fortes et (c) animosi et prompti et a demonibus, quasi ab equitibus, agitati ad omnem rixam et vindictam et ad litigia causidicationum et ad ledendum homines tam spiritualiter quam temporaliter.
<I.6.2> 3 Pro secunda dicit: Et super capita eorum, scilicet equorum, tamquam corone similes auro, id est gloriantur cum male fecerint, et per superbiam et per temporalis glorie affluentiam et per preliorum suorum victoriam reputant se quasi coronatos et reges, et etiam quia sperant et promittunt sibi premia eterna. 4 Dicit autem tamquam corone, quia eorum spes et gloria non est vera sed vana et falsa, nec est verum aurum, id est vera gloria, sed falso similis (d).
<I.6.3> 5 Pro tertia dicit: Et facies earum (e) sicut facies hominum, quia fingunt se humanos et modestos et se cuncta secundum rationem agere. [f. 103rb]
<I.6.4> 6 Pro quarta dicit: Et habebant capillos sicut capillos mulierum, quia realiter sunt molles et effeminati et alios ad mollitiem protrahentes.
<I.6.5> 7 Pro quinta dicit: Et dentes e<a>rum (f) sicut dentes leonum erant, tum per crudelitatem detractionum vitam et famam alienam corrodentium et precipue suorum emulorum, tum propter impiam rapacitatem temporalium.
<I.6.6> 8 Pro sexta dicit: Et habebant loricas sicut loricas ferreas, id est sic sunt armati dura pertinacia quod nulla sagitta divini eloquii aut salubris increpationis et compunctionis possunt penetrari.
<I.6.7> 9 Pro septima dicit: Et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum, id est fama et sonus tumultuosi volatus e<a>rum (g) ad sua opera maligna est sicut tumultuosus sonus quadrigarum et equestrium exercituum magnorum et mult<o>rum (h) impetuosissime currentium ad bellum.
<I.6.8> 10 Pro octava dicit: Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum, et potestas earum nocere <hominibus> (i) mensibus quinque. 11 Per caudam designatur finalis et occulta intentio et efficacia; per caudam autem scorpionis, venenosam et intoxicativam et quando vult pungere versus superiora et anteriora recurvatam, [f. 103va] designatur intentio et eius efficacia venenata pravis moribus aut erroribus aut simul utrisque. 12 Et hoc sub fraudulenta specie, quasi per hoc ducat et stimulet ad bona superiora et anteriora, sive illa superioritas et primitas (j) estimetur esse in bonis carnalibus et sensualibus sive in spiritualibus et eternis. 13 In caudis igitur locustarum sunt aculei, tum quia subtiliter et acute penetrant corda illorum quibus se familiariter applicant, tum quia puncturam peccati et remorsus in corde illorum relinquunt, tum quia sepe eos in temporalibus astute et subtiliter ledunt. 14 Reliquum autem de potestate nocendi quinque mensibus est expositum supra.

 

(a) hic] hoc P   (b) explicitam] explicatam T   (c) et] om. T   (d) similis] sibi praem. B   T   (e) earum] eorum B   T   (f) (g) earum] eorum P   (h) multorum] multarum P   (i) hominibus] omnibus P  hominibus B   Vulg.   (j) et primitas] om. B   T

2. 3. 4. 5. Ap 9, 7   6. 7. Ap 9, 8   8. 9. Ap 9, 9   10. Ap 9, 10

333

<I.7> 1 Septimo ostendit summum regem istarum. 2 Quia enim sunt fideles, licet moribus pravi, ne ex hoc credantur esse de regno et familia Christi, ideo contra hoc subdit: Et habebant super se regem angelum abissi, id est diabolum malitia infernali plenum et in inferno finaliter deputatum, cui nomen hebraice Abadon, grece autem Apollion et latine habet (a) nomen Exterminans. 3 Hoc ultimum dicitur addidisse latinus interpres, quod patet quia non est in greco. 4 Ideo autem nomen eius heb-[f. 103vb]-raice et grece tradidit ad designandum quod rex est omnium malorum tam de Iudeis, quam de gentibus (<que> (b) tam hic quam in epistulis Pauli per grecos designantur); diciturque in omni lingua Exterminans, quia omne bonum in suis sequacibus pro posse exterminat et quia universaliter exterminare nititur omne bonum et etiam quia suos accendit ad exterminium boni. 5 Potest etiam per hunc angelum designari quicumque precipuus princeps et incensor (c) prefatorum malorum.

 

(a) habet] habens B   T   (b) que] qui P   (c) incensor] intentor B   T

2. 4. Ap 9, 11

334

<IIa temptatio>

1 Deinde pro secunda temptatione, scilicet Manicheorum hereticorum in quinto tempore multiplicatorum, et precipue in Italia et in Comitatu tholosano et circa, est expositio Ioachim quod stella de celo cadens fuit aliquis clericus scientia litterarum imbutus, qui clavem scientie pravi dogmatis et potestatem investigandi profunda sapientie false et superstitiose, non Dei, a patre mendacii accepit. 2 Puteus autem abissi est profunditas humane et false sapientie, de qua fumus erroris procedit [1] obscurantis solem et aerem, quia non solum plebei sed et multi sacerdotes et religiosi multique principes et milites fuerunt hoc errore infecti.
Heretici autem ex hoc errore geniti sunt locuste de fumo putei exeuntes, 4 quos Apostolus Ia ad Thimo-[f. 104ra]-theum IIII° tangit litteraliter et satis aperte dicens: Spiritus autem manifeste dicit quod in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis demoniorum, in ypocrisi loquentium mendacium et cauterizatam (a), id est adustam et corruptam, habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, et supple docentium abstinere a cibis quos Deus creavit et cetera. 5 Ad litteram enim Manichei condempnant matrimonium et omnem creaturam corporalem tamquam secundum eos a Deo malo creatam, et ideo a quibusdam cibis dicunt abstinendum tamquam a Deo malo creatis et tamquam augmentativis substantie Dei mali in edentibus ipsos; ex hoc etiam condempnant matrimonium quia per eius actum dicunt generari et augeri malas substantias Dei mali [2].
Non autem permittuntur ledere fenum, id est simplices fideles, qui interrogati ab hereticis mox avertunt aures, dicentes non esse suum sed clericorum et peritorum disputare de fide [3].
Non etiam possunt ledere ‘arbores’, id est perfectos et peritos in fide, sed solum carnales signo Dei carentes [4], id est zelo fidei et timore Christi ac reverentia ad eius ecclesiam et prelatos.
Quod autem ait, dictum esse (b) illis, id est prohibitum seu non perm-[f. 104rb]-issum, ne occiderent eos, sed ut cruciarent mensibus quinque, dicit Ioachim non esse hoc dictum de morte eterna, sed de totali extinctione fidei [5]. 9 Quod est intelligendum respectu illorum carnalium quos non omnino in suum errorem trahunt, sed solum suis stimulis in dubium valde cruciativum inducunt, detrahendo scilicet fidelibus et mala exempla clericorum et prelatorum eis ingerendo et contra quasdam difficultates fidei arguendo per sensibiles auctoritates scripture et per quedam exempla plana (c) et sensibilia, et e contra fictam sanctitatem suorum, quos perfectos vocant, eis demonstrando et commendando [6]. 10 Hoc autem instar scorpii faciunt sub blanda specie et quasi sub pio zelo erudiendi (d) eos ab errore et dampnatione et reducendi eos ad viam salutis.
11 Subdit autem Ioachim quod fortassis quinque menses significant quinque generationes annorum, scilicet annos centum quinquaginta, quamdiu est ex quo ista secta fuit exorta, licet nesciamus a quo fuerit inchoata vel aucta [7]. 12 Quod est intelligendum respectu ortus eius in quinto tempore, quia alias certum est eam fuisse exortam a quodam qui vocabatur Manicheus qui, prout in cronicis scribitur, anno Domini ducentesimo octogesimo primo sub imperatore Probo emersit [f. 104va] de Perside. 13 Fuit enim genere Perses. 14 Sicut etiam patet ex multis libris Augustini, tempore suo fuit eius heresis in Africa, unde et contra Faustum manicheum magnum librum scripsit.
15 De predictis autem sic scorpionali stimulo et dubio fortiter cruciatis, non tamen in eorum heresim transductis nec a fide vera simpliciter extinctis, subditur quod tales querent mortem et non invenient, propter scilicet nimium cruciatum sui dubii, tamquam ex hoc timentes dampnari et in utraque parte, scilicet falsa et vera, timentes errare.
16 Vel, secundum Ioachim, quia credentes eorum (e) querunt ferventissime pro sua heresi mortem, tamquam credentes se per hoc adipisci coronam et vitam eternam. 17 Primus tamen sensus videtur litteralior, quia statim premisit de cruciatu istorum [8].
18 Preterea credentes illorum sunt de numero locustarum cruciantium, qui et sunt quasi equi parati in prelium, quia pro suo errore defendendo et propagando sunt animosissimi usque ad mortem.
19 Per faciem autem humanam ficta humilitas, 20 per dentes vero leonum vera (f) immanitas designatur; per capillos vero mulierum, qui longiores sunt capillis virorum, designatur assiduitas operandi, quia quasi de suo labore viventes religiosos esse (g) iactitant [f. 104vb] et modestos [9].
21 Puto tamen per hoc magis designari mollitiem carnalem et superfluitatem rerum quam in occulto habent, et etiam quia principibus carnalibus et effeminatis adulatorie blandiuntur et adherent sicut capilli ornantes capita mulierum, et etiam quia suis credentibus, qui non sunt de suis perfectis, concedunt omnem luxuriam et avaritiam.
22 Per alas autem locustarum designantur hii qui apud eos vocantur perfecti, qui quando veniunt ad conflictum sicut stridentes et rugientes disseminant verba sua, ut videantur superare verbis quos non possunt vincere ratione [10].
23 Habent etiam super se regem, quia unum apostolicum cui omnes obediunt se fatentur habere. 24 Et subdit Ioachim: Puto ego de huiusmodi pseudopapa quod ipse veniat tenere locum Antichristi. 25 Antichristus vero revelabitur manifeste sub sexto angelo tuba canente [11], de quo paulo post dicit: Quantum capere queo, tempus sexti angeli initiatum est, et tamen tempus quinti necdum (h) consumationem accepit [12]. 26 Puto autem quod anno millesimo ducentesimo incarnationis dominice consumationem accipiet [13]. 27 Hucusque Ioachim.

 

(a) cauterizatam] cauteriatam B   Vulg.   (b) esse] est T   (c) plana] plena B   T   (d) erudiendi] eruendi B   (e) eorum] heresi praem. B   add. T   (f) vera] fera B   (g) esse] se praem. B   T   (h) necdum] nondum B   T

1. Ap 9, 1   2. Ap 9, 2   3. Ap 9, 3   4. 1 Tm 4, 1-3   6. 7. Ap 9, 4   8. Ap 9, 5 (Vulg. datum est illis)   15. Ap 9, 6   18. 19. Ap 9, 7   20. Ap 9, 8   22. Ap 9, 9   23. Ap 9, 11

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 130va.
[2] Ibid., f. 132vb (l’ultimo periodo è elaborazione di Olivi).
[3] Ibid., f. 131ra.
[4] Ibid.
[5] Ibid., f. 131va.
[6] Cfr. ibid., f. 131rb-va (libera citazione).
[7] Ibid., f. 131va.
[8] Ibid., ff. 131vb-132ra.
[9] Ibid., f. 132ra-b. Nell’ed. di Gioacchino « ficta humanitas ».
[10] Ibid., f. 132va.
[11] Ibid., f. 133ra. Nell’ed. di Gioacchino « pseudopropheta » anziché « pseudopapa ».
[12] Ibid., f. 133va.
[13] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, III 2, c. 6; Patschovsky 2, p. 334, 13-16. Cfr. Ap 12, 6.

335

1 Super quo et consimilibus advertendum quod ipse plura dicit non assertorie sed opinative. 2 Sicut enim ex naturali lumine intellectus nostri quedam scimus in-[f.105ra]-dubitabiliter ut prima principia, quedam vero ut conclusiones ex ipsis necessario deductas, quedam vero nescimus sed solum opinamur per probabiles rationes, et in hoc tertio sepe fallimur et possumus falli, nec tamen ex hoc lumen nobis concreatum (a) est falsum nec pro tanto fallimur pro quanto opiniones nostras scimus non esse scientias infallibiles, sic lumen per gratuitam revelationem datum quedam scit ut prima principia et indubitabilia revelata, quedam vero ut conclusiones ex ipsis necessario deductas, quedam vero ex utrisque solum probabiliter et coniecturaliter opinatur, et sic videtur fuisse intelligentia (b) scripturarum et concordie Novi et Veteris Testamenti per revelationem abbati Ioachim, ut ipsemet asserit, data [1].
3 Quare autem estimavit (c) quintum tempus in millesimo ducentesimo anno incarnationis Domini consumari tangetur in quarta visione, ubi agitur (d) de tempore mansionis et pastus mulieris, id est ecclesie, in deserto [2].

 

(a) concreatum] et communicatum add. B  communicatum T   (b) intelligentia] in praem. B   (c) estimavit] estimaverit B   T   (d) agitur] agetur B  augetur T

[1] Cfr. Olivi, Postilla in Isaiam, pp. 197-198: « Aestimo etiam quod data erat ei aliqua habitualis scientia seu sapientia generalium legum seu regularum divinae providentiae, secundum quas regit omnia, et specialiter humana, secundum quas iudicabat de somniis illis, sicut suo modo per principia universalia iudicamus de particularibus conclusionibus. Et hoc modo Ioachim, in Libro de concordia et in Expositione Apocalypsis, dicit se subito accepisse totam concordiam Veteris et Novi Testamenti quantum ad quasdam generales regulas, ex quibus ipse postmodum aliqua quasi argumentando deducit, et ut sibi videtur, aliquando sic quod ex hoc aestimat se habere certam intelligentiam conclusionis sic deductae, aliquando vero non nisi probabilem coniecturam in qua plerumque potuit falli. Et est simile in naturali lumine intellectus nobis ab initio nostrae condicionis [inserto]. Per illud enim sine aliqua argumentatione apprehendimus et scimus prima principia, et deinde aliquas conclusiones necessario inferimus per illa, aliquas vero solum probabiliter. Et in his plerumque fallimur. Non tamen ex hoc sequitur quod lumen illud non sit a Deo aut quod in se sit falsum. Quod signanter dico, quia quidam ex hoc volunt concludere quod tota intelligentia Ioachim fuerit a dyabolo vel a coniectura spiritus humani, quia in quibusdam particularibus loquitur opinabiliter et forte aliquando fallibiliter ». Cfr. Ap 9, 13. Formalmente, è la stessa posizione di Tommaso d’Aquino (Super Sent., lib. 4, d. 43, q. 1, a. 3, qc. 2 ad 3): « Ad tertium dicendum, quod quamvis status novi testamenti in generali sit praefiguratus per statum veteris testamenti, non tamen oportet quod singula respondeant singulis, praecipue cum in Christo omnes figurae veteris testamenti fuerint completae; et ideo Augustinus, 18 de Civ. Dei (cfr. Ap 2, 10), respondet quibusdam, qui volebant accipere numerum persecutionum quae Ecclesia passa est et passura secundum numerum plagarum Aegypti, dicens: ego per illas res gestas in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamvis ab eis qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata videantur, non prophetico spiritu, sed conjectura mentis humanae, quae aliquando ad verum pervenit, aliquando fallitur. Et similiter videtur esse de dictis abbatis Joachim, qui per tales conjecturas de futuris aliqua vera praedixit, et in aliquibus deceptus fuit ».
[2] Cfr. Ap 12, 6.

336

1 Quod autem futura temptatio mistici Antichristi non deberet principaliter ex secta Manicheorum assumi docet quincuplex (a) ratio.
2 Prima est respectu ad sectam magni Antichristi introducendam. 3 Prima enim erit suorum sequacium predispositiva ad aliam subsequentem. 4 Ad illam autem longe plus disponit philosophia Aristotelis aut sarracenica, unum summum Deum ponens et temporalia sub [f.105rb] aliqua philosophica commensuratione magnificans, quam secta Manicheorum, que ponit unum Deum malum et illum esse Deum Veteris Testamenti, quod testamentum Antichristus in parte statuet tamquam dicens se messiam Iudeorum in lege et prophetis promissum.
5 Secunda est ex respectu ad exercitium et illuminationem electorum illius temporis, qui plus sunt exercendi et illuminandi in summis apicibus evangelice doctrine et vite tertii status generalis mundi tunc introducendi quam in confutatione bestialium errorum secte Manicheorum.
6 Tertia est quia hec secta est hactenus per plures doctores, et precipue per Augustinum, superhabunde convicta et exsufflata, et ideo non oportet contra ipsam diutius insudare, nisi solum sicut erga vilissimas feces scopis laicalibus excopandas.
7 Preterea non est apud Deum consuetum quod plene reprobata iterum reducantur in prelium principale.
8 Quarta est quia finales temptationes debent esse sic subtiles et perplexe quod etiam peritiores electorum fere inducantur in errorem [1]. 9 Secta autem Manicheorum habet multos errores ita stultos et patenter absurdos quod sapientes nullatenus possent sic subduci (b) ex ipsis.
10 Quinta est quia diabolus et omnis astutus temptator solet contra electos illa plus obicere que fortius impediunt [f.105va] eos ab illo statu perfectionis quem plus intendunt et quem Deus in eis et per eos plus intendit tunc fundare vel perficere. 11 Si ergo Deus intendit tunc in eis et per eos in totum orbem exaltare evangelicum statum et perfectissimam contemplationem et explicationem totius sapientie christiane, sequitur quod finales temptationes erunt directe et principaliter opposite istis, sic tamen palliate et sub tali mixtura quod sint apte seducere etiam doctiores.

 

(a) quincuplex] multiplex B   T   (b) subduci] seduci B   T

[1] Cfr. Mt 24, 24.

337

<IIIa temptatio>

1 Ultimo pro tertia igitur temptatione impugnativa vite et spiritus Christi et predisponente ad sectam magni Antichristi, est sciendum quod casus stelle de celo in terram habentis clavem putei abissi ipsumque aperientis [1] est quorundam altiorum et doctiorum et novissimorum religiosorum casus in terrenas cupiditates et in mundanorum philosophorum scientias curiosas et in multis (a) erroneas et periculosas. 2 Acceperunt enim ingenium et clavem ad aperiendam et exponendam doctrinam Aristotelis et Averrois comentatoris eius et ad excogitandum profunda et voraginosa dogmata obscurantia solem christiane sapientie et evangelice vite et purum aerem religiosi status ipsius, in tantum quod quidam eorum dicunt [f.105vb] paupertatem altissimam non esse de substantia perfectionis eius et quod eius est habere sufficientiam aut saltem necessaria in communi [2]; quidam vero quod usus pauper, id est altissime paupertatis secundum debitas circumstantias proportionatus, non est de substantia eius. 3 Quidam etiam talia dogmata philosophica seu paganica suis theologicis tractatibus inseruerunt, ut ex eis multi clerici Parisius philosophantes omnes articulos fidei reiecer<int> (b) preter <unita>tem (c) Dei et solam philosophiam mundanam dixerint (d) esse veram et humano regimini sufficientem. 4 Dixeruntque mundum ab eterno fuisse et Deum per se et immediate nichil posse operari de novo, sed quicquid immediate potuit fecit necessario ab eterno. 5 Ponuntque unum solum intellectum in omnibus hominibus et fere negant arbitrii libertatem.

 

(a) multis] multas B   T   (b) reiecerint] reiecerunt P   (c) unitatem] virtutem (?) P unitatem B   T   (d) dixerint] dixerunt B   T

[1] Cfr. Ap 9, 1-2.
[2] Si tratta di Tommaso d’Aquino, con il quale Olivi aveva polemizzato nel capitolo X della Lectura super Matthaeum (Mt 10, 9-10). Cfr. M.-Th. d’Alverny, Un adversaire de Saint Thomas: Petrus Iohannis Olivi, in St. Thomas Aquinas. 1274-1974. Commemorative Studies, foreword by E. Gilson, Toronto 1974 (Pontifical Institute of Mediaeval Studies), pp. 178-218: p. 209: « Et aduertendum etiam illud quod in altera parte Summe sue [Secunda Secundae, q. 188, a. 7] dicit, questione: “An habere aliquid in communi diminuat de perfectione religionis.” Licet enim ibi dicat quod “habere superhabundantes diuicias in communi, siue in rebus mobilibus, siue immobilibus, est impedimentum perfectionis, licet totaliter non excludat eam,” plura tamen subdit valde cauenda. […] Deinde subdit quod “paupertas non est perfectio, sed perfectionis instrumentum et minimum inter tria principalia instrumenta perfectionis” … Subdit etiam quod “non oportet quod religio tanto sit perfectior quanto maiorem habet paupertatem, sed quanto eius paupertas est magis proportionata communi fini et speciali …” ». Su quest’ultimo punto Olivi aveva risposto (p. 217): « Septimum autem scilicet quod paupertas non est perfectio, sed instrumentum perfectionis, si intendit dicere quod non est illa finalis perfectio que soli competit caritati, verum dicit; sed tunc ita posset hoc dicere de aliis virtutibus. Si vero intendit quod nullo modo sit virtualis perfectio, contrarium dicit Christo, qui dicit: Si vis perfectus esse, vade et vende [cfr. Mt 19, 21], etc. et qui primam beatitudinem ponit in paupertate [cfr. Mt 5, 3; Lc 6, 20] … Quod etiam subditur, scilicet quod paupertas est minimum inter tria vota, falsum est, sicut in questione de hoc specialiter facta alibi est ostensum. Mira res! Christus verbo et facto paupertatem quasi super omnia extollit; iste vero quasi sub omnibus eam deicit. Scio quod hoc non fecisset beatus Dominicus, qui maledixit omnibus suis quandocumque possessiones reciperent » [cit. da s. Bonaventura, Quaestiones disputatae de perfectione evangelica, q. II, art. II, ed. Opera omnia V, p. 138: “Item, exemplum de sancto Dominico qui in morte sua imprecatus est maledictionem omnibus qui in ordinem suum possessiones conerentur inducere”].

