SEPTIMUM NOTABILE
|
31
|
<(f. 2ra-b) Septimum est quare sextus status semper describitur ut notabiliter preeminens quinque primis et sicut finis priorum et tamquam initium novi seculi evacuans quoddam vetus seculum, sicut status Christi evacuavit Vetus Testamentum et vetustatem humani generis, unde et quasi circulariter sic iungitur primo tempori Christi ac si tota ecclesia sit una spera et ac si in sexto eius statu secundo incipiat status Christi habens sua septem tempora sicut habet totus decursus ecclesie, sic tamen quod septimus status sexti sit idem cum septimo statu totius ecclesie. Et iterum quare sexta et septima visio principaliter describunt solum finalem statum ecclesie, coannexe vero et quasi non ex principali intento describunt tempora priorum quinque statuum.>
1 Quantum autem ad septimum, quare scilicet sextus status semper (a) describitur ut notabiliter preeminens quinque primis et sicut finis priorum et tamquam (b) initium novi seculi evacuans quoddam vetus seculum, exposui aliquas rationes in quinta parte responsionis prime questionis de evangelica paupertate [1] et in (c) lectura super Isaiam [2] et in pluribus aliis locis. 2 Nunc autem ad presens sufficiat tres rationes breviter tangere.
|
|
|
(a) semper] om. T (b) tamquam] in add. P (c) in] om. T
[1] Cfr. Quaestio de altissima paupertate, ed. J. Schlageter, Das Heil der Armen und das Verderben der Reichen. Petrus Johannis Olivi OFM. Die Frage nach der höchsten Armut, Werl/Westfalen 1989 (Franziskanische Forschungen, 34), pp. 148-161 (« Quinto potest ostendi paupertatis huius altitudo ex parte suae renovationis et sui renovatoris »).
[2] Cfr. Olivi, Postilla in Isaiam, Introductio, pp. 166-169.
|
32
|
<1. Prima ratio: ex sollempnizatione trium personarum Dei
et trium finalium perfectionum seu proprietatum Christi>
1 Prima est ex sollempnizatione trium personarum Dei et trium finalium perfectionum seu proprietatum Christi.
<1.1> 2 Quarum prima est eius singularis persona in divina et humana natura consistens, ex quo sibi soli competit proprietas redemptoris, et secundum hoc fuit finis veteris legis secundum Apostolum ad Romanos X°.
<1.2> 3 Secunda est eius singularis et exemplaris vita [1], quam apostolis imposuit et in se ipso exemplavit et in libris evangelicis (a) sollempniter scribi fecit. 4 Huius autem vite perfecta imitatio et participatio est et debet esse finis totius nostre actionis et vite [2].
<1.3> 5 Tertia est Christi secundum deitatem (b) et humanitatem eterna gloria, et in hac est finis [f. 9va] et finale obiectum beatitudinis nostre. 6 Sicut ergo ad sollempnizationem persone Christi redemptoris decuit vetera expelli et totum orbem gentium per eius fidem et gratiam renovari, et hoc sub aliquo sollempni tempore et per opera sollempnia, sic ad celebriorem sollempnizationem sue vite decuit aliquod sequens tempus statui in quo, mutatis veteribus, iterum renovaretur orbis per lucem et gratiam vite eius, sicque tertio, reiecta tota vetustate huius seculi, renovaretur et consumaretur seculum per gloriam et in gloria Christi. 7 Unde et (c) in preassumpto verbo Isaie signanter (d) dicitur quod sol septempliciter lucebit in die qua alligaverit Dominus (e) et sanaverit vulnus populi sui. [3] 8 In trino enim die trini finis prefati alligandum et sanandum erat vulnus culpe et (f) mortis. 9 Sic enim inchoatur in prima die quod proficit in secunda et consumatur in tertia, et ideo sicut in primo Christi adventu sol refulsit septempliciter plusquam ante, sic erit et (g) in sexto tempore ecclesie et plenius in septimo.
10 Ex hoc autem consurgit sollempnissima et preclarissima representatio summe trinitatis et unitatis Dei. Nam, secundum hoc, tempus patrum Christi expresse representat Deum patrem ut fecundum et totaliter ordinatum ad Filium generandum. 11 Sic enim tota lex et prophetia et totus prior Dei populus fuit a Deo virtualiter fecundatus et tota-[f. 9vb]-liter ordinatus ad Christum prefigurandum et promittendum et parturiendum. 12 Christus vero, ut Dei et hominis filius mundum redimens et renovans, est utique proprie ipse Dei filius, eiusque populus ab ipso propagatus et sibi incorporatus fuit expresse (h) imago ipsius. 13 Sancta vero et singularis participatio et sollempnizatio sue sanctissime vite et caritatis in scripturis ubique appropri<atur> (i) Spiritui Sancto a Patre et Filio procedenti et utrumque clarificanti (j), et ideo (k) congrue representatur per subsequens tempus renovationis orbis per vitam Christi. 14 In quo prior (l) populus Iudeorum, qui fuerat Patris imago, et populus gentium, qui postquam Christum suscepit iam fere totus a Christi integra fide defecit et sub Antichristo plenius deficiet, restituentur et reunientur (m) sub vitali et vivifico calore et lumine vite Christi per unicum et unitivum Spiritum eius et sui Patris. 15 Status vero eterne glorie, tribus temporibus predictis succedens, assimilatur unitati essentie trium personarum, quia ibi er<it> (n) Deus omnia in omnibus et omnia unum in ipso [4].
|
|
(a) libris evangelicis] evangelicis libris T (b) deitatem] divinitatem B T (c) et] om. B T (d) signanter] designanter T (e) Dominus] om. B (f) et] om. B (g) et] om. T (h) expresse] expressa B (i) appropriantur P (j) clarificanti] clarissime T (k) ideo] om. T (l) prior] primo B (m) reunientur] reviviscentur B (n) erat P T
2. Rm 10, 4 7. 9. Is 30, 26 15. cfr. 1 Cor 9, 22; 12, 6; 15, 28
[1] Cfr. P. I. Olivi, Expositio super Regulam Fratrum Minorum, cap. I, p. 117: « Circa definitionem vero nota primo quam perfecte et proprie nomen sui definiti praemittitur dicendo: Regula et vita fratrum minorum, vocans eam non solum regulam sed et vitam, ut sit sensus quod est regula, id est, recta lex et forma vivendi et regula vivifica ad Christi vitam inducens; et iterum quod potius consistit in actu et opere vitae quam in charta vel littera aut in intellectu vel lingua ».
[2] Cfr. Quaestio de altissima paupertate, pp. 150-151: « Non igitur debet quis mirari, si sextum et septimum tempus ecclesiae finis sunt quinque temporum eius priorum et si praevalent eis in bonitate, licet illa in coefficiendo ista praevaleant. Non autem sextum tempus cum septimo possent esse finis priorum, nisi in eis vita Christi singulariter appareret et nisi per spiritum Christi singularis requies amoris Christi et contemplationis eius tunc temporis mundo daretur. Sicut enim persona Christi finis est Veteris Testamenti et omnium personarum, sic vita Christi finis est Novi Testamenti et omnium, ut ita dicam, vitarum. Totum enim Novum Testamentum et omnes sancti qui fuerunt in eo, hanc pro viribus intenderunt et conati sunt introducere in populo Dei et etiam in se ipsis. Et Christi redemptio etiam ad hoc fuit; nihil enim redimi nobis proficeret, si Christi vitam aliqualiter non participaremus. Christi enim vita multis modis participari potest, et unus modus simpliciter altero melior, et tamen multi esse possunt et potuerunt non simpliciter meliores qui in aliquibus praecellerent simpliciter meliorem et qui ad eum introducendum quodammodo praevii et necessarii essent. Radicatio enim fidei et ardor martyrii (II), elucidatio scripturarum sanctarum cum destructione errorum et haeresum eis contrariarum (III), et asperitas poenitentialium solitudinum seu desertorum (IV), et unitas seu misericors communitas conventualium religiosorum (V): haec quidem quinque opera praevia erant et necessaria ad vitam Christi introducendam, et unumquodque habet aliquas proprietates nobiles, in quibus non solum se invicem praecellunt, sed etiam eum qui simpliciter est melior ».
[3] Cfr. incipit.
[4] « Ex hoc autem non intendimus personas diuinas separare, nec ipsarum cultum, sed proprietatem et appropriationem temporum distinguere »: così precisa Ubertino da Casale nel trascrivere il passo nel primo capitolo del V libro dell’Arbor vitae crucifixae Iesu (Venetiis 1485, rist. anast. a cura di C. T. Davis, Torino 1961, p. 414a).
|
33
|
<2. Secunda ratio: ex parte diversarum perfectionum seu diversorum graduum
eiusdem perfectionis in Christi ecclesia distincte et ordinate introducendorum>
1 Secunda ratio est ex parte diversarum perfectionum seu diversorum graduum eiusdem perfectionis in Christi ecclesia distincte et ordinate introducendorum. 2 Sicut enim multi sunt gradus perfectionum inter infimum et supremum, sic decuit quod ecclesia ab infimo ad supremum ascenderet [f. 10ra] per gradus intermedios tamquam per preambulas dispositiones precurrentes ultimam formam. 3 Et ideo ut finis ecclesie concordaret fini sinagoge seu prioris seculi, in cuius sexta etate Christus tamquam finis prioris seculi venit, elegit Deus sextum tempus ecclesie ad suam (a) formam et vitam in ipso (b) perfectius exprimendam.
|
|
(a) suam] om. T (b) ipso] Christo T
|
34
|
<Triplex responsio ad obiectionem>
1 Si autem contra hanc rationem obicias quod perfectio quinti status non est superior perfectionibus quattuor priorum statuum neque (a) altius et propinquius ascendens ad finalem et supremam perfectionem, immo secundum supradicta videtur (b) esse inferior et distantior, triplex est ad hoc responsio.
<2.R.1> 2 Prima est quia licet condescensio quinti status in infirmis, pro quibus fit, sit imperfectior, in sanctis tamen, arduas perfectiones priorum statuum in habitu mentis tenentibus et ex sola caritate et infirmorum utilitate condescendentibus, est (c) ipsa condescensio ad perfectionis augmentum, prout patet in Christo infirmis (d) condescendente. 3 Unde et Ade subtracta est fortis costa ad formationem Eve, et replevit Deus carnem pro ea, id est pietatem condescensionis pro robore solitarie austeritatis.
<2.R.2> 4 Secunda est quia primi status remanserunt in merito et in fama et in scripto et in celesti sanctorum premio; quintus ergo status, ut primis sic remanentibus additus, maiorem [f. 10rb] perfectionem includit quam soli primi absque ipso.
<2.R.3> 5 Tertia est quia non solum priores perfectiones disponunt ad ultimam et supremam, immo etiam ipsarum remissiones et casus enormes ac iudicia terribilia pro istis inflicta, licet hec non ita disponant per se sicut prima, sed per accidens. 6 Ex hoc enim commendabilior apparet gratia donationis ultimi finis, et exemplo preteritorum (e) casuum et iudiciorum timoratius et humilius et celerius et ferventius ac prudentius et firmius assumitur et servatur altitudo status supremi. 7 Ea etiam ratione qua opposita iuxta se <posita> (f) magis elucescunt mutuusque eorum conflictus promovet et exercet electos, confert contrapositio prioris remissionis et casus clarificationi status supremi, et ideo status sequens communiter non introducitur vel non plene clarificatur nisi in defectu prioris.
|
|
(a) neque] nec T (b) videtur] videretur T (c) est] et T (d) infirmis] in praem. P (e) preteritorum] predictorum B (f) posita] opposita P
3. Gn 2, 21
|
35
|
<Figurale exemplum>
1 Huius autem figurale exemplum precessit in Veteri Testamento [1]. 2 Nam Eleazarus primogenitus Aaron factus est post ipsum pontifex summus (a) [2], ac deinde Finees filio eius statuit Deus pactum sacerdotii eterni propter zelum Dei quem habuit contra Madianitas [3]. 3 Et tamen circa tempus Helii erant summi pontifices non de (b) stirpe Eleazari, sed de stirpe Itamar fratris sui [4]; sub David autem prelata est [f. 10va] usque ad duplum stirps Eleazari. 4 Nam ex tunc habuit sedecim pontifices et sedecim sortes, quarum Sadoc fuit princeps (c) [5]. 5 Stirps vero Itamar non habuit nisi octo, quarum Abiatar princeps fuit, quem Salamon de pontificatu reiecit et Sadoc omnibus prefecit [6]. 6 Deus autem Ezechielis XLIIII° promittit quod in templo futuro, de quo ibi agitur, soli filii Sadoc erunt sacerdotes in Dei sanctuario ministrantes, reliquis vero sufficiat quod sint editui templi et ianitores portarum eius et ministri sacerdotum. 7 Constat autem quod hoc non fuit impletum usque ad tempus Christi. 8 Nam Zacharias, pater Iohannis (d), fuit pontifex de octava sorte stirpis Itamar [7]. 9 Consimiliter autem pontificatus Christi fuit primo stirpi vite evangelice et apostolice in Petro et apostolis datus, ac deinde utiliter et rationabiliter fuit ad statum habentem temporalia commutatus [8], saltem a tempore Constantini usque ad finem quinti status. 10 Pro quanto autem multi sanctorum pontificum fuerunt regulares et in suis scriptis et in habitu sui cordis preferentes paupertatem Christi et apostolorum omnibus temporalibus ecclesie datis, pro tanto quasi usque ad duplum preeminuit primus ordo sacerdotii apostolici. 11 Congruum est ergo (e) quod in fine omnino redeat et assur-[f. 10vb]-gat ad ordinem primum, ad quem spectat iure primogeniture et perfectionis maioris et Christo conformioris [9]. 12 Ad istum autem reditum valde, quamvis per accidens, cooperabitur non solum multiplex imperfectio in possessione et dispensatione temporalium ecclesie in pluribus comprobata, sed etiam multiplex enormitas superbie et luxurie et symoniarum et causidicationum et litigiorum et fraudum et rapinarum ex ipsis occasionaliter accepta, ex quibus circa finem quinti temporis a planta pedis usque ad verticem est fere tota ecclesia infecta et confusa et quasi nova Babilon effecta [10].
|
|
(a) pontifex summus] summus pontifex B T (b) de] om. T (c) fuit princeps] princeps fuit B T (d) Iohannis] Babtiste add. T (e) est ergo] ergo est B
6. Ez 44, 11.15-16
[1] Cfr. Petri Iohannis Olivi Quodlibeta quinque … curavit S. Defraia, Ad Claras Aquas, Grottaferrata 2002 (Collectio Oliviana, VII), quodlibet II, quaestio 3 (An circa tempus Heli fuerit pontificium a Deo et convenienter translatum a stirpe Phinees, filii Eleazari, ad stirpem Ithamar de qua fuit Heli), pp. 98-99: « Tertia (causa) est ad presignandum translationes rationabiliter factas et fiendas in ecclesia Christi. Nam primo habuit pontifices professores euangelice paupertatis, scilicet apostolos quibus tam ratione primogeniture quam ratione zeli quo errorem synagoge estimantes ecclesiam fundauerunt. Deinde magis ac magis translatum est usque ad seculares, maximis diuitiis et delitiis abundantes, puta a tempore Siluestri, sed specialiter a tempore Karoli Magni, potissime autem a trecentis annis et citra. Hoc ergo significat translatio de domo Phinees ad domum Ithamar et Heli. Et sicut a tempore Samuelis cepit domus Heli cadere, et tempore Salomonis ab Ithamar de stirpe eius reiecto a sacerdotio, reductum est ad Sadoch de domo Phinees, sic ab aduentu Francisci incipit casus temporalium et sub pleniori apertione VII signaculi Babylone in profundum maris submersa, redit sacerdotium ad primum statum. Quarta autem ratio forte fuit quia forsitan tempore quo translatum fuit ad domum Ithamar non fuit aliquis de domo Phinees seu Eleazari ad hoc idoneus, aut non sic sicut de domo Ithamar. Iuxta quod nec in ecclesia de gentibus fuit a tempore Constantini usque nunc tanta idoneitas ad sacerdotium apostolice paupertatis, sicut fuit cum diuitiis ecclesiasticis ecclesie per catholicos principes et alios ministratis ».
[2] Cfr. Nm 3, 32. [3] Cfr. Nm 25, 10-13. [4] Cfr. 1 Rg 2, 28.30. [5] Cfr. 2 Rg 8, 17; 1 Par 24, 6.
[6] Cfr. 3 Rg 2, 35; 1 Par 29, 22. « Nota quod per hoc videretur quod ad regem sicut ad legislatorem secularem pertinere posset translatio summi sacerdotii »: tale riflessione è in margine al ms. Borghesiano 38 della Biblioteca Apostolica Vaticana (f. 9v), redatta da un glossatore, « attivo tra il 7 maggio 1342 e il 6 dicembre 1352 (sono gli anni della polemica antiavignonese di alcune Sine nomine e dei tre noti sonetti del Canzoniere del Petrarca) », che non riconosce in Olivi l’autore del testo: cfr. P. Vian, I codici vaticani della Lectura super Apocalipsim di Pietro di Giovanni Olivi, in Miscellanea Bibliothecae Apostolicae Vaticanae, I, Città del Vaticano 1987 (Studi e Testi, 329), pp. 229-257: p. 241. Dalla citazione veterotestamentaria il glossatore trae una conclusione aberrante che nulla ha a che vedere con il discorso del Francescano, il quale non tocca il rapporto fra autorità papale e imperiale; è peraltro segno di come potesse essere utilizzata in un momento in cui il problema era sensibile (al 1347 risale il De imperatorum et pontificum potestate di Ockham).
[7] Cfr. 1 Par 24, 10 (« octava Abia »); Lc 1, 5 (« de vice Abia »).
[8] pontificatus Christi – commutatus] Si tratta del I dei quattro articoli estratti direttamente da Giovanni XXII, con una bolla del 27 settembre 1322, e riservati al suo giudizio, oltre a quelli già estratti dai censori nel 1318-1319: « Utrum catholice possit dici quod pontificatus Christi fuerit primo stirp[i] vite evangelice et apostolice in Petro et aliis apostolis datus ac deinde ad statum habentem temporalia utiliter ac rationabiliter commutatus ? »: cfr. J. Koch, Der Prozess gegen die Postille Olivis zur Apokalypse, in Kleine Schriften. Zweiter Band, Roma, Edizioni di Storia e Letteratura, 1973 (Storia e Letteratura. Raccolta di studi e testi, 128; il saggio fu pubblicato in “Recherches de théologie ancienne et médiévale”, 5 [1933], pp. 302-315), p. 268; E. Pásztor, Le polemiche sulla « Lectura super Apocalipsim » di Pietro di Giovanni Olivi fino alla sua condanna, in “Bullettino dell’Istituto Storico Italiano per il Medio Evo e Archivio Muratoriano”, 70 (1958), pp. 365-424: 392-393; D. Burr, Olivi’s Peaceable Kingdom. A Reading of the Apocalypse Commentary, University of Pennsylvania Press 1993 (Middle Ages Series), pp. 221-239. Nel margine esterno del f. 10v, all’altezza delle rr. 18-23, la nota primus articulus, unitamente a un tratto verticale che si diparte dalla parola usque (all’altezza della r. 18) e termina con la parola huc (all’altezza della r. 23): l’huc è proprio all’altezza di commutatus, l’usque all’altezza di consimilter. Il Vian (Appunti sulla tradizione manoscritta della Lectura super Apocalipsim di Pietro di Giovanni Olivi, p. 399) ha avanzato l’ipotesi (in base agli studi di Angelo Mercati e di Anneliese Maier sulla grafia del pontefice) che le indicazioni nel manoscritto, relative ai quattro passi, siano dello stesso Giovanni XXII, « che nel manoscritto parigino avrebbe letto la LSA traendone alcuni brani che poi avrebbe sottoposto ai teologi della seconda consultazione ». Cfr. Forni-Vian, Un codice curiale, II, pp. 616-636: p. 629; P. Nold, New Annotations of Pope John XXII and the Process against Peter of John Olivi’s Lectura super Apocalipsim, in “Oliviana”, 4 (2012), URL: http://oliviana.revues.org/.
