«

»

Mag 11 2022

capitoli 4 – 8, 1

[INDICE GENERALE]

INDICE DELLA SECONDA VISIONE

SECUNDA VISIO
(4, 1 – 8, 1)

CAPITULUM IV

Post hec vidi (4, 1). Hic incipit visio secunda, que est de septem apertionibus septem sigillorum libri signati stantis in dextera Dei.

<I> In hac igitur primo narratur spiritualis sublevatio Iohannis ad videndum sequentia (4, 1-2).

Nota ex istis haberi aut quod post primam visionem fuerat ab excessu mentis ad se reductus, et ideo nunc iterato sublevatur ad mentis excessum; aut quod a primo mentis excessu, sub quo primam visionem vidit, elevatur nunc ad multo altiorem excessum, ac si tunc esset infra celum, nunc autem supra celum ascendat, et ac si suum primum esse in spiritu fuerit quasi non esse in spiritu respectu istius, de quo hic dicit: Et statim fui in spiritu; aut per reiterationes huiusmodi sublevationum designat quamlibet visionum cum suis obiectis habere propriam et novam arduitatem, et quod ad quamlibet videndam indigebat superelevari a Deo ad illam. Sicut autem una illuminatio disponit mentem ad aliam altiorem, sic spiritualis visio apertionis celi et spiritualis auditus vocis sic grandis, sicut est vox tube, erant dispositiones et ex<c>itationes ad sequentes sublevationes spiritus sui.

Sicut autem in hostio monumenti Christi erat superpositus magnus lapis et ponderosus, qui Christo resurgente et de sepulcro exeunte est inde amotus, sic in scriptura erat durus cortex littere, pondere sensibilium et carnalium figurarum gravatus, claudens hostium, id est <ad>itum intelligentie spiritalis. In humanis etiam cordibus erat lapidea durities sensus obtusi, claudens introitum divinarum illuminationum. Item absentia seu potius non existentia magnorum operum in ecclesia fiendorum erat nobis magna clausura hostii ad fabricam ecclesie contemplandam. Primus autem apertor huius hostii et prima vox nos in celum ascendere faciens est Christus et eius illuminatio et doctrina. Nam vox priorum prophetarum potius clausit hostium sub figuris, et sub terrenis promissionibus carnalem sensum Iudeorum depressit potius quam levavit. Christus etiam, per exemplum sue spiritualissime vite et per mortem carnis sue et per habundam infusionem Spiritus sui fecit suos apostolos et quoscumque spirituales suos esse in spiritu et quasi non esse in carne, nec enim aliter possent sapere et intelligere spiritualia Dei […].

<II> Secundo subditur prima pars huius secunde visionis, describens fontalem radicem et causam septem apertionum libri per septem tempora ecclesiastica complendarum, ibi: Et ecce sedes posita erat in celo (4, 2). […] In hac secunda parte, in qua describitur fontalis radix et causa septem apertionum libri signati, monstrantur septem designantia summam altitudinem et profunditatem ac gloriam et utilitatem huius libri et contentorum in eo.

<II.1> Quorum primum est celebris apparitio divine maiestatis et sue societatis et laudis. […] Quoniam autem presentatio seu descriptio summe magnificentie et reverentie et sapientie maiestatis Dei et assistentium sibi plurimum confert ad advertendum profundam et altam et gloriosam continentiam huius libri a Dei dextera tenti, idcirco in prima parte magnificatur Dei maiestas ex septem.

<II.1.1> Primo scilicet ex sue sedis alta eminentia (4, 2).
<II.1.2> Secundo ex Dei admirabili forma, ibi: Et qui sedebat (4, 3).
<II.1.3> Tertio ex sue sedis archuali refulgentia, ibi: Iris erat (4, 3).
<II.1.4> Quarto ex viginti quattuor seniorum sollempnium et suarum sedium circumassistentia, ibi: Et in circuitu sedis (4, 4).

Ex coronis et sedilibus eorum patet quod erant quasi reges vel pontifices sub summo imperatore et iudice et tamquam eius consiliarii sibi assistentes et circumsedentes, propter quod describuntur esse seniores tamquam magne experientie et prudentie et maturi ac providi iudicii et consilii. Ad insinuandum autem quod liber signatus est comprehensivus summe sapientie Dei universi orbis gubernative et specialiter electorum suorum, Deus apparet hic tamquam summus et sapientissimus iudex et rector omnium, cuius gubernationes et documenta per magistrorum consilium descendunt ad nos quasi a pastore uno, prout dicitur Ecclesiastes ultimo (Ec 12, 11).
Per istos igitur anagogice designantur celestes angeli et potissime supremi; allegorice autem prophete et apostoli ceterique prelati, per quorum documenta et consilia a Deo accepta regitur universa ecclesia. Vel secundum Ioachim, duodecim apostoli per quos ecclesia de gentibus intravit ad Christum, et alii duodecim futuri evangelici per quos omnis Israel et iterum totus orbis convertetur ad Christum.

<II.1.5> Quinto ex fulgurum ac vocum et tonitruorum emissione valida a sede divina, ibi: Et de trono procedebant fulgura (4, 5). <cfr. 8, 5; 11, 19; 16, 18>
<II.1.6> Sexto ex septem lampadum et maris preclari obsequiosa seu adornatoria ante sedem coassistentia, ibi: Et septem lampades (4, 5). […] Et in conspectu sedis, scilicet erat, tamquam mare vitreum simile cristallo (4, 6). <cfr. 15, 2>
<II.1.7> Septimo ex quattuor animalium sedem Dei portantium stupenda forma et iubilatoria laudum Dei resonantia, et iterum ex dictorum seniorum concordi ad laudem animalium correspondentia, ibi: Et in medio sedis (4, 6).

Sed quare hec animalia ordinantur hic aliter quam Ezechielis I°. Ibi enim ponitur facies hominis primo, secundo leonis, tertio vituli (Ez 1, 10). Ad hoc potest triplex ratio dari ad presens.

CAPITULUM V

<IIa visio>


<II.2> Secundum est mansio libri signati in dextera eius, quinto capitulo: Et vidi in dextera (5, 1).

Visus etiam est signatus sigillis septem plurimis ex causis, quarum ad presens tres vel quattuor assignantur subscriptis apertionibus amplius congruentes.

 

<I> Prima (causa) est quia septem sunt
defectus in nobis claudentes nobis
intelligentiam
huius libri.

Hiis etiam per ordinem correspondent
septem apertiones libri subscripte.

1 cecitas intellectus

1 triumphalis lux fidei

2 sensualis  et corporalis vite nimius amor

2 fervor fidei usque ad martiriorum perpessionem

3 nostre phantasie proterva et erronea cervicositas

3 lux fidei, phantasias hereticorum protervas et erroneas modeste et rationabiliter infringens et reprobans

4  nostre libertatis superba indomabilitas

4 mors sedens in equo pallido […] domuit et infregit superbam libertatem orientalium ecclesiarum nolen-tium subici sedi et fidei Petri

5 ad omne arduum et divinum tristissima et laboriosa difficultas, ac per consequens torpens et languens accidiositas

5 clamant sancti martires eorum sanguinem, id est penales labores et dolores usque ad mortem, vindicari in illos

6 ad omnia spiritualiora et deiformiora opposita difformitas et semotissima extraneitas

6 Babilon adultera et a viro suo, scilicet Christo, abalienata subvertitur per maximum terremotum et per iram Agni, et post hoc signantur signo et caractere Dei novi milites Christi

7 solorum sensibilium huius mundi experimentalis apprehensibilitas

7 experientur sancti silentium magnum celi, id est pacem celestis glorie que exsuperat omnem sensum

<II> Secunda causa seu ratio septem sigillorum libri est quia in Christo crucifixo fuerunt septem secundum humanum sensum et estimationem abiecta, que claudunt hominibus sapientiam libri eius. […] Istis autem correspondent septem apertiones.

In eius enim cruce et morte apparet humano sensui summa

Istis autem correspondent septem apertiones

1 impotentia

1 Christi resurgentis gloriosus et triumphalis vigor et splendor

2 angustia

2 martirum Christi alacris et festivus et magnanimus clangor

3 stultitia

3 mercationum doctrine Christi lucrosus et incom-parabilis valor

4 inopia

4 eiusdem doctrine refectivus et copiosissimus sapor

5 ignominia

5 sue equitatis rigor ulciscens se per Sarracenos de contemptoribus suis

6 inimicitia

6 excessivus et singularis caritatis ardor in recon-ciliativa consignatione duodecim tribuum Israelis ad altam et gloriosam militiam Christi, et ad hoc ut manifeste appareant esse de singulari familia et domestico grege ovium Christi, et in adductione omnium nationum ad tronum Dei et templum, et ex inhabitatione Dei in illis et familiaritate Agni Dei ad eos

7 sevitia

7 sue suavitatis dulcor quietativus in septima apertione monstrandus

<III> Tertia ratio septem sigillorum quoad librum Veteris Testamenti
sumitur ex septem apparenter in eius cortice apparentibus.