338

1 De fumo autem predicti casus et apertionis putei exierunt locuste, id est religiosi illorum sequaces ac leves et volatiles et cupidi et carnales et ypocritales et detractores, 2 qui et contra omnes eis non faventes animosissime concitantur quasi equi currentes in bellum (a), et etiam contra omnia multum spiritalia contra que zelum acrem (b) assumunt. 3 Vox autem alarum, id est [f. 106ra] suarum sententiarum quas altissimas et prevolantes esse presumunt, est sicut vox rotarum et tumultuosi exercitus currentis in bellum contra omnem sententiam contrariam quantumcumque veram.
4 Hec autem sunt adhuc quasi seminaliter et initialiter cum continuo tamen augmento; consumabuntur autem in fine, quando publice Christi vitam et spiritum in viris spiritualibus acerrime impugnabunt et sollempniter condempnabunt, quamvis nec tunc (c) permittantur ledere spiritum perfectorum, nec etiam simplicium virorem vite et spiritus Christi firmiter in se servantium et illorum malitias et errores abhorrentium et fugientium sicut ovicule et agniculi exhorrent et fugiunt lupos.

 

(a) bellum] bellis B   (b) acrem] acrum B   T   (c) quamvis nec tunc] quamvis autem tunc non B

1. Ap 9, 3   2. cfr. Ap 9, 7   3. Ap 9, 9   4. cfr. Ap 9, 4

339

1 Ceteros vero hinc inde vacillantes suis venenatis aculeis cruciabunt, quia per hoc in tantam perplexitatem incident quod preeligerent mori. 2 Hos autem, cum plebeis et quibuslibet aliis eorum sequacibus, litteraliter videtur Apostolus predicere et describere, IIa ad Timotheum III° dicens: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati (a), superbi, blasphemi, parentibus, scilicet spiritualibus, non obedientes, ingrati, <s>celesti (b), sine affectione, scilicet fidelis amicitie, sine pace, criminato-[f. 106rb]-res, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, t<u>midi (c), ceci, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes <quidem> (d) speciem pietatis, scilicet divini cultus et zeli animarum et religionis, virtutem autem eius abnegantes. 3 Quia vero tempore Pauli erant pseudoapostoli similes istis, ideo subdit: Et hos, id est horum similes, devita; 4 ex hiis enim, id est ex horum genere, sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas et cetera. 5 De impugnatione autem veritatis per eos subdit: Quemadmodum autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hii resistent (e) veritati; homines corrupti mente, reprobi circa fidem.  6 Quia vero eorum gravis et ultima ad nocendum potestas non est nisi per quinque menses, id est per breve tempus, ideo Apostolus subdit: sed ultra non proficient, insipientia enim illorum manifesta erit omnibus, sicut illorum (f) fuit.

 

(a) elati] et praem. B   T   (b) scelesti] celesti P   T   (c) tumidi] timidi P   (d) quidem] del. P  om. T   (e) resistent] resistunt B   T   Vulg.   (f) illorum] forte add. P

1. cfr. Ap 9, 5-6   2. 3. 2 Tm 3, 1-5 (Vulg. om. ceci)   4. 2 Tm 3, 6   5. 2 Tm 3, 8   6. 2 Tm 3, 9 (Vulg. enim eorum)

340

1 Forte per quinque menses designantur quinque menses ultimi illorum trium annorum et dimidii quibus hec temptatio in suo fine creditur duratura, in ultimis vero quinque mensibus usque ad summum sevitura, iuxta quod in sex vel quinque ultimis mensibus Christi fuit acerrima persecutio eius, scilicet a festo cenophe-[f. 106va]-gie seu tabernaculorum usque ad pascha quod fuit tunc octavo kalendas aprilis. 2 Ex (a) tunc enim, prout Iohannis VII° dicitur, querebant eum Iudei interficere, propter quod noleb<at> (b) in Iudeam ambulare.
3 Vel per quinque menses designantur quinque anni, ut annus et dimidius precurrens tres annos et dimidium habeat pugnam paratoriam ad illam que ad tres et dimidium spectat; videnturque prefigurari per quinque dies quibus in tribulatione Holofern<is> (c) Israelite, qui erant in <Betulia> (d), decreverunt Dei auxilium expectandum sin autem ex tunc se traderent Holoferni, prout dicitur Iudith VII° [1]. 4 Post illos autem quinque dies, Iudith occidit Holofernem et liberati sunt Israelite. Nam post primum diem illorum quinque, ivit Iudith ad Holofernem; quarto autem die adventus sui ad eum cenavit cum eo, prout dicitur capitulo XII° [2]; deinde (e) in ipsa nocte occidit eum.

 

(a) ex] om. B   T   (b) nolebat] nolebant P    (c) Holofernis] Holofernus P    (d) Betulia] Loculia P   (e) deinde] et praem. B   T

2. Jo 7, 1

[1] Cfr. Jdt 7, 23-25.
[2] Cfr. Jdt 12, 10ss.

341

1 Vel quia in fine quinti status erat spiritus et vita Christi seu Christus in spiritu quasi crucifigendus et quinque plagis plagandus, ideo quelibet tribulatio trium predictarum cruciat quinque plagis quasi quinque mensibus, quarum due in manibus et alie due in pedibus et quinta in latere.

<Ia tribulatio>

2 In prima enim tribulatione clericales conculcant plebeios, quasi pedes, per fastum [f. 106vb] arrogantie et per contemptum contumelie seu parvificentie, sed per rapine violentiam et per calumpnie fraudulentiam sunt eorum manus rapientes bona de manibus aliorum, per lateralem autem seu visceralem aperturam luxurie cruciant eorum corda et viscera.
3 In primis autem duabus (a) regnat et certat superbia, quasi ob zelum et honorem ecclesie et divine auctoritatis et religionis, quia debet a laicis et omnibus subditis summe honorari et ipsa (b) debet (c) eminenter superexistere eis.
4 In secundis vero du<a>bus (d) avaritia regnat et preliatur, quasi sub zelo iuris divini et ecclesiastici conservandi et divini cultus sustentandi. 5 Quintum vero, scilicet superborum (e) luxuria, quasi cogit subditos ad similia.
6 Ex omnibus autem trahitur in fine, et quasi ex insperato et quasi ex aculeata cauda scorpii, scandalum fere inducens ad spernendum catholicam fidem et auctoritatem ecclesie et Dei providentiam et iustitiam talia in sua ecclesia non punientem, sed quasi libere et impune fieri permittentem et tales exaltari et prevalere quasi providentem.

 

(a) duabus] duobus T   (b) ipsa] ipsi  (c) debet] debent B   (d) duabus] duobus P   T   (e) superborum] superbiorum B   superiorum T

1. Ap 9, 5

342

<IIa tribulatio>

1 In secunda autem tribulatione, Manichei transfigunt manum ecclesie dexteram, eius et suorum ministrorum potestatem denigrando per argumentum ex eorum [f. 107ra] inexcusabili pravitate tractum. 2 Sinistram etiam transfigunt magnificando auctoritatem suorum, qui apud eos perfecti vocantur, ostendendo eis deber<i> (a) propter suam sanctitatem, quam exterius ypocritaliter simulant et ostentant. 3 Dicunt enim verisimilius esse Christi auctoritatem in sanctis quam in pessimis.
4 Pedes vero transfigunt per duo, scilicet per litteralem corticem scripture quam pro se inducunt dicentes plus standum esse littere quam expositioni nostre, et iterum per ration<em> (b) experientiam sequentem et apparentiam sensus, propter quod derident fidem nostram dicentem corpus Christi esse in parva hostia et in qualibet parte eius, aut quod Deus bonus nostra membra turpia et verenda et vermes et pulices et bufones et consimilia nobis nociva et tediosa creavit (c).
5 Latus vero transfigunt, tum quia suam vitam et persecutionem iactitant esse similem vite et persecutioni Christi et apostolorum, nos vero comparant Iudeis persequentibus Christum; tum quia sic ardenter currunt ad mortem quasi (d) ad martirium quod ex hoc obstupefaciunt et quasi transverberant corda multorum sensualium; tum quia fingunt socialem et pium et simplicem absque dolo affectum ad omnes quos trahere nituntur, unde secundum Apostolum eorum sermo quasi cancer serpit. [f. 107rb]

 

(a) deberi] debere P   (b) rationem] rationum P   (c) creavit] creaverit B   (d) quasi] et praem. B   T

5. 2 Tm 2, 17

343

<IIIa tribulatio>

1 Tertia vero tribulatio transfigit manus per apparentiam celebris auctoritatis ecclesie generalis et plebeie multitudinis sibi subdite et per apparentiam contrarii in spiritualibus viris. 2 Unde et dicturi sunt eos esse inobedientes et contumaces prelatis suis et ecclesie et scismatice divisos a tota multitudine ecclesie generalis.
Pedes autem, per quos in fundamento solido figimur, transfigunt quia contra scripturas et contra priorum patrum communia exempla et documenta dicent eos figi in propria stultitia temeraria et irrationabili et <ad> (a) observandum impossibili, et quia a communi et antiqua successione et consuetudine et etiam Christi et apostolorum exemplo discedunt. 4 Nam Christus habuit loculos et recepit magna convivia, iuxta quod de Mattheo scribitur in Lucha quod fecit ei magnum convivium [1]; Paulus etiam collectas pecunie pro sanctis procuravit et detulit, gloriaturque se habere potestatem exigendi sumptus sicut et ceteri apostoli [2]. 5 Preter hoc etiam adducent philosophicas (b) auctoritates et argumenta et exempla, ex quo obicient illos et a fundamento naturalis rationis discessisse.
6 Latus vero transfigit (c) favor amicitie et glorie et multorum beneficiorum ab eorum sequacibus habitus sanctisque oblatus si eos sequantur, et e contra [3] terror transfixionis seu punitionis letalis.

 

(a) ad] ab P   (b) philosophicas] philosophorum B   T   (c) transfigit] transfiget B   T

[1] Cfr. Lc 5, 29
[2] Cfr. Ac 24, 17; Rm 15, 26-28; 1 Cor 16, 1-2; Gal 2, 10.
[3] Tertia vero tribulatio transfigit manus – sanctisque oblatus si eos sequantur, et e contra] Baluzii-Mansi Miscellanea, 265 A, XXXIV.

344

1 Et nota quod sicut secunda plaga, scilicet Manicheorum, [f. 107va] permissa est a Deo venire in penam prime et in confusionem cupidorum (a) seu (b) carnalium clericorum et monachorum, sic tertii zelant et zelabunt exterminium secunde, id est heresis Manicheorum et Valdensium (c) et consimilium, quamvis a viris evangelicis a tempore sanctorum Francisci et Dominici fuerit purius et sincerius edomita et extirpata et valde debilitata et iam quasi sepulta.

 

(a) cupidorum] tepidorum B   T   (b) seu] et B   T   (c) valdensium] valdentium B   P  valdensium T

345

1 Rex autem harum locustarum recte vocatur Exterminans, 2 ut insinuetur esse ille de quo in Psalmo dicitur: Vineam de Egipto transtulisti, id est ecclesiam de statu gentilitatis eduxisti (a), et plantasti eam; ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant eam omnes qui pretergrediuntur viam. Exterminavit eam aper de silva et cetera, quasi dicat: multi heretici quidem transeuntes et pretergredientes viam intulerunt ecclesie dampna que ad tempus poterant tolerari, quia etsi perdebatur fructus, ipsa tamen in statu suo integra permanebat. 3 Sed ille qui dicitur aper de silva et singularis ferus intolerabiliter exterminavit eam (b), ita ut non videatur esse vinea Dei sed potius sinagoga diaboli [1]. 4 Iste autem aper sepe dicitur misticus Antichristus, assimilatus Caiphe pontifici Christum condempnanti et Herodi Christum illudenti. 5 Sequens autem aper (c), magnus scilicet Antichristus, assimilatur Neroni pagano imperanti [f. 107vb] toti orbi et Simoni mago dicenti se Deum et filium Dei.

 

(a) eduxistis] et praem. P   (b) eam] om. B   (c) aper] ferus B   T

1. Ap 9, 11   2. 3. 4. 5. Ps 79, 9.13-14

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 133rb.

346

1 Sequitur: Ve unum abiit, et ecce veniunt adhuc du<o> (a) ve, id est due tribulationes maxime. 2 Predictam tribulationem, quamquam iuxta modum predictum sit trina, vocat unum ve, quia omnes insimul sunt commixte et quia spectant ad idem quintum tempus et in hoc quinto centenario ab imperio collato Karolo magno omnes tres precipue inundant, et quia secunda et tertia radicaliter manant ex prima et firmantur in ipsa, et etiam quia omnes tres concurrent et convenient in fine contra spiritum Christi, sicut Saducei et Pharisei ac Pilatus et Herodes convenerunt in unum contra Christum, quamvis essent inimici et diversarum sectarum [1].

 

(a) duo] due P

1. 2. Ap 9, 12

[1] Sed ille qui dicitur aper de silva et singularis ferus (f. 107va) – quamvis essent inimici et diversarum sectarum] Baluzii-Mansi Miscellanea, 265 A-B, XXXV.

347

<VIa tuba>

1 Et sextus angelus tuba cecinit. 2 Sub hac tubicinatione tanguntur septem tunc fienda.
<I> 3 Primum est subversio Babilonis ab horribili exercitu hic descripto.
<II> 4 Secundum est perfecta illuminatio spiritalium discipulorum a preclarissima et (a) solari sapientia doctorum illius temporis, in qua et continetur denuntiatio predicationis eorum in toto orbe per eos illuminando, capitulo X°, Et vidi alium angelum.
<III> 5 Tertium est quod sola ecclesia fidelium, assimilata templo et altari, tunc regetur a Christo et a suis prelatis; reliqua vero, assimilata atrio templi, reicietur et paganis calcanda [f. 108ra] tradetur, capitulo XI°, Et datus (b) est michi.
<IV> 6 Quartum est duorum testium Christi destinatio et potentifica per tres annos et dimidium predicatio, ibi: Et dabo duobus testibus meis.
<V> 7 Quintum est ipsorum ab Antichristo occisio, ibi: Et cum finierint.
<VI> 8 Sextum est ipsorum resurrectio et Antichristi cum suis complicibus prodigiosa interfectio, ibi: Et post tres dies et dimidium.
<VII> 9 Septimum est ceterorum ad Christum conversio, ibi: Et reliqui in timore sunt missi.

 

(a) et] om. B   T   (b) datus] data T

1. Ap 9, 13   3. cfr. Ap 9, 13-21   4. Ap 10, 1   5. Ap 11, 1   6. Ap 11, 3   7. Ap 11, 7   8. Ap 11, 11 (Vulg. dies tres)   9. Ap 11, 13

348

<I – Primum est subversio Babilonis ab horribili exercitu hic descripto>

1 In prima autem (a) continentur septem.
<I.1> 2 Primo scilicet solutionis vinculi seu obstaculi exercitus hostilis efficax <et> (b) imperiosa denuntiatio.
<I.2> 3 Secundo ipsorum solutio et ad hostile bellum ferventissima promptitudo, ibi: Et soluti sunt.
<I.3> 4 Tertio grandis numeri suorum equitum et equorum declaratio, ibi: Et numerus equestris exercitus.
<I.4> 5 Quarto trine armature equitum descriptio, ibi: Et qui sedeba<n>t (c).
<I.5> 6 Quinto terribilis sevitie et potestatis equorum demonstratio, ibi: Et capita equorum.
<I.6> 7 Sexto tertie partis hominum ab eis occisio et interfective potestatis eorum iterata declaratio, ibi: Et ab hiis tribus plagis.
<I.7> 8 Septimo future interfectionis ceterorum reproborum ab hiis nondum occisorum comminatoria insinuatio, ibi: Et ceteri homines.

 

(a) autem] etiam B   T   (b) et] om. P   (c) sedebant] sedebat P

2. cfr. Ap 9, 13-14   3. Ap 9, 15   4. Ap 9, 16   5. 6. Ap 9, 17   7. Ap 9, 18   8. Ap 9, 20

349

<Commemorat aliqua quia videntur necessaria ad intelligentiam huius partis, et etiam ut sciatur quod Ioachim dicit in hiis multa non assertorie sed solum opinative>

1 In quo, ut Ioachim dicit, innuitur quod hec tribulatio sit ad horam terminanda et danda aliquan-[f. 108rb]-tula pax populo christiano non quia iam purgata sint scelera, sed quia Deus ex misericordia retrahet aliquantulum manum suam, et precipue propter electos; hii tamen qui hac misericordia abutuntur graviorem tribulationem incurrent [1]. 2 Prius tamen quam veniat tribulatio illa mittet Deus angelum suum, qui libro aperto doceat eos archana misteriorum Dei, quatinus electis suis sit ad subsidium, reprobis vero, qui hec contempnent, sit ad cumulum dampnationis eterne. 3 Nam ex hoc contemptu maiorem excecationem et reprobationem incurrent [2].
Item infra, super illo: Et cum finierint testimonium suum, dicit quod si tantum tribus annis et dimidio regnatura est hec bestia, ut opinio tenet, sub (a) eodem temporis spatio predicaturi sunt viri sancti preeuntibus duobus viris, qui sunt duces eorum. 5 Quid aliud datur intelligi nisi quod prius dabit operam percutere Babilonem sibi diutius resistentem, postea vero, circa finem regni sui, eriget contra Deum cornu contumacie sue et faciet prelium contra sanctos incipiens disputare de fide Christi, ut omnes sibi temporaliter subditos ad perfidiam trahat? 6 Non enim semper est cure infidelibus legitim<a> (b) hominum disputare, nisi aliquando et precipue cum data sibi pace undique in [f. 108va] superbiam eriguntur. 7 Hec Ioachim [3].
8 In quibus opinari videtur quod prima tribulatio hic primo descripta, et illa que subditur cum occisio duorum testium enarratur, sit per eundem regem Antichristum fienda, et hoc infra tres annos et dimidium in quibus dicitur regnaturus. Et idem dicit libro III° Concordie circa principium. 10 Subdit tamen: « Vel certe, si triginta annorum spatium dandum est sexte apertioni, precedens tribulatio est expectanda circa principium, sequens autem circa finem; inter utramque vero qualecumque remedium » [4].
11 Item IIII° libro, ubi agit (c) de quadragesima secunda generatione, dicit quod « articulus temporis eius melius relinquitur Deo, qui hec et multa alia in sua posuit potestate. 12 Non enim pertinet ad concordiam querere numerum annorum in Novo, ubi non habetur in Veteri, et ultra quadragesimam generationem aliquid per certum numerum incautius diffinire. 13 Nec mirum. 14 Solent enim et naute, conspecto comminus portu, navis armamenta deponere et aliis auxiliis competenter inniti » [5].
15 Item supra eodem, agens de generatione quadragesima, dicit: « Usque ad presentem locum per experta, ut ita dicam, littora navigantes securo navigio iter faciebamus. 16 Amodo cautius est agendum et hinc inde circumspecte reli<quum> (d) itineris peragendum, utpote qui per incognita (e) navigare incipimus », et cetera [6].
17 In [f. 108vb] quarta autem visione, super illo: Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, 18 dicit quod caput prime bestie, scilicet sarracenice, ascendentis de mari infidelium, 19 est sextus rex de quo infra in <sexta> (f) visione dicitur: unus est, 20 qui et in sexta visione Danielis designatur per undecimum cornu bestie quarte, de quo dicitur quod faciebat bellum adversus sanctos et cetera. 21 Caput vero bestie ascendentis de terra, id est caterva pseudoprophetarum de ecclesia exeuntium, est septimus rex, de quo ibidem subditur: et alius nondum venit, et cum venerit oportet illum breve tempus manere. 22 Et iste, ut dicit, erit pseudopapa, qui, ut dicit, in septima visione Danielis designatur per cornu modicum quod factum est grande, et magnificatum est usque ad magnitudinem celi, 23 et quod erit rex impudens facie et intelligens propositiones; et roborabitur, sed non in viribus suis sed, supple, in viribus sexti regis seu undecimi cornu, sicut Simon magus non in suis sed in viribus Neronis fuit roboratus, et super quam credi possit (g) universa vastabit et cetera [7].
24 Et hoc ipsum dicit libro III° Concordie circa finem, ubi agit de apertione sexti signaculi, ubi etiam subdit quod inter illas duas tribulationes sexti signaculi liquet « futurum esse diuturnum spatium quantulecumque pacis, [f. 109ra] ut qui poterunt prioris pertransire supplicia queant, resumptis viribus, tolerare sequentem » [8].
25 Item super illo loco: Et potestatem prioris bestie omnem faciebat in conspectu eius, id est prioris bestie et regis eius, dicit ex hoc ostendi quod bestia prima prius fecerat signa, quamvis secunda magis habeat illa facere ex officio suo, 26 probatque hoc per illud quinte visionis, capitulo XVI°: Vidi de ore drachonis et bestie et pseudoprophete exire tres spiritus immundos. Sunt enim spiritus demoniorum facientes signa. 27 Ex quo patet quod dracho, id est Antichristus tenens locum drachonis quia in ipso adorabitur, et bestia et pseudoprophete facturi sunt signa [9].
28 Item libro V° Concordie, ubi exponit aliqua de libro Danielis, dicit quod ex hoc quod dicitur quod post decem cornua, id est post decem reges, consurget alius potentior eis, qui de illis tres reges humiliabit, 29 et ex hoc quod Iohannes infra dicit, quod isti decem reges congregati in unum pugnabunt cum Agno et quod percutient fornicariam Babilonem, apparet quod iste unus rex, qui caput est bestie, similis erit Nabucodonosor regi Assiriorum, qui per Holofernem pugnavit contra filios Israel; decem vero reges erunt similes regum Medorum, qui percusserunt Babilonem [10].
30 Hec autem commemoravi quia videntur necessaria ad [f. 109rb] intelligentiam huius partis, et etiam ut sciatur quod Ioachim dicit in hiis multa non assertorie sed solum opinative [11].