[9] L’idea di un ritorno del monachesimo al primo ordine, proprio della primitiva e apostolica Chiesa, è presente a Gioacchino da Fiore, figurato dalle vicissitudini di Giacobbe, esiliato dalla casa paterna e per lungo tempo a servizio di Labano, di lì infine ritornato in patria, come l’ordine monastico fu prima fiorente fra i Greci, poi riparò in Occidente ed è tempo che ritorni ai luoghi di origine. Così la parola di Dio passò dagli Ebrei, in Oriente, ai Greci e all’Occidente, e ora deve ritornare al popolo originario (Concordia, V 2, c. 7; Patschovsky 3, pp. 650-673; cfr. G. L. Potestà, Il tempo dell’Apocalisse. Vita di Gioacchino da Fiore, Bari 2004, pp. 261-264). La visione storico-provvidenziale dell’abate florense si fonda su un concetto di ciclicità – la rotazione delle colture -, che può essere accostato alla « commutatio » oliviana, la prima espressione del mondo feudale, la seconda di quello mercantile: « (pp. 667, r. 17-668, r. 1) Sed quare hoc magis modo quam in temporibus retroactis? Quia, cum intraverit, ut ait Apostolus, plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (cfr. Rm 11, 25-26). Ut autem eo tempore, quo ceperunt intrare gentes, cecitas ex parte contingit in Israel, et delictum incredulitatis eorum factum est quodammodo salus gentium (cfr. Rm 11, 12), ita cecitas, que contingit nunc ex parte in populo gentili, illius hactenus ceci populi preostendit salutem. Quid enim? Nunquid non et agricola alternat agros, cum fessa ex diutino labore terra pro tritico ferre incipit tribulos et spinas? ». Per Gioacchino (cfr. p. 672, rr. 8-14), come per Olivi (che sostituisce all’ordine monastico di Gioacchino l’« ordo evangelicus et contemplativus »), il ritorno, segnato dalla congiunzione dei due popoli, il gentile e il giudaico, avverrà per opera degli uomini spirituali: « Sane Iacob completo itinere venit ad patrem suum (cfr. Gn 35, 27), quia completo itinere sexti temporis sexte huius etatis, in quo et sextum signaculum aperitur, coniungetur gentilis populus cum hebreo, et fiet unum ovile et unus pastor (cfr. Jo 10, 16). Que videlicet coniunctio recte viris spiritualibus attribuenda est, quia per illorum predicationem Iudeos hactenus incredulos oportet accipere verbum vite (cfr. Jo 6, 69; 1 Jo 1, 1) ». Del ritorno di Israele si tratta nella prima « ratio » del VII Notabile. Tutta di Olivi è invece l’applicazione, nel VII Notabile, del percorso ciclico al pontificato e alla povertà della Chiesa, nonché l’affermazione di una razionalità nelle ricchezze da questa acquisite dopo Costantino, poi però degenerata nell’enorme rilassatezza che coopera al ritorno « ad ordinem primum », mentre per Gioacchino il ritorno di Giacobbe è determinato dall’invidia dei figli di Labano, cioè del clero secolare per la crescita delle rendite monastiche.
[10] Huius autem figurale exemplum – et quasi nova Babilon effecta] il passo sulla « commutatio pontificatus », presente nei codici più antichi, è stato volontariamente omesso in quattro manoscritti di area italiana, provenienti da ambienti francescani e collocabili fra la seconda metà del Trecento e la seconda metà del Quattrocento: cfr. A. Forni – P. Vian, Ubertino da Casale, Tedaldo della Casa e Ambrogio Massari da Cori. A proposito di un brano omesso e tagliato nel Prologo della Lectura super Apocalipsim di Pietro di Giovanni Olivi, in La lettera e lo spirito. Studi di cultura e vita religiosa (secc. XII-XIV) per Edith Pásztor, a cura di M. Bartoli, L. Pellegrini, D. Solvi, Milano 2016, pp. 129-155; La memoria di Pietro di Giovanni Olivi a Santa Croce di Firenze fra Trecento e Quattrocento. I rapporti fra i manoscritti Cesenate e Angelicano della Lectura super Apocalipsim, in « Sapiens, ut loquatur, multa prius considerat ». Studi di storia medievale offerti a Lorenzo Paolini, a cura di C. Bruschi e R. Parmeggiani, Spoleto 2019 (Fondazione Centro Italiano di Studi sull’Alto Medioevo), pp. 303-318.
|
36
|
<3. Tertia ratio: ex respectu duplicis populi, scilicet gentilis et iudaici, per Christum convertendi>
1 Tertia ratio est ex respectu duplicis populi, scilicet gentilis et iudaici, per Christum convertendi. 2 Licet enim iudaicus esset primo (a) ad Christum sollempniter deducendus et per ipsum magnificandus, nisi sibi et sue gratie tam enormiter rebellasset et nisi per peccata previa se indignum reddidisset, et nisi incomprehensibilis et rectissimus ordo divine predestinationis aliter ordinasset, nichilominus non erat sic finaliter excludendus quin circa finem seculi aliquod sollempne tempus sue universali conversioni (b) et magnificationi esset reservandum.
|
|
(a) primo] om. T (b) conversioni] conversationi T
|
37
|
<Duplex argumentum ad conclusionem>
1 Ex hoc igitur duplex sumitur argumentum ad nostram conclusionem.
<1> 2 Primum est quia, si in conversione gentilis populi fuit sollempnis renovatio totius orbis habens sua sollempnia tempora [f. 11ra] et opera, non minus decet quod in universali conversione Israel renovetur iterum sollempniter totus orbis. 3 Immo quanto Christus et eius mater fuit isti populo secundum carnem propinquior, et quanto salus huius populi fuit a Deo per prophetas expressius promissa patribus sub firmissimis pactis, tanto plus oportet ipsum a Christo et in Christo sollempnius magnificari [1]. 4 Unde (a) non immerito sibi reservatus est seculi et ecclesie finis, ut sic sit in ipso principium et finis ecclesie Christi, et in gentili populo ratio subadiuncti seu interserti medii statuatur.
< 2> 5 Secundum argumentum est quia populus gentilis sic fuit per idolatriam cecatus (b) et moribus rudis et (c) incompositus quod mox cum ad Christi fidem intravit non fuit sufficienter aptus et dispositus ad perfectam intelligentiam fidei et ad perfectam imitationem (d) vite Christi, et ideo per diversa curricula temporum (e) debuit magis ac magis illuminari ad intelligentiam fidei, et per diversa exemplaria statuum et sanctorum ducum debuit successive sublevari ad perfectam vitam Christi.
6 Rursus sicut omnis dies habet mane, meridiem et vesperam, sic et omnis status populi (f) Dei in hac vita. 7 Nam in eterna erit semper meridies absque nocte. 8 Ergo tempus plenitudinis gentium sub Christo debuit (g) ante conversionem alterius populi, scilicet iudaici, habere mane et meridi-[f. 11rb]-em et vesperam. 9 Et sic quasi iam (h) vidimus (i) esse completum (j) et a Iohanne in hoc libro descriptum.
<I-II> 10 Nam eius mane commixtum tenebris idolatrie fuit ab initio conversionis gentium usque ad Constantinum.
<III–IV> 11 Eius vero meridies fuit in preclara doctrina et contemplatione et vita doctorum et anachoritarum.
<V> 12 Eius vero vespera circa finem quinti temporis nimis apparet.
<VI> 13 Et cum Babilon meretrix et bestia portans eam erit in suo summo, tunc erit nox eius tenebrosissima, de qua in Psalmo dictum est: Posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestie silve. 14 Ipse sunt et bestie sexto die formate, post quas et (k) formatus est homo ad imaginem Dei, quia post has convertetur Israel cum reliquiis gentium et apparebit christiformis vita et imago Christi [2].
15 Ex predictis autem patet quare sexta et septima visio describunt principaliter solum finalem statum ecclesie. 16 Fit enim hoc ad plenius designandum quod in sexto et septimo statu est sollempnis finis priorum temporum (l) et quoddam novum et sollempne seculum [3].
|
|
(a) unde] et add. B T (b) cecatus] excecatus B (c) et] om. B T (d) et ad perfectam imitationem] om. T (e) temporum] sanctorum T (f) et omnis status populi] omnis populus T (g) debuit] om. T (h) quasi iam] iam quasi B (i) vidimus] videmus omnes alii mss. (j) completum] impletum omnes alii mss. (k) et] om. B T (l) priorum temporum] temporum priorum T
13. Ps 103, 20
[1] Cfr. l’excursus di Olivi sulle parole pronunciate dalla Vergine nella Lectura super Iohannem, premesse ai versetti 2, 13-25, in F. Iozzelli, Le sette parole di Maria nell’esegesi di Pietro di Giovanni Olivi, in L’épaisseur du temps. Mélanges offerts à Jacques Dalarun, réunis par S. L. Field, M. Guida, et D. Poirel, Turnhout, Brepols, 2021, pp. 279-292: p. 290, ll. 79-80, p. 291, ll. 115-130: « Secundo, exprimit conceptionis beneficium sibi ex summa Dei gratia factum, et hoc sub respectu septemplici. […] Septimus respectus est per respectum ad ysraëliticum populum et ad patres eorum e quibus processit Virgo et Christus, iuxta quod Deus promiserat patriarchis, et pro hoc dicit: Suscepit Ysraël puerum, id est seruum, suum, quem quidem tum specialissime suscepit, quando ex eius genere et inter ipsos carnem sibi assumpsit, et cum eis tanquam frater cum fratribus habitauit; fecit quidem hoc sicut loquutus est etc. [cfr. Luc. 1, 54-55]. Et nota quod congrue in hoc septimo respectu finiuit, tum ut in fide et ueritate diuine promissionis ad patres terminaret, quasi in diuinii ac prophetici testimonii luce; tum ut finem gratie Christi, in illo populo in fine temporum consummandam, quasi sub septimo angelo tuba canente doceret [cfr. Apoc. 11, 15], aut quasi sub septimi signaculi apertione [cfr. Apoc. 8, 1]; tum ut a modicitate proprie humilitatis inchoans, finiret in precellentia sui generis singulari, in Christi ex ea carne accepta et data. Ecce corticem huius canticis et seriem eius qualitercumque tangendo, refulget hic ordo admirabilis psalmodie et suauissime melodie; quanto magis, si penetrando Virginis matris uiscerales et medullares affectus et cantus et saltus, perscrutaremus huius cantici uenas, appareret superinfeffabile et supersuaue quicquid est in cantico isto! ».
[2] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 14; Patschovsky 3, pp. 566, r. 13-567, r.6, 1-10: « […] sic et bestie iste ex sua quidem voluntate parate sunt nocere fidelibus, sed tamen non licet eis, nisi cum iusto Dei iudicio certis temporibus permittuntur. Scriptum quippe est: Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestie silve (Ps 103, 20). Quamvis autem universa etas ista, que vocatur sexta, sub qua continentur septem tempora ista de quibus agimus, non caruerit persecutione huiuscemodi bestiarum, exigente hoc generali intellectu, de quo nos oportet agere in sequenti, specialiter tamen insultus istarum bestiarum et reptilium – secundum quod ostenditur in Daniele et Apocalypsi – proprie respicit sextum tempus sexte huius etatis, nimirum quia et generalia generale, et specialia exigunt speciale ».
[3] Et cum Babilon meretrix – quoddam novum et sollempne seculum] Baluzii-Mansi Miscellanea, 259 A, IV.
|
OCTAVUM NOTABILE
|
38
|
1 Quantum autem (a) ad octavum, unde scilicet possit probari (b) et probative trahi litteralis seu principalis intelligentia sex visionum posteriorum cum sub verbis obscuris et figuralibus tradantur, unde enim (c) probabitur quid ad litteram significet prima tuba et secunda vel prima et secunda phiala et sic de aliis (d), aut quare secunda tuba vel tertia plus (e) referatur ad hoc vel illud tempus [f. 11va] quam ad aliud, et sic de aliis; unde etiam probabitur (f) quod septem visiones huius libri referantur ad eosdem septem status ecclesie (nam et (g) quibusdam [1] visum est quod totum litterale significatum prime precedat totum litterale significatum secunde et sic deinceps usque ad septimam); item cum ibi satis plusquam septies replicetur et vidi, unde probatur quod ibi sint (h) tantum septem visiones principales.
|
|
(a) autem] om. T (b) possit probari] probari possit T (c) enim] etiam B (d) et sic de aliis] om. T (e) plus] om. B (f) probabitur] probatur T (g) et] a B T (h) sint] sunt T
[1] Cfr. Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, herausgegeben von A. Wachtel, Weimar 1955 (Monumenta Germaniae Historica. Quellen zur Geistesgeschichte des Mittelalters, I); Burr, Olivi’s Peaceable Kingdom, p. 31: « The exegetical strategy so dramatically presented to Alexander sees the Apocalypse as a continuous reading of church history proceeding from the primitive church in chapter one to the eschaton in chapter twenty-two, a single voyage through church history rather than a series of voyages ».
|
39
|
<1. Unde possit probari et probative trahi litteralis
seu principalis intelligentia sex visionum posteriorum>
1 Dicendum quod litteralis seu principalis (a) intelligentia probatur et trahitur ex duobus vel tribus simul (b) comparatis.
<1.1> 2 Trahitur enim primo ex duabus principalibus partibus visionum, scilicet ex radicali et ex finali, et ex ordine quinque membrorum priorum ad sextum et septimum tamquam ad finalem (c) suum et tamquam ad piscinam ad quam se effundunt.
<1.2> 3 Secundo trahitur ex doctrina Novi Testamenti in evangeliis et epistulis et in (d) libro Actuum tradita, sicut et litteralis intelligentia prophetarum Veteris Testamenti in parte trahitur ex libris legalibus et ystoricis veteris legis.
<1.3> 4 Tertio trahitur ex prophetiis finalium temporum in Veteri Testamento conscriptis.
|
|
(a) litteralis seu principalis] principalis seu litteralis B (b) simul] insimul B (c) finalem] finem B T (d) in] om. B T
|
40
|
<1.1. Litteralis seu principalis intelligentia sex visionum posteriorum trahitur primo ex duabus principalibus partibus visionum, scilicet ex radicali et ex finali, et ex ordine quinque membrorum priorum ad sextum et septimum tamquam ad finalem suum et tamquam ad piscinam ad quam se effundunt.>
1 Quod autem ex primo trahatur breviter sic declaro.
2 Radix enim visionum istarum aperte demonstrat quod initium ipsarum est a Christo incarnato et passo et resuscitato.
3 Septimum vero et ultimum membrum ipsarum visionum ac septima et ultima visio libri aperte demonstrant quod finis ipsarum est simpliciter vi-[f. 11vb]-ta eterna in fine seculi revelanda, secundum quid autem eius perfecta participatio in vita ista paulo ante finem seculi pregustanda (a).
4 Sextum vero membrum ipsarum visionum et sexta visio huius libri declarant (b) quod in sexto tempore ecclesie est revelanda singularis perfectio vite et sapientie Christi, et quod vetustas prioris temporis est sic universaliter repellenda ut videatur quoddam novum seculum seu nova ecclesia tunc formari veteribus iam reiectis, sicut in primo Christi adventu formata est nova ecclesia veteri sinagoga reiecta. 5 Et hinc est quod in hiis visionibus presentatur trinus Christi adventus, primus scilicet in carnem passibilem mundum redimens et ecclesiam fundans, secundus in spiritu<m> (c) evangelice vite reformans et perficiens ecclesiam primitus iam fundatam, tertius ad iudicium glorificans electos cunctaque consumans [1]. 6 Licet autem secundus adventus sit in toto decursu ecclesie et etiam in glorificatione sanctorum, nichilominus recte et congrue per quandam anthonomasiam appropriatur tempori sexto [2].
7 Rursus quinque membra sic distincte et interscalariter currunt inter radicem visionum et inter sextum membrum, quod ex hoc ipso aperte insinuatur per ipsa designari quinque sollempnia tempora (d) cum suis sollempnibus [f. 12ra] statibus et operibus ordinate p<re>currentibus (e) ab initio ecclesie usque ad sextum tempus ipsius. 8 Que autem essent illa tempora vel opera, aut in quo puncto inchoarentur et finirentur, non potuit a nobis communiter sciri vel investigari nisi per realem et manifestum adventum ipsorum ac per preclaram (f) et sollempnem initiationem status sexti. 9 Et ideo sicut sollempnis initiatio Novi Testamenti facta in sexta mundi etate cum precursione quinque etatum elucidat intellectum prophetarum quoad primum Christi adventum et quoad tempora ipsum precurrentia, sic sollempnis initiatio sexti status ecclesie cum precursione quinque priorum elucidat intelligentiam huius libri et ceterorum prophetalium quoad trinum Christi adventum et quoad tempora precurrentia tam primum quam secundum adventum, propter quod in ipso sexto tempore erit sol sapientie christiane septempliciter lucens sicut lux septem dierum [3].
|
|
(a) pregustanda] pregustandam T (b) declarant] declarat T (c) spiritum] spiritu P (d) sollempnia tempora] tempora sollempnia T (e) p<re>currentibus] percurrentibus P T precurrentibus B (f) preclaram] claram B T
9. Is 30, 26
[1] Cfr. Bernardus Claraevallensis, In Adventu Domini, sermo V; PL 183, coll. 728-729: « Diximus nuper his qui deargentaverunt pennas suas, dormiendum inter medios cleros, duos significantes adventus: sed ubi sit dormiendum non diximus. Tertius enim quidam adventus est medius inter illos, in quo delectabiliter dormiunt qui eum norunt. Illi enim duo manifesti sunt, sed non iste. In priori quidem in terris visus, et cum hominibus conversatus est; quando, sicut ipse testatur, et viderunt, et oderunt (Jo 15, 24). In posteriore vero videbit omnis caro salutare Dei nostri (Lc 3, 6); et videbunt in quem transfixerunt (Jo 19, 37). Medius occultus est, in quo soli eum in seipsis vident electi, et salvae fiunt animae eroum. In primo ergo venit in carne et infirmitate; in hoc medio, in spiritu et virtute; in ultimo, in gloria et majestate. Per virtutem enim pervenitur ad gloriam: quia Dominus virtutum ipse est Rex gloriae (Ps 23, 10). Et item alibi ait idem propheta: Ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam (Ps 62, 3). Adventus siquidem iste medius, via quaedam est, per quam a primo venitur ad ultimum. In primo Christus fuit redemptio nostra: in ultimo apparebit vita nostra: in isto ut dormiamus inter medios cleros, requies est et consolatio nostra ». L’avvento intermedio, secondo Olivi, non è segnato dalla quiete, ma da « gravissima certamina », come appare dalla citazione di Gregorio Magno (Notabile X) sul martirio psicologico, applicata al sesto stato. Olivi parla dei tre avventi anche in altre opere: cfr. Burr, Olivi’s Peaceable Kingdom, p. 116.