1 falsitas promissionum

1 Hanc autem evacuat veritatis Christi splendor

2 bellicositas iniuriarum ultrix ac ire et impatientie nutrix

2 Hanc autem evacuat patientie vigor usque ad tolerantiam omnis persecutionis et mortis

3 irrationabilitas cerimonialium legum et obser-vantiarum

3 Hanc autem evacuat sapientialis et vivificus doctrine Christi cibus et sapor

4 carnalitas coniugalium et terrenarum curarum et deliciarum

4 Hanc autem evacuat spiritualitas macerationum et sursum actionum anachoritarum

5 severitas preceptorum et iudiciorum, quia precipit […] multa […] infirmitati humani generis ex se impossibilia, et tamen dat sententiam maledictionis omnibus qui non permanserint in omnibus verbis legis

5 Hanc autem temperat et exponit condescensiva Christi pietas indulgens multa infirmitatibus nostris, sicut mater infantulo suo

6 apparens contrarietas Veteris Testamenti ad Novum

6 Hanc autem ad plenum Christus aperiet et dissolvet quando in sexta apertione omnis Israel convertetur ad ipsum et totus orbis cum ipso

7 sensuum veteris scripture fluctuans volubilitas et involucrorum seu tegumentorum figuralium um-brositas et obscura multiformitas

7 Hanc autem aperit intellectualis nuditas et simplicitas fidei et sapientie Christi

<IV> Quarta causa seu ratio septuple signationis libri sumitur ex septem statibus israelitice plebis et eorum preliis sub figurali clausura presignantibus septem status ecclesiasticos et septem ipsorum certamina.

<II.3> Tertium est impossibilitas apertionis libri a quacumque pura creatura, ibi: Et vidi angelum fortem (5, 2-3).

<II.4> Quartum est vehemens desiderium Iohannis de libri apertione grandi fletu ipsius ostensum, ibi: Et ego flebam multum (5, 4).

<II.5> Quintum est consolatoria promissio apertionis libri fiende per Christum, ibi: […] Et unus de senioribus dixit michi: Ne fleveris: ecce vicit, id est victoriose promeruit et etiam per triumphalem potentiam prevaluit, leo de tribu Iuda, id est Christus de tribu Iuda natus ac invincibilis et prepotens et ad predam potenter resurgens sicut leo (5, 5).

Attamen hec revelatio et fletus Iohannis potius respicit illa tempora in quibus, propter pressuras heresum et terrores imminentium periculorum, et propter nescientiam rationis seu rationabilis permissionis talium pressurarum et periculorum <et> iudiciorum, flent et suspirant sancti pro apertione libri, quantum ad illa precipue que pro illo tempore magis expedit eos scire. Hoc autem potissime spectat ad triplex tempus. Primo scilicet ad tempus apostolorum ante Spiritus Sancti missionem. […] Secundo ad tempus hereticorum et precipue Arrianorum. […] Tertio ad tempus Antichristi seu ad tempus aliquantulum precedens plenam apertionem sexti signaculi.

<II.6> Sextum est aperta declaratio apertionis libri facte per Christum ac sui meriti et virtutis triumphaliter ad hoc prevalentis, ibi: Et vidi, et ecce in medio troni (5, 6-7).

<II.7> Septimum est mira iubilatio omnium sanctorum et angelorum Christum glorificantium de libri apertione, ibi: Et cum aperuisset librum (5, 8-14).

Septem dignitates seu rationes laudis angelice possunt per quandam appropriationem applicari ad tempora ecclesie (5, 12).

CAPITULUM VI

<IIa visio>

<III> Tertio subditur propria apertio uniuscuiusque signaculi, capitulo sexto et septimo.

Notandum circa formam imaginariam huius libri.

1. apertio Ii sigilli (6, 1-2).

2. apertio IIi sigilli (6, 3-4).

Notandum autem quod in prima apertione non expressit aliquem ducem et exercitum malum Christo et eius exercitui oppositum, sed solum Christum et eius exercitum in equo albo designatum; in tribus vero sequentibus, secundum omnes expositores, principaliter exprimit duces et exercitus oppositos Christo (datur ratio secundum Ioachim).

3. apertio IIIii sigilli (6, 5-6).

Quattuor principales intelligentie scripturarum designantur, secundum Ioachim, per triticum, per ordeum, per vinum et per oleum.

4. apertio IVi sigilli (6, 7-8).

5. apertio Vi sigilli (6, 9-11).

Ea que hic dicuntur possunt referri ad initium quinti status vel ad eius medium vel ad eius extremum.

            in initio quinti status.
            in medio quinti status.
            in fine quinti status.

6. apertio VIi sigilli (6, 12 – 7, 17).

Ad evidentiam autem huius sexte apertionis est primo ad memoriam reducendum quod supra in principio est in tredecim notabilibus prenotatum, et specialiter illa in quibus est monstratum quia vita Christi erat in sexto et septimo statu ecclesie singulariter glorificanda et in finali consumatione ecclesie et in omnis Israelis ac totius orbis conversione magnificanda.
Ex quo igitur, per romane ecclesie autenticam testificationem et confirmationem, constat regulam Minorum, per beatum Franciscum editam, esse vere et proprie illam evangelicam quam Christus in se ipso servavit et apostolis imposuit et in evangeliis suis conscribi fecit, et nichilominus constat hoc per irrefragabilia testimonia librorum evangelicorum et ceterarum scripturarum sanctarum et per sanctos expositores earum, prout alibi est superhabunde monstratum, constat etiam hoc per indubitabile testimonium sanctissimi Francisci ineffabili sanctitate et innumeris Dei miraculis confirmatum. Et precipue gloriosissimis stigmatibus sibi a Christo impressis patet ipsum fore angelum apertionis sexti signaculi habentem signum Dei vivi, signum scilicet plagarum Christi crucifixi, et etiam signum totalis transformationis et configurationis ipsius ad Christum et in Christum. Et hoc ipsum per claram et fide dignam revelationem est habitum, prout a fratre Bonaventura, sollempnissimo sacre theologie magistro ac nostri ordinis quondam generali ministro, fuit Parisius in fratrum minorum capitulo me audiente sollempniter predicatum.

Quattuor initia sexte apertionis.
            (1) Videtur enim quibusdam quod ab initio ordinis et regule sancti patris prefati;
            (2) aliis vero quod a sollempni revelatione tertii status generalis continentis sextum et septimum statum ecclesie facta abbati Ioachim, et forte quibusdam aliis sibi contemporaneis;
          (3) aliis vero quod ab exterminio Babilonis, id est ecclesie carnalis, per decem cornua bestie, id est per decem reges, fiendo (cfr. 17, 12.16);
            (4) aliis vero quod a suscitatione spiritus seu quorundam ad spiritum Christi et Francisci, tempore quo eius regula est a pluribus nequiter et sophistice impugnanda et condempnanda ab ecclesia carnalium et superborum, sicut Christus condempnatus fuit a sinagoga reproba Iudeorum. Hoc enim oportet preire temporale exterminium Babilonis, sicut Christi et suorum condempnatio a Iudeis preivit temporale exterminium sinagoge.

In hac apertione tanguntur septem.

<I> Primo tangitur quoddam terribile exterminium et iudicium prioris seculi (6, 12-17).

            ad secundum initium sexte apertionis.
            ad tertium initium sexte apertionis.

Si autem queras quare Franciscus cum primis sui ordinis sociis non fuit personaliter in initio terti<o> et quart<o>, sicut Christus cum suis apostolis fuit tempore sue predicationis et crucifixionis in initio nove legis assimilato tertio initio huius sexte apertionis; Petrus etiam et Paulus, apostoli eius, fuerunt passi sub Nerone et Simone mago se Christum fingente, in quo tempore Iudea per Vespasianum a Nerone missum ceperat iam destrui et paulo post fuit tota subversa, quod quidem tempus assimilatur quarto initio huius sexte apertionis, in quo carnalis ecclesia percutietur et paulo post apparebit undecimum cornu bestie (cfr. Dn 7, 8), quasi Nero, et Antichristus magnus a cornu undecimo exaltatus sicut a Nerone fuit Simon magus, quin potius iste fere totus tertius decimus centenarius precucurrit a tempore Francisci et ab initio ordinis sui, dicendum quod ad hoc potest octuplex ratio dari.

            ad quartum initium sexte apertionis.

CAPITULUM VII

<IIa visioapertio VIi sigilli>

<II> Secundo tangitur impeditivum obstaculum spiritalis predicationis et gratie post illud iudicium fiende, ibi: Post hec vidi quattuor angelos (7, 1).

<III> Tertio tangitur illius impedimenti prohibitiva reiectio per angelum habentem signum Dei, ibi: Et vidi alterum angelum (7, 2).