 

(a) sub] et praem. B   T   (b) legitima] legitimam P   (c) agit] agitur P   (d) reliquum] relinquendo P   (e) per incognita] non per cognita B   T   (f) sexta] quinta P   (g) possit] potest B

4. Ap 11, 7   17. Ap 13, 11   18. cfr. Ap 13, 1-10   19. 21. Ap 17, 10   20. Dn 7, 21   22. Dn 8, 9-10 (Vulg. usque ad fortitudinem)   23. Dn 8, 23-24   25. Ap 13, 12   26. Ap 16, 13-14   28. Dn 7, 24   29. Ap 17, 13-14.16

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 136va-b (ad Ap 9, 20).
[2] Ibid., f. 137ra.
[3] Ibid., f. 150ra.
[4] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 1; Patschovsky 2, p. 207, 11-18.
[5] Ibid., IV 1, c. 44; Patschovsky 2, pp. 469, 20; 470, 1-6.
[6] Ibid., IV 1, c. 38; Patschovsky 2, p. 453, 2-5.
[7] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, ff. 167vb-168rb.
[8] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 2, c. 6; Patschovky  2, p. 335, 10-18.
[9] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 167rb-va.
[10] Gioacchino da Fiore, Concordia, V 6, c. 4 § 5; Patschovky  3, p. 975, 4-22.
[11] Cfr. supra.

350

<I.1. Primo solutionis vinculi seu obstaculi exercitus hostilis efficax et imperiosa denuntiatio>

1 Dicit ergo: Et audivi vocem unam ex quattuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei. 2 Secundum Ricardum, vox una est universalis doctrine concordia; quattuor autem cornua altaris aurei sunt omnes predicatores Christi, qui ipsum sublevant et deferunt predicando quattuor evangelia per quattuor partes mundi. 3 Christus autem dicitur altare, quia super ipsum quasi super altare nostra sacrificia offeruntur, diciturque esse ante oculos Dei quia Pater complacuit sibi in Filio [1].
4 Secundum autem Ioachim, quattuor cornua altaris sunt quattuor evangeliste, a quorum evangeliis unam communem vocem audivimus dicentem Christum fore traditum in manus peccatorum in fine quinte diei que precedit paraceven, die vero sexta crucifixum, mortuum et sepultum; que vox innuit nobis in spiritu quod filii tenebrarum erant solvendi tempore sexti angeli tuba canentis ad complendum illud verbum Christi: Cum videritis Iherusalem circumdari ab exercitu, tunc scitote quia (a) prope est exterminium eius [2].
5 Vel quattuor cornua altaris sunt quattuor virtutes Christi clamantes et exigentes filios tenebrarum solvi ad percutiendum Babilonem, que in fine quinti temporis tot contra Christum scelera perpetravit, [f. 109va] ut dictum est in parte precedenti [3]. 6 Clamat enim hoc Christi veritas per Babilonem conculcata, quam decet et dignum est exaltari; et Christi iustitia exigens vindictam de illa, secundum quod demeruit punienda; et Christi misericordia in electos ab illa supra modum oppressos, quos oportet ab illius oppressionibus liberari; et Christi vita et gloria, quam decet et oportet universo orbi declarari et a toto orbe coli et participari, quod nequit fieri nisi prius expulsis fecibus et defedatoribus (b) ab ecclesia Christi.

 

(a) quia] quod B   T   (b) defedatoribus] fedatoribus B   T

1. Ap 9, 13   4. Lc 21, 20 (Vulg. quia appropinquavit desolatio eius)

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 786 C).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 133vb.
[3] Cfr. Ap 6, 9-11.

351

1 Sequitur: dicentem, id est sexto angelo qui habebat tubam: Solve quattuor angelos id est, secundum Ricardum, predica ipsos esse solvendos ad confortationem scilicet electorum oppressorum et ad perterrendum carnales ut peniteant et convertantur [1].
2 Vel secundum Ioachim, tunc dicitur angelo ut solvat eos cum propter infinita scelera hominum iubentur sancti non orare pro populo malo et adultero. 3 Vel, secundum eum, solvere est demonstrare solutos [2].
4 Vel per hoc designatur quod sancti, zelo legis et iustitie Dei, tunc a Deo accendentur et vehementer instigabuntur ad petendum a Deo ipsos solvi, ut destruant Babilonem propter quattuor supradicta in quattuor cornibus altaris [f. 109vb] designata. 5 Designatur etiam quod sanctorum illorum merita clamant  et a Deo exigunt  illos solvi.
6 Isti autem quattuor angeli, secundum Ricardum et Ioachim, sunt illi quattuor qui supra capitulo VII° dicuntur tenere quattuor ventos, contra quos ibi clamat angelus: Nolite nocere et cetera [3]. 7 Sciendum tamen quod hoc precedit illud. 8 Prius enim solventur et destruent Babilonem, et postea impedire nitentur conversionem Iudeorum et gentium post casum Babilonis fiendam. 9 Illa tamen ligatio a qua solvuntur (a) preit utique solutionem istam, et ideo si hec est illa que per angelum sexti signaculi dicitur superius facta tunc illa preit solutionem de qua hic agitur. 10 Uterque autem modus secundum diversos respectus ad tria vel quattuor initia sexti status potest verificari. 11 Nam ligatio demonum facta per meritum et effectum (b) Francisci usque nunc precurrit solutionem eorum ad acriter impugnandum et condempnandum (c) vitam et spiritum Christi et sequaces eius; preit etiam solutionem eorum ad destruendum Babilonem.
12 Secundum etiam Ioachim, isti erunt quasi quattuor evangeliste Antichristi, et duces eorum qui per verbum suum nefarium credituri sunt Antichristo [4]. 13 Vel quattuor duces gentis sarracenice, cuius una pars est ab oriente, scilicet Turci; alia vero in meridie, sicut Ethiopes; alia in [f. 110ra] occidente, sicut barbari sive Mauri; alia ab aquilone, que sepe cum Alamannis habuit conflictum [5].
14 Referendo tamen hoc ad tertium initium sexti status, in quo solventur hostes evangelici status, potest per hos quattuor (d) designari quadripertita divisio regum christianorum designata per quattuor tetrarchas contemporaneos predicationi et interfectioni Iohannis et Christi, et iterum quadripertita divisio cleri et religionis in contrarias sententias et conten<t>iones (e) earum. 15 Utraque enim divisio designatur per quattuor partes vestium Christi et per quattuor milites divisores et sortitores earum, de quibus habetur Iohannis XIX°; tunica autem inconsutilis et indivisa designat spiritalem ecclesiam illius temporis [6] [7].

 

(a) solvuntur] solventur B  solvetur T   (b) effectum] officium B   T   (c) et condempnandum] om. B   T   (d) quattuor] om. B   T   (e) contentiones] contemptiones P

1. Ap 9, 14   6. Ap 7, 1-3   15. Jo 19, 23-24

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 786 D).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 133vb.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, coll. 786 D-787 A); Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 134ra-b.
[4] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 134rb.
[5] Ibid., f. 134va.
[6] Cfr. ibid., f. 145va (Ap 11, 1-2; Jo 19, 23-24): l’esegesi di Giovanni 19, 23-24 è però riferita alla città santa calcata dalle genti per quarantadue mesi (Ap 11, 1-2); le quattro parti delle vesti designano le quattro chiese patriarcali, la tunica senza cuciture la chiesa latina.
[7] Referendo tamen hoc ad tertium initium sexti status – designat specialem [sic] Ecclesiam illius temporis] Baluzii-Mansi Miscellanea, 265 B, XXXVI.

352

1 Sequitur: qui alligati sunt in flumine magno Eufrate id est, secundum Ricardum, per baptismum christianitatis [1], propter cuius meritum non sunt usque huc permissi christianitatem destruere.
2 Vel, secundum Ioachim, in flumine magno, id est in romano imperio, quo resistente potenter non fuere permissi transire metas quas posuit ibi Deus. 3 Cum autem sextus angelus effuderit phialam suam super flumen magnum Eufra<ten> (a) ad siccandas aquas eius, id est multitudines militie equitum et peditum populi christiani et latini que tenent alligatas gentes [f. 110rb] infideles, 4 tunc preparabitur via ut veniant ad percutiendum Babilonem que, sicut infra dicitur, sedet super aquas multas, 5 que aque multe sunt populi multi, prout ibi dicit Iohannes [2]. 6 Congrue autem designantur per Eufraten, quia ille erat fluvius Babilonis prime, ex quo magnum robur et decorem et potum et irrigationem habebat [3].
7 Item prout hec possunt referri ad tertium initium sexti status, designatur per hec aut discessio fere omnium ab obedientia summi pontificis, de qua dicit Apostolus IIa ad Thessalonicenses II°: nisi venerit discessio primum et cetera, aut cessatio favoris eius ad statum evangelicum per quem eius emuli sunt usque nunc impediti in ipsum irruere iuxta votum. 8 Potestas enim pape et multitudo plebium sibi obediens et favor ipsius est quasi magnus fluvius Eufrates impediens transitum et insultum emulorum evangelici status in ipsum [4].
9 Designatur etiam per Eufraten multitudo sapientium virorum et sapientie theologice (b) et humane resistentis erroribus hereticorum et Sarracenorum et consimilium, cuius desiccatio, partim per ruditatem ignorantie partim per ardorem erronearum opinionum faventium erroribus predictorum, est solutio ligamenti istorum quattuor angelorum.

 

(a) Eufraten] Eufratren P   (b) theologice] catholice T

1. 2. Ap 9, 14   4. Ap 17, 1   5. Ap 17, 15   7. 2 Th 2, 3

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 787 A).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 134va.
[3] Cfr. ibid., pars V, f. 190va (ad Ap 16, 12).
[4] Item prout haec possunt designata referri –  impediens transitum et insultum aemulorum evangelici status in ipsum] Baluzii-Mansi Miscellanea, 265 B, XXXVII.

353

<I.2. Secundo ipsorum solutio et ad hostile bellum ferventissima promptitudo, ibi: Et soluti sunt>

1 Sequitur: Et soluti sunt quattuor angeli, qui parati [f. 110va] erant in horam et diem et mensem et annum, id est, secundum Ricardum, ad omne <tempus> (a) continue persecutionis [1]. 2 Et secundum Ioachim, quia semper sunt solliciti et vigilantes ad malum, expectantes qua hora vel die detur eis potestas exterminandi christianitatem et trahendi aliquos ad spurcitiam suam [2]. 3 Soluti, inquam, ut occiderent tertiam partem hominum id est, secundum Ricardum, omnes illos qui relinquuntur ad tormentum dampnationis [3].
4 Nota quod ipsi ex se parati sunt occidere omnes bonos et malos sibi resistentes, non tamen sunt soluti seu permissi duas partes electorum, scilicet maiores et minores, occidere morte ad interitum eternum ducente. Mors enim sanctorum pretiosa est et ad vitam eternam perducens, et ideo debet potius dici vita seu vivificatio; 6 mors autem peccatorum pessima (b). 7 Dicit enim tertiam partem ad innuendum quod non permittentur totam ecclesiam simpliciter extinguere, immo semper remanebit semen pro parte duplici electorum, et in eis ecclesia et cultus Christi semper vivet et continuabitur.

 

(a) tempus] ipsius del. P   (b) pessima] est praem. B   T

1. 3. 4. 7. Ap 9, 15   5. Ps 115, 15   6. Ps 33, 22

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 787 A).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 134ra.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 787 A).

354

<I.3. Tertio grandis numeri suorum equitum et equorum declaratio, ibi: Et numerus equestris exercitus>

1 Et numerus equestris exercitus <vicies milies> (a) dena milia, id est millesies ducenta milia seu ducentesies mille milia. 2 Non videtur autem intelligendum quod ad litteram sint tot et non plures nec pauciores, sed per hoc intendit designare duo. 3 Primo scilicet quod numerus eorum [f. 110vb] erit supra modum magnus et terribilis. 4 Secundo in (b) misterium ex proprietatibus huius numeri sumendum, iuxta quod Christus Luce XIIII° dicit (c) quod rex commissurus bellum contra alium regem cum viginti milibus ad se venientem cogitat prius si possit cum decem milibus occurrere ei. 5 In quo, sicut ibi exponitur [1], Christus mistice designat quod diabolus ut accusator et Deus ut iudex venit cum viginti milibus contra electos, tum quia summam prevaricationem legis divine per decalogum designate, sicut et summitas per millenarium designatur, obicit duplicatam, primo scilicet originalem, secundo actualem; tum quia usque ad summum accusat eos de summa omissione preceptorum divine legis et de summa commissione, ut sic sint quasi bis decem milia; tum quia diabolus contra totam legem temptat eos dupliciter usque ad summum, scilicet sub specie boni et sub specie mali habentis (d) rationem boni placibilis.
6 Hic igitur ponitur uterque numerus, scilicet viginti milia et decem milia, in se invicem reflexus, ut (e) temptamentorum et transgressionum summa summitas seu infinitas designetur, ac per consequens et summa severitas divini iudicii contra summos transgressores sue legis, quos per prefatum exercitum demonum et nationum infidelium est tunc iudicaturus et dampnaturus.
7 Et audivi numerum [f. 111ra] eorum, scilicet predictorum equitum. 8 Et ita, id est in consimili numero, vidi equos in visione, id est vidi quod in tanto numero erant equi sicut et equites eorum.
9 Nota quod cum in signum maioris certitudinis voluit dicere quod predictum numerum equitum et equorum percepit tam per auditum angelice vocis quam per visum imaginum equorum et equitum sibi in visione per angelum monstratorum, nichilominus usitato more scripture appropriat auditum numero equitum, visum vero numero equorum. 10 In quo et innuit apprehensionem equitum esse subtiliorem et secretiorem quam apprehensionem equorum; auditu enim percipimus multa intelligibilia que nequeunt a nobis visibiliter sentiri et palpari. 11 Per equos enim designantur populi hostium magis bestiales et in suis peccatis magis sensibiles et palpabiles; per equites vero sapientiores eorum per quos reguntur et ducuntur ad hostilia bella et mala, sicut equi per equites. 12 Unde (f) possunt per equites designari demones, homines vero per equos.

 

(a) vicies milies] viciesies P   (b) in] om. B   T   (c) dicit] parabolice praem. B   T   (d) habentis] tamen add. T   (e) ut] et praem. B   T   (f) unde] et add. B   T

1. Ap 9, 16   4. Lc 14, 31   7. Ap 9, 16   8. Ap 9, 17

[1] Cfr. Olivi, Lectura super Lucam, Lc XIV, 31, pp. 479-481.

355

<I.4. Quarto trine armature equitum descriptio, ibi: Et qui sedebant>

1 Et qui sedebant super equos habebant loricas igneas et sulphureas et iacinctinas. 2 Per loricam designatur pertinax et impenetrabilis defensio et obstinatio. 3 Et secundum Ioachim, per igneam designatur fervens ira, per sulphuream autem fetens luxuria, [f. 111rb] per iacinctinam vero, que est coloris celestis seu etherei, designatur ypocrisis simulans se celestem et celestium contemplatricem. 4 Hiis enim tribus teguntur sessores pseudoprophete, ne sagittis et spiculis verborum Dei possint transfigi. 5 Ira enim et zelus eius amarus non permittit eos cernere verum, nec etiam (a) rationem et iustitiam audire, immo nec tolerare quod in aliquo dissentiatur ab eis. 6 Luxuria vero sic facit eos estimare vitam carnalem et opulentam esse felicem quod contrariam, quantumcumque castam et sanctam, derident ut miseram et stolidam. 7 Ypocritalis vero cultus et sapientia divinorum reliqua omnia eis operit et adornat, ut totum videatur esse divinum [1].
8 Item pro quanto potestas eorum contra ecclesiam et ecclesie ab eis oppressio videbitur esse iusta et a Deo data, pro tanto habebunt loricam iacinctinam; pro quanto autem erit efficax contra ecclesiam sicut ignis est contra stupam, et pro quanto secta eorum apparebit luce rationis munita, pro tanto habebunt loricam igneam; pro quanto etiam eorum carnalitas apparebit rationabiliter necessaria vel utilis corpori et humane infirmitati et aliquibus exercitiis virtutum, pro tanto habebunt loricam sulphuream. 9 Nota etiam quod sulphurea additur ad monstrandum inexcusabilitatem credentium talibus (b) et ad monstrandum electis unum evidens signum et hostium pravitatis istorum.

 

(a) etiam] om. B   (b) talibus] om. B

1. Ap 9, 17 (Vulg. super eos)

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 135 ra-b (citazione libera).

356

<I.5. Quinto terribilis sevitie et potestatis equorum demonstratio, ibi: Et capita equorum>

[f. 111va] 1 Et capita equorum erant quasi (a) capita leonum, id est animosa et impavida et ferocia et fortissima ad insiliendum et devorandum.
2 Et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. 3 Per os equorum signatur (b) effrenata locutio turbarum contra ecclesiam, que quidem per sevitiam ire est ignea, et per confusam et tumultuosam obscurationem veritatis et sanctitatis christiani cultus est fumus, per sui vero carnalitatem est sulphur. 4 Nam de carnalibus effrenate et impudenter loquuntur et carnalia letabunde et inhianter (c) laudant.

 

(a) quasi] tamquam B   T   Vulg.   (b) signatur] designatur B   T   (c) inhianter] et add. P

1. 2. Ap 9, 17

357

<I.6. Sexto tertie partis hominum ab eis occisio et interfective potestatis eorum iterata declaratio, ibi: Et ab hiis tribus plagis>

1 Et ab hiis tribus plagis occisa est tertia pars hominum, id est illa pars que consen<sit> (a) eis. 2 Deinde specificat iterum has tres plagas subdens: de igne et sulphure et fumo, qui procedebant de ore ipsorum. 3 Videtur autem loqui ac si sulphur esset materiale pabulum ignis multum fumosi. 4 Locutio autem carnalis est apta ad accendendum auditores ad carnalia. 5 Turbulenta vero diffamatio veritatis christiane est apta ad ex<cecandum> (b) et ad inducendum contemptum christiani cultus. 6 Rabies vero iracundie terribilis et crudelis et comminationum eius est apta ad flectendum et subiciendum omnes pusillanimes ad illorum votum et sectam.

 

(a) consensit] consentit P  consensit B   T    (b) excecandum] exequandum P

1. 2. Ap 9, 18 (Vulg. de igne et fumo et sulphure)

358

1 Potestas enim equorum in ore eorum est, [f. 111vb] scilicet quoad tria predicta, et in caudis eorum; nam caude eorum similes serpentibus habentes capita, et in hiis nocent. 2 Leo palam sevit, serpens vero occultis insidiis ferit et feriendo suum occultum venenum infundit; sic etiam os in facie se aperte ingerit, cauda vero post tergum latet. 3 In leonino igitur capite et ore equorum designatur temptatio aperta et violenta, in cauda vero serpentina temptatio latens et fraudulenta. 4 Secundum enim Ioachim, minantur mortem ut tormentis penarum possint etiam constantes milites frangere; secreto autem blandiuntur et negantibus fidem promittunt felicem vitam, ut sic frangant eos quos nequeunt superare tormentis [1].
5 Per caudas etiam equorum possunt intelligi pseudoprophete, qui per ypocrisim et per mendacia signa cooperiunt et apparenter adornant pudibundum anum bestialium turbarum, iuxta illud Isaie IX°: Propheta docens mendacium, ipse est cauda. 6 Et secundum hoc possunt distingui pseudoprophete ab equitibus, ut per equites intelligantur sapientes qui plus insistunt philosophice et humane rationi et qui ceteris honorabilius presunt; pseudoprophete plus insistunt ypocritali humilitati et austeritati [f. 112ra] et aliorum quasi spiritali famulatui et falsis miraculis.
7 Secundum Ricardum, caudas habent habentes capita quia in cunctis se ostendunt habere rationabilem finem et caput, id est rationabile initium [2]. 8 Cauda enim est finis equi, caput vero est eius initium.
9 Si queratur quare solas loricas equitum tangit, cum ipsorum non solum sit se defendere sed etiam hostes suos ferire, potius quam equorum, potest dici quod ideo, quia plus nocebit tunc effrenatus clamor turbarum et militum laicalium quam ratio sapientium suorum, et tamen hoc plus valebit ad apparentem et fide dignam defensionem suorum errorum et malitiarum.

 

1. Ap 9, 19   5. Is 9, 15

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 135vb.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 788 A-B): « Habentes, inquit, capita scilicet in caudis, mali quippe in caudis habent capita; quia, dum nequeunt in aperta persecutione, in occulta et fraudulenta simulatione nocendi sumunt initia ».

359

1 Nota quod predicta expositio currit secundum hoc quod occident mentes trahendo eas ad peccatum et specialiter ad erroneam sectam.
2 Referendo autem predicta ad occisionem corporum, est sensus quod sicut sulphureus ignis magnus, et tetrum ac fetidum fumum emittens, faciliter incendit et extinguit omnia, nec audet eum quis tangere et multo minus penetrare, sic isti faciliter et horribiliter omnia vastabunt, nec erit quis ausus eos tangere vel penetrare. 3 Designatur etiam per hoc quod homines ita perterrebuntur ab eis ac si viderent equos et equites infernales igne infernali vestitos et ignem infernalem moventes (a) et ac si viderent equos e-[f. 112rb]-orum habentes monstruosa capita leonum et monstruosas caudas drachonum.
4 Nota etiam quod respectu primi modi possunt per ignem et fumum et sulphur intelligi falsa miracula, quibus quasi loricis se armabunt et per que quasi sagittis igneis alios occident. 5 Signa enim eorum in quantum falsa (b) et curiosa erunt sulphurea, in quantum vero erunt veritatis et sanctitatis denigrativa et hominum excecativa erunt quasi fumus, in quantum vero apparebunt alta et mira et divina et ob zelum Dei et per supernaturalem eius potentiam facta videbuntur quasi ignis lucidus et subtilis et virtuosissimus et quasi iacinctus coloris celestis.
6 Nota etiam quod referendo hec ad tertium initium apertionis sexti sigilli, quod erit, ut supra dictum est, sub mistico Antichristo precursore magni Antichristi [1], est primus modus exponendi sequendus. 7 Que autem signa sint per ipsum et per eius pseudoprophetas fienda exponetur infra XIII° [2]. 8 Licet enim non faciant illa que proprie vocantur miracula, nichilominus facient seu dabunt signa magna fere inducentia in errorem electos [3].