[2] Sextum vero membrum – appropriatur tempori sexto] Baluzii-Mansi Miscellanea, 259 A-B, V: « Haereticus quoad tria. Primo quantum ad hoc quod dicit revelandam esse in hac vita singularem perfectionem vitae et sapientiae Christi, quasi nondum aut non ita ad plenum ipsa fuerit hactenus revelata, cum primo ipsa fuerit per Christum Apostolis plenissime revelata, quantum condecet statum viae et pertinet ad generalem statum ecclesiae militantis […] quia hoc est illum statum (sextum) quantum ad dona Spiritus sancti, excellenter Apostolorum praeferre statui sicut prius ». Una censura ricalcata sull’obiezione mossa da Tommaso d’Aquino a quanti, come Gioacchino da Fiore, dicevano si dovesse attendere uno « status tertius Spiritus Sancti, in quo spirituales viri principabuntur »: « Alio modo status hominum variari potest secundum quod homines diversimode se habent ad eandem legem, vel perfectius vel minus perfecte. Et sic status veteris legis frequenter fuit mutatus: cum quandoque leges optime custodirentur, quandoque omnino praetermitterentur. Sic etiam status novae legis diversificatur, secundum diversa loca et tempora et personas, inquantum gratia Spiritus Sancti perfectius vel minus perfecte ab aliquibus habetur. Non est tamen expectandum quod sit aliquis status futurus in quo perfectius gratia Spiritus Sancti habeatur quam hactenus habita fuerit, maxime ab Apostolis, qui primitias Spiritus acceperunt, idest et tempore prius et ceteris abundantius, ut Glossa dicit Rom. 8, [23] » (Summa theologiae, Ia IIae, q. 106, a. 4: Utrum lex nova sit duratura usque ad finem mundi).
All’obiezione, più volte fatta dai suoi censori, di un possibile declassamento dello « status Apostolorum » rispetto alla pienezza, in vita e in sapienza di Cristo, del sesto stato, Olivi aveva già risposto più di un decennio prima: « Si tamen quis contra hoc dicat quod secundum hoc status Christi et Apostolorum qui fuerunt in primo tempore ecclesiae, esset inferior statu sexti et septimi temporis: scire debet qui hoc dicit, quod Christus secundum aliquid est quasi pars, si tamen pars prioris temporis, secundum aliquid vero finalis temporis, simpliciter tamen ipse est caput universale omnis temporis. Sicut non est dubium quod ipse secundum aliquid et prius fuit sub Lege, antequam evidenter in se inchoaret statum ecclesiae, quando scilicet baptizatus est. Christus igitur quantum ad fundamentalem plantationem fidei seu Novi Testamenti et ecclesiae stat convenienter in primo eius tempore, quantum vero ad plenitudinem spiritualis suae inhabitationis et praesentiae quae est per vitam perfecte christiformem, magis aspicit sextum tempus et septimum quam primum. Omnes tamen status ecclesie aspicit secundum varias influentias et aspectus. Et sic etiam est de Apostolis Christi et discipulis qui fuerunt quaedam universalia vasa eius. Nec mireris in hac re, quia fere simile invenies in omni propagatione naturae. Finis enim plantarum et ultimum est fructuosum semen earum, ex quo postea nascitur planta consimilis quae in sui fine gignit semen pro posse semini priori consimile. Similiter: cum homo est virilis aetatis seu tricenarius, est plene potens procreare prolem sibi consimilem quae tamen sibi perfecte non assimilatur, usquequo est in fine crescentis et perfectae aetatis scilicet tricenarie. Sic nec arca perfecte assimilatur arcae quae est in mente artificis nisi in consummatione sua. Et tamen intellectus completus artificis plus aspicit finem arcae quam initium qui tamen, si non esset ab initio simul totus, non posset perfecte etiam inchoare suum opus. Et ideo oportuit Christum cum suis Apostolis cum totali perfectione in principio fundationis ecclesiae apparere, quamvis consummatio perfectionis eorum magis aspiceret tempora ecclesiae finalia quam primordialia. Ad istam autem difficultatem plura et plura non modicum profunda nec modicae sapientiae dici possent, nisi prolixitas contrarium suaderet » (cfr. Quaestio de altissima paupertate, in quinta parte responsionis, pp. 151-152).
[3] Cfr. <incipit>.
|
41
|
<1.2. Litteralis seu principalis intelligentia sex visionum posteriorum secundo trahitur ex doctrina Novi Testamenti in evangeliis et epistulis et in libro Actuum tradita, sicut et litteralis intelligentia prophetarum Veteris Testamenti in parte trahitur ex libris legalibus et historicis veteris legis.>
1 Quod autem ex secundo, scilicet ex hiis que scripta sunt in evangeliis et epistulis cum collatione quorundam hic scriptorum trahatur litteralis intelligentia visionum, sic breviter declaro. Nam in apertione sexti signaculi dicuntur duodecim tribus Israel signande et cum hoc innumerabilis populus universi orbis adducendus ad Christum [1]. 2 Romanorum autem <XI°> (a) dicit Apostolus quod cecitas ex parte perdurat in Israel, donec pleni-[f. 12rb]-tudo gentium intraret, et tunc omnis Israel salvus fiet. 3 Ergo ex utriusque collatione habetur quod in sexto statu ecclesie debet plenitudo gentium intrasse et omnis Israel converti ad Christum.
4 Item Paulus ibidem dicit: Quod si delictum Iudeorum divitie sunt mundi, et diminutio eorum sunt divitie gentium, quanto magis plenitudo eorum. 5 Ergo, secundum Apostolum, si casus Iudeorum in primo Christi adventu iuvit per accidens ad divitias conversionis et fidei gentium, multo magis conferet (b) ad hoc ipsum plena conversio Iudeorum circa finem mundi fienda [2]. 6 Et sic patet quod ex utriusque collatione habetur quod in sexto tempore ecclesie debet plenitudo gentium cum toto Israele plenius converti ad Christum (c) quam fuerit in primo tempore casus Iudeorum a Christo.
7 Item sub sexto angelo tuba canente scribitur descendere angelus habens faciem solis et in manu sua librum apertum, 8 qui scilicet liber erat prius (d) visus septem signaculis clausus, 9 et clamavit quod in (e) tempore septimi angeli tuba canentis consumabitur misterium Dei per suos prophetas evangelizatum, 10 datoque libro Iohanni, id est contemplativo et evangelico statui per Iohannem designato, dixit sibi: Oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis; 11 subditque de civitate sancta calcanda mensibus quadraginta duobus 12 et de [f. 12va] duobus testibus eodem tempore prophetaturis et prodigia magna facturis 13 et tandem de occisione et resurrectione ipsorum 14 et quod, preter septem milia hostium tunc a Deo occisa, reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo, id est conversi sunt ad Christum. 15 Christus autem Matthei XVII° dicit quod Helias venturus est et restituet omnia, 16 iuxta quod et (f) Malachie ultimo dicitur: Ecce ego mittam vobis Heliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et convertet cor (g) patrum ad filios et cor filiorum ad patres. 17 Ergo ex istorum mutua collatione habetur quod in sexto tempore ecclesie debet liber christiane sapientie aperiri plenius (h) et comedi et universis gentibus iterum predicari, et quod Helias cum altero conteste sibi consociato sit tunc venturus ad convertendum corda Iudeorum ad fidem et intelligentiam sanctorum patrum et prophetarum et, ut Christus asserit, venturus est ad omnia restituenda, 18 sicque (i) cum suo conteste occidetur a bestia que ascendit de abisso, prout dicit Iohannes ibidem [3].
|
|
(a) XI] IX P (b) conferet] confert T (c) plenius converti ad Christum] converti ad Christum plenius B (d) prius] primus T (e) in] om. T (f) et] om. T (g) cor] corda B (h) aperiri plenius] plenius aperiri T (i) sicque] sic quod T
2. Rm 11, 25-26 (Vulg. fieret) 4. Rm 11, 12 7. Ap 10, 1-2 8. Ap 5, 1 9. Ap 10, 7 10. Ap 10, 9-11 11. Ap 11, 2 12. Ap 11, 3-6 13. Ap 11, 7-12 14. Ap 11, 13 15. Mt 17, 11 16. Ml 4, 5-6 18. Ap 11, 7
[1] Cfr. Ap 7, 4-17.
[2] Cfr. Petri Iohannis Olivi Lecturae super Pauli Epistolas, cura et studio A. Boureau, Turnhout 2010 (Corpus Christianorum. Continuatio Mediaeualis, 233), p. 179 (Super Romanos XI, 36): « Nota quod non sine causa Apostolus sic exclamat et admiratur quia in hoc cursu predestinationis continetur in summa totus ordo ecclesie ac totius humani generis; in speciali autem continentur hic tria ualde admirabilia. Primum est quod illi qui post uidebantur eligendi fortius sunt abiecti et hoc pro illo tempore pro quo plus sperari et presumi debuit eorum electio, scilicet in tempore Christi. Secundum est quod nec Iudei nec alii communiter assumuntur nisi pro tempore in quo magis desperati esse uidentur; unde gentiles non fuerunt assumpti nisi post longissima tempora uniuersalis ydolatrie et spurcitie eorum, nec Iudei sunt uniuersaliter conuertendi nisi in finali tempore cecitatis eorum cum iam receperint Antichristum. Tertium est mira translatio statuum et temporum utpote quod cultus Dei primo fundatus in uniuersitate gentium, illis in ydolatriam ruentibus, translatus est ad solos Iudeos in quibus et multe translationes fuerunt de gente ad gentem et de regno ad regnum. Deinde, ut hic occulte innuit Apostolus, fiet iterum casus et excecatio in ecclesia de gentibus, ut impleatur illud: si Deus naturalibus ramis non pepercit quod forte nec tibi parcat [Rom. 11, 21] et sic omnibus in credulitatem conclusis, omnium in magnis et excessiuis gratiis misereatur, tum quia uerificetur quod plena assumptio Iudeorum sit causa maiorum gratiarum et spiritualium diuitiarum gentibus quam fuerat casus eorum, tum quia super omne tempus preteritum cognoscetur et in admiratione a mundo habebitur admirabilis cursus eccelsie et ineffabilis ordo predestinationis diuine et ideo tunc uniuersitas Iudeorum et gentium in iubilum diuine laudis et glorie coadsurget et in huiusmodi laudis resonantia conquiescet ».
[3] Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, cap. XVII (Mt 17, 1-8), Roma, Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, ms. Vat. lat. 10900, ff. 127vb-128ra: « Allegorice autem post sex dies iubileos, id est post sex quinquagenas annorum a Spiritu Sancto dato apostolis, in quibus per varia martiria archa ecclesie ducta est in montem excelsum seorsum a sinagoga, Christus in universum genus Europe, Africe et Asie, quasi Petrum et Iacobum et Iohannem sub Constantino assumpsit ostendens se esse solem mundi et dominum romani imperii. Et tunc sancti, qui per martiria Christo iuncti erant, apparuerunt albi sicut nix, quia tunc patuit quid sibi et ecclesie meruerant. Et tunc cum Christo apparuerunt lex ecclesiasticorum consiliorum et statutorum manans a sacris episcopis quasi a Moyse et zelus anachoritarum similis Helye. Post hec autem nubilositas fidei per excessum sue lucis obumbravit ecclesiam expellens ab electis arianos et ceteros hereticos male sentientes de altitudine Christi, ita ut electi intrantes in hanc nubem timerent, et tunc per doctores audita est vox Patris: hic est Filius meus et cetera, quia tunc singulis claruit archanum generationis Verbi ita ut solus Ihesus apparuerit summus Deus et Patri equalis. Sed tandem orientali ecclesia recedente a latina descendit Christus et ecclesia ad inferiorem statum, et ideo dictum est quod donec Christus in corpore mistico iterum patiatur et resurgat visio predicta sileatur. Tunc enim licet longe clarius apparebit universo orbi solaris claritas Christi et tunc scietur quod Helyas duplex erat venturus, unus scilicet qui preiret et intronizaret in mundum vitam Christi sicut Iohannes preivit personam Christi in cuius signum coram fratribus suis vectus est in curru igneo ut Helyas; alter vero ad litteram qui restituat et reducat ad Christum tribus Iacob ».
|
42
|
<1.3. Litteralis seu principalis intelligentia sex visionum posteriorum tertio trahitur ex prophetiis finalium temporum in Veteri Testamento conscriptis>
1 Item ex prophetis probatur quod maior pars Israel erat excecanda in primo Christi adventu et totus orbis gentium tunc convertendus ad Christum, et quod post quandam plenitudinem temporis debet iterum totus mundus precellentius converti et cum toto Israele coniocundari (a) in Christo. 2 Ex quo etiam habetur quod mundus primo [f. 12vb] conversus debuit fere totus a Christo averti (b) ante generalem conversionem Israel. 3 Quomodo autem hec ex prophetis probentur prolixiorem tractatum exigit et de hoc in pluribus plura tetigi.
4 Ex predictis autem patet quod principalis intelligentia sexti et septimi membri visionum huius libri fortius probatur et probari potest quam intelligentia membrorum intermediorum (c) inter primum et sextum seu inter radicem et sextum, unde et (d) clara intelligentia ipsorum dependet ab intelligentia sexti, sicut et ratio eorum que sunt ad finem dependet a fine [1].
|
|
(a) coniocundari] iocundari B T (b) averti] converti T (c) intermediorum] et praem. P (d) et] om. B
[1] Olivi altrove dichiara di provare « orrore » per la filosofia di Aristotele e di Averroè, ed è nota la sua avversione per la filosofia pagana e le scienze secolari (cfr. ad esempio Fr. Petrus Iohannis Olivi O. F. M., Quaestiones in secundum librum Sententiarum, ed. B. Jansen, I, Ad Claras Aquas, prope Florentiam, 1922 [Bibliotheca Franciscana Scholastica Medii Aevi, IV], q. XXXI, p. 551). Eppure qui uno dei principi fondamentali dell’aristotelismo, la priorità della causa finale su quella efficiente, viene applica al sesto stato, considerato più sopra come un « punto » su cui misurare gli altri, cioè tutta la storia e l’operare umano: cfr. supra: « Que autem essent illa tempora vel opera, aut in quo puncto inchoarentur et finirentur, non potuit a nobis communiter sciri vel investigari nisi per realem et manifestum adventum ipsorum ac per preclaram et sollempnem initiationem status sexti ».
|
43
|
<2. Unde probentur septem membra istarum visionum
principaliter referri ad eosdem septem status ecclesie>
1 Unde autem probentur septem membra istarum visionum principaliter referri ad eosdem septem status ecclesie, facile est advertere tam ex hoc quod sextum membrum cuiuslibet earum (a) principaliter et clare refertur ad eundem sextum statum ecclesie et ultimum membrum ad ultimum statum, quam ex hoc quod initium ipsarum visionum aperte inchoat a primo Christi adventu et ab initio primitive ecclesie (b), quam ex hoc quod in membris intermediis ponitur secundum, tertium, quartum, aut aliud aperte designans successivum ordinem inter ipsa; et quam ex hoc quod si omnia prima membra visionum ad invicem conferas et consimiliter omnia secunda et sic de aliis, aperte videbis omnia prima ad idem primum concorditer referri et consimiliter omnia secunda ad idem secundum et sic de aliis. 2 Et hoc in tantum quod plena intelligentia eiusdem primi multum clarificatur ex mutua collatione [f. 13ra] omnium primorum, et idem est de omnibus secundis et tertiis et sic de aliis [1].
|
|
(a) earum] eorum T (b) primitive ecclesie] ecclesie primitive B T
[1] Cfr. Olivi, De causis Scripture, 41, in Principia quinque in Sacram Scripturam, p. 60: « Qui autem vult ista intelligere, legat quae dicuntur sub apertione sexti signaculi et sub qualibet sexta parte septem principalium partium libri Apocalypsis ».
|
44
|
<3. Unde probetur ibi tantum esse septem visiones principales>
1 Unde etiam probetur ibi tantum esse (a) septem visiones principales, facile colligitur ex predictis. 2 Quia quelibet quinque priorum sic decurrit ab initio ecclesie per medium usque ad finem, quod ex hoc quelibet aperte (b) se exhibet ut unam totalem. 3 Sexta vero sic tota principaliter (c) insistit ad monstrandum dampnationem Babilonis et ea que post eius dampnationem usque ad finem mundi sequuntur, quod aperte declarat se esse unam visionem totalem. 4 De septima vero quomodocumque eam incipias satis patet. 5 Si quis tamen visionem ligationis Sathane usque ad eius solutionem et dampnationem ponat pro una visione totali [1], ita quod ipsa sit septima et ultima sit octava [2], non ago pugnaciter, quia secundum diversos respectus in hoc libro est assignare septem et octo, iuxta quod infra XVII° bestia dicitur fuisse de septem et nichilominus esse (d) octava.
|
|
(a) tantum esse] esse tantum T (b) quelibet aperte] aperte quelibet B (c) tota principaliter] totaliter T (d) esse] fuisse T
5. Ap 17, 11
[1] Cfr. Ap 20, 1-10.
[2] Cfr. Ap 20, 11-22, 5.
|
NONUM NOTABILE
|
45
|
1 Quantum ad nonum, scilicet quare in prima visione tangit plura bona quam mala preterquam in quinta ecclesia et septima; in tribus vero (a) sequentibus ponit (b) plura mala preterquam respectu status sexti et septimi et preterquam in apertione primi signaculi, que designat primum statum secunde visionis; in quinta vero tangit sola mala incidentia septem statibus seu temporibus; in septima vero [f. 13rb] tangit sola bona finalia; in sexta vero non nisi mala usque ad initium sexti status et postmodum bona cum intermixtione cuiusdam belli.
|
| |
(a) vero] om. T (b) ponit] tangit T
|
46
|
1 Sciendum quod in toto decursu ecclesie in hac vita habuerunt inundare tam mala culpe quam mala pene, et ideo oportuit utrumque predici ne ex eorum eventu nimium consternarentur (a) et desperarent electi, et (b) etiam ut ex tot malorum inundantia vitam istam odirent vel minus amarent et eternam amplius quererent et optarent, et etiam ut ad tot mala culpe evitanda et ad (c) tot mala pene constanter et tranquille toleranda cautius et fortius se premunirent. 2 Ne autem ex tot malorum predictione crederetur nulla vel pauca bona inesse in sex statibus ecclesie spectantibus ad hanc vitam, ideo in quibusdam locis, et (d) specialiter in prima et quarta visione, clare significantur (e) magna bona virtutum et divinarum protectionum (f) esse in electis cuiuslibet status, et ubique fit hoc ipsum saltem occulte. 3 Nam licet in sex (g) tubicinationibus et septem effusionibus phialarum ponantur sequi mala culpe vel pene, nichilominus per ipsas tubicinationes et effusiones designantur bona clare et efficacis doctrine et severe iustitie, attamen ipsis culpis commensurate.
|
|
(a) consternarentur] consternentur T (b) et] ac B (c) ad] om. B (d) et] om. T (e) significantur] designantur B signantur T (f) protectionum] perfectionum B (g) sex] septem T
|
47
|
1 Ut autem sextus et septimus status ecclesie amplius commende<n>tur (a) et ut ad ipsos desiderabilius curratur, idcirco quinque priores [f. 13va] status sepe describuntur ut quasi solis malis pene vel culpe commixti; in sexto vero describitur reiectio commixtionis (b) malorum culpe cum (c) inundantia bonorum gratie; in septimo vero reiectio malorum culpe et pene cum redundantia bonorum eis oppositorum.