Hic ergo angelus est Franciscus, evangelice vite et regule sexto et septimo tempore propagande et magnificande renovator et summus post Christum et eius matrem observator, ascendens ab ortu solis, id est ab illa vita quam Christus sol mundi in suo ortu, id est in primo suo adventu, attulit nobis. Nam decem umbratiles lineas orologii Acaz Christus in Francisco reascendit usque ad illud mane in quo Christus est ortus (cfr. 4 Rg 20, 9-11; Is 38, 8).
Ascendit etiam ab ortu solis, quia sui ascensus in Deum fundamentum et initium cepit a sede romana, que inter quinque patriarchales ecclesias est principaliter sedes et civitas solis, id est Christi et fidei eius, de qua typice dicitur Isaie XIX°: In die illa erunt quinque civitates in terra Egipti et cetera, civitas solis vocabitur una (Is 19, 18).
Ascendit etiam ab ortu solis, id est circa initium solaris diei sexte et septime apertionis seu tertii generalis status mundi.
Item per ipsum intelligitur cetus discipulorum eius in tertio et quarto initio sexte apertionis futurus et consimiliter ab ortu solis ascensurus, quibus eius exemplar et meritum et virtuale de celo regimen singulariter coassistet, ita ut quicquid boni per eos fiet sit sibi potius ascribendum quam eis. […]
Audivi etiam a viro spirituali valde fide digno, et fratri Leoni confessori et socio beati Francisci valde familiari, quoddam huic scripture consonum, quod nec assero nec scio nec censeo asserendum, scilicet quod tam per verba fratris Leonis quam per propriam revelationem sibi factam perceperat Franciscum in illa pressura temptationis babilonice, in qua eius status et regula quasi instar Christi crucifigetur, resurget gloriosus, ut sicut in vita et in crucis stigmatibus Christo singulariter assimilatus, sic et in resurrectione Christo assimiletur, necessaria autem tunc discipulis confirmandis et informandis, sicut Christi resurrectio fuit necessaria apostolis confirmandis et super fundatione et gubernatione future ecclesie informandis. […]
Item Ioachim, libro IIII° Concordie, ubi agit de quadragesima secunda generatione, dicit quod post eius tribulationem ascendet universalis pontifex nove Iherusalem quasi novus dux de Babilone, in cuius typo scriptum est in Apocalipsi: Vidi angelum ascendentem et cetera. Ascendet autem non gressu pedum, sed quia dabitur ei plena libertas ad innovandam christianam religionem et predicandum verbum Dei, iam incipiente regnare domino exercituum super omnem terram.
Sequitur: habentem signum Dei vivi, tam scilicet in stigmatibus sibi a Christo impressis quam in tota vita interiori et exteriori, et in statu professionis et in concordia temporis et officii singulariter Christo assimilatum et eius similitudini consignatum.

Clamat ergo: Nolite, id est non audeatis; vel si ad bonos angelos loquitur, dicit nolite quia, ex quo ipse prohibuit, non debuerunt velle; nocere, scilicet per effrenatam temptationem vel per predicationis et gratie impeditionem, terre et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum (7, 3).

Ex predictis autem patent alique rationes quare ante temporale exterminium nove Babilonis sit veritas evangelice vite a reprobis sollempniter impugnanda et condempnanda, et e contra a spiritalibus suscitandis ferventius defendenda et observanda et attentius et clarius intelligenda et predicanda, ut merito ibi sit quoddam sollempne initium sexte apertionis. Quamvis autem a pluribus fide dignis audiverim sanctum patrem nostrum Franciscum hanc temptationem pluries predixisse, et etiam quod per eius status professores esset malignius et principalius exercenda, nichilominus quasdam rationes breviter subinsinuo (decem rationes).

<IV> Quarto tangitur duodecim tribuum Israel per eundem angelum consignatio sub certo et mistico numero, ibi: Et audivi numerum signatorum (7, 4).

Quattuor notanda.

<1> Nec mireris si sensus allegoricus, quoad impletionem in effectu, precedat hic litteralem.
<2> Secundo nota quod numerus hic positus est potius misticus quam litteralis.
<3> Tertio nota quare hic pretermittitur tribus Dan.
<4> Quarto notandum quare sic ordinat tribus.

<4.1> Prima ratio.

<4.2> Secunda ratio est propter misteria:
<4.2.1> Primum misterium est gradata ascensio duodecim virtutum seu virtualium exercitiorum.
<4.2.2> Secundum misterium est quod per quattuor ternarios tribuum hic positos designantur quattuor status salvandorum, scilicet incipientium penitentium, et proficientium et perfectorum et  perseve-rantium.
<4.2.3> Tertium misterium est quia, prout infra scribitur (cfr. 21, 12-13.16), civitas Dei posita est in  quadro habens in quolibet quattuor laterum tres portas.

<V> Quinto tangitur innumerabilis turbe ex omnibus gentibus mundi ad Christum conversio et gloriosa ac triumphalis ante Christum statio, Christique ab eis alta et iubilatoria collaudatio, ibi: Post hec vidi turbam (7, 9).

<VI> Sexto tangitur Dei ab omnibus angelis ex hoc adoratio humilis et iocunda glorificatio, ibi: Et omnes angeli (7, 11).

<VII> Septimo tangitur preconialis meriti et premii predictorum ad Christum conversorum per unum de senioribus facta declaratio, ibi: Et respondit unus de senioribus (7, 13).

Nota quod Ricardus per signatos intelligit sanctos Veteris Testamenti, qui fuerunt numero pauciores quam sancti Novi Testamenti, quod dicit intelligi per turbam innumerabilem post signatos secutam, et ideo primi ponuntur sub certo et pauco numero, non autem secundi. Dicit etiam quod Christus est angelus habens signum Dei, quia in se immortalis deitatis potentiam ostendit, qui et per carnis assumptionem descendit et per eius glorificationem ascendit et dando nobis formam tendendi ad bona superna. Ascendit etiam ab ortu solis quia prestator et largitor est paterne claritatis. Contra hanc vero expositionem Ricardi arguitur […].

7. apertio VIIi sigilli (8, 1).

 

SECUNDA VISIO

 

QUARTUM CAPITULUM
 

206

1 Post hec vidi. 2 Hic incipit visio secunda, que est de septem apertionibus septem sigillorum libri signati stantis in dextera Dei.
<I> 3 In hac igitur primo narratur spiritualis sublevatio Iohannis ad videndum sequentia.
<II> 4 Secundo subditur prima pars huius secunde visionis, describens fontalem radicem et causam septem apertionum libri per septem tempora ecclesiastica complendarum, ibi: Et ecce sedes posita erat in celo.
<III> 5 Tertio subditur propria apertio uniuscuiusque signaculi, capitulo sexto et septimo.

 

1. Ap 4, 1   4. Ap 4, 2

207

<I – Primo narratur spiritualis sublevatio Iohannis ad videndum sequentia>

1 Quantum ad primum, dicit: Post hec vidi, scilicet id quod immediate subditur (a), et ecce hostium apertum in celo, scilicet apparuit, que apertio designabat novam apertionem supercelestium et divinorum sibi (b) tunc fiendam.
2 Et vox prima, quam audivi, supple fuit, tamquam tube loquentis mecum, dicens: Ascende huc, scilicet in celum, et ostendam tibi que oportet fieri post hec, id est post predicta, que litteraliter spectant ad presentem statum septem ecclesiarum Asie.
3 Et statim fui in spiritu, id est in spirituali excessu mentis.

 

(a) subditur] sequitur B   T   (b) sibi] ibi B   T

1. 2. Ap 4, 1   3. Ap 4, 2

208

1 Nota ex istis haberi aut quod post primam visionem fuerat (a) ab excessu mentis ad se reductus, et ideo nunc iterato sublevatur ad mentis [f. 56ra] excessum; aut quod a primo mentis excessu, sub quo primam visionem vidit, elevatur nunc ad multo altiorem excessum, ac si tunc esset infra celum, nunc autem supra celum ascendat, et ac si suum primum esse in spiritu fuerit quasi non esse (b) in spiritu respectu istius, de quo hic dicit: Et statim fui in spiritu; aut per reiterationes huiusmodi sublevationum (c) designat quamlibet visionum cum suis obiectis habere propriam et novam arduitatem, et quod ad quamlibet videndam indigebat superelevari (d) a Deo ad illam. 2 Sicut autem una illuminatio disponit mentem ad aliam altiorem, sic spiritualis visio apertionis celi et spiritualis auditus vocis sic grandis, sicut est vox tube, erant dispositiones et ex<c>itationes (e) ad sequentes sublevationes spiritus sui [1].
3 Vox etiam hec dicitur ‘prima vox’ huius visionis respectu sequentium, quas in hac visione audivit.