 

(a) moventes] vomentes B   T   (b) falsa] erunt praem. B   T

4. Ap 9, 17

[1] Cfr. Ap 9, 14.
[2] Cfr. Ap 13, 13-15.
[3]
Cfr. Mt 24, 24.

360

<I.7. Septimo future interfectionis ceterorum reproborum ab hiis nondum occisorum comminatoria insinuatio, ibi: Et ceteri homines>

1 Sequitur: Et ceteri homines, qui non sunt occisi in hiis plagis neque penitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorent demonia et simulacra aurea et argentea et erea [f. 112va] et lapidea et lignea, que neque videre possunt neque audire neque ambulare, 2 et non egerunt penitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis, supple, occidentur in flagellis adhuc venturis nisi penitentiam egerint.
3 Locutus est autem sic defective in signum gravissime ire et comminationis penarum ineffabilium. 4 Solent enim multum irati interrumpere verba pre nimio impetu et multitudine spiritus iracundi, et aliquando significamus nos graviora minari per huiusmodi defectivas locutiones. 5 Dicuntur autem hii non esse occisi ab hiis plagis aut quia non sunt corporaliter occisi, aut ultra hoc quia non sunt a fide per illorum infidelitatem extincti, quamvis sint aliis criminibus irretiti.
6 Secundum etiam Ioachim, per hoc designatur quod sanctis erit notum adhuc futuras tribulationes restare, per quas id quod remansit de fece carnalium plenius expurgabitur, quod quidem sancti partim gestient propalare et partim subticere ac si cum Isaia dicant: Secretum meum michi, secretum meum michi [1].

 

1. Ap 9, 20   2. Ap 9, 21   6. Is 24, 16

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 136va-b.

361

1 Nota autem quod per simulacra non videntur hic ad litteram designari illa que proprie vocantur idola et quorum adoratio proprie vocatur idolatria, sed potius quecumque erronea dogmata, que quis tunc adorat cum ea credit, veneratur et colit ac si [f. 112vb] fidem catholicam Dei. 2 Per idola etiam intelliguntur quecumque temporalia que per avaritiam adorantur, unde ad Ephesios V° dicitur quod avaritia est idolorum servitus.
3 Qui etiam suis maioribus adulatorie serviunt quasi Deo, faciunt de eis idola sua.
4 Qui etiam per superbiam se ipsum estimat quasi Deum, et vult ab aliis estimari et honorari ac si esset Deus eorum, facit de se ipso idolum.
5 Venter etiam et voluptas carnis est Deus carnalium.
6 Per homicidia autem intelligitur hic omnis mortalis ira alteri violenter nocens vel nocere intendens.
7 Per veneficia vero dolosum odium et nocumentum. 8 Nam venenum latenter et dolose propinatur a veneficis.
9 Per furta autem (a) intelligitur omnis dolosa et manifesta usurpatio alieni.

 

(a) autem] etiam B   T

1. Ap 9, 20   2. Eph 5, 5   6.7.9. Ap 9, 21

362

1 Nota etiam quod predictam idolatriam describit et exprob<r>at (a) tripliciter. 2 Nam primo vocat eam adorare opera manuum suarum, secundo adorare demonia, tertio adorare simulacra, id est imagines corporales aliis rebus opere manuum assimilatas. 3 Omnis enim error et peccatum est opus nostrum, non autem Dei. 4 Quecumque (b) etiam nos falso attribuimus quibuscumque personis vel rebus, quas estimamus et veneramur quasi ut deos, sunt in solo falso actu vel habitu estimationis et affectionis nostre. 5 Turpis autem cecitas est proprium opus adorare ut Deum [f. 113ra] suum, nec minus turpe est adorare malitiam demonum nostre saluti semper invidam et hostilem; sensibilior autem dementia est adorare corpora exteriora a nobis diversimode mobilia et fabricabilia. 

 

(a) exprobrat] exprobat P   (b) quecumque] quodcumque B   T

2. Ap 9, 20

363

1 Nota etiam quod simulacra specificat in quincuplici materia (a), tum quia ad litteram in illis materiis solebant formari (b), tum propter misteria. 2 Incipit enim a summo, scilicet ab auro, et gradatim descendit usque ad infimum. 3 Mundani enim adorant gloriam alte dignitatis et sapientie designatam in simulacris aureis, et gratiam eloquentie designatam in argenteis, et sonoritatem magne (c) laudis et fame designatam in ereis, et soliditatem corporalis sanitatis et roboris designatam in lapideis, <et> (d) opulentiam esibilium seu exteriorum divitiarum designatam in ligneis.
4 Subdit etiam triplicem defectum simulacrorum, scilicet defectum visus et auditus et processivi motus, quasi dicat quod quinque predicta nec in se habent veritatem glorie neque a nobis eam accipiunt nec nobis eam conferunt. 5 Videre enim est res per se intueri, audire est verba ab altero dicta apprehendere. 6 Qui vero in alterum influit quasi ambulat et procedit ad illum.

 

(a) materia] modo B   (b) formari] fieri et praem. B   T   (c) magne] om. B   T   (d) et] om. P

1. 3. 4. Ap 9, 20

364

1 Si autem queras quare posuit hic idola et non potius supradicta significata eorum, potest duplex ratio dari.
2 Prima est ad docendum quod per idola, de [f. 113rb] quibus prophete contra Iherusalem et Babilonem et ceteras <gentes> (a) idolatrantes loquuntur, non solum significant simulacra exteriora, sed etiam cetera significata hic paulo ante tacta, et etiam ad docendum verba illa prophetarum applicare ad tempora ista.
3 Secunda est ad docendum enormitatem istorum criminum per idola et eorum adorationem hic designatorum, et ad docendum quomodo hec conformantur idolatrie.

 

(a) gentes] gratias P

365

1 Quod autem ista designentur hic per idola potius quam illa que proprie idola vocantur, patet ex hoc quia <neque> (a) Spiritus Sanctus nec Iohannes ipso plenus nec Christus per angelum hec revelans ignoravit idolatriam paganorum esse de medio ecclesie et etiam de toto (b) orbe post tempora martirum exsufflandam, quamvis quedam reliquie in quibusdam barbaris gentibus remanserint quasi in memoriale erroris antiqui. 2 Christus etiam et eius Spiritus non ignoravit rationem et causam propter quam idolatria fuit post tempora martirum exsufflanda, iuxta quod per psalmistam et prophetas fuerat multipliciter prophetatum. 3 Omnes enim predicunt quod idola debebant per Christum conteri et de orbe expelli. 4 Fuit autem huius ratio multiplex, qu<arum> (c) tres ad presens commemoro.
5 Prima est ex respectu Christi ad Deum Patrem et ad suum hostem. 6 Unitas enim summi Dei, per idolatriam plurium falsorum deorum et impiorum demonum confusa, fuit [f. 113va] per Dei Filium in mundum missum magnifice clarificanda et honoranda, et e contra ipsa idolatria cum toto exercitu falsorum doctorum (d) fuit per ipsum potenter et triumphaliter destruenda.
7 Secunda est in testimonium superintellectualium veritatum Christi et doctrine eius. 8 Cum enim ipse docuerit tres personas esse in Deo et se esse simul Deum et hominem, oportuit sic per ipsum destrui falsum cultum plurium deorum et introduci summum cultum unius solius Dei quod ex hoc ipso patenter claresceret quod trinitas Dei per eum predicata in nullo minuebat, immo summe exaltabat, summam unitatem Dei.
9 Tertia est ad conveniens exercitium fidelium. 10 Ex quo enim per totum tempus martirum fuerunt plene exercitati contra idolatriam et contra pluralitatem falsorum deorum in fide et in (e) confessione unius Dei, decuit et profuit eos in veritate Trinitatis et ceterorum articulorum christiane fidei contra varias hereses exerceri. 11 Hoc enim proderat ad maiorem illuminationem ipsorum in diversis articulis fidei et ad sollempniorem clarificationem et exemplificationem (f) ipsorum articulorum.
12 Consurgebatque ex hoc proportionalis concordia status Novi Testamenti ad statum Veteris, seu status appropriati Filio ad statum appropriatum Patri. 13 Sicut [f. 113vb] enim in primo tempore mundus hostiliter oberraverat (g) contra unitatem Dei Patris, sic etiam secundo hostiliter oberravit (h) contra veritatem generationis et incarnationis Filii, et tamen Christi fides eisdem heresibus restitit, ne omnino sicut prius negaretur unitas Dei radicabiliter seu fontaliter in Patre consistens. 14 Ut autem Spiritus Sanctus, a Patre et Filio procedens, utrumque correspondenter clarificet, veniet tertius status mundi sibi appropriatus in quo, omnibus idolis et heresibus per ipsum plenius extirpatis, statuetur solaris et superexcessiva contemplatio et degustatio Trinitatis et unitatis et omnium magnalium Christi et ecclesie sue, ut verificetur verbum Christi Iohannis XVI° dicentis: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. 15 Ideo enim certamina magni Antichristi et mistici permittentur fieri, ut eorum triumphalis expugnatio introducat predictam clarificationem.

 

(a) neque] om. P  neque B   T   (b) toto] om. B   T   (c) quarum] quorum P   (d) doctorum] deorum B   T   (e) in] om. B   T   (f) exemplificationem] explicationem B   T   (g) oberraverat] aberraverat B   T   (h) oberravit] aberravit B   T

14. Jo 16, 13-14

DECIMUM CAPITULUM

 

366

<VIa tuba>

<II – Secundum est perfecta illuminatio spiritalium discipulorum
a preclarissima
et solari sapientia doctorum illius temporis, in qua et continetur
denuntiatio predicationis eorum
in toto orbe per eos illuminando,
capitulo X°, Et vidi alium angelum>

1 Et vidi alium angelum fortem, descendentem de celo, amictum nube, et iris in capite eius, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columpna ignis, 2 et habebat in manu sua libellum apertum, et posuit pe-[f. 114ra]-dem suum dextrum supra mare, sinistrum vero (a) super terram, 3 et clamavit voce magna, quemadmodum leo rugit.
4 In hoc capitulo tanguntur per ordinem tredecim magnalia istius angeli, quorum prima septem describunt perfectionem in ipso existentem, sex vero sequentia monstrant perfectionem ab ipso in reliquos manantem. 5 Et primum horum sex incipit ibi: Et posuit pedem suum, 6 secundum ibi: Et clamavit, 7 tertium ibi: Et cum clamasset, ubi ostenditur quomodo septiformis spiritus Dei alte assistit predicationi eius; 8 quartum ibi: Et audivi vocem, 9 quintum ibi: Et angelus, quem vidi10 sextum ibi: Et vox, quam audivi et cetera.

 

(a) vero] autem B   T   Vulg.

1. Ap 10, 1   2. 5. Ap 10, 2   3. 6. 7. Ap 10, 3   8. Ap 10, 4   9. Ap 10, 5   10. Ap 10, 8

367

1 Iste angelus dicitur alius a quattuor angelis malis qui paulo ante dicuntur esse soluti [1], et secundum hoc non oportet quod sit alius a sexto angelo tuba canente [2]. 2 Potest etiam distingui ab eo. 3 Sicut enim Petrus, quamquam esset universalis pastor omnium fuit specialiter ab initio deputatus apostolatui circumcisionis, Paulus vero predicationi gentium, prout ipse dicit ad Galatas II° [3]; 4 sicut etiam Deus in ecclesia quosdam dedit apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, prout dicitur Ia ad Corinthios XII° [4], sic et in sexto statu quidam plus predicabunt contra vitia monstrando exterminium Babilonis tamquam de proximo imminens et deinde tamquam iam factum, sic quidam alii plus insistent contem-[f. 114rb]-plative sapientie et illuminationi discipulorum contemplativorum ad speciale (a) regimen ecclesie applicandorum et ad predicationem infidelium mittendorum. 5 Primi autem designantur per angelum sexte tube, secundi per angelum istum faciei solaris, tertii per Iohannem accipientem ab eo librum apertum et predicaturum populis et gentibus et mensurantem templum [5], per quam mensurationem designatur specialis gubernatio ecclesie Christi, sicut per tubam et eius tubicinationem designatur exhortatio et incitatio ad prelium contra vitia et errores et contra principes et exercitus (b) vitiis et erroribus plenos.

 

(a) speciale] sapientiale B   (b) exercitus] eius add. B   T

4. 1 Cor 12, 28 (Vulg. quosdam posuit)

[1] Cfr. Ap 9, 15.
[2] Cfr. Ap 9, 13-21.
[3] Cfr. Gal 2, 7-8.
[4] Cfr. Bonaventura, Lignum vitae , in Doctoris seraphici S. Bonaventurae … Opera omnia, VIII, Ad Claras Aquas, 1898, p. 83: « In hac siquidem sancta Ecclesia per orbem universum, Spiritu sancto mirabiliter operante, multiformiter distincta et uniformiter coniuncta unus praesidet Pontifex Christus, tanquam summus hierarcha, qui miro ordine instar civitatis supernae in ea dispensat dignitatum officia, distribuendo charismatum dona. Nam quosdam in ea dedit Apostolos, quosdam prophetas, alios vero evangelistas, alios pastores et doctores ad consummationem Sanctorum et aedificationem corporis Christi [Eph 4, 11-12] ». L’opuscolo di Bonaventura è citato ad Ap 22, 2.
[5] Cfr. Ap 10, 8-11; 11. 1 ss.

368

1 Quod autem quidam [1] dicunt hunc angelum esse Christum, quia solius ipsius est aperire librum, prout dicitur supra capitulo quinto [2], non negamus quin ipse sit principalis reserator libri et precipue in quantum est Deus illuminans interius mentes, sed nichilominus ordinavit sub se angelicos spiritus et angelicos homines ad ministerialiter illuminandum inferiores. 2 Qua ergo ratione per septem angelos tuba canentes intelliguntur angelici homines et doctores et etiam spiritus angelici eis presidentes, quamquam Christus principaliter doceat omnia que per tubicinationes angelorum docentur, eadem ratione debet (a) consimiliter intelligi in proposito.

 

(a) debet] oportet B

[1] Cfr. Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 788 D). Simile posizione di Riccardo sull’angelo del sesto sigillo è stata confutata da Olivi in fine del capitolo VII.
[2] Cfr. Ap 5, 2-3.9.

369

Ioachim dicit hic: « Quicumque erit iste predicator veritatis, fortis [f. 114va] esse describitur, quia robustus erit in fide; et de celo descendet, id est de vita contemplativa ad activam; et amictus erit nube, quia indutus erit scriptura prophetarum; et irim (a) in capite, quia Spiritum Sanctum et misticum seu spiritalem intellectum scripturarum habebit in mente. 2 Sicut enim archus celestis apparet iunctus nubibus celi, sic scripturis prophetarum iungendus est misticus intellectus ad adversarios convincendos » [1].
3 Et subdit: « Ego autem angelum istum secundum litteram aut Enoch fore puto aut Heliam. 4 Verum, prout hoc Deus melius novit, unum dico pro certo, quod hic angelus significat personaliter magnum aliquem predicatorem, quamvis spiritaliter ad multos viros spiritales tunc temporis futuros competenter valeat intorqueri. 5 Sane facies angeli similis est soli, quia in hoc sexto tempore oportet Dei contemplationem in modum solis splendescere et perduci ad notitiam eorum qui designantur in Petro et (b) Iacobo et Iohanne, id est Latinorum et (c) Grecorum et Hebreorum, primo quidem Latinorum, deinde Grecorum, tertio Hebreorum, ut fiant novissimi qui erant primi et e contrario » [2]. 6 Hec Ioachim [3].

 

(a) irim] iris B   T   (b) et] om. B   T   (c) et] om. T

1. Ap 10, 1

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 137ra-b.
[2] Ibid., f. 137rb-va. Olivi non riporta l’opinione di Gioacchino che l’angelo sia più probabilmente Enoch che Elia (« Ego angelum istum secundum litteram aut Enoch fore crederem aut Helyam, nisi in sequentibus de duobus prophetis, qui putantur esse Enoch et Helyas [cfr. Ap 11, 3], aliqua non his minora sermo propheticus loqueretur, quamvis si horum unus est angelus, iste magis esse intelligendus Enoch, qui primus disparuit, videatur »); subito dopo, infatti, l’angelo è assimilato a Francesco nel carro di fuoco, trasfigurato nel sole, « ut monstraretur venisse in spiritu et imagine Helie ».
[3] Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, cap. XVII (Mt 17, 1), f. 125ra-b: « Assumpsit Petrum et Iacobum et Iohannem. Tres quidem assumpsit, primo ad sufficiens testimonium visionis suo tempore predicande, quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum (cfr. Dt 19, 15; Mt 18, 16). Secundo in misterium Trinitatis tam populorum quibus Christus erat <re>velandus, scilicet a tribus filiis Noe genitorum, vel Latinorum, Grecorum et Iudeorum, quam virtutum per quas revelatur, scilicet fidei et spei et caritatis et propter multa alia consimilia ».

370

1 Sciendum etiam quod sicut sanctissimus pater noster Franciscus est post Christum et sub Christo primus et principalis fundator et initiator et exemplator sexti status et evangelice regule eius, sic ipse post Christum designatur [f. 114vb] primo per angelum istum. 2 Unde et in huius signum in curru igneo apparuit transfiguratus in solem, ut monstraretur venisse in spiritu et imagine Helie [1] et simul cum hoc gerere perfectam imaginem veri solis, scilicet Christi.

 

[1] Cfr. 4 Rg 2, 11; Bonaventura, Legenda maior, Prol., in Opera omnia, VIII, p. 504b: « rationabiliter comprobatur venisse in spiritu et virtute Eliae ».

371

<tanguntur per ordinem tredecim magnalia istius angeli, quorum prima septem describunt perfectionem in ipso existentem>

<1-3> 1 Ipse enim fuit singulariter fortis in omni virtute et opere Dei, et per summam humilitatem et recognitionem prime originis omnis nature et gratie semper descendens de celo, et per aeream et per (a) subtilem seu (b) spiritualem levitatem ab omni pondere terrenorum excussam fuit amictus nube, id est altissima paupertate aquis celestibus plena, id est suprema possessione et imbibitione celestium divitiarum. 2 Fuit etiam amictus nube, id est extatice contemplationis caligine, quam secundum Dionysium, libro de Mistica theologia [1], designabat caliginosa nubes in qua Deus apparebat et loquebatur Moysi [2].
<4> 3 Habuit etiam irim in capite, id est arcualem refulgentiam solis, quia viscerosa caritas Christi ad nostras inferiores miserias aperta et arcualiter dilatata fuit assidue et intime impressa menti Francisci.
<5> 4 Facies etiam eius erat ut sol, quia in singulari contemplatione Christi et evangelice vite eius fuit non instar lune defective, vel modice stelle vel lucis nocturne, sed instar solis et lucis diurne inflammatus et illuminatus et illuminans [f. 115ra] et inflammans.
<6> 5 Habuit etiam pedes rectos et solidos et igneos ut columpnam ignis, quia non solum fuit summus in contemplatione, sed etiam in omni perfecta actione, sicut ex ystoria vite sue superhabunde patet.
<7> 6 Habuit etiam in manu, id est in pleno opere et in plena possessione et potestate, libellum evangelii Christi apertum, sicut patet ex regula quam servavit et scripsit et ex statu evangelico quem instituit.

 

(a) et per] seu B   T   (b) seu] et B   T

1. 2. 3. 4. 5. Ap 10, 1   6. Ap 10, 2

[1] Pseudo Dionigi Areopagita, De mystica theologia, I, 3 (PG 3, coll. 1000 C-1001 A; Scazzoso-Bellini, pp. 408-409).
[2] Cfr. Ex 24, 18.

372

<sex vero sequentia monstrant perfectionem ab ipso in reliquos manantem>

<8> 1 Posuit etiam pedem dextrum sup<ra> (a) mare, quia ad Sarracenos convertendos et ad martirium accipiendum ab eis cum summo studio et fervore laboravit ter ire ad eos, prout scribitur (b) IX° capitulo vite sue [1], scilicet sexto anno a conversione sua tamquam angelus sexti signaculi et in signum quod per eius ordinem sunt in sexto statu ecclesie convertendi ad Christum, et iterum tertio in tertio decimo anno conversionis sue, in signum quod in tertio decimo centenario, a passione et resurrectione Christi inchoando, sunt Sarraceni et ceteri infideles scilicet (c) per eius ordinem cum multis martiriis convertendi. 2 Unde et in sua regula similiter (d) instituit modum eundi ad predicandum Sarracenos et alios infideles [2].
3 Sicut enim in tertia decima die a nativitate Christus apparuit regibus orientis [3] 4 et in consimili die baptizatus est [4] et aquam convertit in vinum [5], et in tertio decimo anno [f. 115rb] absentatus a matre est ab ea inventus in templo [6], 7 sic in tertio decimo centenario a Christi ortu apparuit Franciscus et eius evangelicus ordo (e), sed in tertio decimo a Christi morte et ascensione exaltabitur in cruce et ascendet ei<us> (f) gloria super totum orbem, prout pie conicitur ex scripturis et specialiter ex hiis que tanguntur infra in quarta visione huius libri [7]  [8].