2 Quia tamen in secunda visione, que est de apertione libri, proponitur Christus ut principalis formator et reserator statuum ecclesie et ut principalis pugil et triumphator omnium bellorum eius, ideo in apertione primi signaculi presentatur Christus coronatus in equo albo sedens et archum tenens et (d) exire in campum ut vincens. 3 Et post hoc in tribus apertionibus sequentibus presentantur contrarii exercitus quos ipse debellavit, quorum plenior ratio (e) in expositione ipsarum apertionum tradetur. 4 In prima autem visione ideo referuntur plura bona virtutum cum pluribus penis adversitatum, ut in prima fronte libri adverterentur (f) multa bona virtutum esse semper (g) in ecclesia et ut plurimum tunc maiora quanto contra ipsam adversa et penalia plus inundant.
5 Et ideo quia quintus status et septimus huius vite pre ceteris erant temporali pace fruituri, ideo in signum quod huiusmodi (h) pax est sepe occasio inundantie peccatorum et penurie virtutum, solos paucos quinte ecclesie dicit esse incoinquinatos et sanctos [1], et septimam ecclesiam increpat de nimia presumptione bonorum et de enormi carentia ipsorum [2].
|
|
(a) commendentur] commendetur P T (b) commixtionis] om. T (c) cum] et T (d) et] om. T (e) ratio] expositio T (f) adverterentur] adverteretur T (g) esse semper] semper esse T (h) huiusmodi] huius T
2. Ap 6, 2
|
48
|
1 Nec est hoc [f. 13vb] contra illud quod in omnibus sequentibus septimus status miro modo prefertur, quia finis septimi, prout septimus sumitur in hac vita ante tempus iudicii, debet malis plurimis inundare ita ut ex tantis malis Deus merito provocetur venire ad iudicandum orbem et ad liberandum electos illius temporis a pressura tantorum malorum.
2 Quod autem tot mala tunc debeant inundare aperte ostendit Christus Luche XVIII° dicens: Cum venerit Filius hominis, putas ne (a) inveniat (b) fidem in terra? 3 Item cum Matthe<i> (c) dicit XXIIII° (d) quod sicut in diebus Noe, ante diluvium erant comedentes et bibentes et nubentes et non cognoverunt, id est non crediderunt, donec venit diluvium, ita erit adventus Filii hominis; 4 et paulo ante dicit quod tunc surgent pseudochristi et pseudoprophete facturi maximam tribulationem, 5 sed statim post tribulationem illam sol obscurabitur, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus celi et cetera. 6 Item infra, XX° capitulo huius libri, dicitur Sathanas circa finem mundi esse solvendus et seducere gentes que sunt super quattuor angulos terre et congregare eas in prelium, ita quod operient (e) latitudinem terre et circuibunt castra sanctorum. 7 In quo aperte ostenditur quod tunc in toto orbe erunt reprobi quasi innumerabiles respectu sanctorum. 8 Hoc ipsum (f) etiam docet Petrus, in fine secunde epistule sue di-[f. 14ra]-cens quod (g) in novissimis diebus venient in deceptione illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes et dicentes: ubi est promissio aut adventus (h) eius? et cetera.
9 Unde finis status septimi et finis quinti (i) et finis quinte etatis, id est (j) finis sinagoge reiecte, sibi assimilantur, unde et in hiis tribus terminis dicitur Christus iudicaturus. 10 De primo enim dicitur (k) Matthei III°: Iam enim securis ad radicem arboris posita est, et paulo post: Cuius ventilabrum in manu sua et cetera. 11 Et Iohannis XII° (l) dicit Christus: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras. 12 De secundo vero dicitur, circa principium apertionis sexti (m) signaculi, quod omnes tunc iudicandi dicunt (n) montibus et petris: abscondite nos a facie sedentis super tronum et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus ire ipsorum. 13 Patet etiam hoc in sexta visione, ubi agitur de iudicio dampnationis meretricis magne.
|
|
(a) ne] om. B T (b) inveniat] inveniet B T (c) Matthei] Mattheus P (d) dicit XXIIII°] 24 dicit B (e) operient] aperient T (f) ipsum] om. B (g) quod] etiam add. T (h) adventus] eventus B (i) quinti] sexti T (j) id est] et B (k) dicitur] dicit T (l) XII°] 2° T (m) sexti] quinti B (n) dicent B
2. Lc 18, 8 (Vulg. Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra) 3. Mt 24, 37-39 4. Mt 24, 24 5. Mt 24, 29-30 6. Ap 20, 7-8 8. 2 Pt 3, 3-4 10. Mt 3, 10.12 11. Jo 12, 31 12. Ap 6, 16-17
|
49
|
1 Ideo autem post tubicinationes ostenduntur subsequi mala, ut monstretur quod veritas Christi est reprobis odiosa, et ideo quanto plus lucet et quanto plus eorum scelera arguit et declarat tanto plus insaniunt contra eam. 2 Et idem ostendit (a) de punitiva iustitia per phialas designata. 3 Pro quanto autem per mala subiuncta tubis et phialis designantur supplicia adversariis [f. 14rb] doctrine et iustitie Christi iuste inflicta, designatur magnum bonum electorum, quia per exterminium reproborum ipsi ab eorum oppressionibus liberantur et in notitia iudiciorum et misericordiarum Dei amplius illuminantur, et etiam ex terrore (b) iudicii in reprobos facti magis purgantur a malo et cautiores contra casum (c) redduntur.
|
|
(a) ostendit] est B T (b) terrore] timore T (c) casum] malum T
|
DECIMUM NOTABILE
|
50
|
1 Quantum autem ad decimum, scilicet quomodo et quare primus status concurrit aliqualiter cum secundo et tertius cum quarto, ac quomodo et quare initium cuiuslibet subsequentis status inchoat ante decisionem (a) prioris, et iterum quomodo mala primis statibus opposita remanent in sequentibus (b).
|
|
(a) decisionem] desitionem B (b) sequentibus] subsequentibus T
|
51
|
<1. Quomodo et quare primus status concurrit aliqualiter cum secundo et tertius cum quarto>
1 Dicendum quod si per status intelligantur eorum dona et officia, tunc in quolibet tempore concurrunt omnes etiam aliquando in una persona. 2 Unde Petrus fuit pastor et martir et doctor et evangelice vite professor et sepe solitarius et austerus et plerumque condescensivus. 3 Prout vero status ab invicem per certam propriorum donorum et officiorum preeminentiam ac multitudinis personarum in ipsis concurrentium distinguuntur, sic concurrit tertius cum quarto non quidem in eodem statu sed in eodem tempore.
|
52
|
<Concurrentia VIi status cum II°>
1 Sextus vero concurrit (a) cum secundo non in eodem tempore sed in celebri multitudine martiriorum, prout in apertione quinti signaculi aperte docetur [1], quamvis in modo martirii quoad aliqua differant. 2 Nam [f. 14va] martiria a paganis et idolatris facta nullum certamen dubitationis inferebant martiribus (b), aut probabilis rationis, propter nimiam evidentiam paganici erroris. 3 Non sic autem fuit de martiriis per hereticos, unum Deum et unum Christum confitentes, inflictis. 4 In sexto autem tempore non solum propulsabuntur martires per tormenta corporum, aut per subtilitatem rationum philosophicarum, aut per intorta testimonia scripturarum sanctarum, aut per simulationem sanctitatis ypocritarum, immo etiam (c) per miracula a tortoribus facta. 5 Nam, teste Christo, dabunt signa et prodigia magna (d) [2]. 6 Unde Gregorius, XXXII° Moralium super illud Iob: stringit caudam suam quasi cedrum, dicit: « Nunc fideles nostri mira faciunt (e), cum perversa patiuntur; tunc autem Behemot huius satellites, etiam (f) cum perversa inferunt, mira facturi sunt. 7 Pensemus ergo que erit humane mentis illa temptatio, quando pius martir corpus tormentis subicit, et tamen ante eius oculos miracula tortor facit » [3]. 8 Propulsabit (g) etiam eos per falsam imaginem divine et pontificalis auctoritatis. 9 Sic enim tunc surgent pseudochristi et pseudochristus contra electos, sicut Annas et Caiphas pontifices insurrexerunt in Christum. 10 Erunt ergo tunc tormenta intensive maiora, tempore autem paganorum fuerunt [f. 14vb] extensive pluriora: nam plusquam per ducentos annos duraverunt.
|
|
(a) tertius cum quarto – sextus vero concurrit] om. T (b) inferebant martiribus] martiribus inferebant B T (c) etiam] om. B T (d) signa et prodigia magna] signa magna et prodigia B T (e) mira faciunt] faciunt mira B T (f) etiam] om. B T (g) propulsabit] pulsabit B T
5. Mt 24, 24 (Vulg. signa magna et prodigia) 6. Jb 40, 12
[1] Cfr. Ap 6, 9.
[2] Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, cap. XXIV, 24 (transcribed and edited by S. J. Pucciarelli [http://majbill.vt.edu/history/burr/OliviPage/Mattew/Mtt24.html]: al momento della presente edizione l’indirizzo non risulta più attivo): « Ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi. Gregorius Moralium XXXI° dicit quod quia electorum cor concutietur eorum tamen constantia ad malum non movebitur, ideo Christus una sententia complexus est utrumque: quasi enim iam errare est in cogitatione titubare. Sed si fieri potest subiungitur, quia fieri non potest ut in errorem electi capiantur. Ad litteram autem sensus est quod tantus erit temptationis excessus quod electi fere in errorem cadent et caderent, nisi singulari Dei gratia custodirentur. Rabanus tamen legit hoc de electis secundum apparentiam dicens quod non ideo hoc dicit quod electio divina frustretur; sed qui humano iudicio electi videbantur, illi in errorem mittentur. Et secundum hoc debet legi si fieri potest, scilicet quod sint electi ».
[3] S. Gregorii Magni Moralia in Iob, libri XXIII-XXXV, cura et studio M. Adriaen, Turnholti 1975 (Corpus Christianorum. Series Latina, CXLIII B), lib. XXXII, cap. XV, 67-72 (n. 24), p. 1648 (= PL 76, col. 650 C). Cfr. Petri Iohannis Olivi Expositio in Canticum Canticorum, ed. J. Schlageter, Ad Claras Aquas, Grottaferrata 1999 [Collectio Oliviana, II], pp. 302, 304, nr. 326.
Lo stesso passo, con un inciso in più, era già stato utilizzato dall’Olivi nell’Expositio in Canticum Canticorum (sicuramente precedente, poiché la Lectura venne completata al più tardi nel 1298, anno della morte del francescano), a Cn 8, 1-2. Cfr. Petri Iohannis Olivi Expositio in Canticum Canticorum, ed. J. Schlageter, Ad Claras Aquas, Grottaferrata 1999 (Collectio Oliviana, II), pp. 302, 304, nr. 326: « Ibi me docebis doctrina scilicet altiori et experimentaliori, et dabo tibi poculum ex vino condito scilicet aromaticis speciebus, et mustum malogranatorum meorum (2cd). Nota quod usquemodo non fecit mentionem de vino condito nec de musto malogranatorum, sed solum de vino simplici et de arboribus ac fructibus et germinibus malorum punicorum. Dulcor enim contemplationis et expressum mustum difficillimorum et acerbissimorum martyriorum circa tempus conversionis Iudaeorum et circa tempus Antichristi debent Christo ab ecclesia singularius ministrari. Tunc enim teste Christo erit tanta tribulatio, ut si fieri potest, in errorem inducantur electi (cfr. Mt 24, 21-24). Et Gregorius Moralium trigesimo secundo super illud Iob: Stringit caudam suam quasi cedrum (Iob 40, 12) praemittens quod per caudam illam Antichristus significetur, subdit causam, quare tribulatio electorum sub eo erit maior quam praecedens dicens: Nunc enim fideles nostri mira faciunt, cum perversa patiuntur, tunc autem Behemoth huius satellites etiam cum perversa inferunt, mira facturi sunt. Pensemus ergo quae erit humanae mentis illa tentatio: pius martyr et corpus tormentis subiicit et tamen ante eius oculos miracula tortor facit. Cuius tunc virtus non ab ipso cogitationum fundo quatiatur, quando is qui flagris cruciat, signis coruscat? Haec Gregorius. Item Moralium trigesimo quinto super illud Iob ultimo: Addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob, duplicia (Iob 42, 10) dicit: Sancta quippe ecclesia etsi multos nunc percussione tentationis amittit, in fine tamen huius saeculi ea quae sua sunt, duplicia recipiet, quando susceptis ad plenum gentibus ad eius fidem currere omnis quae tunc inventa fuerit, etiam Iudaea consentit. Hinc namque in evangelio veritas dicit: ‘Elias veniet et ille restituet omnia’ (Mt 17, 11) ». Per quanto Olivi non introduca nell’esegesi del libro salomonico le categorie dei sette stati, il riferimento all’Anticristo e alle sue tentazioni conduce al sesto stato, e non a caso nella trattazione dell’istruzione data a Filadelfia, la sesta delle sette chiese d’Asia alle quali Giovanni scrive nella prima visione apocalittica, il francescano utilizza proprio Cn 8, 1-2 a sostegno dell’interpretazione del nome della sesta chiesa, inteso come « amor fratris », a significare la « casta et suavis contemplatio » che nel sesto stato, con cui inizia l’età dello Spirito di Gioacchino da Fiore, deve abbondare dopo le prove subite <Ap 3, 7>.
|
53
|
<Concurrentia IVi status cum III°>
1 Ideo autem quartus status concurrit eodem tempore cum tertio, quia sicut affectus exigit notitiam intellectus, nec ista notitia est sancta absque sancto affectu, sic affectualis exercitatio et contemplatio anachoritarum et sanctorum illitteratorum (a) eguit preclaro lumine doctorum, nec illud preclarum esse potuit absque precellentia vite. 2 Unde ad mutuum obsequium et ad meridiem universi orbis tunc ad fidem conversi simul clarificandam et inflammandam debuerunt illi duo status concurrere simul. 3 Sicut autem notitia preit amorem, quia non potest amari nisi cognitum, sic status doctorum in hoc libro premittitur ante statum anachoritarum; in quarta tamen (b) visione ostenduntur simul concurrere, ubi dicitur quod date sunt mulieri due ale aquile magne ut volaret in desertum. 4 Quod autem de facto insimul (c) concurrant (d), patet ex cronicis. 5 Nam Antonius et doctor Athanasius eodem tempore fuerunt, sicut et ipse A<thana>sius (e) dicit in vita sancti Antonii quam scripsit [1], et ambo fuerunt tempore Constantini. 6 Circa etiam tempora Ilarii et Ambrosii doctorum floruerunt (f) Macharius et Isidorus et alius Macharius et <E>raclides (g) et Pampo (h) et Moyses et Beniamin et plures alii anachorite et patres anachoritarum [2]. 7 Tempore etiam Ieronimi [f. 15ra] et Augustini fuerunt plures anachorite, prout patet in (i) scriptis eorum. Basilius, et (j) magnus doctor et contemporaneus Gregorii Nazanzeni magni doctoris, edidit quandam regulam austerrimam monachorum. 8 Tempore etiam Gregorii pape et doctoris fuerunt plures sancti austerrimi (k) et anachoritici, prout ipse in libro Dialogorum docet.
9 Secundum tamen Ioachim, libro III° Concordie sue, quartus status ecclesie non sumitur proprie a primo tempore priorum anachoritarum sed solum a tempore Iustiniani augusti (l) usque ad tempus Karoli [3]. 10 Subponit enim quod illo tempore in sollempniori multitudine claruit (m) status ille quam claruerit (n) in primo. 11 Nam tempore Iustiniani multum fuit attrita heresis Arrianorum et ceterorum et multo amplius paulo post tempore Gregorii Magni, quando gens Gothorum in Ispania conversa est ab heresi arriana, et (o) ideo hereticis ab Africa et Ispania et ab oriente pro magna parte purgatis, potuit copiosius multiplicari et clarificari religio christiana. 12 Secundum hoc autem, satis tempore et statu distinguitur status quartus a tertio. 13 Posset etiam, secundum hoc, tertius status vocari doctrine et ardue vite cum hereticis commixte et ab eis inquietate; quartus vero doctrine et vite ab illis purgate ac per consequens magis quiete et clarificate.
|
|
(a) illitteratorum] illustratorum B T (b) tamen] autem B T (c) insimul] simul T (d) concurrant] concurrerint B T (e) Athanasius] Anathasius P eodem tempore fuerunt sicut et ipse Athanasius] om. B (f) floruerunt] fuerunt B (g) Eraclides] Araclides P (h) Pampo] Pambo B T (i) in] ex B T (j) et] etiam T (k) austerrimi] austeri B T (l) augusti] om. B T (m) claruit] claruerit B (n) claruerit] claruisset B T (o) et] om. B T
3. Ap 12, 14
[1] Atanasio (ca. 295-373), vescovo di Alessandria nel 328, scrisse la Vita Antonii poco dopo la morte del grande eremita (356). La versione latina di Evagrio di Antiochia ebbe larghissima diffusione.
[2] Si tratta dei protagonisti dell’Historia Lausiaca di Palladio: Isidoro presbitero († circa 403; ma Palladio ricorda altri due monaci con lo stesso nome), Pambo (circa 320-390), discepolo di Antonio e difensore della dottrina di Nicea; Beniamino, che visse nella Nitria colpito da idropisia quasi un secondo Giobbe; Macario l’Egiziano († 389), Macario di Alessandria († 393-394), Mosè l’Etiope. Eraclide è probabilmente il vescovo di Efeso insediato da Crisostomo (401).
[3] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 2, c. 4; Patschovsky 2, p. 322, 1-10. Cfr. Prologus, Notabile XII.
|
54
|
<Concurrentia Ii status cum II°.