 

(a) fuerat] fuerit T   (b) esse] esset B   T   (c) sublevationum] sublevaminum T   (d) superelevari] sublevari B   T   (e) excitationes] exitationes P

1. Ap 4, 2

[1] Cfr. Riccardo di San Vittore, In Ap, II, prologus, cap. i (PL 196, coll. 743 B-C, 745 B-D): « Sciendum est tamen quod non omnes aequaliter erudiant, et quod coelestium sacramentorum arcana differenter contineant. Prima quippe quae caeteras praecedit visiones majora et planiora quam reliqua (quamvis et ipsa magna sint) continet documenta, utpote quae ad unius regionis, videlicet Asiae, specialiter missa est correptionem. Istae vero quae sequuntur longe majora, obscuriora et sublimiora continent sacramenta, sicut quae ad universam generaliter Ecclesiae pertinent eruditionem. Unde in hujus sanctae visionis ingressu sancto theologo recte dicitur: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec (Ap 4, 1). In imo namque positi minora perspicue cernimus. Sed in altum ascendimus, ut maiora videamus. Liquet igitur ex eo quod dicitur: Ascende, excellentiora esse ea quae visurus erat quam ea quae viderat. […] Quid autem sancto theologo dicat, declaratur cum subditur: Ascende huc, quasi diceret in praecedenti visione, quamvis inferius constitutus: Vidisti magna, sed modo intellectu et devotione ascende huc, quia visurus es majora. Ibi vidisti statum septem Ecclesiarum Asiae, videbis hic statum universalis Ecclesiae. Et ostendam tibi in brevi, videlicet revelationis demonstratione, quae oportet fieri, sive in tempore agenda, sive in aeternitate. Sciendum vero est in eo quod dicit, ostendam tibi quae oportet fieri, non quod jam non essent denegatur, sed quod deinceps mansura essent declaratur. Dignitas enim sanctae Ecclesiae exaltata erat, quando sanctus Joannes ista cernebat. Quaedam ergo dici oportere fieri quae jam erant praeterita, utpote in eodem statu quo coeperunt permansura. Sequitur: Et statim fui in spiritu […] (Ap 4, 2). In prima visione dicit se in spiritu fuisse, et ea quae in ipsa visione continentur vidisse. Utrum autem post contemplationem primae visionis ab ipso spiritu exierit, et aliquo spatio temporis in semetipso fuerit, et sic denuo ad secundam contemplandam conscenderit, aut quod verisimilius est, et rectius credendum quod videlicet in spiritu constiterit forsitan quaeri potest. Mihi vero verissimum videtur eum in spirituali visione perseverasse semper, nec a principio revelationis usque ad finem omnium visionum eum unquam descendisse. Sed utrum sic extiterit, vel non, incertum est: omnino tamen probabile videtur, sicut supra monstratum est, eum sublimius dono Spiritus fuisse sublevatum ad contemplationem eorum quae succedunt, quam fuit ad illorum visionem quae praecedunt. Dicit ergo iterum in initio hujus visionis: Statim fui in spiritu, ut subintelligatur, valde excellentius quam fui prius. In eo autem quod statim dicit, animadvertendam et admittendam simul esse sancti Spiritus cooperante gratia velocitatem, atque suam obedientiam imitandam significavit ».

209

1 Nota etiam quod hec sibi sic monstrantur et sic nobis scribuntur, quod sint apta ad misteria nobis et principali materie huius libri convenientia. 2 Unde per celum designatur hic ecclesia et scriptura sacra, et precipue eius spiritalis intelligentia.
3 Sicut autem in hostio monumenti Christi erat superpositus magnus lapis et ponderosus, qui Christo resurgente et de sepulcro exeunte est inde amotus, sic in scriptura erat durus cortex littere, pondere [f. 56rb] sensibilium et carnalium figurarum gravatus, claudens hostium, id est <ad>itum (a) intelligentie spiritalis. 4 In humanis etiam cordibus erat lapidea durities sensus obtusi, claudens introitum divinarum illuminationum.
5 Item absentia seu potius non existentia magnorum operum in ecclesia fiendorum erat nobis magna clausura hostii ad fabricam ecclesie contemplandam. 6 Primus autem apertor huius hostii et prima vox nos in celum ascendere faciens est Christus et eius illuminatio et doctrina. 7 Nam vox priorum prophetarum potius clausit hostium sub figuris, et sub terrenis promissionibus carnalem sensum Iudeorum depressit potius quam levavit.
8 Christus etiam (b), per exemplum sue spiritualissime vite et per mortem carnis sue et per habundam infusionem Spiritus sui fecit suos apostolos et quoscumque spirituales suos esse in spiritu et quasi non esse in carne, nec enim aliter possent sapere et intelligere spiritualia Dei, secundum illud Apostoli Ia ad Corinthios II°: Animalis homo non percipit ea (c) que sunt Spiritus Dei (d), nec potest intelligere ea; spiritualis autem iudicat, id est discernit, omnia.
9 Item Iohannis X° dicit Christus se esse hostium et etiam hostiarium. 10 Qui enim per claram fidem et intelligentiam sic in Christo figitur ut in omni loco scripture et in omni facto sue ecclesie sibi occurrat, et hoc sub congrua proportione ad illa loca et [f. 56va] opera, erit sibi ad omnia sicut sol omnia loca illa et opera irradians, noctis tenebris inde expulsis [1].

 

(a) aditum] auditum P   T  aditum B   (b) etiam] autem B   T   (c) ea] illa B   T   (d) Dei] om. T

8 (Vulg. et non potest). 1 Cor 2, 14-15   9. Jo 10, 3.9

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, ff. 39rb-40va: f. 39va. Più sviluppato in questo punto, radice e fonte del maggiore fra gli sviluppi settenari del libro, che nel luogo deputato, cioè ad Ap 1, 10 (Fui in spiritu in dominica die), il tema tradizionale della dura pietra rimossa dal sepolcro di Cristo, per cui si apre l’intelligenza spirituale della Scrittura, è certo memore della celebre visione di Gioacchino da Fiore, che nella notte di Pasqua gli aprì la comprensione del libro dell’Apocalisse: « circa medium (ut opinor) noctis silentium et horam qua leo noster de tribu Iuda resurrexisse extimatur a mortuis, subito mihi meditanti aliquid quadam mentis oculis intelligentie claritate percepta de plenitudine libri huius et tota Veteris ac Novi Testamenti concordia revelatio facta est ».

210

<II – Secundo subditur prima pars huius secunde visionis,
describens fontalem radicem et causam septem apertionum libri
per septem tempora ecclesiastica complendarum, ibi: Et ecce sedes posita erat in celo>

1 Et ecce sedes. In hac secunda parte, in qua describitur fontalis radix et causa septem apertionum libri signati, monstrantur septem designantia summam altitudinem et profunditatem ac gloriam et utilitatem huius libri et contentorum in eo.
<II.1> 2 Quorum primum est celebris apparitio divine maiestatis et sue societatis et laudis.
<II.2> 3 Secundum est mansio libri signati in dextera eius, quinto capitulo: Et vidi in dexter<a> (a).
<II.3> 4 Tertium est impossibilitas apertionis libri a quacumque pura creatura, ibi: Et vidi angelum fortem.
<II.4> 5 Quartum est vehemens desiderium Iohannis de libri apertione grandi fletu ipsius ostensum, ibi: Et ego flebam multum.
<II.5> 6 Quintum est consolatoria promissio apertionis libri fiende per Christum, ibi: Et unus de senioribus dixit michi.
<II.6> 7 Sextum est aperta declaratio apertionis libri facte per Christum ac sui meriti et virtutis triumphaliter ad hoc prevalentis, ibi: Et vidi, et ecce in medio troni.
<II.7> 8 Septimum est mira iubilatio omnium sanctorum et angelorum Christum glorificantium de libri apertione, ibi: Et cum aperuisset librum.

 

(a) dextera] dexteram P

1. Ap 4, 2   3. Ap 5, 1   4. Ap 5, 2   5. Ap 5, 4   6. Ap 5, 5   7. Ap 5, 6   8. Ap 5, 8

211

<II.1 – Primum est celebris apparitio divine maiestatis et sue societatis et laudis>

1 Quoniam autem presentatio seu descriptio summe magnificentie et reverentie et sa-[f. 56vb]-pientie maiestatis Dei et assistentium sibi plurimum confert ad advertendum profundam et altam et gloriosam continentiam huius libri a Dei dextera tenti, idcirco in prima parte magnificatur Dei maiestas ex septem.
<II.1.1> 2 Primo scilicet ex sue sedis alta eminentia.
<II.1.2> 3 Secundo ex Dei admirabili forma, ibi: Et qui sedebat.
<II.1.3> 4 Tertio ex sue sedis archuali refulgentia, ibi: Iris erat.
<II.1.4> 5 Quarto ex viginti quattuor seniorum sollempnium et suarum sedium circumassistentia, ibi: Et in circuitu sedis.
<II.1.5> 6 Quinto ex fulgurum ac vocum et tonitruorum emissione valida a sede divina, ibi: Et de trono procedebant fulgura.
<II.1.6> 7 Sexto ex septem lampadum et maris preclari obsequiosa seu adornatoria ante sedem coassistentia, ibi: Et septem lampades.
<II.1.7> 8 Septimo ex quattuor animalium sedem Dei portantium stupenda forma et iubilatoria laudum Dei resonantia, et iterum ex dictorum seniorum concord<i> (a) ad laudem animalium correspondentia, ibi: Et in medio sedis.