 

(a) supra] super B   P   T   (b) scribitur] describitur B   T   (c) scilicet] om. B   T   (d) similiter] singulariter B   T   (e) ordo] status et praem. B   T   (f) eius] ei P  in B   T

1. Ap 10, 2

[1] Bonaventura, Legenda maior, IX, in Opera omnia, VIII, pp. 530-533. Francesco tentò una prima volta di andare in Siria nel sesto anno dalla sua conversione (1206), e dunque nel 1212, ma fu respinto dai venti sulle coste della Schiavonia da dove ritornò ad Ancona. Una seconda volta raggiunse la Spagna, ma fu impedito di proseguire in Marocco a causa di una malattia. La terza volta, tredici anni dopo la sua conversione (1219), arrivò in conspetto del Sultano d’Egitto.
[2] Cfr. Regula bullata (a. 1223), XII; ed. in Opuscula sancti patris Francisci Assisiensis, denuo edidit iuxta codices mss. C. Esser  O. F. M. , Grottaferrata 1978 (Bibliotheca Franciscana Ascetica Medii Aevi, XII), p. 237. Cfr. Olivi, Expositio super Regulam Fratrum Minorum, cap. XII, pp. 192-193: « Quicumque fratrum divina inspiratione voluerint […] Aestimo autem hoc non esse hic positum solum concessive, sed etiam consultive seu incitative aut etiam prophetice, quia sicut apostoli primo missi sunt inter Iudaeorum fideles ex quibus erant nati, et tandem post mortem Christi et Iudaeorum aliquantam ad Christum attractionem missi sunt ad gentium infidelium nationes; sic, prout aestimo, post praedictionem latinorum fidelium mittendus est ordo ad infidelium nationes, ut sicut per Christi personam patientem in carne assumpta circa principium et medium ecclesiae conversus est orbis, sic per Christi vitam et regulam in suis membris passuram plenitudo gentium intret et omnis Israel salvus fiat (Rom. 11, 25-26), prout expresse praedicitur in Apocalypsi sub apertione sexti signaculi, et sub sexto angelo tuba canente (Ap 6, 12; 9, 13). Unde et angelus sexti signaculi, Franciscus scilicet, habens in se signum stigmatum Dei vivi (Ap 7, 2), in huius mysterium sexto suae conversionis anno transiit ad Saracenos. Et quia forsan hoc compleri incipiet sub decimo tertio centenario a passione Christi, iuxta quod et decimo tertio ortus sui die apparuit Magis (Mt 2, 1ss.), et decimo tertio anno a passione sua misit Barnabam et Paulum ad gentes (Ac 15, 22ss.), ideo in huius mysterium Franciscus decimo tertio anno conversionis suae iterato ivit ad Saracenos, ubi multa passus et tandem praesentatus soldano multum fuit finaliter honoratus ab illo ».
[3] Cfr. Mt 2, 1ss.
[4] Cfr. Mt 3, 13ss.; Mr 1, 4ss.; Lc 3, 21ss.

[5] Cfr. Jo 2, 1-11.
[6] Cfr. Lc 2, 40-50.
[7] Cfr. Ap 13, 18.
[8] Sciendum quod sicut sanctissimus pater noster Franciscus – designatur primo per Angelum istum [f. 114va-b]. Et post dimidiam columnam subdit [f. 115ra]. Posuit etiam pedem dextrum super mare – quae tanguntur infra in quarta visione hujus libri] Baluzii-Mansi Miscellanea, 265 B – 266 A, XXXVIII: « Haereticus quantum ad hoc quod dicit quod beatus Franciscus post Christum fuit primus et principalis fundator sexti status quem supra descripsit, intelligendo per comparationem ad Apostolos […] ».

373

1 Quia vero hec et sequentia in futuris eius operibus et discipulis clarius innotescent, idcirco sciendum quod a tempore sollempnis impugnationis et condempnationis evangelice vite et regule, sub mistico Antichristo fiende et sub magno amplius consumande, spiritaliter descendet Christus et eius servus Franciscus et angelicus discipulorum eius cetus contra omnes errores et malitias mundi et contra totum exercitum demonum et pravorum hominum [1] constans et fortis et impavidus sicut leo, tam ad invadendum quam ad patiendum.
2 Et per profundissimam sui humiliationem et per sue originis a Deo humilem recognitionem et per sui ad inferiores piam condescensionem descendet de celo, eritque scientia scripturarum non terrestrium et falsarum sed celestium et purissimarum quasi nube amictus, et etiam agillima et al-[f. 115va]-tissima et fecunda simul et obscura seu humili paupertate.
Sicut enim nubes est supra inter nos et celum suscipiens solis radios et contemperans nobis eos, et est purgans (a) aquis pluvialibus et fecundis ipsasque ad fructificationem terre nascentium moderate effundens, sic est hec scriptura sacra spiritualiter; in caritate etiam et sapientia Dei erit ut sol ad irradiandum finaliter totum orbem et ad formandum solarem diem tertii generalis status mundi.
4 Intelligentiam etiam libri scripturarum sanctarum et operum divinorum habebit non solum sibi, sed etiam in plena potestate tradendi aliis et docendi. 5 Nam in prioribus quinque ecclesie statibus non fuit concessum sanctis quantumcumque illuminatis aperire illa secreta huius libri que in solo sexto et septimo statu erant (b) apertius reseranda, sicut nec in primis quinque etatibus Veteris Testamenti fuit prophetis concessum clare aperire secreta Christi et Novi Testamenti in (c) sexta etate seculi reserandis et reseratis.

 

(a) purgans] pregnans B   T   (b) erant] erunt B   T   (c) in] et praem. B   T  

2. Ap 10, 1

[1] Quia vero haec et sequentia – et contra totum exercitum daemonum et pravorum hominum] Baluzii-Mansi Miscellanea, 266 A, XXXIX.

374

1 Ponet etiam pedem suum dextrum supra mare nationum infidelium et sinistrum super terram fidelium, quia principalis impetus et processus eius erit ad totum orbem convertendum ad Christum, sic tamen quod ex hoc non deseret priorem ecclesiam fidelium. 2 Sicut enim tempore apostolorum fuit principalis [f. 115vb] et quasi dexter processus eorum ad conversionem paganorum, secundarius vero et quasi sinister ad plebem Iudeorum, quia senserunt non se ita prosperaturos seu prospere piscaturos in terra Iudeorum sicut in mari paganorum, sic et iste angelus sentiet non se ita prosperaturum in carnali ecclesia Latinorum sicut in Grecis et Sarracenis et Tartaris et tandem in Iudeis [1].
3 Ponet etiam pedem suum dextrum sup<ra> (a) mare, quia promptior erit ad adversa toleranda et ad (b) Antichristi prelia invadenda quam ad prospera temporalis pacis et glorie assumenda. 4 Pro tempore etiam quod a Francisco usque nunc cucurrit, plus piscatus est hic angelus in mari laicorum secularibus curis f<l>uctuantium (c) quam in terra regularium et clericalium. 5 Simplices enim et (d) idiote facilius trahuntur ad penitentiam quam magni clerici vel monachi.
6 Et nota quod hic angelus non posuit supra se mare et terram, sed potius sub pedibus suis, quia per altissimam paupertatem et austeritatem et humilitatem omnes mundanas divitias et honores et delicias sub suis pedibus conculcavit (e), nullique adulatorie aut pro mundano questu se carnaliter seu viliter subdens (f).

 

(a) supra] super P   (b) ad] om. B   T   (c) fluctuantium] fructuantium P   (d) et] om. B   (e) conculcavit] conculcabit B   T   (f) subdens] subdet B   T

1. 3. Ap 10, 2

[1] Nam in prioribus quinque Ecclesiae statibus non fuit concessum (f. 115va) – et tandem in Iudaeis] Baluzii-Mansi Miscellanea, 266 A-B, XL.

375

<9> 1 Clamaturus autem est sicut leo rugiens. 2 Primo quia contra errores et vitia obduratorum cum forti indi-[f. 116ra]-gnatione et increpatione loquetur, et terribile iudicium Dei eis in proximo venturum cum summa auctoritate et terribili comminatione predicet, ita ut bestias, id est bestiales, contremescere faciat. 3 Ratio autem magnitudinis sue indignationis erit ex hoc, quia cum clausus erat liber videbantur aliquantulam excusationem habere, ex quo autem est apertus nullum velamen excusationis relinquitur eis [1]. 4 Alia ratio est propter nimiam resistentiam et nimiam multitudinem obduratorum. 5 Tertia est <propter> (a) superfervidum zelum excitandi eos a sompno mortis ad vitam fidei.
6 Secundo, clamabit ut leo rugiens, quia cum leonina (b) constantia et esurie curret ad animarum escam et predam, secundum illud Amos III°: Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit predam?.

 

(a) propter] om. P   (b) leonina] nimia B   T

1. Ap 10, 3   6. Am 3, 4

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 138va: « Et quidem cum clausus erat liber videbantur aliquantulam excusationem habere. Cum vero isdem liber exhibetur apertus, quam de ignorantia sua excusationem habebunt, presertim cum et tonitrua septem loquantur voces suas et sint ipse voces voci angeli usquequaque concordes? ».

376

<10> 1 Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. 2 Secundum Ioachim, hec septem tonitrua sunt septem spiritus Dei, qui missi in omnem terram spiritales et allegoricas voces, velut e tertio celo, emittunt [1] concordantes rugitui angeli, tam in revelando magnalia et archana glorie Dei et operum eius, et precipue illorum que fiunt in mentibus contemplativis, quam in tonando terribilia iudicia Dei. 3 Septiformis enim gratia Spiritus Sancti et septiformis intelligentia septem [f. 116rb] etatum (a) mundi et septem signaculorum Veteris Testamenti et septem statuum ecclesie et iudiciorum factorum in hiis qui iam precesserunt, instar septem tonitruorum, clamant maxima dona gratiarum et premiorum esse danda electis et quod horribilissima iudicia fienda impiis in sexto statu ecclesie (b) et in fine septimi restant. 4 Dicuntur autem hec tonitrua ad clamorem angeli loqui, tum quia ad efficaciam preclare doctrine ipsius quasi per se se ingerent mentibus perfectorum discipulorum, tum quia secundum verbum Christi, Iohannis XIIII°, Paraclitus Spiritus Sanctus suggeret illis omnia interius que tamen (c) angelus extra dixit eis [2]. 5 Sicut enim Spiritus veritatis in cordibus apostolorum perhibebat de Christo testimonium, sic et nunc in cordibus spiritualium discipulorum contestabitur predicationi huius angeli, iuxta quod Actuum X° dicitur quod, Petro predicante, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.

 

(a) etatum] statuum B   T   (b) et quod – ecclesie] et horribilia iudicia fienda impiis que in sexto statu ecclesie B   (c) que tamen] quecumque B   T   Vulg.

1. Ap 10, 3   4. Jo 14, 26   5. Ac 10, 44

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 138vb: « Est enim primum celum (sicut iam scripsimus in hoc opere) vetus testamentum, secundum testamentum novum, tertium spiritualis intellectus, qui ex utroque procedit ».
[2] Il riferimento a Jo 14, 26 è presente anche in Gioacchino da Fiore (f. 139rb), ma la citazione dall’Expositio si conclude effettivamente con la parola « emittunt ». Tracce di Gioacchino sono reperibili anche nella successiva esegesi di Ap 10, 4 (cfr. ff. 138vb-139ra).

377

<11> 1 Sequitur: Et ego scripturus eram, et audivi vocem de celo dicentem: signa, id est quasi sigillo (a) firmo in tuo corde claude illa que locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. 2 Hic demonstratur primo pium desiderium spiritalium discipulorum ad propalandum omnibus spiritales sensus septem tonitruorum in eorum cordibus vehementer et stupende resonantium. 3 Secundo monstratur quomodo a Christo et eius [f. 116va] Spiritu et a sanctis doctoribus prohibentur ne pandant ea homini carnali et animali quibus non licet talia loqui, iuxta illud Christi: Vobis datum est nosse misterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, 4 et nolite sanctum dare canibus neque porcis. 5 Sunt enim quedam sic omnibus communia quod sunt omnibus publice predicanda, quedam vero non sunt omnibus dicenda et precipue ante tempus, iuxta illud Matthei XVII°: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 6 Unde et sub sexto signaculo Veteris Testamenti dicit angelus Danieli: Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum, quod quidem erat sexta etas in qua apparuit Christus, et precipue sextus status ecclesie sue (b) in quo liber erat plenius aperiendus, non tamen malivolis aut indispositis. 7 Ante enim mortem magni Antichristi oportebit multa tunc sanctis aperta claudere emulis et etiam fidelibus vel (c) adhuc animalibus.

 

(a) sigillo] sub praem. B   T   (b) sue] om. B   T   (c) vel] om. B   T

1. Ap 10, 4 (Vulg. om. et ego)   3. Lc 8, 10   4. Mt 7, 6 (Vulg. neque mittatis margaritas vestras ante porcos5. Mt 17, 9   6. Dn 12, 4

378

<12> 1 Sequitur: Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam in  celum 2 et iuravit per viventem in secula seculorum, qui creavit celum et ea que in illo sunt, et terram et ea que in ea sunt, et mare et ea que in eo sunt, quia tempus amplius non erit; 3 sed in diebus vocis septimi angeli, cum ceperit tuba (a) canere, consumabitur misterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos (b) [f. 116vb] prophetas. 4 Iuramentum hoc designat vehementem certitudinem et assertionem quod tempus huius seculi omnino finietur in tempore septime tube. 5 Non enim intendit quod post hoc iuramentum suum non sit tempus amplius, sed quod in voce septimi angeli consumabitur. 6 Iurat autem hoc ita fortiter, tum ad fortius perterrendum malos et terrendo convertendum ad penitentiam, tum ad consolandum electos multiplicibus persecutionibus et miseriis vexaturos (c) et de exilio et carcere huius vite cupientes exire et ad eternam patriam iugiter suspirantes.
7 Sciendum etiam quod prout tubicinium septimi angeli refertur ad extremum iudicium, de quo <Ia> (d) ad Thessalonicenses IIII° dicitur quod ipse Dominus in iu<s>su (e) et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de celo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi, est simpliciter verum quod tempus huius seculi tunc omnino cessabit et plene implebitur quicquid Deus per suos prophetas prenuntiavit fiendum, 8 quod vocat misterium, id est secretum, quia nichil mundanis occultius quam spiritalis gratia et gloria in electis consumanda, futura etiam Dei iudicia sunt eis occulta et quasi incredibilia. 9 Dicitur etiam misterium, quia sub misticis velaminibus sunt prenuntiata. 10 Nec intendo quin principalia corpora huius mundi tunc durent, sed solum quod temporalis et mobilis [f. 117ra] cursus eius et temporalis status humani generis in hac vita mortali cessabit [1].
11 Sumendo vero (f) tubicinium septimi angeli respectu pacis que erit in ecclesia post mortem Antichristi, tunc est sensus quod tempus afflictionis et laboris sex priorum statuum, quasi sex dierum quibus laborare et operari oportet, cessabit in sabbato et requie septimi status, tuncque consumabitur misterium per prophetas <pre>nuntiatum (g) quantum in hac vita consumari debet. 12 Et sic exponit hoc (h) Ioachim [2], subdens quod post tempus sex apertionum (i) huius sexte etatis manet « tempus, ut ait angelus Danieli, quale non fuit ex eo tempore quo ceperunt homines esse in terra, tempus utique septimi angeli, cui benedicet Dominus dans in eo pacem et letitiam sustinentibus se ».
13 Secundum vero Ricardum, non dicit tempus amplius non esse respectu dampnandorum, quia illorum tempus erit in secula (nam de frigoribus ad calores et de caloribus ad frigora revertentur), sed dicit hoc respectu sanctorum glorificandorum et elementorum innovandorum. 14 Dicit enim hoc ad consolationem sanctorum hic pro Christo multa patientium, quibus promittit instabilem mutabilitatem huius seculi transituram et eterne glorie immobilitatem successuram [3].

 

(a) ceperit tuba] tuba ceperit P    (b) servos suos] suos servos et P (cfr. f. 65vb)   (c) vexaturos] vexatos B   (d) Ia] IIa P   (e) iussu] uisu (?) P   (f) vero] om. B   (g) prenuntiatum] pronuntiatum B   P   T   (h) hoc] om. B   T   (i) apertionum] portionum B   T

1. Ap 10, 5 (Vulg. ad celum)   2. Ap 10, 6   3. 8. 9. 11. Ap 10, 7   7. 1 Th 4, 16; cfr. 2 Th 1, 7

[1] Cfr. Tommaso d’Aquino, Summa contra Gentiles, lib. IV, cap. 97 (« De statu mundi post iudicium »), n. 4286 (ed. C. Pera – P. Marc – P. Caramello, III, Romae 1961, p. 416): « Generatio autem et corruptio in inferioribus corporibus ex motu caeli causatur. Ad hoc igitur quod in inferioribus cesset generatio et corruptio, oportet etiam quod motus caeli cesset. Et propter hoc dicitur Apoc. 10, 6, quod tempus amplius non erit ».
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 141rb-va ; cfr. Dn 12, 1.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, coll. 789 D–790 A, C).

379

1 Nota pulchram concordiam, quia sicut hic sub sexta tuba angelus super mare et super terram iurat quod tempus amplius non erit, 2 sic Danielis XI° [f. 117rb] sub sexto tempore seu signaculo Veteris Testamenti vir seu angelus stans super aquas fluminis, elevatis in celum manibus, iurat per viventem in eternum quod  in tempus et tempora et dimidium temporis, supple: durabit tempus et labor, et, cum completa fuerit dispersio populi sancti, complebuntur universa hec [1]. 3 Quid autem designetur per tempus et tempora et dimidium temporis tangetur infra super quarta visione [2].
4 Nota etiam quod hic per prophetas non solum intelliguntur prophete Veteris Testamenti, sed etiam apostoli et ceteri doctores Novi Testamenti. 5 Omnes enim prenuntiant consumationem ecclesie et operum Dei in finem seculi implendam.
6 Nota etiam quod ideo sub sexto statu iuratorie predicatur temporis brevitas et quasi finis, quia ex tunc singulariter inclarescet electis quod finis seculi instat et quod Dei opera sunt finali consumationi propinqua.
7 Nota etiam quod sicut nos iuramus levando et ponendo manum super altare vel super librum evangeliorum, tamquam protestantes nos per sanctitatem altaris vel evangelii iurare, sic iste angelus iurat levando manum ad celum, id est per altam protestationem (a) celestis ecclesie et Dei habitantis in ea, et etiam quia demonstratio celestis mansionis et eternitatis (b) multum confirmat tempus huius seculi <c>eleriter (c) transiturum. [f. 117va] 8 Hinc etiam est quod iurat per viventem in eternum, ubi etiam signanter specificat tria per ipsum creata, scilicet celum, tamquam electis querendum et tamquam locum in quo est eorum gloria consumanda; deinde terram cum existentibus in ea, et tertio mare cum existentibus in eo, quasi dicat: iuro per eum qui creavit terram fidelium et mare nationum infidelium, quibus utrisque nunc ego predico ed ad eternam gloriam invito. 9 Unde et tenebat pedem unum super terram et alium super mare.

 

(a) protestationem] potestatem seu praem. B  potestatem T   (b) eternitatis] altitudinem add. et del. P   (c) celeriter] sceleriter P

1. 8. Ap 10, 6   2. Dn 12, 6-7   3. Ap 12, 14   4. Ap 10, 7

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 6, c. 4 § 8; Patschovsky 3, p. 1010, 7-20: « O mira concordia! Sub sexto signaculo legitur angelus iurasse hoc in Veteri, et sub sexti apertione in Novo, et licet diversis verbis, unam tamen protulere sententiam. Daniel namque dicit: “Dixi viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquam fluminis: ‘Usquequo finis horum mirabilium?’. Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquam fluminis, cum levasset dextram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternum, quia in tempus et tempora et dimidium temporis” (Dn 12, 6-7). Ioannes vero sic: “Et angelus, quem vidi stantem supra mare et super terram, levavit manum suam ad celum et iuravit per viventem in secula seculorum, qui creavit celum et ea que in eo sunt: quia tempus amplius non erit, sed in diebus vocis septimi angeli, cum ceperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas.” »; Expositio, pars III, f. 140va-b.
[2] Cfr. Ap 12, 14.

380

<13> 1 Sequitur: Et vox, supple facta est, vel sonuit secundum Ricardum [1], quam audivi de celo iterum (a) loquentem mecum et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et super terram. 2 Et abii ad angelum dicens ei ut daret michi librum. 3 Secundum Ioachim, iste ordo qui signatur in Iohanne auditurus est hanc vocem de celo, id est de scriptura sacra, quia si nusquam (b) esset alia vox in scriptura sacra que hoc preciperet, sufficeret ista vox que de isto celo magno, id est de hoc libro aperto, descendit, et etiam illa que hoc ipsum dicit in Ezechiele, scilicet capitulo tertio [2]. 4 Ibit autem ordo iste ad angelum cum agnita veritate, de nuntiis veritatis Dei reverenter assentiet eis [3]. 5 Potest etiam dici quod ista vox est omnis inspiratio Dei eos instigans et [f. 117vb] accendens ut sapientiam libri addiscant a doctoribus sacris per hunc angelum designatis et potissime a Christo. 6 Docebit enim eos Deus non presumere (c) ex propriis viribus et absque huius angeli ministerio posse participare (d) sapientiam libri.

 

(a) iterum] in terra B   (b) nusquam] numquam B   T   (c) presumere] se add. B   T   (d) partecipare] percipere B   T

1. 3. Ap 10, 8   2. Ap 10, 9

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 791 A).
[2] Cfr. Ez 3, 1ss.
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 141vb.

381

1 Sequitur: Et dixit michi, scilicet angelus: Accipe librum <et> (a) devora illum, et faciet amaricar<i> (b) ventrem tuum, id est faciet tortiones amaras in ventre tuo, vel postquam erit in ventre faciet versus os exal<at>iones (c) amaras, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. 2 Et accepi librum et cetera. 3 Nota quod (d) non dicit ‘lege’ sed devora, nec dicit ‘vide’ sed accipe, quia <per> (e) superfervidum et rapidum devotionis affectum et gustum vult libri spiritales sensus et intelligentias masticari et saporari et ad intima trahici. 4 Vult etiam illum per manum accipi, id est in operibus poni et servari, ut scilicet opere impleat ea (f) que in libro docentur. 5 Huius autem libri contemplatio est dulcis ori, id est spiritali gustui, facit tamen amaricari ventrem quia ducit ad amaritudinem laboris et passionis. 6 Quamvis enim preclara contemplatio futurarum passionum sit suavis menti, in experientia tamen laboris est gemitus et afflictio spiritus [1]. 7 Nichil etiam inconveniens si secundum diversos respectus sit simul dulcis et amarus, sicut et Christi passio [f. 118ra] in quantum triumphalis et nobis salubris est nobis dulcis, in quantum autem (g) nostra viscera per compassionem transfigit est nobis amara.