2. Quomodo et quare initium cuiuslibet subsequentis status inchoat ante decisionem prioris>
1 Primus autem [f. 15rb] status triplici ex causa concurrit cum initio secundi.
2 Prima est quia apostoli fundaverunt ecclesiam inter paganos et ex paganis, et ideo oportuit ipsos pati ab eis.
3 Secunda est quia decuit eos Christo passo conformari et fidem, quam predicaverant, per martiria confirmare.
4 Tertia est communis omnibus statibus. Debuit enim sequens status inchoari ante decisionem (a) prioris, tum propter maiorem connexionem statuum, tum quia sicut infans formatur et nutritur in utero matris antequam per exitum distinguatur ab ea, et sicut parvulus prius nutritur et docetur a patre antequam ipso mortuo fiat heres eius et rector domus sue, sic expedit sequentem statum formari et nutriri in utero prioris et a principio regi ab eo quasi a tutore vel patre [1].
|
|
(a) decisionem] desitionem B
[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, II 2, c. 12.
|
55
|
<Concurrentia IIIii status cum II°>
1 Unde et (a) consimiliter tertius status doctorum seu expositorum inchoatus est sub secundo. 2 Nam Clemens in Alexandria, doctor Origenis doctoris famosissimi, claruit cum ipso ante tempus Silvestri pape et Constantini imperatoris fere (b) per centum annos. 3 Dicitur enim in cronicis quod Origenes, auditor Clementis eiusque in docendi officio successor, claruit anno Domini CCIX° tempore Zepherini pape, ante scilicet sextam persecutionem martirum que cepit sub Maximiano imperatore [1] anno Domini CCXXXVI°, et paulo ante [f. 15va] sancta Cecilia fuerat martirizata sub Alexandro imperatore, quamvis et Origenes perduraverit usque ad Fabianum papam, qui sub sexta (c) persecutione facta a Decio est martirizatus [2].
|
|
(a) et] om. T (b) fere] om. B T (c) sexta] septima B T
[1] Si tratta di Caio Giulio Vero Massimino, detto il Trace, imperatore dal 235 al 238.
[2] In effetti, secondo Orosio (Historiarum adversus paganos VII, 21, 1), Massimino fu il sesto, Decio il settimo a perseguitare i cristiani in modo generale. Cfr. cap. II, Ap 2, 10.
|
56
|
<Concurrentia Vi status cum IV°>
1 Sic etiam status monachorum sancti Benedicti et canonicorum regule sancti Augustini, in quinto tempore multiplicatus, cepit sub quarto tempore. 2 Nam sanctus Benedictus floruit ante tempus Iustiniani imperatoris circa tempus Theodorici regis Gothorum et Boetii ab ipso occisi et circa initium sexti centenarii Christi. Augustinus autem floruit longe ante, scilicet circa finem quarti centenarii incarnationis Christi.
|
57
|
<Concurrentia VIi status cum V°>
1 Sic etiam sextus status a beato Francisco est inchoatus, durante adhuc quinto et concurrente cum ipso iam fere per centum annos.
|
58
|
1 Et hinc est quod huiusmodi (a) statibus dantur varia initia et varii fines.
2 Datur etiam alia ratio, ne si prior status omnino desineret ante initium sequentis, desolaretur terra a lumine utriusque.
3 Est etiam et quarta. 4 Aliquando enim inchoat sequens ante finem prioris ut probetur et impugnetur a zelatoribus primi, et hac ratione Christus cepit statum suum sub veteri lege et sextus status cepit sub fecibus quinti. 5 Aliquando vero sequens inchoatur ante finem prioris et perfectioris ut sequentis initium exemplarius et plenius participet perfectionem prioris, et hac ratione quintus status monachorum et canonicorum cepit in quarto et etiam in tertio statu.
|
|
(a) huiusmodi] huius T
|
59
|
<3. Quomodo mala primis statibus opposita remanent in sequentibus>
1 Ad id (a) autem quod ulti-[f. 15vb]-mo queritur, quare scilicet mala prioribus statibus contraposita perdurant in sequentibus, potest triplex ratio dari.
2 Prima est quia sicut dona et officia septem statuum sunt in quolibet statu, licet per quandam anthonomasiam unum approprietur uni et aliud alteri, sic et (b) mala eis contraposita (c) concurrunt in diversis statibus quamvis non uniformiter neque coequaliter.
3 Secunda est quia sicut virtus radicis et stipitis redundat in ramo et fructu, sic et infectio utriusque, et ideo sicut tota virtus priorum temporum intendit generationi (d) sexti et septimi status, sic tota malitia eis contraposita cooperabitur malitie Antichristi et reliquorum exercentium electos sexti et septimi status [1].
4 Tertia est ut ex vestigiis remanentium innotescat posteris gratia et malitia priorum temporum, et etiam quod ad solum iudicium ultimum spectat plena extirpatio malorum a regno Dei.
|
|
(a) id] illud B T (b) et] om. B T (c) contraposita] opposita T (d) generationi] generationem B
[1] Secunda est quia – et septimi status] Baluzii-Mansi Miscellanea, 259 B, VI.
|
UNDECIMUM NOTABILE
|
60
|
1 Quantum ad undecimum, quomodo scilicet prefate visiones et earum partes possunt ad alia diversa tempora coaptari, ita quod septimus status potest coaptari ad quamlibet maiorem partem cuiuslibet status.
|
61
|
1 Sciendum quod sicut significatio (a) unius dictionis sumitur aliquando large et aliquando stricte et proprie, et sicut manum vel vestem aliquando coartamus et aliquando in totam suam quantitatem explicamus, [f. 16ra] et aliquando quasi ultra proportionem sui status excessive (b) extendimus, sic scripturas sacras et earum figuras aliquando coartamus a suo pleno sensu et aliquando ultra exigentiam litteralis proprietatis quasi extendimus, non quidem falso sed propter vim specialem et variam quam in se habent. 2 Sub hiis autem modis possunt visiones huius libri particulariter (c) vel totaliter ad alia tempora coaptari, ita quod tote ad unumquemque predictorum statuum, vel etiam ad unam partem ipsorum, possunt applicari. 3 Ut, verbi gratia, Christus resurgens et Spiritum Sanctum discipulis mittens fuit tamquam eques in equo albo ad omnes vincendos triumphaliter in eis exiens [1]. 4 Potentia vero Iudeorum contra ipsos inseviens fuit quasi equus rufus [2]. 5 Versutia vero Scribarum fuit quasi equus niger [3]. 6 Ypocrisis vero pseudoapostolorum fuit quasi equus pallidus [4]. 7 Animalitas vero plurium gentilium tunc conversorum, contra quos scribit Paulus, expetebat in eis ultionem sanguinis Christi pro eis effusi et etiam laboris apostolorum pro eis assumpti, unde Paulus contra Galathas exclamat: O insensati Galathe, quis vos fa<scin>avit (d) non obedire veritati, ante quorum oculos Ihesus Christus proscriptus est et in vobis crucifixus? 8 Deinde per Neronem, misso contra Iudeam Vespasiano et Thito, factus [f. 16rb] est terremotus sinagogam quasi alteram Babilonem subvertens [5], tuncque per martiria signati sunt ex duodecim tribubus apostolicis milites Christi [6], ad quorum constantiam <et> (e) miracula conversa est turba (f) innumerabilis [7], ita ut sub Constantino, vel etiam sub Iohanne de Patmos in Asiam gloriose reducto, sit factum silentium pacis quasi media hora et quasi septimus (g) status [8].
|
|
(a) significatio] signatum B T (b) excessive] extensive B T (c) particulariter] partialiter T (d) fascinavit] facinoravit P (e) et] om. P (f) turba] terra B T (g) septimi B T
7. Gal 3, 1 8. Ap 8, 1
|
DUODECIMUM NOTABILE
|
62
|
1 Quantum (a) ad duodecimum, quare scilicet predicti status non habent equale spatium temporis, immo quintus duravit iam fere per quingentos annos, sumendo eius initium a translatione imperii romani a Grecis in Karolum facta DCCCI° anno Christi; sumendo vero eius initium a vocatione Pipini patris eius ad ferendum auxilium Romanis et pape contra Longobardos, sunt fere quingenti sexaginta anni.
|
|
(a) quantum] autem add. B T
|
63
|
<I–II–III–IV> 1 Quattuor autem primi status insimul sumpti duraverunt tantum septingentis viginti annis inchoando eos ab incarnatione Christi; inchoando vero eos a Christi predicatione vel ab eius ascensione vel (a) Spiritus Sancti missione, prout in visionibus huius libri magis proprie inchoari videntur, desunt a summa predicta triginta anni.
<II> 2 Status etiam martirum longe plus duravit quam status apostolorum.
<IV> 3 Quartus etiam status, prout eius initium sumitur a tempore Iustiniani, duravit circa centum [f. 16va] annos, post quos Sarraceni destruxerunt ecclesiam ierosolimitanam et anthiocenam et alexandrinam et alia loca in quibus plus vigebat status anachoritarum. 4 Nam, secundum cronicas [1], primus annus Iustiniani erat annus Domini DXXVIIus et regnavit annis viginti octo. 5 Anno autem Domini DCXXXV° Sarraceni vicerunt Persas et obtinuerunt regnum eorum, et post biennium capta Damasco ceperunt Fenicem et Egiptum, et post aliud biennium ceperunt Iherusalem, et post octo annos ceperunt Africam. 6 Anno autem Domini DCCXX° ceperunt Ispaniam et depopulaverunt Sardiniam, ita quod omnia predicta ceperunt in octoginta quinque annis.
|
|
(a) vel] seu B T
[1] Cfr. Chronica Sigeberti Gemblacensis a. 381-1111, MGH, SS. VI, pp. 323-330.
|
64
|
<I> 1 Dicendum quod diffusio fidei per apostolos in orbem universum debuit esse velox instar lucis solaris ab oriente in occidentem (a) subito procedentis et instar fulguris universa subito discurrentis (b). 2 Hoc enim fuit in gloriam Christi et lucis sue, unde in apertione primi signaculi dicitur exisse vincens ut vinceret.
|
|
(a) occidentem] occidente B T (b) discurrentis] decurrentis B T
2. Ap 6, 2
|
65
|
<II> 1 Martiria vero, martires configurantia Christo passo et testimonium dantia Christo et fidei eius et virtutis exemplum relinquentia posteris, debuerunt esse multa et diuturna, tum propter maiorem gloriam Christi, tum propter maiorem affir-[f. 16vb]-mationem (a) fidei, tum propter maiorem coronam maioremque societatem ipsorum martirum. 2 Unde et a prima persecutione Neronis usque ad persecutionem Iuliani imperatoris et apostate et repulsam idolatriam renovantis fuerunt circiter trecenti anni. 3 Et a passione Christi usque ad pacem christianis datam sub Constantino sunt quasi totidem anni. 4 Qui numerus bene congruit statui martirum pro fide Trinitatis fructum martirii centenarium afferentium.
|
|
(a) affirmationem] confirmationem B T
|
66
|
<IV> 1 De quarto autem statu, scilicet anachoritarum, dicit Ioachim, libro V° Concordie, quod « proficiendo decrevit, quia et herba tunc magis proficit cum appropinquat ad messem. 2 Nam tempus eius non tam illud esse dicitur (a) in quo incipit quam illud in quo, peracta messione, grana per trituram separantur a paleis. 3 Ordines enim iustorum propria tempora acceperunt non in quibus inceperunt sed in quibus ad consumationem et perfectionem venerunt. 4 Quod autem diximus ordinem quartum, qui est heremitarum et virginum, proficiendo defecisse, timendum est potius quam dicendum. 5 Aperta enim perfectio gloriationem (b) parit, gloriatio (c) exaltationem, exaltationem vero comitatur ruin<a> (d), quia scriptum est: ante ruinam exaltatur cor. 6 Igitur ordo iste quarto tempore claruit, sed mox defecit in illa claritate et in locis illis in quibus visus est floruisse (e) [f. 17ra] ad horam, et hoc propter malitiam habitantium (f) in eis » [1]. 7 Preterea fragilitas humane carnis non patitur tantum statum diu in multitudine perdurare.
|
|
|
(a) dicitur] videtur B (b) gloriationem] glorificationem B T (c) gloriatio] glorificatio B T (d) ruina] ruinam P (e) floruisse] claruisse vel floruisse B (f) habitantium] inhabitantium B
5. Pro 16, 18; 18, 12
[1] Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 12; Patschovsky 3, p. 551, 3-20.
|
67
|
<V> 1 Quintus vero status pluribus ex causis debuit diu durare.
<V.1> 2 Prima est quia eius condescensio potuit in multitudine diutius perdurare tamquam eius infirmitati proportionalis.
<V.2> 3 Secunda est quia in ipsa debuit terminari tempus plenitudinis gentium prout distinguitur a tempore finalis conversionis Iudeorum, inter que debuit esse grandis evacuatio veterum et carnalium per grande iudicium. 4 Ut autem hoc iudicium appareat iustius et maturius, debuit diu tolerari et citari infirmitas quinti status. 5 Preterea quantum spatii est a prima usque ad sextam seu meridiem, tantum congruit esse a meridie usque ad vesperam. 6 Meridies autem ecclesie cepit deficere quando status anachoritarum cepit tepescere, ac deinde per Persas sub Cosdroe rege Persarum et postmodum per Sarracenos vastati fuerunt. 7 Post que (a) quintus status paulo post sub Karolo cepit.
<V.3> 8 Tertia est (b) quia, post tot certamina in primis quattuor statibus habita, decuit dari ecclesie longam pacem.
<V.4> 9 Quarta est quia de manu Sarracenorum ex speciali Dei gratia quasi contra iustitiam servabatur ad vitam. 10 Propter enim hereses multas et horrendas, [f. 17rb] que fere in tota ecclesia a tempore Constantini usque ad tempus Sarracenorum inundaverunt, digna fuerat non defendi sed potius iudicari, unde (c) Gregorius (d) Magnus circa finem quarti temporis fere credidit extremum iudicium tunc adesse, sicut patet in omelia super illud evangelium: Erunt signa in sole et luna et cetera [1].
<V.5> 11 Quinta est quia eo ipso quod quintus status coartatus fuit ad unam terram propter peccata Grecorum et ad statum infirmiorem, decuit hoc recompensari in multitudine populi et magnitudine temporis et pietatis.
12 Quod autem monachi quinti temporis fuerint communiter imperfectiores monachis quarti temporis (e) ostendit Ioachim, libro V° Concordie dicens quod in illis « nulla erat possessio aut possessionum anxietas, sicut est in (f) temporibus istis, sed summa et una omnibus paupertatis voluntas ». 13 Et subdit: « Hec ideo dico, ut sciamus, quid inter illos et monachos nostri temporis differens aut indifferens sit, ne forte cum de monachis quinti temporis sermo succedet, vel de illis clericis qui canonice vivunt, alterum occurrat pro altero et nominum (g) idemptitas (h) intellectum obscuret » [2].
<V.6> 14 Sexta, secundum Ioachim, est quia quintus status post quattuor animalia, id est (i) post quattuor ordines perfectorum, tenuit typum generalis sedis, et ideo debuit in multitudine habundare. 15 Sicut etiam (j) quattuor animalia senas alas habent, id est omnes insimul viginti quattuor, sic secundum eum [f. 17va] quattuor ordines habuerunt viginti (k) quattuor generationes quarum quelibet est triginta annorum, sicut Christus fuit quando baptismum nostre regenerationis assumpsit et instituit, que faciunt septingentos viginti annos (l). 16 Sedi autem Dei, quia de unitate letatur, competunt generationes sedecim, id est quadringenti quinquaginta (m) anni, ut et differentia sit inter sedem et animalia, et nichilominus instar animalium adsit senaria perfectio generationum cum denaria sibi iuncta [3].
17 Quidam tamen quinto statui assignant quingentos annos ab imperio Karoli inchoatos, id est ab anno Domini (n) DCCCI°. 18 Competit enim eius infirme multitudini regulatio quinque sensuum et debitum quod Christus Magdalene ascribit, cum ait quod debebat denarios quingentos [4]. 19 Inchoando vero quintum statum a regno Pipini patris Karoli, tempore Zacharie pape, assignant (o) ei tres senarios generationum, id est decem octo, quod respectu perfectorum quinti status designat trinam perfectionem consiliorum et operum Christi; respectu vero carnalium designat trinam seu totalem effusionem eorum ad secularia huius mundi sex diebus facta: nam effundunt se ad illa corde, ore, opere (p).
|
|
|
(a) post que] postquam B T (b) est] om. B T (c) unde] et add. B (d) Gregorius] papa add. B T (e) quarti temporis] temporis quarti B T (f) in] om. B T (g) nominum] nomine B (h) idemptitas] idemptitatis B T (i) id est] et B T (j) etiam] enim B (k) viginti] et T (l) septingentos viginti] DCosXX B DCLX T (m) quadringenti quinquaginta] CCCCLXXX (XXX del.) P (n) Domini] om. B T (o) assignant] assignat B (p) opere] et praem. B
10. Lc 21, 25
[1] Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, cura et studio R. Étaix, Turnhout 1999 (Corpus Christianorum. Series Latina, CXLI), lib. I, hom. I, pp. 5-11 (= PL 76, coll. 1077 B – 1081 C).
[2] Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 12; Patschovsky 3, p. 552, 10-17: « […] excepto quod illis nulla erat possessio aut possessionum anxietas, sicut in temporibus istis, sed summa et una omnibus paupertatis voluntas. Hec idcirco dico, ut sciamus, quid inter illos et monachos nostri temporis differens aut indifferens sit, ne forte, cum de monachis quinti temporis, de quibus sermo succedet, tractare ceperimus, vel certe de illis clericis, qui canonice vivunt, alterum occurrat pro altero et nominum identitas intellectum obscuret ».
[3] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 2; Patschovsky 2, p. 209, 4-19: « Deinde vicesimo quinto loco secutus est Ezechias, in cuius diebus factum est monstrum in sole, reverso retro decem lineis in horologio Achaz. Huic additi sunt de gratia anni quindecim, ut intelligatur manifeste, quia, quicquid datum est nobis sub quinta apertione, que proprie pertinet ad Spiritum Sanctum, magis est de gratia quam de lege statuta. Precesserunt enim in Christo quatuor opera, secundum quod quatuor sunt animalia: nativitas, passio, resurrectio et ascensio, et secutum est in quinto gradu donum Spiritus Sancti, hoc est illud donum, quod proprie pertinet ad sedem Dei. Quia enim sedes Dei de unitate letatur, merito sub ipso uno generationes sedecim colliguntur, quatinus et differentia sit inter sedem et animalia, et tamen senarie perfectionis similitudo nec in ipso quinto signaculo deseratur, quin immo eidem senarie perfectioni etiam denaria iuncta esse monstretur, quatinus cum perfecta operatione iustitie plenitudo conveniat gratiarum ».