 

(a) concordi] concordia P

3. 4. Ap 4, 3   5. Ap 4, 4   6. 7. Ap 4, 5   8. Ap 4, 6

212

<II.1.1 – Primo magnificatur Dei maiestas ex sue sedis alta eminentia>

1 Dicit ergo: Et ecce sedes posita erat in celo, et supra sedem sedens, scilicet erat. 2 Deus enim Pater apparebat ei quasi sub specie regis sedentis super solium.
3 Per hanc autem sedem significatur primo altissima stabilitas essentie Dei, in qua et per quam Deus maiestative existit. [f. 57ra]
4 Secundo quelibet mens sancta et precipue perfecta, inter quas prima est Christi mater.
5 Tertio suprema angelorum hierarchia, cuius ordo tertius vocatur troni vel sedes, et de secundo ordine dicitur in Psalmo: Qui sedes super cherubin, 6 et idem monstratur Ezechielis capitulo primo et decimo. 7 Tota etiam ecclesia triumphans et tota ecclesia militans sunt sedes Dei. 8 Quelibet etiam metropolitana ecclesia et precipue illa que est caput omnium, scilicet Romana, dicitur sedes Dei [1].

 

1. Ap 4, 2   5. Ps 79, 2; 98, 1   6. Ez 1, 26; 10, 1

[1] È questo uno dei punti sui quali Ubertino da Casale fonderà la sua difesa dell’Olivi (Sanctitati apostolicae, 1° mar. – 4 lug. 1311). Cfr. F. Ehrle, Zur Vorgeschichte des Concils von Vienne, in “Archiv für Litteratur- und Kirchengeschichte des Mittelalters”, 2 (1886), pp. 407-408: « Quod vero postea malignissime subinferunt ad mansuetudinem apostolicam provocandam, quod in libris et scriptis suis et in postilla, quam scripsit super Apocalipsi, vocat romanam ecclesiam meretricem magnam et alia multa in ecclesie vituperium dogmatizat, mendacissimum est; quin ymmo devotissime et reverentissime et efficacissime pro veritate et auctoritate summi pontificis et romane ecclesie loquitur et in Apocalipsi et alibi, ubi congruenter occurrit; sicut patere potest ex dictis, que infra adducimus ad ipsorum dictorum impudentiam confundendam. […] Item in fine Apocalipsis dicit sic: “Referamus et nos gratias ei […] obsecro emendare”. […] Item infra quintum notabile postille Apocalipsis dicit sic: “Quia vero ecclesia Christi usque ad finem seculi non debet omnino extingui […] que est principalis sedes Christi. Nec autem propter distinctionem VII ecclesiarum […] habentem tamen capita septem”. Item infra IIII° capitulo, ubi dicitur Et supra sedem sedens, dicit: “Tota etiam ecclesia triumphans et tota ecclesia militans sunt sedes Dei. Quelibet etiam metropolitana ecclesia et precipue illa, que est capud omnium, scilicet romana, dicitur sedes dei”. Impiissime ergo imponunt, quod dicat, romanam ecclesiam meretricem nec beati Petri sedem ».

213

<II.1.2-3 – Secundo magnificatur ex Dei admirabili forma, ibi: Et qui sedebat.
Tertio ex sue sedis archuali refulgentia, ibi: Iris erat>

1 Et qui sedebat, similis erat aspectui, id est aspectibili seu visibili forme, lapidis iaspidis et sardini. 2 Lapidi dicitur similis, quia Deus est per naturam firmus et immutabilis et in sua iustitia solidus et stabilis, et firmiter regit et statuit omnia per potentiam infrangibilem proprie virtutis.
3 Lapidi vero pretioso dicitur similis, quia quicquid est in Deo est pretiosissimum super omnia. 4 Sicut autem (a) iaspis est viridis, sardius vero rubeus et coloris sanguinei, sic Deus habet in se immarcescibilem decorem et virorem delectabilissimum electis, gratioso virori gemmarum et herbarum assimilatum. 5 Rubet etiam caritate et pietate ad electos (b) et fervida iracundia seu odio ad reprobos. 6 Rubet etiam in eo quod voluit et fecit suum Filium pro nobis sanguine rubificari (c).
7 Et iris erat in circuitu sedis similis visioni (d) <s>maragdine (e), id est viridis [f. 57rb] coloris smaragdi. 8 Smaragdus enim est gemma cui, secundum Isidorum [1] et Papiam [2], nichil viridius comparatur. 9 Nam virentes herbas et frondes exsuperat et intingit circa (f) se viriditate repercussum aerem, soloque intuitu implet oculos nec satiat, est enim gratiosissima visui.
10 Iris autem est archus viridis et splendidus, generatus in nube aquosa et rorida ex radiosa repercussione solis, et secundum quosdam dicitur iris quasi aeris, quia per aera descendit ad terram [3]. 11 Cuius radii in parte nubis densa faciunt rubeum colorem, in densiori ceruleum, id est commixtum ex nigro et viridi, qualis est color maris profundi (est enim color lividus vel etiam purpureus, quasi ex fusco et rubeo commixtus), in densissima vero nigrum, in rara vero viridem, in rariori croceum, in rarissima album [3]. 12 Color tamen viridis est in iride apparentior et gratiosior, unde et hic magis specificatur cum dicitur similis smaragdo.
13 Per hanc autem iridem designatur multiformis gratia Dei in ipso causaliter et exemplariter preexistens et tandem in sedem ecclesie celestis et subcelestis manans totamque circuiens et adornans, que quidem est caritate flammea, humilitate autem nigra seu livida, sobrietate virens et sapientie [f. 57va] claritate albescens.

 

(a) autem] enim B   T   (b) electos] dilectos B   T   (c) rubificari] rubricari B   T   (d) visioni] visionis T   (e) smaragdine] maragdine P   (f) circa] contra B   T

1. 7. Ap 4, 3

[1] Isidori Hispalensis episcopi Etymologiarum sive Originum libri XX, XVI, 7, 1 (ed. W. M. Lindsay, Oxonii 1911, vol. II): « Omnium gemmarum virentium smaragdus principatum habet, cui veteres tertiam post margaritas et uniones tribuunt dignitatem. Smaragdus a nimia viriditate vocatus; omne enim satis viride amarum dicitur. Nullis enim gemmis vel herbis maior huic austeritas est; nam herbas virentes frondesque exsuperat, inficiens circa se viriditate repercussum aerem. Sculpentibus quoque gemmas nulla gratior oculorum refectio est. Cuius corpus si extensum est, sicut speculum ita imagines reddit ».
[2] Papias vocabulista, p. 326a.
[3] Cfr. Uguccione da Pisa, Derivationes, E 112 [2], edizione critica princeps a cura di E. Cecchini, II, Firenze 2004 (Edizione Nazionale dei Testi Mediolatini, II, Serie I, 6), p. 390: « Et nota quod iris nichil aliud est quam nubes soli opposita, radiis solis multipliciter informata; ea enim est natura luminosi corporis ut semper in oppositam partem radios dirigat; sol ergo, cum sit luminosum corpus, radios suos mittit in partem oppositam, in qua quandoque nubem invenit que in una sui parte est densa, in alia densior, in alia densissima, item in aliqua sui parte est rara, in alia rarior, in alia rarissima. In illa que est densa solares radii, tamquam in utre conclusi, rubrum colorem faciunt, in densiori ceruleum, in densissima nigrum; item in rara faciunt viridem, in rariori croceum, in rarissima album; et ita, secundum maiorem densitatem illius nubis, magis accedit ad colores nigredini affines, secundum maiorem raritatem magis accedit ad colores albedini affines. Preterea nubes illa quoddam corpus est compositum ex quattuor elementis et aquosum, que, radiis solaribus accensa, a quattuor elementis et quadripertitum contrahit colorem, ab igne rubrum, ab aere ceruleum sive lucidum vel purpureum, ab aqua viridem, a terra nigrum ».