 

(a) et] om. P   (b) amaricari] amaricare P   Vulg.   (c) exalationes] exaltationes P  exalationes B   T   (d) nota quod] om. B   T   (e) per] om. P  ad B   T   (f) ea] om. T   (g) autem] tamen B   T

1. 3. Ap 10, 9   2. Ap 10, 10

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, ff. 141vb-142ra: « Hec enim amara sunt in ventre etsi in ore suavia, quia etsi in notitia veritatis delectatio est, in experimento tamen laboris gemitus et afflictio spiritus. Quocirca etsi delectat quod occurrit prius propter apertionem libri, amarum est tamen valde quod sequitur propter passionem ecclesie ».

382

1 Sequitur: Et dixit michi: Oportet te iterum prophetare in (a) gentibus et populis et linguis et regibus multis. 2 In ipsa sapientia libri expresse continetur quod oportet iterum predicari evangelium in toto orbe, et Iudeis et gentibus, et totum orbem finaliter converti ad Christum. 3 Sed quod per istum hoc esset implendum non poterat sciri nisi per spiritualem revelationem, et hoc dico prout per Iohannem designantur hic singulares persone quia, prout per ipsum designatur in communi ordo evangelicus et contemplativus, scitur ex ipsa intelligentia libri quod per illum ordinem debet hoc impleri. 4 Potest etiam dici quod eo ipso quod Dei instinctu et iussu accepit ab angelo singularem intelligentiam libri et cum singulari dulcore ipsam sibi invisceravit, et ex hoc cum dolore presensit passiones graves sibi et ecclesie affuturas, satis percepit se ad predicationem gentium destinari, sed nichilominus per sacros doctores hoc amplius asseritur, tum ne propter temptationem Antichristi et propter nimiam multitudinem hostium hoc timeant impediri.
5 Potest etiam dici quod istud potius dicitur preceptorie et iniungendo sibi [f. 118rb] officium predicandi omnibus quantumcumque infidelibus vel longinquis, unde dicit: Oportet te prophetare et cetera, quamvis preter hoc possit dici hoc oportere per respectum ad infallibilitatem divine prescientie et predestinationis et per respectum ad finalem necessitatem et utilitatem gentium convertendarum per eius verbum.

 

(a) in] om. B   T   Vulg.

1. 5. Ap 10, 11 (Vulg. om. in)

383

1 Sed quare dicit iterum? Numquid iste (a) antea predicaverat? (b) 2 Dicendum quod le iterum uno modo refertur ad predicationem totius orbis factam primo per apostolos, quasi dicat: sicut tunc per ordinem apostolicum predicatus est totus orbis, sic oportet secundo per te fieri. 3 Potest etiam alio modo referri ad tempus precurrens temptationem mistici Antichristi, in quo utique a tempore Francisci usque nunc ordo ille predicavit, quamvis non sic late per totum orbem. 4 Potest etiam referri ad tempus precurrens magnum Antichristum. 5 Nam in tempore medio inter misticum Antichristum et magnum predicaturus est ordo ille multis linguis et gentibus [1].
Ricardus exponit hoc de persona Iohannis, tunc propter suum exilium a predicatione cessantis, cui consolatorie Christus promittit quod de exilio liberabitur et ad pristine predicationis officium iterato redibit [2]. 7 Sed miror Ricardum non advertisse quod hoc in nullo pertinet ad sextum tempus ecclesie sub sexta tuba futurum et circa tempus [f. 118va] Antichristi. 8 Preterea eadem ratione deberet dici quod subsequens mensuratio templi et reiectio atrii Iohanni iniuncta fuisset tempore Iohannis et per ipsum implenda, cuius contrarium constat per id quod subditur, quod atrium datum est gentibus, calcandum ab eis per quadraginta duos menses [3], quod, prout ex subsequentibus (c) patet, expectat (d) ad tempus Ant<i>christi (e).

 

(a) iste] iam add. et del. P  iam add. B   T   (b) predicaverat] predicavit T   (c) subsequentibus] sequentibus B   T   (d) expectat] spectat B   T   (e) Antichristi] Antechristi P

1. 2. Ap 10, 11

[1] In ipsa sapientia libri expresse continetur – quod per istum ordinem debet hoc impleri [f. 118ra]. Et post duodecim lineas subjungit. Sed quare dicit “iterum”? – praedicaturus est ordo ille multis linguis et gentibus] Baluzii-Mansi Miscellanea, 266 B, XLI.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 791B).
[3] Cfr. Ap 11, 2.

UNDECIMUM CAPITULUM

 

384

<VIa tuba>

<III – Tertium est quod sola ecclesia fidelium, assimilata templo et altari,
tunc regetur a Christo et a suis prelatis; reliqua vero, assimilata atrio templi,
reicietur et paganis calcanda tradetur, capitulo XI°, Et datus est michi>

1 Et datus est michi calamus. 2 Hic ordini prefato datur potestas et discretio regendi ecclesiam illius temporis. 3 Datio enim potestatis significatur <per> (a) donationem (b) calami, quo artifices domorum solent mensurare edificia sua. 4 Discretio vero regendi sibi dari designatur, tum per regularem ipsius calami rectitudinem et mensuram, tum per hoc quod docetur quos debeat mensurare, id est regere, et quos relinquere. 5 Dicit autem: Et datus est michi, supple a Deo, calamus similis virge, quasi dicat: non similis vacue et fragili canne seu arundini, sed potius recte et solide virge. 6 Et certe tali communiter mensurantur panni et edificia. 7 Per hanc autem designatur pontificalis vel magistralis seu gubernatoria auctoritas et virtus et iustitia potens corrigere et rectificare et recte dirigere ecclesiam Dei. 8 Secundum Ioachim, calamus iste signat linguam eruditam, [f. 118vb] dicente Psalmo: Lingua mea calamus scribe, qui (c) est similis virge, quia sicut austeritate virge coarcentur (d) iumenta indomita, ita lingue disciplina dura corda hominum corriguntur [1].

 

(a) per] om. P   (b) donationem] dationem corr. donationem P  dationem B   T   (c) qui] que T   (d) coarcentur] arcentur B   T

1. 5. Ap 11, 1   8. Ps 44, 2

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 145rb.

385

1 Et dixit michi: Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. 2 Atrium vero, quod est foris templum, eice foras et ne metieris (a), quoniam datum est gentibus.
3 Secundum Ricardum, quod premittit, templum et altare, hoc exponit cum subdit: et adorantes in eo, quia templum et altare significat fideles adorantes; templum quidem inferiores ad bonam actionem exterius dilatatos, altare vero sanctiores contemplationi interius intentos; 4 atrium vero sunt falsi christiani per baptismum consecrati sed pleni sunt cadaveribus, id est vitiis et pravis operibus [1].
5 Secundum autem Ioachim, per templum designatur ordo priorum sacerdotum; per altare vero speciale collegium cardinalium; 6 per atrium vero clerus Grecorum, qui quadam propinquitate christiane fidei videtur esse coniunctus clero Latinorum, superstitiosis tamen legibus segregatus est ab ecclesia Petri nolens coartari sub disciplina universalis episcopi, scilicet romani (b), propter quod Sarraceni quam plurimas Grecorum ecclesias vastaverunt, iuxta quod hic dicitur atrium esse gentibus datum, sed ultra hoc sub Antichristo civitatem sanctam, id est romanam ecclesiam (c), cal-[f. 119ra]-cabunt mensibus quadraginta duobus, id est tribus annis et dimidio. 7 Per adorantes vero in templo designantur quedam reliquie Grecorum confugientes ad romanam ecclesiam, et etiam ceteri fideles laici. Hec Ioachim [2].
8 Sed cum Grecorum ecclesie sint fere per totum quintum statum a romana ecclesia scismatice divise, a tempore scilicet Karoli magni et citra, non videtur quod per atrium tempore Antichristi reiciendum intelligantur Greci, sed potius pravi religiosi et clerici et laici Latinorum ecclesie sancte superficialiter iuncti et per mundana negotia vel desideria exterius stantes.
9 Sicut enim in trituratione messium multitudo palee segregatur a grano, sic in illa cribratione et trituratione ecclesie separabuntur publice ab electis palee et quisquilie, et hoc tam per vim tribulationis paleas dispergentis et palam apostatare seu veritati repugnare facientis, tum quia tunc spiritales et precipue eorum rectores summe studebunt se et suos sequestrare a carnalibus et a quibuscumque non consentaneis evangelice veritati et puritati.
10 Potest etiam per templum designari religio evangelica, per altare vero veritas fidei catholice seu ipse Christus aut perfectiores sancti religionis prefate, per adorantes vero Deum in eo omnes fideles sectatores religionis predicte eius fidei [f. 119rb] et cultui devote et fideliter innitentes. 11 Per mensurationem etiam templi et altaris potest intelligi non solum regitiva gubernatio subditorum, sed etiam sincera et recta declaratio fidei et evangelice vite non secundum errores philosophicos nec secundum sensum proprium vel carnalem procedens, sed secundum rectam regulam sacre scripture et catholice fidei a Christo traditam [3].

 

(a) metieris] illud add. B   T   (b) romani] pape add. B   T   (c) ecclesiam] om. B   T  

1. 3. 5. 7. 10. Ap 11, 1 (Vulg. Et dictum est)   2. 4. 6. Ap 11, 2 (Vulg. Atrium autemne metieris illud)

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, coll. 791 D -792 A).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, ff. 142vb-143ra-b.
[3] Cfr. Olivi, Lectura super Lucam, Lc II, 38; p. 272: « Allegorice, potest prefata Christi presentatio et oblatio referri ad presentationem eius factam in templo Ecclesie plenitudinis gentium, et iterum ad fiendam in finali Ecclesie templo, quando scilicet implebitur illud Apocalypsis undecimo: Surge et metire templum et adorantes in eo; atrium uero, quod est foris templum, eice foras [Ap 11, 1-2]; aut illud quod habetur capitulo penultimo: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis [Ap 21, 3], quando Spiritus Christi seu Christus in Spiritu seu spiritualissima uita Christi erit in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur [Lc 2, 34] ».

386

1 Sequitur: Et civitatem sanctam calcabunt, scilicet gentes, mensibus quadraginta duobus, quibus, secundum Ricardum, regnabit Antichristus [1]. 2 Si (a) civitas sancta sumitur hic pro toto residuo urbis in sui medio continentis templum et atrium, ita ut distinguatur ab atrio et templo, aut si sumitur prout in se continet templum et atrium et ultra hoc domos plebis et muros, tunc significat aut generalem pressuram falsorum christianorum et precipue magis exteriorum, aut omnium tam bonorum quam malorum, quamvis atrium et reliqua exterior pars urbis signantia (b) falsos christianos aliter calcetur a gentibus et aliter templum et altare, id est boni. 3 Primi enim mentaliter calcabuntur et desperate consternabuntur et consumentur vel apostatabunt. 4 Boni vero corporaliter opprimentur, sed per hoc in spiritu purgabuntur et perficientur et per virtutis invicte constantiam de suis oppressionibus et hostibus triumphabunt, iuxta quod in eodem igne aurum rutilat et palea fumat.
5 Videtur tamen magis sumi hic civitas sancta pro ecclesia electorum. 6 Nam atrium reproborum simpliciter [f. 119va] dicitur esse datum gentibus, aut ut simpliciter eis apostatice subiciantur aut  per ipsas totaliter exterminentur.
7 Non etiam videtur quod ecclesia reproborum vocaret hic civitatem sanctam, nisi solum dicatur sancta propter baptismum et cetera sacramenta quibus fuit consecrata.

 

(a) si] om. B   T   (b) signantia] designantia B   T

1. 7. Ap 11, 2

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 792 B).

387

1 Notandum autem quod si tribulatio supradictorum equitum et equorum [1] est idem quod calcatio civitatis sancte de qua hic agitur, tunc vera videtur opinio Ioachim dicentis (a) quod destructio nove Babilonis et tota tribulatio Antichristi debet fieri in illis tribus annis et dimidio quibus regnabit Antichristus, et secundum hoc quod hic dicitur est quedam explicatio tribulationis equorum et equitum suprascripte [2]. 2 Si (b) autem hec calcatio durans tribus annis et dimidio sequetur post illam et differt ab illa, et huic videtur consonare quod infra, capitulo XVII°, dicitur Babilon esse destruenda per decem cornua, id est per decem reges. Danielis autem VII° scribitur undecimum cornu, id est undecimus rex, scilicet Antichristus, surrecturus post decem cornua et <e>vulsurus (c), id est expugnaturus et destructurus, tria ex eis [3]. 4 Ex quo videtur quod carnalis ecclesia Latinorum primo destruatur per decem reges et postmodum de medio eorum surgat Antichristus tres illorum regum sibi fortasse resistentium expugnaturus.
5 Attamen contra hoc esse videtur quod infra, capitulo XVII°, premittitur quod septem capita bestie sunt [f. 119vb] septem reges, 6 quorum quinque ceciderunt et unus, id est sextus, est actu, et alius, id est septimus, nondum venit, et paulo post subditur de destructione Babilonis fienda per decem reges. 7 Ex quo videtur quod vel sub sexto rege vel sub septimo decem regibus presidente sit Babilon destruenda.
8 Attamen ex hoc non sequitur quod destructio Babilonis sit infra illos tres annos et dimidium in quibus illa magna Antichristi contra sanctos temptatio dicitur duratura. 9 De hoc tamen magis infra tangetur [4] et ad presens dico michi non constare que istarum opinionum sit verior.

 

(a) dicentis] dicens B   T   (b) si] sin corr. si P  sin B   T   (c) evulsusurs] vulsurus P

2. Ap 17, 12.16   5. Ap 17, 9   6. Ap 17, 10

[1] Cfr. Ap 9, 15-21.
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 150ra (cfr. Ap 9, 13).
[3] Cfr. Dn 7, 24.
[4] Cfr. cap. XVII.

388

<IV – Quartum est duorum testium Christi destinatio et potentifica
per tres annos et dimidium predicatio, ibi: Et dabo duobus testibus meis>

1 Sequitur: Et dabo duobus testibus meis, scilicet officium predicationis, et prophetabunt, id est predicabunt, diebus mille ducentis sexaginta, id est, secundum Ricardum, toto tempore quo regnabit Antichristus [1].
2 Super quo sciendum quod ex scripturis sacris non videtur haberi quod Antichristus non debeat plus regnare nisi solis (a) illis tribus annis et dimidio in quibus Helias et Enoch predicabunt, tum quia per tres illos annos et dimidium potius designatur tempus acerrime persecutionis et conculcationis ecclesie ab Antichristo quam totum tempus regni eius, tum quia tempus regni aliquorum regum aliquando computatur a tempore monarchie vel sollempnis victorie eius, aliquando vero a tempore ante monarchiam.
3 Unde Danielis [f. 120ra] II° dicitur Nabucodonosor vidisse sompnium de statua anno secundo regni sui [2], et tamen premissum est quod ipse prius captivaverat Ioachim regem patrem Ieconie et Danielem, et quod Daniel cum suis sociis fuit prius tribus annis sub cura prepositi eunuchorum antequam staret in conspectu regis [3]. 4 Constat autem quod visionem de statua non exposuit regi antequam staret in conspectu eius, tamquam unus de sapientibus eius.
5 Preterea Ieremie XXV° dicitur quod in quarto anno predicti Ioachim fuit primus annus Nabucodonosor regis, qui et fuit tertius et vicesimus annus a tertio decimo anno regis Iosie, ut ibidem dicitur [4]. 6 A tertio decimo anno regni Iosie usque ad mortem eius fluxerunt decem et novem anni: nam ipse regnavit trigesimo primo anno [5].
7 Sic ergo tempus regni Antichristi potest aliquando computari a tempore monarchie eius super totum orbem et aliquando a tempore ante monarchiam.

 

(a) solis] solum B   T

1. Ap 11, 3

[1] Non è citazione diretta, ma si ricava dalla precedente, in quanto i 1260 anni corrispondono ai 42 mesi o ai tre anni e mezzo.
[2] Cfr. Dn 2, 1.
[3] Cfr. Dn 1, 2-5.
[4] Cfr. Jr 25, 1.3.
[5] Cfr. 4 Rg 22, 1.

389

1 Secundum Augustinum [1] et Gregorium [2] et Ricardum [3], hii duo testes sunt ad litteram Helias et Enoch, et hoc communiter tenetur, quamvis et per eos designentur duo ordines predicantium. 2 Quorum unus magis erit (a) exteriori regimini et passionibus mancipatus, unde et Iohannis ultimo allegorice designatur [f. 120rb] per <Petrum> (b), cui di<c>it (c) Christus: Pasce oves meas, et cum senueris, extendes manus tuas, scilicet in cruce, et sequere me, scilicet ad crucem. 3 Alter vero magis erit datus contemplationi et paci, unde et (d) designatur ibidem per Iohannem, de quo dicit Christus: Sic eum volo manere donec veniam [4]. Nec oportet istos duos ordines testium esse diverse professionis seu religionis, sicut nec Petrus et Iohannes fuerunt, immo uterque fuit eiusdem professionis apostolice et evangelice, nec tamen per hoc nego quin ordines diversarum professionum in hoc concurrant sicut et iam fere per centum annos simul cucurrerunt (e) duo.

 

(a) magis erit] erit magis P   (b) Petrum] primum P   (c) dicit] dixit P   (d) et] om. B   (e) cucurrerunt] concurrerunt B   T

2. Jo 21, 17-19   3. Jo 21, 22

[1] Cfr. Epistula CXCIII, III, 5-8, in S. A. Augustini … Epistulae, rec. Al. Goldbacher, pars IV, Vindobonae-Lipsiae 1911 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, LVII), pp. 170-172 (= PL 33, col. 871); De octo Dulcitii quaestionibus, q. III, 2, ed. A. Mutzenbecher, Turnholti 1975 (Corpus Christianorum. Series Latina, XLIV A), pp. 275-276 (= PL 40, 159).
[2] Cfr. Gregorius Magnus, Homiliae in Hiezechihelem, cura et studio M. Adriaen, Turnholti 1971 (Corpus Christianorum. Series Latina, CXLII), lib. I, hom. XII, 106-111 (n. 8), p. 188 (= PL 76, col. 921 D).
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 792 B).
[4] Cfr. Olivi, Lectura super Iohannem, cap. XXI, f. 192vb: « Nota quod sicut Christus in duplici statu fuerat, scilicet passionum huius vite assumptarum pro sollicitudine cure nostre et tandem resurgens in statu gloriose quietis et immortalitatis, sic in sua ecclesia duos status hiis assimilatos formavit, active scilicet et contemplative, quos in hiis duobus discipulis modo privilegiato voluit exemplari. Et ideo pro activa dicitur Petro: Sequere me, scilicet per imitationem passionum et sollicitudinis pastoralis. Pro quiete vero contemplationis et immunitate a martirio dicitur de Iohanne: Sic eum volo manere donec veniam, scilicet ad ipsum ad me assumendum. Dicitur tamen absolute veniam, ut innuat contemplativum statum sic in vita ista inchoari ut usque ad ultimum adventum Christi ad iudicium perdurans ad vitam beatam transeat consummandus. Sicut enim caritas in transitu huius vite ad alteram non excidit sed potius consummatur, fides vero et spes excidunt et evacuantur, sic activa passionibus immixta excidit et evacuatur, contemplativa vero in patria perfectius erit ».

390

1 Ioachim autem in hoc loco dicit quod neque intellectu spiritali nec ystorico probari potest hos esse Enoch et Heliam, et maxime quia ex quibusdam signis eorum hic subscriptis [1] videtur presumi quod sint Moyses et Helias potius quam Enoch, quia sicut claudere celum ne pluat aut emittere ignem adversarios (a) devorantem spectat ad signa que hactenus fecit Helias, sic convertere aquas <in sanguinem et percutere terram omni plaga spectat ad signa que Moyses fecit> (b). Cui etiam concordat quod non Enoch sed Moyses et Helias apparuerunt cum Christo in monte [2]. 3 Subdit etiam quod de Helia hoc satis probatur ex hoc quod Christus dicit: Helias quidem venturus est et restituet omnia. 4 Et Ma-[f. 120va]-lachias dicit: Ecce ego mittam vobis Heliam et cetera. 5 De Enoch vero non sic probatur, sed solum ex hoc est presumptum quia vivus translatus est. 6 Propter quod dicit quod illud quod Gregorius et Augustinus dicunt, ipsos fore Heliam et Enoch, potius videtur esse opinio quam certus intellectus. 7 Subdit etiam quod fieri poterit quod sint tres, scilicet (c) Enoch et Moyses et Helias, et ostendit hoc satis concordare misteriis huius libri et etiam aliis. 8 Nam hic ponuntur tres, scilicet angelus faciei solaris et hii duo testes; 9 infra etiam XIIII° ponuntur tres, quorum primus dicit: Et timete Deum et cetera, 10 secundus autem: Cecidit Babilon (d), 11 tertius vero: Si quis adoraverit bestiam et cetera. 12 Sic etiam <in> (e) initio status legalis fuerunt <tres> (f), scilicet Abraam, Isaac et Iacob, et in initio nove legis alii tres, scilicet Zacharias pater Iohannis et ipse Iohannes et Christus [3].

 

(a) adversarios] ad praem. P   (b) in sanguinem – fecit] om. P  add. B   T   (c) scilicet] om. B   T   (d) Babilon] et cetera add. B   T   (e) in] om. P   (f) tres] om. P

3. Mt 17, 11   4. Ml 4, 5   9. Ap 14, 7 (Vulg. om. et)   10. Ap 14, 8   11. Ap 14, 9

[1] Cfr. Ap 11, 5-6.
[2] Cfr. Mt 17, 3.
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, ff. 146rb-147vb. Non è però Agostino, ma Girolamo, l’autorità ritenuta opinabile, insieme a quella di Gregorio Magno, nel sostenere Enoch anziché Mosè.