[4] Cfr. Lc 7, 41.
|
68
|
<VI–VII> 1 De sexto autem statu videtur Ioachim in locis aliquibus estimare quod duret per solos tres annos et (a) dimidium (b). 2 Vult enim duas tribulationes esse in ipso. 3 Unde libro (c) III° Concordie, ubi ostendit septem signacula et eorum [f. 17vb] apertiones durare per quadraginta duas generationes triginta annorum, quarum viginti quattuor assignat quattuor primis signaculis et sedecim quinto, dicit quod quadragesima prima spectat ad sextam apertionem, quadragesima vero secunda (d) ad septimam [1]. 4 Et subdit: « Nam ideo subtractas esse puto decem generationes a duobus signaculis, ut pro duodecim generationibus accipiantur due, ne nimis immoderata tribulatio absorbeat electos. 5 Unde et veritas ait quod propter electos breviabuntur dies illi. 6 Terminus autem huius tribulationis Deo soli cognitus est. 7 Arbitror tamen sexies senos menses, id est sex semi annos, accipi debere pro sexti signaculi apertione ob perfectionem senarii; pro septima vero semel sex » [2], id est sept<imum> (e) semi ann<um> (f). 8 Et subdit: « Vel certe quia duplex erit tribulatio ipsa, si triginta annorum spatium dandum est sexte apertioni, precedens tribulatio spectanda est circa principium, sequens autem circa finem; inter utramque autem qualecumque remedium » [3].
9 Sciendum tamen quod ipse non intendit per hoc quin post illas quadraginta duas generationes perduret hec vita et sint sancti in hoc mundo. 10 Nam, libro IIII° in fine prime partis eius, dictis consimilibus de generatione quadragesima prima et generatione (g) quadragesima secunda, dicit quod illud tempus quod post quadragesimam secundam supererit erit (h) absque humana estimatione annorum, velut in sabbatum absque bello et (i) absque scandalo et cetera [4]. 11 Dicit etiam, tam ibi [5] quam libro III° [6], quod sicut post septem signacula Veteris Testamenti consumata [f. 18ra] in Zorobabel cessaverunt ystorie et prophetie et data est requies populo Israel, et tandem circa finem ipsius post tribulationem factam sub Antiocho Christus venit in mundum, sic post septem apertiones septem sigillorum dabitur pax populo christiano, et tandem in fine mundi post persecutionem Gog veniet Christus ad iudicium. 12 Libro etiam III° (j) dicit quod « reliquum tempus post ruinam veteris Babilonis usque ad Christum absque generationum (k) descriptione (l) preteriit, sicut illud quod futurum est post ruinam Babilonis nove usque ad finem seculi. 13 Licet enim evangelista scribat duodecim generationes a Zorobabele usque ad Christum [7], non tamen inveniuntur scripte in Veteri Testamento » [8].
14 Sciendum etiam quod ipse, eodem libro III°, dicit septimum sigillum secutum esse post Esdram et Neemiam consumatis septem preliis prioribus [9], et in principio expositionis sue super Apocalipsim dicit quod septimum prelium contra Iudeos factum a Grecis et ab Antiocho est septimum sigillum [10], et tamen paulo post ponit illud sub sexto et inchoat septimum a fine legis ita quod sub ipso, ut dicit, venit Iohannes Baptista [11]. 15 Ex quibus patet quod septimum sigillum accipit tripliciter. 16 Uno modo scilicet pro septimo bello facto sub Hester, secundo pro pace que fuit post Esdram et pro bello Antiochi, tertio pro ultimo termino legis. 17 Et consimiliter sumit tripliciter apertionem septimi sigilli in Novo Testamento.
18 Notandum igitur quod status ecclesie a [f. 18rb] dampnatione Babilonis, id est ecclesie carnalis, usque ad finem seculi oportet habere tantum temporis spatium quod totus orbis et totus Israel convertatur ad Christum, et quod illud tempus crescat a mane per gradus congruos usque ad meridiem, ac deinde per gradus congruos descendat ad tantam vesperam et noctem iniquitatis quod vix inveniatur fides in terra [12], et quod propter habundantiam malitie Christus quasi compellatur ad iudicium venire. 19 Absit enim quod tertius principalis status seculi, appropriate gerens imaginem Spiritus Sancti, sit momentaneus aut tanto operi ridiculose et improportionaliter abbreviatus [13].
|
|
(a) et] cum B T (b) dimidium] dimidio B T (c) libro] in praem. B T (d) quadragesima vero secunda] quadragesima secunda vero T (e) septimum] septem P (f) annum] anni P (g) generatione] de praem. B T (h) erit] om. B T (i) et] om. B T (j) III°] secundo T (k) generationum] generatione B T (l) descriptione] descriptionum B descriptionis T
[1] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 1; Patschovsky 2, pp. 205, 3-18; 206, 1-8: « Oportet autem nos in hoc tertio libro sub certis numeris aut temporibus singulorum curiosius distinguere metas, ut tam ex parilitate numeri quam ex similitudine gestorum possint etiam singulorum intelligi apertiones. Quantum vero estimare et intelligere queo, ita sunt distinguenda tempora signaculorum, ut, secundum quod quatuor sunt animalia senas alas habentia, hoc est simul viginti quatuor – que quatuor speciales ordines designant: apostolorum scilicet, martyrum, confessorum et uirginum -, ita viginti quatuor generationes quatuor signaculis ascribantur totidemque generationes apertionibus eorum. Et sicut quinto loco sedes scribenda est, ita a vicesima quinta generatione usque ad quadragesimam signaculo quinto; ita tamen, ut decem generationes, que extra numerum sunt, sicut absque bello transierunt respectu aliarum, ita extra cursum concordie et coaptationem veterum et novarum accipiantur, sex tantum ex omnibus in textura relictis. Porro generatio quadragesima prima sola ipsa una pro duplici est accipienda, ut iure dici possit bis sexta, nimirum quia duplex tribulatio sub sexta apertione futura est, ad similitudinem Parasceve, in quo duplicatis tenebris, passus est Christus. Sane in quadragesima secunda, que erit in sabbatum, aperietur signaculum septimum, de quo dictum est in libro Apocalypsis: Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in celo, quasi media hora ».
[2] Ibid., pp. 206, 8-10; 207, 1-9: « Nam ideo subtractas esse puto decem generationes a duobus signaculis, ut pro duodecim generationibus accipiantur due, ne nimis inmoderata tribulatio absorberet electos. Unde et Veritas ait: Nisi Dominus breviasset dies illos, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi (Mt 24, 22; Mc 13, 20). Terminus autem huius tribulationis Deo soli cognitus est. Arbitror tamen sexies senos menses accipi debere pro sexti signaculi apertione, pro septima vero semel sex; sex videlicet semi anni – id est menses triginta sex – pro sexta apertione ob perfectionem senarii, septimus vero semiannus pro septima. Hii sunt illi tres anni et dimidius, de quibus in sacris codicibus et pene apud omnes doctores, qui locuti sunt de temporibus istis, frequens et publicus sermo est ».
[3] Ibid., pp. 207, 10-18: «Vel certe, quia duplex erit tribulatio ipsa, si triginta annorum spatium dandum est sexte apertioni, precedens tribulatio expectanda est circa principium, sequens circa finem, inter utramque vero qualecumque remedium ».
[4] Gioacchino da Fiore, Concordia, IV 1, c. 45; Patschovsky 2, p. 473, 3-10: « Omnia quippe hec et hiis similia ad regnum pertinent Babylonis et bestie, que portat eam, in quarum desolatione universa peribunt. Erit ergo tempus illud, quod supererit usque in finem, absque humana estimatione annorum velut in sabbatum, sicut supra scripsimus, reputatum: abque bello, absque scandalo, absque sollicitudine et terrore, quia Deus benedicet ei et sanctificabit illud, eo quod in ipso cessabit ab omni opere suo quod patravit (Gn 2, 2-3) ».
[5] Ibid., pp. 473, 13 – 475, 6: « Verumtamen, ut in tempore illo, quod decursum est a Zorobabel usque ad Christum, circa finem ipsius temporis post tribulationem que facta est sub Antiocho in populo Iudeorum, Iesus Christus Filius Dei venit in mundum – qui, postquam consummavit opus quod accepit a Patre, solvens protoplastorum debitum in carne mortali, tandem resurrexit a mortuis cum testibus resurrectionis, et inter alia magnalia que fecit ascendens in celum et sedens a dextris Dei, promissum Spiritum Sanctum in filios adoptionis effudit. Similiter in fine mundi post persecutionem, quam facturus est Gog, cum iam universa erunt completa, peracta prius resurrectione mortuorum sedebit Dominus Iesus in sede maiestatis sue ad segregandos electos suos a multitudine reproborum, quatinus repleti Spiritu Sancto vadant ipsi pariter ad vitam eternam, impii autem in ignem eternum ».
[6] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 2; Patschovsky 2, p. 210, 8-11: « Hiis signaculis completis in labore et erumpnis, secutum est sigillum septimum, quod datum est illi populo ad quietem post Esdram et Neemiam, quatinus consummatis septem preliis etiam sacri scriptores a labore quiescerent. […] (pp. 212, 13 – 213, 2) Quibus omnibus consummatis, cessaverunt historie et prophete, facta populo promissione per eundem Malachiam dicentem: “Ecce mittam vobis Heliam prophetam”, et cetera (Ml 4, 5) »; III 1 c. 12, p. 302, 8-21: « Consummatis operibus Testamenti Veteris pertinentibus ad sex signacula libri sive ad sex tempora laboriosa, quibus sacra Dei verborum semina in horreis librorum collecta sunt, mox in distinctione septima, que incepit a reedificatione murorum Ierusalem, data est a Deo requies populo Israel, quatinus reedificata domo Dei et muris civitatis requiesceret per annos aliquot a preliis nationum, et maxime a scribendis historiis et faciendis libris, ut videretur advenisse quasi septimus annus, in quo non licebat secundum legem seminare et congregare in horrea, quousque veniret octavus annus, qui significat tempus novum incarnationis dominice, in quo et excolenda erant nova semina verborum Dei ad complendum illud quod predixerat Moyses: “Donec nascantur nova, vetera comedetis!” (Lv 25, 22). Et illud: “Comedetis vetustissima veterum, et novis supervenientibus vetera proicietis!” (Lv 26, 10) ».
[7] Cfr. Mt 1, 12-16.
[8] Gioacchino da Fiore, Concordia, II 2, c. 12; Patschovsky 2, p. 194, 2-13: « Reliquum autem tempus post ruinam veteris Babylonis usque ad Christum absque generationum descriptione preteriit, haud dubium, quod et illud, quod futurum est post ruinam Babylonis nove usque ad consummationem seculi. Licet enim scribat evangelista duodecim generationes a Zorobabel usque ad Christum, quia tamen non inveniuntur scripte in Veteri Testamento, et maxime quia nulla opera notata sunt sub diebus eorum, nequaquam referende sunt ad finem veteris linee, sed ad principium nove, quamvis tempus ipsum magis ad Vetus Testamentum pertineat quam ad Novum, nimirum quia et semina, que iaciuntur in terra, preveniunt quodammodo annum suum, et regnantibus adhuc regibus terre filii nutriuntur, qui succedant in regnum ».
[9] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 2; Patschovsky 2, p. 210, 8-11 (cfr. supra, nota 6).
[10] Gioacchino da Fiore, Expositio, Liber introductorius, cap. 3, f. 4ra. Cfr. K.-V. Selge, Eine Einführung Joachims von Fiore in die Johannesapokalypse, in “Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters”, 46 (1990), pp. 85-131: pp. 113, 115.
[11] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, Liber introductorius, cap. 6, f. 8ra-b.
[12] Cfr. Lc 18, 8.
[13] Notandum igitur – improportionaliter abbreviatus] Baluzii-Mansi Miscellanea, 259 B, VII: « […] Secundo quantum ad hoc quod horum tertius principalis status saeculi gerit appropriate imaginem Spiritus Sancti: quia hoc est sibi plusquam statui Apostolorum appropriare Spiritum Sanctum, quod est saepius reprobatum. Quod vero finalem mundi statum prolongat in magnum temporis spatium, temerarium reputamus ».
|
TERTIUM DECIMUM NOTABILE
|
69
|
1 Quantum autem ad tertium decimum, quomodo scilicet septem predicti status conformantur septem ecclesiasticis sacramentis, et septem diebus originalibus, et septem mundi (a) etatibus, et septem notabilibus preliis et temporibus sub lege Moysi consumatis [1].
|
|
|
(a) mundi] om. B
[1] Olivi aveva interpretato anche i primi sei capitoli della Regola come consonanti con le opere dei primi sei giorni della creazione, con le sei età del mondo e con i sei tempi della Chiesa; nei successivi sei capitoli aveva invece scorto il « regimen ecclesiae Dei »: cfr. P. I. Olivi, Expositio super Regulam Fratrum Minorum, Conclusio, pp. 194-195.
|
70
|
<1. Septem status septem sacramentis conformantur>
1 Sciendum primo quod septem sacramentis conformantur.
<I> 2 Quia primus status fundationis ecclesie conformatur baptismali regenerationi.
<II> 3 Status vero militie martirum conformatur confirmationi, per quam christiani proprie ponuntur in statu pugilum et roborantur ad pugnam, unde et signo crucis insigniuntur in fronte.
<III> 4 Status vero doctorum assimilatur ordinibus sacerdotalibus. Nam, secundum Dionysium, libro Ecclesiastice hierarchie [1], ordo sacerdotalis est illuminativus, et ordo pontificalis est ultra hoc in Dei sapientia [f. 18va] perfectivus, et eius est archanas rationes sacramentorum videre et alios (a) docere.
<IV> 5 Refectio vero eucharistie congruit devotioni anachoritarum.
<V> 6 Sacramentum vero penitentie expedit et congruit infirmitatibus quinti status.
<VI> 7 Matrimonium vero (b) nuptiarum Christi et ecclesie congruit sexto statui, unde (c) in sexta visione pro ipso (d) dicitur: Gaudeamus et exultemus, quia venerunt nuptie Agni et uxor eius preparavit se.
<VII> 8 Unctio autem extrema congruit suavitati et paci septimi et ultimi status, in quo verificabitur illud de filio reguli: Heri hora septima reliquit eum febris.
|
|
7. Ap 19, 7 8. Jo 4, 52
(a) alios] aliis B T (b) vero] om. B T (c) unde] et add. B T (d) ipso] illo B T
[1] Pseudo Dionigi Areopagita, De ecclesiastica hierarchia, cap. V, i, 3-7 (PG 3, coll. 504 A-509 A; Dionigi Areopagita, Tutte le opere, ed. P. Scazzoso – E. Bellini, Milano 19832, pp. 210-214).
|
71
|
<2. Septem status conformantur septem primis diebus et eorum operibus>
1 Secundo sciendum quod conformantur septem primis diebus et eorum operibus [1].
<I> 2 Nam in primo statu ecclesie ortus est Christus lux mundi, eiusque fides illuxit orbi divisitque fideles ab infidelibus quasi lucem a tenebris [2].
<II> 3 In secundo vero statu factum est in celo, id est in celesti ecclesia, firmamentum patientie et constantie martiriorum, per quod desideria vite superne divisa sunt a desideriis vite terrene quasi aque superiores ab aquis inferioribus [3].
<III> 4 In tertio vero sequestrate sunt aque nationum idolatrantium a terra fidelium, et protulit herbam virentem simplicium et ligna pomifera doctorum fructum spiritalis doctrine emittentium [4].
<IV> 5 In quarto vero fulxerunt [f. 18vb] anachorite in celo, id est in vita celesti, quasi luminaria celi, quorum patres fuerunt sicut sol, multitudo (a) vero (b) fuit <sicut> (c) stelle in locis suis fixe et solitarie, quidam vero activi et inferiores fuerunt sicut luna [5].
<V> 6 In quinto vero tempore fuerunt spiritualiores monachi quasi aves volantes, clerici vero gentibus commixti fuerunt quasi pisces in aquis [6]. 7 In hac autem die primo (d) dictum est: Crescite et multiplicamini et cetera, quia numquam in preteritis temporibus sic monasteria vel ecclesie in tali vita, que conveniret pluribus, ordinate fuere (e) quomodo in tempore quinto, quia non tantum clericorum et monachorum, verum etiam ecclesiarum et monasteriorum que sunt propagata in tempore quinto in hac occidentali ecclesia colligere numerum non est facile. 8 Unde quamvis vita monachorum quarti temporis fuerit clarior, non tamen fecundior nec sic habens sensum vivum et tenerum pietatis. 9 Aves enim et pisces prehabundant in sensu luminaribus celi. 10 Attamen notandum (f) quod in quinta die creata sunt munda pariter et immunda. 11 Sunt enim (g) pisces secundum legem mundi et immundi, avesque (h) similiter [7].
<VI> 12 In sexto autem (i) die seu tempore primo creata sunt animalia irrationalia, scilicet iumenta et reptilia et bestie, 13 et post hoc (j) creatus est homo ad imaginem Dei cum muliere ex ipso (k) formata [8]. 14 Bestie [f. 19ra] enim et reptilia sunt regna paganorum et secte pseudoprophetarum, que sexto (l) ecclesie tempore (m) contra ipsam atrocius permittentur sevire [9]. 15 Iumenta vero sunt simplices ad obedientiam prompti et ad honera active. 16 Ordo autem evangelicus est tamquam homo rationalis ad imaginem Dei factus, et ipse subiciet bestias et omnem terram et preerit piscibus et avibus [10], id est omnibus ordinibus quinto tempore (n) formatis; distinguetur autem in prelatos et collegium subditorum, quasi in virum et uxorem [11].
<VII> 17 Dies vero septimus erit benedictus et sanctificatus et liber ab omni opere et labore servili et fruens pace que exsuperat omnem sensum [12].
|
|
|
(a) multitudo] et praem. B T (b) vero] om. B T (c) sicut] om. P (d) primo] primum B T (e) fuere] fuerunt B (f) notandum] sciendum B sciendum est T (g) enim] om. B T (h) avesque] et aves B T (i) autem] om. B T (j) hoc] om. T (k) ipso] eo B T (l) sexto] in praem. B (m) ecclesie tempore] tempore ecclesie B (n) quinto tempore] tempore quinto B T
2. Gn 1, 4 3. Gn 1, 7 4. Gn 1, 10-12 5. Gn 1, 14 7. Gn 1, 22 12. 14. 15. Gn 1, 24 13. 16. Gn 1, 27 17. Ph 4, 7
[1] Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, cap. V, dove la conformità con i giorni della creazione è attribuita alle beatitudini: « Possunt etiam coaptari primis operibus septem dierum, quia contemptus sensibilium est quasi intellectualis lux nostre mentis; mititas vero quasi firmamentum; luctus vero aquas voluptatis et concupiscentie de carne nostra expellit; iustitia vero universalis et zelus eius est sicut sol et luna et stellae, quia eius est regere universa; misericordiae vero est per condescensionem natare in aquis tribulationis fraternae quantum ad animales, et volare per impetum ventositatis aereae quantum ad spirituales et tentationes eorum; munditiae vero est reformari ad imaginem Dei; sed pacis est quies et sanctificatio sabbatismi » (ed. Th. Murtaugh [http://majbill.vt.edu/history/burr/OliviPage/Murtaugh.html]: al momento della presente edizione l’indirizzo non risulta più attivo).