214

<II.1.4 – Quarto magnificatur ex viginti quattuor seniorum sollempnium
et suarum sedium circumassistentia, ibi: Et in circuitu sedis>

1 Et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor, scilicet erant, nobiles quidem sedes prima tamen longe inferiores; et super sedilia, scilicet erant, viginti quattuor seniores sedentes, circumamicti stolis albis, et in capitibus eorum corone auree.
2 Ex coronis et sedilibus (a) eorum patet quod erant quasi reges vel pontifices sub summo imperatore et iudice et tamquam eius consiliarii sibi assistentes et circumsedentes, propter quod describuntur esse seniores tamquam magne experientie et prudentie et maturi ac providi iudicii et consilii. 3 Ad insinuandum autem quod liber signatus est comprehensivus summe sapientie Dei universi orbis gubernative et specialiter electorum suorum, Deus apparet hic tamquam summus et sapientissimus iudex et rector omnium, cuius gubernationes et documenta per magistrorum consilium descendunt ad nos quasi a pastore uno, prout dicitur Ecclesiastes ultimo [1].
4 Per istos igitur anagogice designantur celestes angeli et potissime supremi; allegorice autem prophete et apostoli ceterique prelati, per quorum documenta et consilia a Deo accepta regitur universa ecclesia.
5 Vel secundum Ioachim, duodecim apostoli per quos ecclesia de gentibus intravit ad Christum, et alii duodecim futuri evangelici per quos omnis Israel et iterum [f. 57vb] totus orbis convertetur ad Christum [2].
6 Dicuntur autem esse in circuitu sedis, quia ad defensionem et protectionem sancte matris ecclesie ordinati sunt quasi murus eius et etiam sicut famuli eius. 7 Sicut enim sedes Dei integratur ex ecclesia plenitudinis gentium et ex finali ecclesia reliquiarum Iudeorum et gentium tamquam ex parte sinistra et dextera, sic duodecim principes unius partis stant ad sinistram sedis et duodecim principes alterius partis stant ad dexteram eius. 8 Per eorum autem sedilia designantur ecclesie eis subiecte. 9 Infra autem ponuntur CXLIIII milia signati [3] et iterum CXLIIII milia agni [4], ut sic XXIV senioribus subiaceant bis CXLIIII milia, unicuique scilicet seniorum una legio habens XII milia, unaqueque legio autem est sedile senioris sibi presidentis sicut tota universalis ecclesia est sedes Dei. 10 Sive autem sic sive aliter, mistica tamen ratio numeri seniorum hic positi sumitur ex proprietatibus ipsius numeri et ex XXIV pontificibus eorumque XXIV sortibus per regem David constitutis, de quibus habetur I° Paralipomenon XXIIII° [5].
11 Prefatus enim numerus est habundans. 12 Nam (b) eius parte<s> (c) aliquote, simul sumpte, ultra ipsum superexcrescunt in duodecim. 13 Habet (d) enim partes septem aliquotas, scilicet (e) unum, duo, tria, quattuor, sex, octo, duodecim, que faciunt XXXVI. [f. 58ra] 14 Et ideo predictus numerus congruit superhabundanti maturitati et sapientie seniorum, qualem condecet esse in consiliis et iudiciis summi Dei. 15 Integratur etiam ex duobus duodenariis et ex duodecim binariis, tamquam continens perfectionem apostolicam in concordia gemine caritatis. 16 Consurgit etiam ex tribus octonariis, tamquam resurrectionis gloriam sanctis trium temporum et sancte Trinitatis cultoribus dandam esse designans.
17 Per stolas autem albas, quibus sunt induti, designatur candor glorie et singularis munditie, quam decet et oportet inesse primis et propinquioribus consiliariis et assessoribus purissimi Dei. 18 Quamvis, secundum Isidorum [6] et Papiam [7], stola sit ornamentum matronarum operiens earum caput et scapulas, dictaque stola a stolon, quod est missio, quia mittitur a dextro latere in levum humerum, in scriptura tamen sacra sumitur pro quacumque veste munda et ornata. 19 Unde Genesis XLI° dicitur quod Pharao vestivit Iosep stolam bissinam, et capitulo XLV° dicitur Iosep dedisse singulis fratrum suorum binas stolas, et capitulo XLVIIII° dicitur de Christo ex Iuda nascituro: Lavabit in vino stolam suam, 20 et Levitici XVI° (f) <quod> (g) sacerdos induetur stola linea et vestibus sanctis, 21 et Marchi XII° dicitur: Cavete a scribis, qui volunt in [f. 58rb] stolis ambulare, 22 et Luche XV° dicit pater: Cito proferte stolam primam et induite illum, scilicet filium eius.
23 Per coronas autem aureas designatur principatus seu prelationis auctoritas et premii ac meriti sanctorum dignitas.

 

(a) sedilibus] ex praem. B   T   (b) nam] namque B   T   (c) partes] parte P   (d) habet] habent B   T   (e) scilicet] om. B   T   (f) XVI] XIII B   T   (g) quod] om. P 

1 (Vulg. super thronos). 6. 17. 23. Ap 4, 4   3. Ec 12, 11   19. Gn 41, 42; 45, 22; 49, 11   20. Lv 16, 32   21. Mr 12, 38   22. Lc 15, 22

[1] Cfr. Olivi, Lectura super Proverbia et Lectura super Ecclesiasten, Ec 12, 11, pp. 224-225: « Secundo quia carnalibus et curiosis sunt predicta ad credendum et suscipiendum difficilia, comendat prescripta, et primo ex parte tradentis qui fuit sapientissimus et inuestigator ueritatis diligentissimus et studiosissimus et in pluribus factis et magnificentiis huius seculi multum expertus. Et pro hoc dicit: Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum (Ec 12, 9ab). Ex quo patet quod non solum fuit sapiens pro se, sed etiam quoad alios in sapientia famosus propter erudicionem multorum populorum. Et enarrauit que fecerat (Ec 12, 9b), id est: sua opera quibus sapientiam et temporalem mundi gloriam supra modum conquisiuerat, sicut patuit supra secundo (cfr. 2, 4-10). Et inuestigans scilicet profundas ueritates composuit parabolas multas (Ec 12, 9c) quarum aliquas habemus in isto libro, aliquas in Prouerbiis et Canticis. Dicit autem parabolas; tum quia multa tradidit occulte per similitudines; tum quia in hiis que etiam litteraliter accipi uoluit, multas alias ueritates quasi in parabolis abscondit. […] Quarto comendat ea simul ex tribus predictis subdens quod per magistrorum consilium data sunt a pastore uno (Ec 12, 11c), id est: a Christo qui est summus et unus pastor omnium animarum. In eo enim quod a Christo per prophetas data sunt, comendantur ex parte efficientis; in eo uero quod unanimi et deliberato consilio per eos data sunt, innuuntur esse plena ueritate, equitate et utilitate. In eo uero quod a pastore summo data sunt, comendantur de refectione et suauitate; quia pastoris est dare salubre pabulum suis ouibus ».
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 103ra-b: « Rursum numerus iste [vigintiquatuor] in sexti apertione signaculi colligendus esse monstratur, eo scilicet tempore quo consumandum esse credimus illud quod apostolus dicit: Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet [Rm 11, 25-26], nihilque de eo pertinere ad vetus testamentum, nisi forte dicat aliquis eo tempore colligendam esse summam istam ex omni tribu filiorum Israel quo isdem Iudeorum populus converterur ad Deum […] (103rb) Inde est quod illis, qui fuerunt primi, prostratis in deserto, novissimi duodecim cum filiis eorum qui ceciderant intraverunt terram illam fluentem (ut dicitur) lac et mel. Quia consumatis et ex parte consumptis in fine huius secundi status hiis qui abhorrentes nova emulantur adhuc vetera et antiqua, quasi ita liceat nunc prelatis ecclesiarum vivere secundum carnem quomodo videbatur licere patriarchis et prophetis, illi soli intraturi sunt in requiem illam, que in tertio statu seculi revelanda est, qui spreta vetustate littere, in novitate spiritus ambulare didicerunt. Igitur duodecim seniores duodecim esse apostolos nulla dubitatio est. Reliquos autem duodecim esse duodecim viros futuros, utrum sit intellectus an opinio lectoris iudicio derelinquo ».
[3] Cfr. Ap 7, 4.
[4] Cfr. Ap 14, 1.
[5] Cfr. 1 Par 24, 3-18.
[6] Isidori Etymologiarum, XIX, xxv, 3 (Lindsay, vol. II).
[7] Papias vocabulista, p. 335b.

215

<II.1.5 – Quinto magnificatur ex fulgurum ac vocum et tonitruorum
emissione valida a sede divina, ibi: Et de trono procedebant fulgura>

1 Et de trono procedebant, vel secundum aliam litteram procedunt, fulgura et voces et tonitrua, quia tam a Deo quam ab eius ecclesia et quam a sanctis, qui sunt sedes Dei, procedunt fulgura miraculorum, quorum claritas longe lateque coruscat sicut fulgura discurrentia; et voces rationabilis ac temperate predicationis, et tonitrua terribilium comminationum, vel tonitrua altiorum et spiritualium (a) documentorum, que competunt perfectioribus. 2 Voces enim in terra fiunt (b), tonitrua vero in celo seu ethere, vocesque sunt modice respectu tonitruorum.
3 Generaliter tamen per fulgura et tonitrua designantur omnes grandes et fortes influxus vel effectus manantes a Deo et eius sede, tam in malos conterendos vel deterrendos quam in electos excitandos et illuminandos et inflammandos.
4 Per fulgura etiam intelliguntur sancti superfervidi, aliorum quoad vitia incisivi et in bono inflammativi, de quibus Ezechielis I° dicitur quod ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis, 5 et Iob XXXVIII°: Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Assumus?.