391

1 Dicendum tamen (a) quod non solum per predictos doctores sed etiam per librum Ecclesiastici, a generalibus conciliis ecclesie receptum et approbatum, dicitur capitulo XLIIII° quod Enoch translatus est in paradisum, ut det gentibus sapientiam, id est ut in fine temporum gentiles suo testimonio illuminentur in sapientia Christi. 2 Ratio etiam que movit predictos sanctos est valde solida et ex scripturis sacris efficaciter tracta. 3 Nam in Genesi et in [f. 120vb] epistula ad Hebreos expresse scribitur Enoch fuisse translatus ne videret mortem. 4 Constat autem ex aliis scripturis, et precipue Pauli, quod omnes homines morientur et resurgent [1], propter quod non debet (b) dubitari quin Enoch sit translatus et reservatus ad aliquod sollempnissimum negotium fidei et ecclesie Dei, quo expleto sit moriturus.
Constat etiam ex textu sacro Moysen fuisse mortuum et sepultum [2]. 6 Non est autem rationabile nec verisimile quod resurgat iterum cum gravi supplicio moriturus.
7 Rationes autem quare Enoch et Helias sunt ad hoc specialiter reservati scripsi in lectura super Genesim, capitulo V°, ubi agitur de translatione Enoch [3].

 

(a) tamen] om. B   T   (b) debet] oportet B

1. Ecli 44, 16 (Vulg. ut det gentibus penitentiam 3. Heb 11, 5 (cfr. Gn 5, 24)

[1] Cfr. Rm 5, 12; 1 Cor 15, 22.51; 1 Th 4, 14-17.
[2] Cfr. Dt 34, 5-6.
[3] Olivi, Lectura super Genesim, pp. 199-203.

392

1 Ad rationem autem in contrarium ex signis per istos testes fiendis sumptam, dicendum quod licet signum conversionis aque in sanguinem et plagationis terre Egipti sit factum per Moysen potius quam per Enoch, non propter hoc sequitur quin adhuc possint consimilia fieri per Enoch et Heliam, sicut et mistice seu spiritualiter facta sunt similia super sinagoga per Christum et Iohannem Baptistam. 2 Quare autem signa <sub>scripta (a) attribuuntur istis duobus, paulo post dicetur.

 

(a) subscripta] scripta P

393

1 Ad illud etiam quod Moyses et Helias apparuerunt cum Christo in monte, non autem Enoch, dicendum (a) quod sicut Moyses fuit tunc [f. 121ra] congruentior ad ferendum testimonium apostolis de Christo, quia apostoli illi fuerant sub lege et ex stirpe Israel nati, Moyses autem tamquam legis lator erat apud eos summe auctoritatis, sic tempore Antichristi erit Enoch cum Helia congruentior ad conversionem totius orbis ad Christum, quia Helias tamquam de stirpe Israelis et sub lege natus et tamquam vir evangelicus et per prophetas promissus erit congruens pro Iudeis; Enoch vero, Ade tamquam primo parenti contemporaneus et tamquam pater omnium populorum qui post diluvium sunt de Noe nati et tamquam de lege nature et ab initio famose a Deo translatus et reservatus, erit congruentior pro gentibus et valde congruus pro Iudeis [1].

 

(a) dicendum] est praem. B   T

[1] Olivi, Lectura super Genesim, p. 202: « Igitur coniugatus et continens, dives et pauper. Unus de lege naturae et qui ab ipso Adam poterat audivisse modum suae creationis et sui lapsus. Nam post ortum Henoch vixit Adam ducentis annis, qui etiam fuit de populo communi omnium, ante scilicet divisionem linguarum. Alter vero de statu Legis scriptae et et de populo Iudaeorum. Uterque vero circa tempus grandis iudicii, uterque propheta et quasi capita prophetarum et patres convenienter reservantur in testes illius temporis in quo universo orbi de gentibus et Iudaeis necesse erit dare singulare de Christo testimonium, et imminentis ultimi iudicii dare signa, et reducere omnia dispersa in unum, ita ut ex gentibus et Iudaeis fiat unum ovile sub Christo ».
Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, cap. XVII (Mt 17, 3), f. 126rb-va: « Secundo queritur ad quid apparuerunt […] Intellige tamen quod Helyas de celo descendit, id est de aliqua regione superiori. Licet enim IV° Regum II° (4 Rg 2, 11) dicatur quod ascendit per turbinem in celum, communiter tamen non creditur quod super regionem elementarem ascenderit. Potest autem dici quod octava ratio est quia Helyas singulariter promissus erat venturus ante Christum, et ita Iudei communiter tenebant. Moysi autem, tamquam legislatori summam fidem et reverentiam pre ceteris adhibebant. Nona est ut mostrarentur capita trium temporum sollemnium, ac per consequens et distinctiones ips<o>rum: Moyses enim fuit in initio legis veteris, Christus vero in initio novi testamenti, Helyas vero debet venire circa initium concordie Iudeorum et gentium, ut sic in his tribus ymago Patris et Filii et Spiritus Sancti mostretur ».

394

1 Ad illud autem de misteriis trinitatis, dicendum quod sicut trinitatum misteria habent suas congruentias, sic habent et misteria binarii et quaternarii et septenarii et duodenarii et ceterorum numerorum. 2 In (a) initio enim legis missi sunt duo principes (b), scilicet Moyses et Aaron [1], et in ingressu terre promisse soli duo de exploratoribus et bellatoribus, scilicet Iosue et Caleph, ipsam introierunt [2]. 3 In restauratione templi (c) etiam sunt duo du-[f. 121rb]-ces principales, scilicet Ihesus et Zorobabel [3], et in initio nove legis Iohannes et Christus. 4 Et in mission<e> (d) primo (e) ad gentes Barnabas et Paulus [4]. 5 Christus etiam duos misit ad solvendam asinam et pullum [5], et duos ad parandum cenam paschalem [6]. Unde ex misterio ternarii non potest probari quod Moyses sit venturus pro tertio teste, et maxime quia cetus sanctorum evangelicorum illius temporis, aut aliquis unus ex eis, poterit servire de tertio, ut sic sit ibi Enoch de statu legis nature, Helias vero de statu legis mosaice, reliqui vero sint ibi de statu legis gratie. 7 Preterea hic non ponitur ‘dabo tribus testibus’, sed potius dabo (f) duobus testibus meis, 8 nec dicitur: ‘hii sunt tres olive et tria candelabra’, sed potius hii sunt due olive (g) et cetera.

 

(a) in] unde praem. et del. (?) P   (b) principes] principales B   T   (c) templi] om. B   T   (d) missione] missiones P   (e) primo] prima T   (f)  potius dabo] dabo potius P   (g) olive] et duo candelabra add. B   T

7. Ap 11, 3   8. Ap 11, 4

[1] Cfr. Ex 6, 1.13ss.
[2] Cfr. Nm 14, 6; 32, 12.
[3] Cfr. 1 Es 5, 2.
[4] Cfr. Ac 13, 1-4.
[5] Cfr. Mt 21, 1-2.
[6] Cfr. Lc 22, 8.

395

1 Deinde subditur religiosa austeritas eorum cum precellentia gratie et officii et virtutis eorum, dicens quod prophetabunt amicti saccis, id est vestibus cilicinis vel asperis et pauperculis.
2 Hii sunt due olive, id est pinguedine caritatis et divine unctionis et suavitatis pleni; et duo candelabra lucentia, id est lumen divine sapientie in se alte et preclare gestantes et toti ecclesie expandentes.
3 In conspectu Domini terre (a) [f. 121va] stantes, id est tam per singularem contemplationem quam per prompte obedientie et obsequii famulatum semper Deo assistentes.
4 Et secundum Ioachim, ideo tam hic quam in Zacharia, capitulo scilicet IIII° [1], dicitur de istis quod sunt in conspectu Domini terre stantes, quia ad hoc venturi sunt et ante faciem Christi ituri, ut annuntient advenisse tempus in quo oportet regnare Filium Dei in universa terra, ita ut tamquam de candelabris lucentibus illuminentur homines et tamquam de lampadibus oleo sancto plenis inungantur corda electorum spiritali gratia et doctrina [2].
5 Vel si per dominum terre intelligatur Antichristus tunc usurpatorie dominans (b) terre et terrenis, constat quod isti stabunt coram eo tamquam sibi constanter resistentes et tamquam ipsum auctorizabiliter ex parte Dei monentes, sicut Moyses et Aaron steterunt coram Pharaone et Petrus et Paulus coram Nerone imperatore [3]. 6 Primum tamen videtur magis de mente littere, quia in scriptura non est consuetum quod sancti dicantur stare in conspectu regis mundani, et tamen consuetum est dici stare eos (c) in conspectu Dei.
7 Preterea hic dicuntur stare in conspectu Domini sicut duo candelabra lucentia seu duo luminaria stant coram uno Domino seu coram altari Dei [f. 121vb] unum a dextris et aliud a sinistris, vel sicut duo principes vel consiliarii unius magni regis stant et incedunt coram eo unus a dextris et alius a sinistris.

 

(a) terre] om. B   T   (b) dominans] dicitur praem. B   T   (c) et tamen consuetum est dici stare eos] est autem consuetum eos dici stare B   T

1. Ap 11, 3   2. 3. 4. 5. 7. Ap 11, 4 (Vulg. om. lucentia)

[1] Cfr. Zc 4, 14: « Et dixit: isti duo filii olei, qui adsistunt Dominatori universae terrae ».
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 149ra.
[3] Ibid.

396

1 Deinde subdit de efficacia virtutis eorum contra adversarios, ibi: Et si quis eos voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum et cetera. 2 Super quo posset queri an ad litteram faciant (a) huiusmodi visibilia signa seu miracula. 3 Videtur enim quod non, tum quia non est verisimile quod in totis tribus annis et dimidio, in quibus predicabunt, non pluat in aliqua parte orbis, aut quoad litteram ignis exeat de ore eorum et comburat eorum inimicos, aut quod terram percutiant omni corporali plaga et peste, tum quia verisimilius est quod ipsi sequantur mansuetudinem et evangelicam formam Christi et apostolorum et signorum eius quam quod sequantur modos corporalis vindicte per sanctos Veteris Testamenti visibiliter explete, tum quia si tanta et talia signa plagarum super Antichristum et suos facerent, videtur quod saltem timore plagarum potius faveret eis totus orbis quam Antichristo, et tamen valde pauci erunt tunc sequaces eorum respectu sequentium  Antichristi.
4 Potest dici primo quod hic non dicitur quod ipsi faciant ne pluat tempore predicationis eorum, [f. 122ra] aut quod convertant aquas in sanguinem, vel percutiant terram plagis, sed solum dicitur quod habent potestatem hec faciendi cum voluerint. 5 In quo intelligitur quod habebunt plenam potestatem faciendi miracula, non tamen facient nisi quantum decuerit et expedierit, quia nec ipsi volent facere signa vana vel inexpedientia nec sub aliquo modo vano et inutili. 6 Unde et Ioachim dicit quod hec minime fient secundum litteram, sed solum spiritaliter [1].
7 Secundo dicendum quod per tria signa hic specificata et per quartum, scilicet de omni plaga, generaliter positum, designantur spiritualia signa.
8 Nam per primum, de igne adversarios devorante, significatur spiritalis et ignea et superfervida doctrina eorum aperte confundens et convincens errores et vitia hostium suorum, et etiam efficaciter retundens impios affectus et conatus eorum; et in eos, quod (b) a suis erroribus et peccatis ad Christum convertens (c), consument et occident illorum vitia et errores.
9 Per secundum autem, scilicet de claudendo celum ne pluat, 10 significatur quod sicut Christus solis suis discipulis secrete revelabat et exponebat suam archanam sapientiam et gratiam, ceteris autem in parabolis ut videntes non (d) viderent, 11 prohibuitque tribus apostolis ut [f. 122rb] nemini dicerent visionem usquequo ipse mortuus esset et resurrexisset, 12 sic isti celum (e), id est celestem sapientiam, abscondent indignis et claudent eam in cordibus spiritalium discipulorum suorum prohibendo eis ne illam inutiliter effundant animalibus vel emulis, 13 id est porcis et canibus. 14 Implebitur enim tunc illud Isaie VI°: Exceca cor populi huius et aures eius aggrava et cetera [2].
15 Claudent etiam celum reprobis, id est ostendent celestem gloriam et sapientiam et pluviam ipsis (f) esse clausam; convincent enim ipsos esse a celesti regno et gratia alienos et iuste exclusos.
16 Abscondent etiam eis celestem sapientiam et gratiam eo modo quo aquila per summam evolationem in altum abscondit se visui nostro, et eo modo quo molem grossam attenuando et minuendo fere redigit in invisibilem punctum.
17 Isti enim sic alta et alte docebunt, et sic humilia et humillime, quod carnalibus et superbis non poterunt placere ac sapere ac per consequens nec (g) intelligi.
18 Item ipsorum doctrina et vita sic eorum emulos ad invidiam et indignationem accendent quod illam appretiari et (h) amare nequibunt, sed potius spernere et impugnare [f. 122va] habebunt.
19 Significatur etiam per hoc quod Deus, iuxta zelum suorum testium, sic (i) irascetur contra hostes eorum quod longe plus solito subtrahet eis pluviam salutarem et permittet eos a demonibus et a sua propria malitia fortius excecari et obdurari et ab omni humore gratie exsiccari.
20 Per tertium autem, scilicet de conversione aquarum in sanguinem, significatur quod scientiam mundanam vel vanam et erroneam et mundanorum carnalem voluptatem et gloriam, que sunt quasi aque fluviorum Egipti, convertent in sanguinem, id est monstrabunt esse abhominabilem et mortiferam et impiam et a nullo rationali etiam a simplici iumento, id est a bonis <et> (j) simplicibus viris, esse bibendam. 21 Aquas etiam scripture sacre sic contra illorum vitia et errores inducent et exponent quod videbitur eis conversa in sanguinem, id est in errorem crudelem et mortiferum.
22 Per quartum autem significatur quod terram, id est terrena et carnalia corda, percutient omni plaga, increpando acerrime omnia vitia eorum et etiam concutiendo corda eorum, monstrando eis plagas mundi preteritas et presentes et etiam futuras, quas ipsi carnales non attendunt nec (k) sapientialiter sentiunt nisi [f. 122vb] cum ab istis aperiuntur. 23 Tota etiam clarificatio et sequela doctrine et vite sanctorum erit eorum emulis maxima plaga cordis.
24 Item Ioachim notat quod in pluvia designatur illa doctrina que rigat corda audientium ad proferendum fructum, in igne vero illa verba pungentia que carnem inflammando consumunt; primum autem prohibent sancti, secundum autem nequaquam, quia illa que gentem apostatricem convincunt mal<e> (l) agere manifeste loquuntur, illa vero spiritalia que hedificant humiles et obtemperantes reprobis abscondunt [3].

 

(a) faciant] om. B  facient T   (b) quod] quos B   T   (c) convertens] convertet T   (d) ut videntes non] ne B   T   (e) celum] claudant praem. B  claudent praem. T   (f) ipsis] in praem. B   T   (g) nec] neque B   T   (h) et] vel B   T   (i) sic] om. B   T   (j) et] om. P  et B   T   (k) nec] neque B   T   (l) male] mali P

1. Ap 11, 5   4. 7. 9. 12. 20. 21. 22. Ap 11, 6   10. Lc 8, 10 (Vulg. non videant)   11. Mt 17, 9   13. Mt 7, 6   14. Is 6, 10

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 149rb.
[2] Cfr. ibid.
[3] Ibid., f. 149vb.

397

<V – Quintum est ipsorum ab Antichristo occisio, ibi: Et cum finierint>

1 Sequitur: Et cum finierint testimonium suum, bestia, que ascendit de abisso, faciet adversus illos bellum et vincet illos et occidet illos. 2 Nota quod nec diabolus nec (a) sui permittuntur occidere sanctos usquequo, secundum Dei ordinationem, compleverint officium suum. 3 Propter quod Iohannis VII° dicitur quod Iudei querebant Christum apprehendere, et tamen nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
4 Per bestiam autem de abisso ascendentem intelligitur illa de qua infra capitulo XIII° dicitur: Vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem. 5 Bestia autem hec est multitudo gentium bestialium et infidelium amaris vitiis et erroribus fluctuantium [f. 123ra] velut mare, et de infernali profunditate malitie ascendentium in potentatum (b) superbie et in exteriora opera summe nequitie. 6 Hic autem magis proprie accipitur pro sexto vel septimo capit<e> (c) bestie, id est rege illius multitudinis, de quo ibidem dicitur: Et vidi unum de capitibus quasi occisum et cetera; 7 et datum est illi bellum facere cum (d) sanctis et vincere illos. 8 Potius autem <a>scribitur (e) hic occisio sanctorum bestie ascendenti de abisso quam bestie ascendenti (f) de terra, de qua infra XIII° scribitur (g), quia per illam intelligitur pseudopapa cum suis pseudoprophetis, que non ita immediate exercebit corporales interfectiones hominum sicut bestia secularium laicorum et regum et militum [1].
9 Nota etiam quod non solum dicit quod occidet sanctos, sed etiam quod vincet eos, quia secundum humanam apparentiam videbuntur convicti et confusi ab eo, ita quod simplices electi fere corruent in errorem. 10 Unde Ioachim dicit quod vincet eos signis mendacibus et fraude demonum et calliditate verborum [2]. 11 Quamvis enim tempore paganorum martires occiderentur, nichilominus error idolatrie paganorum contra quam martires pugnabant erat sic aperte confu-[f. 123rb]-sus et vilis, virtus vero et fides martirum sic per miracula inclarescebat quod aperte apparebant victores. 12 Aliter autem fuit in condempnatione et passione Christi, et multo aliter erit in passione sanctorum tempore magni Antichristi et etiam tempore mistici.
13 Nota etiam quod quamvis bestia faciat maximum et finale bellum contra duos testes cum finierint testimonium suum, nichilominus fa<ci>et (h) bellum contra eos per tres annos et dimidium, prout dicitur infra XIII° [3], 14 et paulo ante dicit (i) quod civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. 15 Cum etiam dicit: Si quis voluerit eos ledere et cetera, satis innuit quod multi conabuntur resistere eis toto posse et predicationi (j) eorum.

 

(a) nec] neque B   T   (b) potentatum] potestate B   T   (c) capite] capita P   (d) cum] om. B   (e) ascribitur] scribitur P ascribitur B   T   (f) de abisso quam bestie ascendenti] om. B   (g) scribitur] subditur B   T   (h) faciet] favet P   (i) dicit] dictum est B   T   (j) eis – predicationi] ipsis toto tempore predicationis B   T

1. 9. 13. Ap 11, 7   3. Jo 7, 30   4. Ap 13, 1   6. Ap 13, 3   7. Ap 13, 7   8. Ap 13, 11   14. Ap 11, 2   15. Ap 11, 5

[1] Potius hic ascribitur occisio sanctorum – sicut bestia saecularium laicorum et regum et militum] Baluzii-Mansi Miscellanea, 266 B, XLII.
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 149vb.
[3] Cfr. Ap 13, 5.

398

1 Sequitur: Et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magne, que spiritualiter vocatur Sodoma et Egiptus, ubi et (a) Dominus eorum crucifixus est. Ioachim dicit quod si per istos duos intelliguntur duo ordines sanctorum, tunc per civitatem magnam intelligitur regnum huius mundi et per plateas illi homines qui sibi elegerunt vias latas ducentes ad perditionem [1], in quibus iacebunt mortua corpora sanctorum quia spiritales intellectus scripture sacre morientur in eis, interfe-[f. 123va]-ctis a bestia predicatoribus veritatis et prostrata, secundum Danielem, veritate in terra [2]. 3 Referendo autem hec specialiter ad duas personas, tunc gens illa in qua sunt occidendi vocatur per participationem perfidie civitas magna, quia una est civitas omnium reproborum, et eadem participatione dicitur Dominus eorum ibi crucifixus esse.
4 Deinde subdit quod fortassis Antichristus convocabit Iudeos in Iherusalem civitatem terrenam, tamquam messiam et salvatorem se predicans Iudeorum – cui consonare videtur illud Danielis X°: Filii prevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visiones (b), id est litterales promissiones prophetarum de Iherusalem terrena et de suo messia – et quod in illa occidentur (c) Enoch et Helias sicut ibi Christus est crucifixus [3].
5 Et huic opinioni concordat Ricardus, dicens quod in plateis civitatis magne, scilicet Iherusalem, que olim fuit magna per iustitiam, tunc autem erit magna per malitiam, iacebunt corpora sanctorum ut omnes qui viderint timeant eorum fidem sequi, et etiam ut in maiori despectu habeantur ab omnibus ipsi et eorum doctrina [4].6 Que, scilicet civitas, spiritaliter, id est secundum spiritalem intelligentiam, vocatur Sodoma, id est mu-[f. 123vb]-ta, et Egiptus, id est tenebrosa, quia muta erit ad confessionem (d) vere fidei et tenebrosa per ignorantiam et pravam actionem [5]. 7 Vel per excessum luxurie erit quasi Sodoma et per excessum maligne persecutionis Israel, id est sanctorum, erit quasi Egiptus. 8 Egiptus enim et Pharao rex eius afflixit crudeliter populum Dei, et precipue ex quo iussu Dei habuit de Egipto exire. 9 Ibi etiam erat tunc summa idolatria et avaritia, sic et hic erit magna idolatria (e) errorum et abhominanda adoratio Antichristi.

 

(a) et] om. B   T   (b) visiones] visionem B   T   (c) occidentur] occidantur B   T   (d) ad confessionem] a confessione B   T   (e) et avaritia – idolatria] om. T

1. 3. 5. 6. Ap 11, 8 (Vulg. vocatur spiritaliter)   4. Dn 11, 14 (Vulg. visionem)

[1] Cfr. Mt 7, 13.
[2] Cfr. Dn 8, 12.
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 150rb-va.
[4] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 793 B). L’avere in dispetto non c’è in Riccardo.
[5] Ibid., col. 793 B-C.