Cfr. F. M. Delorme, L’explication littérale du Pater selon Pierre-Jean Olivi, in “Archivio Italiano per la Storia della Pietà”, 1 (1951), pp. 181-203: 192-194: « Est igitur oratio dominica mirabilis in sua materia et non minus mirabilis in sua forma. Est etiam tertio superadmirabilis in multa et profunda mysteriorum consonantia, de quibus exempli causa unum breviter tango. Nam sub pulcherrima consonantia pinguntur hic septem status ecclesiastici, de quibus est tota intentio Johannis in Apocalypsi; quorum primus Apostolorum, secundus Martyrum, tertius Doctorum, quartus Anachoretarum, quintus communiter intra sedem Ecclesiae viventium seu multitudinis in sede Ecclesiae pacifice viventis, sextus vero militiae Antichristum et ejus complices impugnantis, septimus Ecclesiae apertissime et liberrime contemplantis. A primis sanctificatum est nomen Domini et celebre factum in universa terra per fidei praedicationem, populorum conversionem et per vitae apostolicae exemplarem perfectionem. A secundis autem desideratum et obtentum est singulariter regnum gloriae summi Dei [Tob. 3, 24] per fervorem et desiderium et perpessionem martyriorum. A tertiis seu ab his qui in tertio statu fuerunt edita sunt generalia concilia et ecclesiastica decreta et scripturarum clara et solidissima documenta divinam voluntatem nobis ostendentia et sub ea fideliter regulantia, ut jam post martyria pace Ecclesiae reddita a Constantino et ultra fieret Dei voluntas in terra Ecclesiae sicut suo modo fit in caelo angelicae hierarchiae. Ab his vero qui in quarto tempore per orationis instantiam et solitudinis silentium postulatus est assidue panis refectionis aeternae et panis corporalis non amplius quam necessarius seu quotidianus, et tamen multi eorum hunc ad litteram per angelicum ministerium obtinuerunt, sicut et sub Moyse populus Israel manna obtinuit quamdiu fuit in deserto, in quo et post isti Anachoretae fuerunt. Ab his vero qui in quinto tempore fuerunt multiplicata sunt pietatis opera et ex eis constructa et sustentata varia monasteria et facta contra Infideles multa praelia, et tamen cum hoc multiplicata est remissio et lascivia, ut si merito in quinto tempore dici potuerit et oportuerit: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus. In sexto vero tempore surgere debebat tentatio illa valida, quae ventura erat in orbem universum tentare habitantes in terra, et ad eam superandam consignanda erat militia ab angelo ascendente ab ortu solis, habente signum Dei vivi [Ap 7, 2], tantaque esse debebat inundatio tentationis illius quod tunc sacerdos non sub silentio sicut primas petitiones (faceret), sed alte et cum clamore valido [Hebr. 5, 7] petere debeat: Et ne nos inducas in tentationem. In septimo vero tempore universalis Ecclesiae status sic erit pacatissimus totusque apertus acsi ab omni malo mundanae miseriae liberatus, quando omnis Israel salvus fiet [Rom. 11, 26], et quando aperto septimo signaculo silentium fiet in caelo quasi media hora [Ap 8, 1], et quando tuba canente septimo angelo consummabitur mysterium Dei quod evangelizavit per servos suos prophetas [Ap 10, 7], et quando Helias veniet et restituet omnia [Matt. 17, 11] seu potius postquam venerit et restituerit omnia, ita ut tunc universis sacerdotibus alte et aperte respondere valeant: Sed libera nos a malo ».
[2] Cfr. Gn 1, 3-5; divisitque fideles ab infidelibus quasi lucem a tenebris] cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 9; Patschovsky 3, p. 545, 1-9. La seconda e la quarta conformità degli status dipendono dall’esegesi di Gioacchino da Fiore, esplicitamente citato nella quarta (le guerre del popolo di Israele sotto la legge di Mosè), non nella seconda (i giorni della creazione). Ma il confronto con il quinto libro della Concordia (in particolare il passo relativo al quinto giorno) dimostra l’intensità della presenza gioachimita.
[3] Cfr. Gn 1, 6-8; firmamentum patientie et constantie martiriorum] cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 10; Patschovsky 3, p. 546, 8-9.
[4] Cfr. Gn 1, 9-13.
[5] Cfr. Gn 1, 14-19; cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 12; Patschovsky 3, p. 550, 4-7.
[6] Cfr. Gn 1, 20-22.
[7] In quinto vero tempore – avesque similiter] cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 13; Patschovsky 3, p. 561, 10-11; p. 563, 4-15; p. 565, 3-4. Olivi sintetizza più passi di Gioacchino, è comunque sua l’espressione nec sic habens sensum vivum et tenerum pietatis. Una delle grandi prerogative del condescensivo quinto stato (assimilata all’indulgenza della madre verso il figlio: cfr. Ap 5, 1), troverà la più alta incarnazione in Francesco, iniziatore del sesto stato (non a caso nato e nutrito ancora sotto il quinto regime), designata dall’arco dell’iride di cui si fregia l’angelo della sesta tromba, che ha la faccia come il sole (Ap 10, 1).
[8] Cfr. Gn 1, 24-28; 2, 21-22.
[9] Bestie – sevire] cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 14; Patschovsky 3, p. 565, 23-25.
[10] Cfr. Gn 1, 26-28.
[11] In sexto autem die – quasi in virum et uxorem] Baluzii-Mansi Miscellanea, 259 B – 260 A, VIII.
[12] Cfr. Gn 2, 3; sanctificatus – servili] cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 15; Patschovsky 3, p. 572, 12-14.
|
72
|
<3. Septem status septem mundi etatibus conformantur>
1 Tertio sciendum quod septem mundi etatibus conformantur.
<I> 2 Sicut enim in prim<a> (a) creatus est orbis et generatio Cahim, occiso Abel, segregata est a generatione filiorum Dei, id est a generatione Seth, sic in primo statu formata est ecclesia et generatio Iudeorum, pro eo quod Christum interfecit, segregata est a filiis Christi.
3 Sicut etiam tunc prima generatio per diluvium est deleta quia commiscuit se generationi Cahim, sic prima ecclesia, ex (b) circumcisione vocata, fuit in fine deleta quia pro legalibus cerimoniis iudaismi nimium zelum contra fidem Christi assumpsit.
<II> 4 Sicut etiam in secunda [f. 19rb] etate Noe per archam iussu Dei fabricatam salvatur a diluvio, levaturque archa per diluvium super montes altissimos, sic in secundo statu per robur catholice fidei salvatur populus christianus (c) a diluvio paganorum, et tam per hoc diluvium quam per diluvium sanguinis martirum tunc effusi elevatur (d) fides et ecclesia super verticem regum et romani imperii, converso Constantino ad fidem et diluvio idolatrie exsiccato.
<III> 5 Sicut etiam in tertia, submersis Sodomitis in mari mortuo et Egiptiis in mari rubro, data est lex populo Dei et Choree, Datan et Abiron cismaticos (e) ceterosque de filiis Israel temptatores Dei absorbuit ira eius [1], sic in tertio statu, luxuria et idolatria gentium per mortem et sanguinem Christi submersa, data est lex ecclesiasticorum decretorum (f) et regularium statutorum populo Christi et contra cismaticos (g) et hereticos efferbuit ira Dei.
6 Sicut etiam tunc propter (h) superbiam turris Babel confuse et divise sunt lingue, remanente recta et prima lingua in domo Heber et Hebreorum (i), ac deinde linguis ceteris in idolatriam demonum ruentibus in sola domo Abraam fides et cultus unius veri Dei remansit [2], sic propter superbiam plurium ad fidem introductorum lingua et confessio (j) unius vere fidei Christi est in [f. 19va] plures hereses divisa et confusa, remanente prima et vera lingua et confessione fidei in domo Petri.
7 Sicut etiam tunc Abraam, Deo fidelis, cum trecentis decem et octo vernaculis reges gentium superavit et Loth fratrem suum eripuit de manu eorum [3], sic Christus cum trecentis decem et octo patribus in niceno concilio congregatis superavit arriane heresis principes et eripuit simplicitatem fidelis populi de manu eorum.
<IV> 8 Sicut etiam in quarta etate David, deiectis Siriis et Philisteis ceterisque hostibus suis (k), reduxit cum septem choris archam Dei in Iherusalem [4], et propter pestem populo suo immissam angelo sibi apparente statuit locum templi in monte Moria [5], sic in quarto statu ecclesie sub Iustiniano imperatore extirpati sunt heretici arriani de Grecia et de (l) Africa et Italia, et paulo post sub Gregorio Magno extirpati sunt de Ispania, et propter pestem inguinariam Rome immissam ordinati sunt per Gregorium septem chori letaniarum seu rogationum, cessavitque plaga apparente angelo gladium tenente in loco qui adhuc Rome castrum sancti angeli appellatur, et restituit (m) archam divini cultus in sede Petri ordinavitque ecclesiasticum officium sol-[f. 19vb]-lempnius quam foret ante, sicut etiam (n) David ordinavit officia cantorum et levitarum et pontificum sollempnius quam foret ante [6].
<V> 9 Sicut etiam in quinta etate, destructa Iudea et Iherusalem per Caldeos [7] et prius decem tribubus per Assirios [8], restitutus est populus Iuda in terram suam, nec ex tunc pullulavit in eis spina idolatrie sicut ante, sic destructis orientalibus ecclesiis per Sarracenos et latina ecclesia fere vastata per eos et etiam per Longobardos prius paganos et factos postmodum arrianos, restitutus est latinus populus per Karolum imperantem, nec ex tunc idola priorum magnarum heresum inundaverunt in eis sicut inundaverunt ante, quamvis sicut tunc circa finem fuit secta (o) heresis Saduceorum, sic circa finem huius quinti temporis <serpit> (p) secta (q) heresis Manicheorum.
<VI> 10 Sicut etiam in sexta etate, reiecto carnali iudaismo et vetustate prioris seculi, venit novus homo Christus cum nova lege et vita et cruce, sic in sexto statu, reiecta carnali ecclesia et vetustate prioris seculi, renovabitur Christi lex et vita et crux, propter quod in eius primo initio Franciscus apparuit Christi plagis caracteri-[f. 20ra]-zatus et Christo totus concrucifixus (r) et configuratus [9].
<VII> 11 Sicut etiam septima etas, a sabbato quietis Christi initiata, continet in quiete et pace sanctas animas defunctorum, sic in septimo statu complebitur id (s) quod scribitur in hoc libro: Beati qui in Domino moriuntur. Dicit enim Spiritus ut amodo requiescant a laboribus suis, tamquam scilicet mundo et mundanis omnino defuncti.
|
|
(a) prima] primo P (b) ex] in B T (c) populus christianus] christianus populus B T (d) elevatur] elevaturque corr. P (e) (g) cismaticos] scismaticos B T (f) decretorum] doctorum T (h) propter] per T (i) remanente recta et prima lingua in domo Heber et Hebreorum] recta et prima lingua in domo Heber et Hebreorum remanente B T (j) confessio] confusio T (k) suis] om. B T (l) de] om. B T (m) restituit] restituitque P (que del. ?) B T (n) etiam] om. B T (o) (q) secta] ceca B T (p) serpit] cepit P serpit B T (cfr. f. 107ra) (r) crucifixus T (s) id] illud T
11. Ap 14, 13
[1] Cfr. Nm 16, 31-35.
[2] Cfr. Peter of John Olivi, On Genesis, ed. D. Flood, The Franciscan Istitute St. Bonaventure, NY, 2007, pp. 124-125: « Ex hoc videtur quod nomina animalium prout adhuc tempore Moysi apud Hebraeos vocabantur fuerunt eadem quae et Adae. Ex quo patet quod lingua Adae in Hebraeis remansit ».
[3] Cfr. Gn 14, 14-16.
[4] Cfr. 2 Rg 6, 12 sgg.
[5] Cfr. 2 Rg 24, 15-25; 2 Par 3, 1.
[6] Cfr. 1 Par 23, 1-32; 24, 1-31; 25, 1-31. « Nota quod videretur per hoc quod ad regem pertinere deberet aut legislatorem dispositio et creatio omnium pontificum sibi subditorum et minorum officiorum ecclesiasticorum in suis […] constitutorum aut constituendorum »: è un’altra riflessione del glossatore del ms. Borghesiano 38 (f. 18r).
[7] Cfr. Jr 39, 8; 52, 13-14.
[8] Cfr. 4 Rg 18, 10; Jr 50, 17.
[9] Sicut etiam in sexta etate – totus concrucifixus et configuratus] Baluzii-Mansi Miscellanea, 260 A, IX.
|
73
|
1 Item sicut due prime etates et medietas tertie <fuerunt> (a) ante legem Moysi, due vero relique cum dimidia tertie fuerunt infra legem, sic duo primi status ecclesie et aliqua pars terti<i> (b) fuerunt ante sollempnes leges pontificalium et ecclesiasticorum <decretorum> (c), reliqu<i> (d) vero du<o> (e) cum aliqua parte tertii fuerunt sub ipsis. 2 Sic etiam de quinque tribubus Israel que primo acceperunt hereditatem due et dimidi<a> (f) fuerunt trans Iordanem, scilicet Ruben et Gad et dimidia tribu<s> (g) Manasse, relique vero fuerunt citra, scilicet Efraim et Iuda et reliqua media pars Manasse [1]. 3 Sicut etiam Iosue, qui et Ihesus (h) divisit hereditatem reliquis septem [2], sic Ihesus Christus septem ecclesiasticis statibus, post quinque priores etates secutis, divisit hereditatem gratie sue. 4 Unde et hii correspondent septem ecclesiis Iohannis, sicut quinque patriarchales ecclesie [f. 20rb] correspondent quinque primis tribubus. 5 Nam ecclesia ierosol<i>mitana (i) assimilata est tribui Ruben, romana vero tribui Iuda, in qua fuit sedes davitici regni; constantinopolitana vero tribui Efraim, antiocena vero et alexandrina tribui Gad et Manasse [3].
|
|
(a) fuerunt] fuit P fuerunt B T (b) tertii] tertie P tertii B T (c) decretorum] docmatum del. P (cfr. f. 19rb) om. B T (d) reliqui] relique P T reliqui B (e) duo] due P T duo B (f) dimidia] dimidie P dimidia B T (g) tribus] tribu P tribus B T (h) qui et Iesus] om. B T (i) ierosolimitana] ierosolomitana P
[1] Cfr. Js 13, 7 – 17, 17.
[2] Cfr. Js 18-19.
[3] Nel paragrafo Olivi sintentizza quanto più diffusamente esposto da Gioacchino da Fiore, ad Ap 1, 4, sulle cinque tribù maggiori, che ricevettero l’eredità ad oriente e ad occidente del Giordano, designanti le cinque chiese patriarcali, e le altre sette, designanti le sette chiese d’Asia cui scrive Giovanni nella prima visione apocalittica. Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 5, Patschovsky 2, p. 252, 13-167: « Quod autem Iosue septem tribubus divisit hereditatem, ad septem speciales ordines referendum est, qui secundum numerum ecclesiarum, ad quas scribit Iohannes, sub hoc secundo statu seculi in gentili ecclesia claruerunt »; Expositio, pars I, ff. 27vb-28va (Ap 1, 4), 49va-51va (Ap 1, 20).
|
74
|
<4. Septem status conformantur septem preliis et temporibus
sub lege Moysi seu in israelitico populo consumatis>
1 Quarto sciendum quod idem (a) septem status conformantur septem preliis et temporibus sub lege Moysi seu in israelitico populo consumatis. 2 Unde et secundum Ioachim illa prelia dicta sunt septem signacula libri Veteris Testamenti, quia fuerunt signa septem spiritualium preliorum consumandorum in ecclesia Christi.
3 Secundum autem eundem,
<I> in primo signaculo fuit persecutio Egiptiorum,
<II> in secundo Cananeorum,
<III> in tertio Sirorum,
<IV> in quarto Assiriorum,
<V> in quinto Caldeorum,
<VI> in sexto, percussa Babilone a Medis, fuit iterum Assiriorum a sancta Iudith devictum, et etiam tempore Hester eorum qui voluerunt delere populum Iudeorum.
<VII> 4 Hiis autem sex signaculis in labore completis, secutum est septimum quod, post Esdram et Neemiam, datum est illi populo ad quietem [1]. 5 Sub hoc autem fuit septimum certamen Grecorum, quando Antiochus contaminavit templum. 6 Post hoc autem apparuit Christus.
<I> 7 Igitur primo (b), quod fuit ab Egiptiis, correspondet conflictus [f. 20va] Iudeorum cum Christo et apostolis.
<II> 8 Secundo, facto a Cananeis, correspondet conflictus paganorum contra martires.
<III> 9 Tertio, a tempore David usque ad Heliam et Heliseum facto a Siris et Philisteis et a (c) cismathe (d) decem tribuum contra regnum Iuda, correspondet conflictus Arrianorum hereticorum tam Grecorum quam Gothorum et Vandalorum et Longobardorum. 10 In hiis enim quattuor generationibus supra modum contra catholicos prevaluit heresis arriana.
<IV> 11 Quarto vero, facto ab Assiriis captivantibus decem tribus et fere devorantibus regnum Iudee, correspondet vastatio orientalium ecclesiarum facta a Sarracenis, qui et tunc fere vastaverunt ecclesiam latinam, que est quasi tribus et regnum Iuda.
<V> 12 Quinto autem, facto a Caldeis seu babilonicis (e), correspondet conflictus spiritualium christianorum quinti temporis, quem a carnalibus quasi (f) babilonicis patiuntur.
<VI> 13 Sexto vero, quod percussa Babilone a Medis est duplex, unum scilicet sub Iudith et alterum sub Hester, correspondet conflictus duplex post dampnationem meretricis et carnalis ecclesie fienda<m> (g) a decem cornibus bestie [2]. 14 Quorum primus erit ab ipsa bestia ascendente de abisso et sexto capite eius [3]; secundus vero a bestia ascendente de terra [4], id est a catherva pseudoprophetarum et a pseudopropheta capite ipsorum [5].
<VII> 15 Septimo vero, facto ab Antiocho, correspondet [f. 20vb] conflictus a Gog novissimo [6], post quem Christus ad iudicium veniet.
|
|
(a) idem] hii praem. B (b) primo] prelio add. B (c) a] om. B T (d) cismate] scismate B T (e) babilonicis] babilonis T babiloniis B (f) quasi] et praem. B T (g) fiendam] fienda P
[1] dicta sunt septem signacula – ad quietem] cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 2, Patschovsky 3, pp. 210, 1-15, 211, 1-9: « Dicta sunt autem signacula gesta sive scripta Prioris Testamenti sive etiam speciales tribulationes et prelia, excepto quod in sexto sigillo duplicata est tribulatio filorum Israel, ut in septimo requiescant a laboribus suis. In primo signaculorum septem continetur persecutio Egyptiorum, in secundo Chananeorum, in tertio Syrorum, in quarto Assyriorum, in quinto Chaldeorum, in sexto item Assyriorum et eorum qui voluerunt delere populum Iudeorum in diebus Hester. Hiis signaculis completis in labore et erumpnis, secutum est sigillum septimum, quod datum est illi populo ad quietem post Esdram et Neemiam, quatinus consumatis septem preliis etiam sacri scriptores a labore quiescerent. Quare autem persecutiones eedem dicta sunt signacula, nisi quia ad aliquid significandum in sacris codicibus scripte sunt? Non enim casu aliquo accidisse putande sunt, sed divine arbitrio voluntatis, ut essent in signa temporum et mysteria futurorum. At ne quis eas fortuitu accidisse causetur et non potius divino nutu, cui etiam contrarie potestates subiecte sunt, ut eius occultam impleant voluntatem, quam dignis mediatoribus distincta sunt signacula ipsa, verbis, quibus possumus, executioni mandemus, ut, qui signo priori credere nolunt, credant saltim signo sequenti. Tam mira quippe arte Dei distincta sunt, etsi non divisa, tempora ipsa, tam miris determinata figuris, ut, si quis ea plena mente perspexerit, plus quid mirari valeat quam quid contemplari perpendat ». Cfr. Expositio, liber introductorius, cap. 6, ff. 6rb-9ra; prefatio; Selge, Einführung, pp. 113-114.