 

(a) spiritualium] spiritualiorum B   T   (b) fiunt] sunt B   T 

1. 3. 4. Ap 4, 5   4. Ez 1, 14   5. Jb 38, 35

216

<II.1.6 – Sexto magnificatur ex septem lampadum et maris preclari
obsequiosa seu adornatoria ante sedem coassistentia, ibi: Et septem lampades>

1 Et [f. 58va] septem lampades ardentes ante tronum, scilicet erant, que sunt septem spiritus Dei. 2 Spiritus enim Sanctus, in suis septem donis seu in universitate suorum donorum per septenarium designata participatus et quasi multiplic<a>tus (a), facit ipsa et sanctos ipsis repletos ardere et lucere ad illuminationem et inflammationem ecclesie, que est tronus Dei, et etiam ad cultum divine maiestatis, in qua Deus stabiliter quiescit sicut in propria essentia sua.
3 Et in conspectu sedis, scilicet erat, tamquam mare vitreum simile cristallo. 4 Per mare designatur Christi amara et quasi infinita passio et lavacrum baptismale et penitentialis contritio et martiriorum perpessio (b) et pelagus sacre scripture. 5 Quodlibet enim horum est puritate et claritate et pervia perspicuitate vitreum et soliditate cristallinum. 6 Hec omnia etiam sunt ad utilitatem ecclesie ordinata et ad cultum et gloriam maiestatis Dei.
7 Scriptura etiam ideo manet in conspectu ecclesie, ut in ea valeant electi species facierum suarum prospicere ad cognoscendum se quales sint, et etiam ut in ipsa tamquam in speculo et per speculum possint intelligere invisibilia Dei.

 

(a) multiplicatus] multiplicitus P   multipartitus B   T   (b) perpessio] passio B   T ? 

1. Ap 4, 5   3. 4. Ap 4, 6

217

<II.1.7 – Septimo magnificatur ex quattuor animalium sedem Dei portantium
stupenda forma et iubilatoria laudum Dei resonantia, et iterum
ex dictorum seniorum concordi ad laudem animalium correspondentia, ibi: Et in medio sedis>

1 Et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia. Per hec (a) quattuor animalia anagogice designantur quattuor perfectiones Dei, quibus sustenta<n>t (b) totam sedem (c) ecclesie triumphantis et mi-[f. 58vb]-litantis, scilicet omnipotentia (d) magnanimis et insuperabilis (e), quasi (f) leo; et patientia seu sufferentia humilis omnium defectus quantum decet subportans et tolerans, quasi bos sub iugo vel curru; et prudentia rationalis omnia discrete et mansuete regens et moderans, quasi homo; et perspicacia altivola omniumque visiva et penetrativa et diiudicativa, quasi aquila.
3 Item per hec designantur angeli sustinentes nostram hierarchiam, vel supremi spiritus sustinentes hierarchiam angelicam, participantes (g) analogice quattuor perfectiones predictas. 4 De hiis autem dicit Dionysius pulchra XV° capitulo Angelice hierarchie, ubi dicit quod per leonem monstratur virtus angelorum ducativa et robusta et indomabilis et ab omni pompa exteriori sui occultativa, sicut leo venatoribus destruit et occultat sua vestigia cum cauda ne inveniatur et capiatur (h) ab eis. 5 Per bovem vero designatur ipsorum forte et iuvenile et intellectuale, sulcos dilatans in susceptionem celestium et germinativorum imbrium; per cornua vero designatur (i) custoditivum seu defensivum irretentibile. 6 Subdit etiam ibi de aquila [1].
7 Tertio designant quattuor dignitates Christi, scilicet regalem, per quam est quasi leo; et pontificalem, per quam se in sacrificium obtulit quasi [f. 59ra] vitulum; et magistralem, tamquam homo docens; et divinam, per quam est sicut aquila omnibus supervolans.
8 Designant etiam quattuor status eius. 9 Est enim natus ut homo, mactatus et passus ut vitulus, resurrexit ut leo, ascendit in celum ut aquila.
10 Item designant quattuor virtutes eius predictis statibus conformes, que sunt humilitas, patientia, constantia, contemplatio altivola.
11 Item designant quattuor evangelistas et quattuor evangelia per eos scripta, prout in principio super Mattheum satis ostendi [2]. 12 Ipsi enim portant sedem legis et doctrine et etiam vite Christi.
13 Item designant quattuor partes Testamenti Veteris et etiam Novi, que sunt ystoria, lex, sapientialis monitio et instructio, et prophetia. 14 Prima enim assimilatur vitulo terram aranti. 15 Secunda vero leoni terribili <et> (j) imperiali. 16 Tertia autem homini rationali. 17 Quarta vero prevolanti aquile et perspicaci.
18 Item designant quattuor sensus scripture. 19 Ystoricus enim assimilatur vitulo, terram humanorum gestorum sulcanti et adherenti terre et carni littere. 20 Moralis vero, mores hominum rationabiliter (k) et modeste componens, assimilatur homini. 21 Allegoricus vero, leoninos triumphos Christi et sanctorum ex gestis et verbis figuralibus trahens, leoni assimilatur. 22 Anagogicus vero, supercelestia contemplans, assimilatur aquile.
23 Item secundum Ricardum [3], desig-[f. 59rb]-nant omnes sanctos predicatores doctrine Christi in quattuor evangeliis contente.
24 Item per alium modum designant totum sanctum cetum ecclesie, cui presunt prelati quasi seniores. 25 Omnes enim electi sunt subiecti Deo et eius sedi, id est ecclesie. 26 Dividuntur autem in quattuor partes quia quidam preeminent in iustitia, quidam in temperantia, quidam in fortitudine et quidam in prudentia. 27 Et primi in iudiciis volant ut aquila (l), tamquam nullo favore vel timore vel avaritia irretiti. 28 Secundi autem mactant se ut vitulos Deo sacrificando (m). 29 Tertii vero sunt quasi leones. 30 Quarti autem sunt discreti ut homo. 31 Omnes enim sunt quasi iumenta Dei super se portantia Deum.
32 Item designant quattuor ordines sanctorum tam in Veteri quam in Novo Testamento. 33 In Veteri quidem fuerunt primo sancti patriarche humanum genus propagantes et sanctorum (n) instituentes, unde sunt quasi homo. 34 Secundo <sancti> (o) iudices. 35 Tertio sancti reges. 36 Quarto sancti prophete. 37 Vel si iudices numeres cum tertio tamquam principes, tunc pone pro eis sanctos pontifices in suis sacrificiis vitulum offerentes.
38 In Novo autem sunt primo apostoli principantes ecclesie quasi leo. 39 Secundo martires mactati ut vitulus. 40 Tertio doctores rationabiliter fidem et scripturam exponentes ut homo. 41 Quarto anachorite volantes ut aquila.
42 Horum enim quattuor ordinum exemplo et doctrina et merito et auctoritate sus-[f. 59va]-tentatur tota sedes ecclesiastica. 43 Istum autem modum videtur Iohannes magis prosequi infra in apertionibus quattuor sigillorum. 44 Si tamen omnes modos predictos in isto includas secundum illum ordinem qui competit istis, plenius inspicies (p) intentionem quattuor priorum apertionum et etiam totius visionis istius.
45 Sicut enim supra in principio notavi, Deus premittitur in hiis visionibus ut radix omnes status ecclesie continens exemplariter et causaliter et etiam collective, tamquam presentialiter omnibus ab eterno assistens et ipsos tamquam sua membra in se colligens [4].

 

(a) hec] om. B   (b) sustentant] sustentat P   (c) sedem] fidem B   T   (d) omnipotentia] super praem. in marg. P   (e) insuperabilis] invincibilis B   T   (f) quasi] sicut B   T   (g) participantes] participantque B   T   (h) capiatur] accipiatur B   T    (i) designatur]  designat B   T    (j) et] om. P   (k) rationabiliter] rationabilium B   (l) aquila] aquile B   T   (m) sacrificando] sacrificatos B   T   (n) sanctorum] sancte B    (o) sancti] om. P   (p) inspicies] inspiciens T

1. Ap 4, 6

[1] Cfr. Pseudo Dionigi Areopagita, De coelesti hierarchia, cap. XV, § viii, (PG 3, coll. 336 D–337 A; Roques-Heil-de Gandillac, pp. 184-186; Scazzoso-Bellini, p. 133).
[2] Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, ff. 1ra-3ra (« Quattuor facies uni », Ez 1, 6), ed. S. Piron in “Oliviana”, 4 (2012) https://journals.openedition.org/oliviana/498; De evangeliis, in Peter of John Olivi. On the Bible, pp. 144-149. Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 107vb.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ii (PL 196, col. 749C-D).
[4] Cfr. Prologus, Notabile VI.