399

1 Sequitur: Et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus istis (a), scilicet quod sic occisi et despecti iacebunt in plateis, quidam scilicet proprio visu, quidam per celebrem famam [1]. 2 Nec mirum si plures de diversis linguis et gentibus hoc videbunt. 3 Solent enim in civitate regali multi ex diversis partibus confluere, et precipue confluent tunc ad Antichristum tunc summum monarcham, quem timebunt et adorabunt ut Deum.
4 Et iacebunt corpora eorum, scilicet in plateis, per tres dies et dimidium. 5 Littera Ricardi est: Et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres <dies> (b) et dimidium (c), scilicet iacere super terram. 6 Sic enim exponit ipse [2].
7 Et corpora eorum non sinent, scilicet homines Antichristo faventes, poni in monumentis, ut scilicet in nulla memoria in posterum [f. 124ra] habeantur et ut sensibiliter coram hominibus (d) feteant et putrescant et sic per consequens amplius a cunctis spernantur.
8 Nota quod hoc finaliter redundabit in gloriam Christi et ipsorum, quia ex hoc quod ipsimet (e) inimici continue videbunt corpora eorum studiose caventes ne ab aliquo tollantur et sepeliantur, erit in ipsismet manifestior eorum subsequens resurrectio et ascensio, nec poterunt dicere quod alii finxerint eos resurrexisse aut quod non ipsi sed alii resurrexerint.
9 Et habitantes (f) terram, id est diligentes terrena, gaudebunt super illis, scilicet occisis, et iocundabuntur et munera mittent invicem, sicut scilicet solent fieri in magnis festis et sollempnibus ac festivis conviviis seu epulis in quo unus mittit alteri encennia [3] et dona, quoniam hii duo prophete cruciaverunt eos qui habitant super terram, plagis scilicet suprascriptis quibus suos adversarios percusserunt et quasi comburerunt (g).

 

(a) istis] om. B   T   (b) dies] om. P   (c) littera – dimidium] om. B   (d) hominibus] omnibus B   T   (e) ipsimet] et add. P   (f) habitantes] inhabitantes B   T   (g) comburerunt] combusserunt B   T

1. 4. 5. 7. Ap 11, 9 (Vulg. om. istis)   9. Ap 11, 10

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 793 C).
[2] Ibid., col. 793 A, C. Il testo di Riccardo, ad Ap 11, 9, è quello della Vulgata.
[3] Cfr. Jo 10, 22: « Facta sunt autem encaenia in Hierosolymis ».

400

<VI – Sextum est ipsorum resurrectio et Antichristi cum suis complicibus
prodigiosa interfectio, ibi: Et post tres dies et dimidium.
VII – Septimum est ceterorum ad Christum conversio, ibi: Et reliqui in timore sunt missi>

1 Et post tres dies et dimidium spiritus vite, id est anima eternaliter vivificans, intra<v>it (a) a Deo in eos, id est a Deo spiritum reviventem (b) corpori.
2 Et steterunt super pedes suos, scilicet erecti et vivi. 3 Ponit autem hic more prophetico preteritum pro futuro.
4 Et timor magnus, scilicet ex tam subita et stupenda [f. 124rb] eorum resurrectione, cecidit super eos qui viderunt eos, scilicet ita repente suscitatos et glorificatos.
5 Nota, secundum Ioachim, quod prout hec ad omnes sanctos illius temporis referuntur, est intelligendum quod, post aliquod tempus breve per triduum et semis hic designatum, resurget spiritaliter fides et vita sanctorum in electis et eligendis, in quibus spiritus sanctorum iacebat ut extinctus. 6 Prout vero refertur specialiter ad duas personas, est ad litteram intelligendum quod ad confusionem illorum qui letabuntur super nece illorum post tres dies resurgent, sicut Christus post tres dies resurrexit [1].
7 Fiet etiam hoc ad consolationem et ad (c) confirmationem fidelium, a fide nisi hoc tunc fieret periturorum, et etiam ad conversionem multorum infidelium, sicut et Christus propter causas consimiles sic cito resurrexit, quamquam preter has tres (d) causas fuerit in Christo una alia singularis. 8 Exigebat enim hoc summa dignitas <sue> (e) deitatis et maiestatis et etiam summa innocentia sue humanitatis. 9 Non enim erat moriturus vel mortuus pro aliqua culpa sua, sed solum pro nobis redimendis, et ideo pretio redemptionis soluto et morte eius per tempus sufficiens humano iudicio comprobata, debuit confestim resurgere.

 

(a) intravit] intrabit P   (b) reviventem] revivente B   T   (c) ad] om. B   T   (d) tres] om. B   T   (e) sue] summe P  sue B   T

1. 2. 4. Ap 11, 11 (Vulg. dies tres)

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, ff. 150vb -151ra.

401

1 Sequitur: Et audierunt, scilicet Helias et Enoch, vel etiam inimici eorum, vocem [f. 124va] magnam, id est magne virtutis et efficacie, de celo dicentem eis, scilicet Helie et Enoch: Ascendite huc, scilicet de medio impiorum ad consortium beatorum, seu de terra ad celum.
2 Et ascenderunt in celum in nube. 3 In nube quidem propter easdem rationes quibus Christus ascendit in nube et venturus est in nube, quarum aliquas tetigi supra, capitulo primo [1], et super libro Actuum, capitulo primo [2].
4 Et viderunt eos inimici eorum, scilicet corporaliter ascendentes in celum. 5 Adverte hic et (a) ubique sumi preteritum pro futuro. 6 Nota etiam quod inimici Christi non viderunt Christum ascendentem in celum, sed soli eius discipuli, quia tunc erant Iudei excecandi et Christus abscondendus ab eis et postmodum sub alio congruo ordine erat per apostolos gentibus predicandus et manifestandus. 7 Nunc vero totus orbis erit convertendus et Antichristus cum suis complicibus erit ex sanctorum gloria confundendus et plagandus. 8 Sicut enim gloriosum est Deo quod aliquando iuste excecandis se ingeniose abscondat et prudentiam sui ingenii nobis in hoc ipso demonstret, et etiam ordinem procedendi ab occulta radice per strictum stipitem ad ramorum latam et altam spansionem, sic in gloriam Dei cedit quod aliquando per subitam manifestationem sue potentie et glorie con<ter>at (b) et confundat adversarios suos et ad se convertat et illuminet mul-[f. 124vb]-tos, in quo et monstrat alium ordinem procedendi a superiori ad inferiora et a fontali et patula luce solis ad expansam et claram et subitam diffusionem radiorum suorum in totum orbem. 9 Tuncque per quandam pulchram contrapositionem correspondent ultima primis. 10 Sicut enim correspondentia concordie similis et conformis est pulchra et placens, sic et correspondentia per decentem contrapositionem. 11 Et ideo in operibus Dei non semper est querenda correspondentia prima.

 

(a) et] om. B   (b) conterat] convertat P  conterat B   T

1. 2. 3. 4. Ap 11, 12

[1] Cfr. Ap 1, 7.
[2] Cfr. Olivi, On the Acts of the Apostles, pp. 28-29 (Ac 1, 9): « Si vero adhuc quaeratur quare nubes tunc suscepit et abscondit eum, aut quomodo plus quam solarem lucem corporis Christi potuit eis velare et occultare, dicendum ad primum quod ad hoc quadruplex ratio potest reddi. Prima est ne si Christus per solum ascensum ab eorum aspectibus tolleretur, videretur eis sive per resolutionem sive per viam alteram quasi evanuisse et sic per consequens ascensionem illam potius ascripsissent phantasiae quam solidae veritati. Secunda est ut miraculum nubis repentinae miraculo ascensionis additum eius prodigiosam efficaciam et apparentiam duplicaret. Tertia est ut creatura superior et desuper adveniens suo creatori deservire et ad eius obsequium famulatorie advenire monstretur. Unde et in hac nube erant angeli Christo obsequentes et nubem regentes. Quarta est in mysterium contemplativae nubis et caliginis in qua Deus a sanctis per privationem et superexcessum videtur, et maxime in supremo et circa supremum contemplativi ascensus. Unde et designat nubilosum umbraculum sacramentorum Ecclesiae et figuralium velaminum Scripturae sacrae. Unde et per huius nubis umbrativum adventum monstratum est quod supercaelestium arcana non sumus digni aut idonei nude aspicere, immo debent nobis velari et claudi. Quinta etiam ratio potest addi, ut monstraret multos modos se occultandi ab eis. Absconderat enim aliquando se ab eis sola repentina disparentia, ut quando Lucae ultimo (24, 31) evanuit ex oculis eorum, nunc autem abscondit se per nubem interpositam. Ad secundum dicendum quod, sicut super septimo decimo Matthaei est in Lectura Matthaei ostensum, lux corporis gloriosi potest a beato sic diversimode retrahi et moderari quod ad nutum beatorum aliquando irradiabit loca et corpora vicina vel remota, aliquando vero non. Et aliquando exhibebit se visibilem oculis nostris et aliquando non, etiam absque omni obstaculo interposito. Et sic est in proposito ».

402

1 Et in illa hora factus est terremotus magnus, quia, secundum Ricardum, alii moti sunt ad penitentiam, alii ad maiorem duritiam [1].
2 Et Ioachim dicit quod in hora qua sanctorum gloria manifestabitur fiet magnus (a) terremotus, id est magna concussio cordium hec videntium vel audientium, ita quod quidam arguent se super sua incredulitate, alii vero desperantes fient deteriores ita ut ipsi ruant et multos a vera fide ruere faciant. 3 Unde civitas cuius decima pars in terremotu cecidit est sancta ecclesia, 4 de qua tunc quidam de eruditis ruent, prout dicitur Danielis X°, et multo magis ruent tunc multi laicorum seu imperitorum. 5 Et ideo subditur quod occisi (b) sunt in terremotu nomina hominum septem milia, per qu<e> (c) magna universitas hominum designatur, quia innumerabilis multitudo laicorum, qui christiano censentur nomine et qui communiter putabuntur manere in fide, circumventi ab eruditis tunc ruentibus, extinguentur [f. 125ra] a fide. 6 Dicent enim eis hoc quod visum est vel auditum de glorificatione (d) iustorum factum esse per artem et operationem diaboli, magisque esse credendum signis Antichristi et pseudoprophetarum suorum. 7 Dicent enim illum esse verum Christum et illos esse veros prophetas [2].
8 Quamvis (e) allegorice impleatur sub Antichristo tam magno quam mistico, estimo tamen quod in interfectione magni Antichristi, per Christum et eius Spiritum mirabiliter fienda, fiet ad litteram terremotus magnus, et forsitan cadet sollempnior pars civitatis, puta capit<o>lium (f) seu templum et palatium Antichristi, et quod nominatiores et peiores secte eius, hic per septem milia nomina hominum designati, tunc ad litteram occidentur in illo terremotu. 9 Ceteri vero convertentur ad Christum, unde subditur: et reliqui in timore missi sunt et dederunt gloriam Deo celi, in Deum scilicet credendo et culpas proprias confitendo.
10 Per partem autem decimam designantur reprobi tunc casuri, quia, secundum Ricardum, comtempnunt decalogum legis Dei [3]. 11 Vel per decimam designatur pars sollempnior, quia perfectio solet designari per decimam tamquam per primum et sollempnem limitem numerorum.

 

(a) magnus] om. B   T   (b) occisi] occisa B   T   (c) que] quam P   T  que B   (d) glorificatione] clarificatione B   T   (e) quamvis] hoc add. B   T   (f) capitolium] capitalium P

1. 3. 5. 8. 9. 10. 11. Ap 11, 13   4. Dn 11, 35

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 794 A).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 151va-b.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap III, vii (PL 196, col. 794 A).

403

1 Sequitur: Ve secundum abiit, scilicet in mort<e> (a) Antichristi et suorum et in conversione reliquorum, et ecce ve tertium veniet cito, scilicet in fine septimi [f. 125rb] tubicinii, prout paulo post tangetur.

 

(a) morte] mortem P

1. Ap 11, 14

404

<VIIa tuba>

1 Et septimus angelus tuba cecinit, id est septimus et ultimus status ecclesie manifestari cepit. 2 Et facte sunt voces magne in celo dicentes: Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, id est, secundum Ricardum, exhibende (a) sunt Deo laudes in celo, id est in celesti ecclesia, de iustorum salvatione et impiorum dampnatione [1], et de regni Christi et Patris eius super totum orbem dilatatione et manifestatione. 3 Licet enim semper realiter regnet super omnes bonos et malos, non tamen hoc semper omnibus innotescit, nec in bonis consumabitur regnum gratie et glorie usque ad septimum statum. 4 Qui, ut sepe tactum est [2], est uno modo idem quod consumatio orbis et specialiter electorum in extremo iudicio introducenda; alio vero modo est idem quod quedam mira et finalis sabatizatio electorum in vita ista, exterminatis de medio omnibus heresibus et scismatibus et hostilibus (b) impugnationibus populi Dei, prout tamen competit huic vite. 5 Et secundum hoc omnia hic scripta referuntur uno modo ad istud, et alio consumationis modo ad primum.
6 Igitur hoc primo modo voces predicte sunt laudes et iubilationes beatorum (c) exultantium de consumatione glorie (d) et dampnationis reproborum et de glorificatione Dei et (e) sui regni super utrosque, id est super beatos (f) et super dampnatos.
7 Secundo autem (g) modo sunt laudes et iubi-[f. 125va]-lationes sanctorum post mortem Antichristi et post conversionem universi orbis ad Christum glorificantium Deum de tanta felicitatione ecclesie sue et de exterminio hostium eius.
8 Sunt etiam laudes eorum de tam imminenti et evidenti propinquitate extreme consumationis regni Dei super glorificandos et super dampnandos, quod quasi videtur iam advenisse, et hoc ultimo modo est sensus quod regnum huius mundi est quasi iam factum Domini nostri, id est Dei Patris, et Christi eius. 9 Et regnabit in secula seculorum, scilicet manifeste super totum orbem et per consumatos effectus regalis potentie sue.

 

(a) exhibende] exhibite B   T   (b) hostilibus] hostibus et B   T   (c) beatorum] sanctorum T   (d) glorie] beatorum add. B   T   (e) dampnationis reproborum et de glorificatione Dei et] om. T   (f) beatos] bonos T   (g) autem] om. B   T

1. 2. 8. 9. Ap 11, 15

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap, III, viii (PL 196, col. 794 C-D).
[2] Cfr. Prologus, Notabile I.

405

1 Quia vero predicte voces seu laudes subponuntur esse totius communis universitatis sanctorum, ideo pro eorum superioribus subdit: Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent, tamquam scilicet sibi immediatius et familiarius assistentes, ceciderunt in facies suas, id est intime et profundissime se Deo humiliaverunt, et adoraverunt Deum 2 dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus noster omnipotens, qui es et qui eras et qui venturus es.
3 Quod dicunt, qui venturus es, stat pro secundo modo sumendi septimum statum potius quam pro primo modo, quia post ultimum iudicium non est Deus conventurus (a) ad iudicium nec ad aliquod opus novum. 4 Unde et correctores libri non habent hic qui ven-[f. 125vb]-turus es, sed solum qui es et qui eras. Ricardus etiam dicit quod ideo (b) non adiunxit (c) hic et qui venturus es, sicut supra adiungere solet [1], quia tunc futuris cunctis iam preteritis signis ipsum iudicem quasi confestim supervenire scient, quamvis diem et horam ignorent, 6 propter quod et supra non dixit ‘fiet’ sed factum est, 7 nec in sequentibus dicit (d) ‘adveniet ira tua’ sed advenit  [2].
8 Gratias inquam agimus tibi, qui es, id est quia accepisti virtutem magnam et regnasti. 9 Accepit quidem in suis sanctis ista, in se vero dicitur pro tanto hec accepisse pro quanto per effectivam (e) evidentiam noviter innotuit toti orbi hanc (f) virtutem et regnationem habere, quasi enim non videtur hec habere vel accepisse quando non extendunt se usque ad evidentes et consumatos effectus virtutis et dominationis.

 

(a) conventurus] venturus B   T   (b) ideo] om. B   T   (c) adiunxit] adiungit B  adiungitur T   (d) dicit] dixit B   (e) effectivam] effectus B   T   (f) hanc] hac B   T

1. Ap 11, 16   2. 3. 4. 5. 8. Ap 11, 17   6. Ap 11, 15   7. Ap 11, 18

[1] Cfr. Ap 1, 4.8; 4, 8.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap III, viii (PL 196, col. 796 B-C).

406

1 Et irate sunt gentes, id est et gratias tibi agimus de hoc, quod ita gloriose regnasti in tuis sanctis et super tuos hostes quod inde irati et perturbati sunt hostes. 2 Et advenit ira tua, id est effectus tue iudiciarie ire seu tue iuste vindicte in reprobos.
3 Et tempus mortuos iudicare. 4 Quidam habent et (a) mortuorum, sed Ricardus habet mortuos, unde exponit: et tempus, scilicet advenit, mortuos iudicari, [f. 126ra] id est bonos a malis et malos a bonis segregari [1]. 5 Seu bonis per tuum iudicium reddi condignum premium et malis condignum supplicium. 6 Hee enim sunt due partes iusti iudicii.
7 Unde pro iudicio premiandorum subdit: et reddere mercedem, scilicet  glorie, servis tuis prophetis, id est sanctis maioribus qui aliquos (b) docuerunt et rexerunt, et sanctis et timentibus nomen tuum, id est sanctis minoribus. 8 Vel hoc secundum dicit communiter pro omnibus sanctis, quos subdividit in maiores et minores dicens: pusillis et magnis. 9 Vel, secundum Ricardum, hoc exponendo subiunxit. 10 Nam le pusillis correspondet timentibus, et le magnis dicitur pro prophetis [2], id est pro sanctis doctoribus, 11 secundum illud Matthei V°: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum.
12 Deinde pro iudicio dampnandorum subdit: et, supple advenit tempus, exterminandi eos qui corruperunt terram, id est se ipsos per malam vitam vel alios per malum exemplum vel consilium. 13 Est autem modus loquendi exaggerativus et magis proprie dictus de impiis valde pestiferis. 14 Videtur enim terra et totus orbis fedari et corrumpi a pravis habitatoribus et precipue a pessimis qualis erit Antichristus et sui maiores. 15 Sicut e contra locus videtur ornari et sanctificari a sanctis in eo stantibus et a sanctis operibus ibi factis. 16 Et iuxta hunc modum [f. 126rb] dicitur Genesis VI°: Corrupta est terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
17 Nota autem quod hec dampnatio reproborum est tertium ve, de quo paulo ante dictum est: Ecce ve tertium (c) veniet cito.

 

(a) et] om. B   T   (b) aliquos] alios B   T   (c) ve tertium] tertium ve P

1. 2. 3. 4. 7. 8. 10. 12. Ap 11, 18   11. Mt 5, 19   16. Gn 6, 11   17. Ap 11. 14

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap III, viii (PL 196, col. 796 D).
[2] Ibid.

407

<Moralis expositio septem tubicinationum>

1 Moraliter vero possunt sic exponi hec septem predicta tubicinia.
<I> 2 Primus enim angelus tubicina<t> (a) contra inordinatum sui amorem. 3 Amor enim sui est fundamentum omnium affectuum, sicut terra est fundamentum herbarum et arborum. 4 Due autem partes eius sunt bone, scilicet amare Deum sibi et amare se Deo et suis. 5 Tertia vero pars, scilicet amare se carnaliter seu propter se est mala, et quanto plus voci divine rebellat tanto plus induratur quasi grando et accenditur quasi ignis et corruptioni carnis et impietati quasi sanguini commiscetur.
<II> 6 Quia vero amor sui parit anxios fluctus curarum et sollicitudinum,  ideo (b) contra earum excessum, quasi contra mare tempestuosum, fit secundum tubicinium, et <tertia> (c) pars ei rebellis maiori pondere sollicitudinum aggravatur et maiori ardore ignescit.
<III> 7 Quia vero post curam proprie vite sequitur cura sciendi, que cum evanescit fit curiosa et erronea, ideo tertium tubicinium fit super aquas sapientie, cui intelligentia rebellans est quasi stella cadens in varios errores, qui sunt tertia pars aquarum. 8 Dulcis enim et bona aqua scientie est de veris et utilibus, [f. 126va] seu de prudentia regitiva actionum et de scientia (d) speculativa divinorum, et hee partes aquarum sunt bone. 9 Vel quia nimia cura sui facit etiam sanctos lucentes ut stellas et ardentes ut faculas cadere in aquas voluptatis carnalis, relicta duplici parte aquarum bonarum, scilicet voluptatis habite de Deo et voluptatis habite de gratiis et virtutibus et sanctis operibus Dei et sanctorum, idcirco tertium tubicinium est contra tertiam partem aquarum et pro promotione duarum.
<IV> 10 Quia vero de divinorum scientia et gustu sepe quis superbe presumit, et precipue cum ab aliis glorificatur tamquam peritus et sanctus, idcirco contra tertiam partem lucis superbientis et sanctitatis per vanam gloriam in ypocrisim cadentis est quartum tubicinium. 11 Vel quia ex copia mundane scientie et voluptatis oritur magna fama et gloria apud mundanos, ita quod videntur ceteris presidere et superlucere sicut sol et luna et stelle, ideo hanc gloriam percutit et obscurat quartum tubicinium.
<V> 12 Quia vero ex quattuor malis predictis solet sequi aperta laxatio, que cum divine voci rebellat fit impudens effrenatio intuentes crucians et omnia exterminans, ideo contra hanc est quintum tubicinium; contra quam quanto plus rebellat tanto fit peior et impudentior.
<VI> 13 Quia vero iustum et utile est tantam abissum malitie et impudentie con-[f. 126vb]-culcari et destrui, ideo in sexto tubicinio exterminatur, et tunc (e) in mentibus ex huius destructionis exemplo vel (f) experientia contritis datur acceptio et comestio libri aperti, et contemplatio Christi et sui angelici chori solari luce pleni.
<VII> 14 Post plenum autem triumphum omnium temptationum et passionum sequitur septimum tubicinium, consumans in tali anima regnum Dei et erradicans ab ea omnem (g) fomitem et omnes stimulos originalis corruptionis et mortis qui corruperant terram eius.

 

(a) tubicinat]  tubicinans P   (b) ideo] et praem. P   (c) tertia] tunc P   (d) scientia] sapientia B   T   (e) tunc] ex praem. B   T   (f) vel] et B   T   (g) omnem] totum B   T