[2] Cfr. Ap 17, 16.
[3] Cfr. Ap 13, 1.3; 17, 10.
[4] Cfr. Ap 13, 11-18.
[5] Sexto vero – a pseudopropheta capite ipsorum] Baluzii-Mansi Miscellanea, 260 A, X.
[6] Cfr. Ap 20, 7-8.
|
75
|
<Per intelligentiam huius libri elucidatur obscuritas scripture veteris,
et etiam explicatur implicatio septem statuum nove legis>
1 Ex predictis autem faciliter patet qualiter per intelligentiam huius libri elucidatur obscuritas scripture veteris, et etiam explicatur implicatio septem statuum nove legis.
|
76
|
<Elucidat eam primo per concordiam>
1 Elucidat enim eam primo per concordiam. 2 Si enim omnes septenarios in scripturis positos coaptes ad septenarios huius libri, innumerabilia misteria tibi clarescent, si diligenter attenderis ipsorum (a) parilem concordiam et consignificantiam, ut verbi gratia quare lex post sex annos laboris voluit super terram sabbatizare septimo anno [1], aut post septem (b) septenas annorum statuit annum iubileum generalis remissionis [2], aut post septem hebdomadas a pascha dari legem et coli pentecosten [3], aut septem lucernas lucere in candelabro septem brachia habente [4], et Mariam factam leprosam septem diebus stare extra castra [5], et capillos Sampsonis distingui in septem crines [6], aut Iob habere septem filios et septem milia ovium [7], aut quod Sarra tradita est septem viris nequam [8], aut quod Raphael dicit se esse unum de septem astantibus ante Dominum (c) [9], et sapientia dicit se excidisse columpnas septem [10], et Isaias septem mulieres apprehendisse virum unum, scilicet Christum [11], aut septem panes triticeos a Christo multiplicari [f. 21ra] et inde colligi septem sportas (d) [12], et sic de aliis innumeris septenariis scripturarum [13].
|
|
(a) ipsorum] om. B T (b) septem] om. B (c) Dominum] Deum B T (d) sportas] portas T
[1] Cfr. Ex 20, 9-10; 23, 10-11; Lv 25, 3-4.
[2] Cfr. Lv 25, 11; Nm 36, 4; Dt 15, 1; 31, 10.
[3] Cfr. Lv 23, 15; Dt 16, 9-10.
[4] Cfr. Ex 25, 37.
[5] Cfr. Nm 12, 15.
[6] Cfr. Jd 16, 13.
[7] Cfr. Jb 1, 2-3.
[8] Cfr. Tb 3, 8-10; 6, 14.
[9] Cfr. Tb 12, 15.
[10] Cfr. Pro 9, 1; Petri Iohannis Olivi Lectura super Proverbia et Lectura super Ecclesiasten, cur. J. Schlageter, Ad Claras Aquas Grottaferrata 2003 (Collectio Oliviana, VI), pp. 273-274: « Sapientia (9, 1a). Hic introducitur sapientia tamquam inuitans omnes ad solempne conuiuium suum, quod fecit quasi dedicatura solempne palatium quod edificauit. […] Per ‘domum’ (cf. 9, 1a) autem sapientie intelligitur totum uniuersum ab ea conditum et specialiter <h>ierarchia beatorum uel ecclesia aut synagoga aut quecumque religio uel status solempnis aut natura Christi humana uel uirgo beata uel quecumque anima perfecta. Per ‘septem’ autem ‘columnas’ (cf. 9, 1b) potest intelligi uniuersitas uirtutum uel personarum Dei ecclesiam et eius altitudinem principaliter et eminenter sustentantium. Septenarius enim est secundum Gregorium numerus uniuersitatis, quia mundus in primis septem operibus uel diebus est editus, ut ipsa quies et sanctificatio sabbati opus uocetur, et septem diebus <h>epdomade currit. Possunt etiam ad hoc aptari septem status ecclesiastici iuxta septenarios Apocalipsis et multi septenarii specialium uirtutum et perfectionum, uel septem materie theologice in quibus tota fidei doctrina consistit, scilicet trinitas Dei, creatura mundi, lapsus seu corruptela peccati, incarnatio et passio Verbi, regeneratio et iustificatio gratie et uirtutum Spiritus Sancti, sacramentalis institutio sacramentorum populi Dei et finalis retributio extremi iudicii in qua erit consummatio uniuersi ».
[11] Cfr. Is 4, 1.
[12] Cfr. Mt 15, 37; 16, 10; Mr 8, 5-8.
[13] Cfr. Tractatus de septem sentimentis Christi Iesu, ed. M. Bartoli, Le opere di Pietro di Giovanni Olivi nella biblioteca di Giovanni da Capestrano, in S. Giovanni da Capestrano: un bilancio storiografico. Atti del Convegno Storico Internazionale. Capestrano, 15-16 maggio 1998, a cura di E. Pásztor, L’Aquila 1999, p. 80, dove vengono trattate le sette voragini dei vizi propri dell’Anticristo: « Sed ut in mysteriis idem pateat, haec sunt mysteriose septem nervicei funes quibus ligatur Sanson, Iudic. 16, 7; septem nequitiae in corde dolosi, de quo Proverbiorum 26, 25; septem spiritus nequam, Matth. c. 12, 43-45; septem capita draconis, Apoc. 12 [Ap 12, 3]; septem diadema in capitibus eius, ibidem; septem capita bestiae ascendentis de mari, super quae erant nomina blasphemiae, Ap 13, 1; septem montes super quos sedet mulier ebria sanguine martirum [Apoc. 17, 6-9]. Et licet, iuxta superius dictum modum, quodlibet horum septenariorum possit septem praedictis inquitatibus huius Iniqui respondere, sicut faciliter de se patere potest adaptanti, possunt nihilominus singula singulis respondere: ut superbiae est (?) correspondeant septem capita draconis (superbia enim caput iniquitatis est); crudelitati autem impiae septem spiritus nequam; voragini vero insaniae et iracundiae septem capita bestiae, in quibus erant nomina blasphemiae (iracundia enim cito derogat in blasphemiam); hostili sevitiae septem nequitiae in corde dolosi (hostis enim in omnem dolositatem et malitiam mollitur de facili contra hostem); voragini autem carnalis lasciviae septem nervicei funes Sansonis (in nervo enim fundatur carnalis voluptas); cupiditati autem et avaritiae […?] in cuius fronte ‘erat scriptum: mysterium, Babylon mater fornicationum et abominationum terrae’, quia ad litteram iniquitatis tenet culmen, sic mens cum in divino odio et sanctorum eius est consummata. Sicut autem supra vidisti, per septem uni correspondentia intellige plenitudinem et consummationem iniquitatum cuiuslibet harum septem; ut merito consummationi septem correspondeat, in quo universitas designatur. Si igitur vis quoad tempus praesens haec applicare, compara septem cum respondentibus septem primis, septem dictis de Christo et suis correspondentibus septenariis; et videbis quod Iniquus iam magnum mysterium operatur, et quod eius radices notabiliter Christi septem gratias in Ecclesia extinxerunt ».
|
77
|
<Secundo elucidat ipsam distinguendo tres fines
seu tres Christi adventus in prophetis indistincte involutos>
1 Secundo elucidat ipsam distinguendo tres fines seu tres Christi adventus in prophetis indistincte involutos. 2 Sicut enim viro distanti a monte magno, duas magnas valles seu planities intra se continente ac per consequens et trino, videtur mons ille non ut trinus sed tantum ut unus mons nullis vallibus distinctus, ex quo vero vir ille stat super primum montem videt primam vallem et duos montes illam vallem (a) concludentes, ex quo vero stat in monte secundo seu medio videt duas valles cum montium ipsas concludentium (b) trinitate, sic Iudei, qui fuerunt ante primum Christi adventum quasi ante primum montem, non distinxerunt inter primum et postremos sed sumpserunt totum pro uno.
3 Christiani vero sextum statum ecclesie preeuntes distinguunt quidem inter primum et ultimum, tamquam iam positi super primum et tamquam videntes medium spatium conversionis gentium quod est et fuit inter primum adventum et ultimum, communiter tamen (c) non distinguunt inter illum qui erit in extremo iudicio et inter illum qui erit in statu sexto quando, secundum Apostolum, Christus illustratione sui adventus interficiet [f. 21rb] Antichristum [1].
4 Qui autem statuentur in sexto, vel in spiritu vident ipsum [2], distinguunt ipsum a primo et postremo, videntque (d) tunc (e) hanc distinctionem in libris propheticis et etiam (f) in hiis que a Christo et (g) apostolis dicta sunt de finali Christi adventu et de finali statu mundi. 5 Tunc etiam vident quod licet opera quinque priorum etatum (h) concordent cum quinque primis ecclesie statibus et septem prelia seu signacula sub lege completa concordent cum septem ecclesie statibus, nichilominus mutatio veterum et institutio novorum facta in quolibet predictorum principalius dirigitur (i) ad significandam (j) mutationem et renovationem factam vel fiendam in trino Christi adventu prefato, id est in primo statu ecclesie et in sexto et in extremo iudicio. 6 Unde et spiritus propheticus prophetarum Veteris Testamenti ad istos tres principalius currit. 7 Nec mirum, quia principalis intentio eorum de Christo et circa Christum fuit prophetare eius adventum in carnem passibilem et redemptionem nostram per eius mortem fiendam, ac deinde post conversionem plenitudinis gentium promittere conversionem omnis Israel et postremo mundum inde (k) a Christo iudicandum et consumandum, electos quidem in eterna gloria et reprobos in eterna pena [3].
|
|
(a) illam vallem] vallem illam B (b) concludentium] includentium T (c) tamen] autem B T (d) videntque] vident T (e) tunc] om. B T (f) etiam] om. T (g) et] om. B (h) etatum] statuum T (i) dirigitur] distinguitur T (j) significandam] signandam T (k) inde] om. T
[1] Cfr. 2 Th 2, 8.
[2] Si tratta di Gioacchino da Fiore: cfr. Ap 6, 12.
[3] L’immagine oliviana del monte trino e uno, che nel Notabile XIII del prologo della Lectura designa l’intelligenza del libro, e quindi della storia, che corre verso i tre avventi di Cristo, giustificanti qualunque « mutatio veterum et institutio novorum » fatta precedentemente, è un adattamento di un passo di Gioacchino da Fiore, il quale (Expositio, pars IV, distinctio VII, f. 175rb) usa l’immagine di una città, che può essere vista da lontano, dalla porta o dall’interno: « Aliud est enim videre multa, aliud omnia. Aliter videtur civitas cum adhuc per dietam longius distat, aliter cum venitur ad ianuam, aliter cum pergitur intus. Nos igitur qui ad ianuam sumus multa quidem loqui possumus, que aliquando ex toto vel ex parte latebant, sed non sicut hi qui erunt intus et oculo ad oculum videbunt ». Olivi sposta in avanti la posizione che Gioacchino assegna a sé stesso. La vista della città da lontano coincide con il vedere il monte dalla distanza (da parte di coloro che vennero prima di Cristo); lo stare sulla porta corrisponde, nel francescano, allo stare sul primo dei tre dossi; lo stare dentro agli altri due. Il vedente di Olivi, che vive nel sesto stato, sta sul secondo di questi e abbraccia con lo sguardo le tre vette e le due valli che le separano. Si trova dunque all’interno.
I tre fini sono già presenti nel commento ad Isaia, di poco precedente la Lectura in Matthaeum (1280-1282, come proposto da D. Burr, The Date of Petrus Iohannis Olivi’s Commentary on Matthew, in “Collectanea Franciscana»” 46 [1976], pp. 131-138: p. 136), citato in principio del VII Notabile. Cfr. Peter of John Olivi … Postilla in Isaiam, Introductio, pp. 166-168: « […] sciendum quod triplex est finis principalis populi Dei seu unus triplicatus, videlicet Christi adventus in carnem et redemptio facta per ipsum, de quo Ad Romanos 10, 4 dicit Apostolus: Finis legis Christus ad iustitiam omni credenti. Secundus est vitae Christi participatio plena per influxionem gratiae eius, de quo I Ad Timotheum 1, 5 dicitur: Finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Tertius est plena adeptio gloriae Christi, de quo I Ad Corinthios 15, 22-24 dicitur: In Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi qui in adventu eius crediderunt. Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri. Et secundum hoc sunt tres Christi adventus sollemnes: primus in carnem, secundus in spiritum, tertius ad iudicium. […] Quia autem principales terminos et finales [gratias] sub brevitate comprehendimus et describimus totam mensuram et continentiam rerum, hinc est quod per praedictos fines seu terminos comprehendunt prophetae quattuor hierarchias quae sunt quattuor animalia seu quattuor rotae divini currus (cfr. Ez 1). Quarum prima est hierarchia Veteris Testamenti, durans usque ad adventum Christi, in qua per antonomasiam et per quandam proprietatem temporis celebrata sunt velamina figurarum et temporalia multipliciter promissa, quaesita et data, procurata et defensata. Secunda est vocationis gentium ad fidem Christi, durans ab initio ecclesiae usque ad Antichristum, in qua martyriorum et haeresum et diversarum tentationum spiritualia praelia per quandam antonomasiam refulserunt et activae vitae multiplicia exercitia ordinata in obsequium Christi. Tertia est restitutionis Israeliticarum tribuum, immo et quodam modo omnium, durans ab Antichristi morte usque ad finale iudicium, in qua per antonomasiam quies et tranquillitas et contemplationis serena suavitas et iucunditas, quasi quidam sabbatismus, dabitur populo Dei. Quarta est beatorum in gloria resurgentium, durans a iudicio usque in aeternum, propter quod haec est omnium novissima et omnium ultimus et principalissimus finis. Ut autem videas quomodo simul in eadem prophetali littera poterunt comprehendi, sciendum quod sic erant formandae a Deo quod cum diversitate et diversa sui proprietate tantam conformitatem haberent et praecipue circa sui initiales terminos et finales et circa sui medium, quod describendo unam, quodam modo omnes describerentur. Et hinc est quod ad tres praedictos fines, qui sunt simpliciter fines humani generis, excogitavit Deus qu(e)ndam finem praeambulum, qui non esset finis simpliciter sed solum secundum quid, et qui potius esset finis figuralis quam realis, in quo possent claudi et figuraliter describi tres fines praedicti, ut etiam in hoc ipso, mirando modo praeferret trinitatis et unitatis insigne. Nam in una littera comprehensa est trina veritas Christi et Ecclesiae eius tamquam radius tricolor in nube aquosa densa et tenebrosa ».
L’immagine della montagna una e indistinta nelle sue articolazioni interne (tre dossi, due valli), come apparve a coloro che vennero prima di Cristo, è in un certo senso precorsa nella Postilla in Isaiam (prima pars, pp. 254-255) da quella del vertice della piramide, uguale da ogni lato lo si guardi, ma nella cui uniformità i profeti furono in grado di distinguere vari sensi. Il merito di Cristo, per la sua umanità e passione, raggiungeva infatti tutti i tempi: « Rursus, sicut oculus exsistens in cono pyramidis vel in centro circuli simul et unico aspectu attingit omnes, tam medias quam terminales lineas semicirculi vel pyramidis, aut sicut oculi exsistentes in diversis angulis pyramidis simul vident conum pyramidis vel id quod est in cono, sic mentes prophetales in cono aeternitatis seu contemplationis aeternorum supra historias temporalium et supra decursus temporum elevatae, simul videbant multa tempora illo cono uniformiter correspondentia seu in illo uniformiter concurrentia, et ideo sub illa coni et aspectus uniformitate uniformique concursu diversos sensus poterant texere absque difformitate vel distanti veritate, et praecipue quia de illo agebant qui erat in cono omnibus temporibus praesens, scilicet Christo, cuius efficacia non solum secundum divinitatem sed etiam quantum ad meritum et fidem suae passionis et humanitatis omnia tempora attingebat. Et quia eminentia uniuscuiusque status et temporis aliqualiter attingit ad conum contemplationis, saltem quoad praecipuos illorum temporum, hinc est quod eminentiae temporum seu statuum populi Dei miro modo concurrerunt in illis locis ubi prophetae singulariter saliunt in altum; et quoniam quattuor finalia tempora, de quibus supra in principio dixi, prae ceteris tenent in hoc principatum, idcirco illorum concursus singularius in prophetis refulget ».
|
78
|
<3. Tertio elucidat ipsam applicando figuras vel sententias eius
ad alia facta et tempora quam in prophetis videantur applicari>
1 Tertio elu-[f. 21va]-cidat ipsam applicando figuras vel sententias eius ad alia facta et tempora quam in prophetis videantur applicari, ut verbi gratia quando prophete loquuntur de destructione Babilonis non applicant hoc expresse ad illam Babilonem de cuius dampnatione agit sexta visio huius libri, nec sibi aut bestie ipsam portanti ascribunt septem capita et (a) septem reges secundum septem tempora ecclesiastica.
2 Item quod Daniel videt (b) quattuor bestias in mari pugnantes [1], Iohannes in quarta visione aggregat eas in unam. 3 Nam de quarta bestia assumit quod habet capita septem et (c) cornua decem et os loquens ingentia, de tertia vero sumit quod erat similis pardo, de secunda vero quod pedes eius sicut pedes ursi, de prima vero, scilicet de leena, quod os eius sicut os leonis [2].
4 Item quod Isaias et ceteri prophete dicunt de finali gloria populi Dei fienda sub magno messia, applicat septima visio huius libri ad celestem gloriam cum renovatione orbis post extremum iudicium fiendam. 5 Et sic de ceteris consimilibus advertere potes.
|
|
(a) et] aut B T (b) videt] vidit B T (c) et] om. B T
3. Ap 13, 1-2.5-6
[1] Cfr. Dn 7, 2-8.
[2] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 163vb: « Hec igitur est illa bestia quam sanctus Daniel nominat terribilem nimis, Ioannes vero tam ipsam quam tres alias comprehendit sub una habente septem capita et in uno eorum cornua decem ».
|
79
|
1 Hiis igitur summarie prenotatis, accedamus ad textum, invocantes Ihesum verum et summum lumen, ut nos illuminet ad intelligendum [f. 21vb] et exponendum solarem et multiformem sapientiam libri huius (a).
|
|
(a) libri huius] huius libri B T
|