218

1 Dicit autem ea esse in medio et in circuitu sedis.
2 Primo quidem ut servet naturam methafore. 3 Si enim ponas unam sedem rotundam vel quadratam super quattuor animalia, tenebunt tergum et quasi totum corpus interius, ita quod in medio se contingent; caput vero seu faciem tenebunt extra in circuitu, unum scilicet ante, aliud retro, et aliud a dextris et aliud a sinistris.
4 Secundo in misterium quod ecclesiam Dei defendunt quasi murus, ipsam circumdantes, et quasi pugiles, seu hostibus forinsecis se primo obicientes; et nichilominus sunt in medio eius tamquam per caritatem ei intimi, et quia tota ecclesia intendit in eos quasi in suum medium centrum. 5 Sunt etiam per sui recollectionem semper intus in medio, et per predicationem [f. 59vb] et gubernationem discursivam ad exteros circumquaque sunt quasi in circuitu.
6 Sumendo etiam stabilitatem maiestatis Dei per sedem, tunc sunt in medio eius tamquam eius intima pro posse penetrantes et in eius sinu intimo quiescentes, et tamen sunt in circuitu tamquam eius immensam et incomprehensibilem et simplicissimam lucem totaliter penetrare et pertingere nequeuntes, sed quasi sola eius forinseca, id est creat<o> (a) intellectui noscibilia, circumambientes [1].

 

(a) creato] creata P

1. Ap 4, 6

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 112vb (Ap 5, 11-12).

219

1 Sunt etiam plena oculis ante per plenam scientiam futurorum, et retro per plenam scientiam preteritorum.
2 Item ante per plenam prudentiam agendorum, et retro per timoratam considerationem divinorum iudiciorum.
3 Item ante per aspectum ad eterna premia directum, et retro ad caduca et temporalia spernenda et relinquenda exacutum.

 

1. 2. 3. Ap 4, 6

220

1 Et animal primum simile leoni et cetera.
2 Sed quare hec animalia ordinantur hic aliter quam Ezechielis I°. 3 Ibi enim ponitur facies hominis primo, secundo leonis, tertio vituli [1]. 4 Ad hoc potest triplex ratio dari ad presens.
5 Prima est quia ibi describitur Deus ut mundum provide regens et magnifice, et ideo premittitur facies hominis, maturam discretionem designans, ante constantiam leonis et robustam patientiam bovis. 6 Hic vero describitur deitas Christi ut trium-[f. 60ra]-phaliter potentis aperire librum, et ideo premittitur leo triumphans et subditur bos robustus.
7 Secunda est quia ibi non distinguuntur animalia in diversas species, sed solum quattuor facies cuiuslibet eorum designantes notitiam Christi sanctis impressam, qui sunt tamquam animalia Dei seu iumenta. 8 Christus autem in prima et sensibili facie occurrit eis ut homo, in superiori vero ut aquila, id est ut Deus; a dextris vero ut leo resurgens in gloria, a sinistris vero ut bos in cruce mactatus. 9 Hic vero distinguuntur animalia in quattuor species ac si regaliora et triumphaliora starent in fronte sedis, scilicet leo et aquila; reliqua vero sub tergo sedis, scilicet vitulus et animal habens faciem hominis. 10 Non enim dicit quod tertium animal esset simile homini, quia tunc non haberet speciem iumenti, sed solum dicit quod habebat faciem quasi hominis ac si totum reliquum corpus esset simile animali bruto. 11 Et secundum hoc incipiendo a leone, quasi in dextera parte frontis sedis stante, veniebatur per vitulum ad hominem, deinde ad aquilam, in signum quod desiderium et <spes> (a) glorie et resurrectionis Christi nos animat et ducit ad tolerantiam passionum, per quarum experientiam facti discreti ascendimus ad contemplativum volatum et amplexum glorie Christi predesiderate (b).
12 Tertia ratio [f. 60rb] est quia illic per quattuor facies designantur quattuor evangeliste seu quattuor evangelia ipsorum. 13 Inter quos primus est Mattheus, humanam generationem Christi narrans et ab ea exordiens. 14 Secundo Marchus, a leonis (c) rugitu predicationem (d) Christi incipiens. 15 Tertio Luchas, a sacerdotio inchoans et Christum in templo oblatum quasi vitulum vel agnum narrans. 16 Quarto est Iohannes, quasi aquila. 17 Hic vero per quattuor animalia principalius (e) designantur quattuor primi status seu ordines ecclesie Dei et quadruplex perfectio Christi per quam et secundum quam sunt formati, prout infra in apertionibus sigillorum patebit. 18 Nam primum animal, scilicet leo, ostendit ea que videntur in prima apertione, et secundum, scilicet vitulus, ostendit ea que in secunda, et tertium ea que in tertia, et quartum ea que in quarta.

 

(a) spes] species P   (b) predesiderate] desiderate B   T   (c) leonis] leonino B   leone vivo (?) T   (d) predicationem] predicationis B   (e) principalius] principaliter B   T

1. 10. Ap 4, 7

[1] Cfr. Ez 1, 10.

221

1 Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas.
2 Secundum Dionysium, libro Angelice hierarchie, capitulo XIII°, ubi loquitur de sex alis seraphin, primus binarius alarum significat supremas intelligentias eorum, medius vero medias et infimus infimas, et possunt accipi pro visione Dei que est omnium prima, et pro visione sui que est quasi media, et pro visione eorum que sub se, que est infima. 3 Et subdit quod per alas tegentes caput designatur ipsorum reverentia ad nullatenus perscrutandum altiora sua facultate, [f. 60va] per alas vero tegentes pedes designatur eorum reverentia ad non perscrutandum nimis profunda, per alas vero medias, quibus semper volabant, monstratur eorum incessabilis et altivola motio operationum imitativarum Dei, mensuram facultatis sue non excedentium nec ab illa deficientium [1].
Et idem dicit IIII° capitulo Ecclesiastice hierarchie [2], ubi exponit misterium duodecim alarum quibus suo tempore operiebatur crisma dum consecrabatur, quasi secundum eum essent ibi sex ale unius seraphin et sex ale alterius, prout dicitur Isaie VI° [3].
5 Vel per duas alas tegentes caput significantur aspectus, intellectus et affectus elevati ad contemplandum et venerandum altitudinem divine maiestatis; per duas vero tegentes pedes contemplatio et veneratio profundorum iudiciorum Dei; per medias vero, cum quibus volabant, contemplatio propriorum et interiorum suorum.
6 Item moraliter per sex alas animalium designantur sex virtutes. 7 Due enim quibus corpora velant sunt penitentia et misericordia. 8 Hiis enim velantur seu delentur et remittuntur nostra peccata. 9 Petrus enim Actuum III° dicit: Penitemini, ut deleantur peccata vestra. 10 De misericordia vero <dicitur> (a) Thobie IIII°: Elemosina ab omni peccato et morte liberat, 11 et Ecclesiastici [f. 60vb] III°: Elemosina resistit peccatis, 12 et Danielis IIII°: Peccata tua elemosinis redime, 13 et Luche <XI>° (b): Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, 14 et Matthei V°: Beati misericordes, quia (c) ipsi misericordiam consequentur.
15 Due vero ale quibus tegunt faciem, id est suam sanctitatem, sunt humilitas et patientia.
16 Due vero quibus volant sunt fides et spes. 17 Caritas enim est ignis seraphicus quo sancta animalia sunt plena; sunt enim ignita quasi carbones et lampades ardentes, prout dicitur Ezechielis I° [4].
18 Item secundum Ioachim, per viginti quattuor alas horum animalium allegorice designantur viginti quattuor legiones sanctorum designate per viginti quattuor sedilia seniorum, ita quod unicuique animali ascribuntur sex seniores et sex sedilia. 19 Seniores enim iunguntur sedilibus et sedilia animalibus et animalia trono Dei, ut summa unitatis compage Dei universa ligentur. 20 Dividit enim viginti quattuor legiones in quattuor partes secundum quattuor animalia, ita ut « in leone accipiamus fortes in fide, in vitulo autem robustos in patientia, in homine preditos scientia, in aquila contemplatione suspensos » [5].
21 Item secundum eum, per sex alas sex generationes tricenarie designantur [6]. 22 Nam duo primi ordines, scilicet apostolorum et martirum per duo prima animalia designati, continent [f. 61ra] duodecim generationes, id est CCCLX (d) annos a Christo usque ad pacis et doctrine affluentiam circa Constantini tempora datam. 23 Sic etiam duo sequentes ordines, scilicet doctorum et anachoritarum, tantumdem tempus continent usque scilicet ad Karolum magnum.
24 Item per sex alas designatur intelligentia scripture sacre continentis opera sex etatum, vel altivola Dei dilectio et glorificatio ex ipsis sex operibus consurgens.

 

(a) dicitur] om. P   (b) XI] IX P   (c) quia] quoniam B   T   (d) CCCLX] CCCXL B   CCCXL corr. CCCLX T

1. Ap 4, 8   9. Ac 3, 19   10. Tb 4, 11   11. Ecli 3, 33   12. Dn 4, 24   13. Lc 11, 41 (Vulg. et ecce)  14. Mt 5, 7   17. Ez 1, 13

[1] Cfr. Pseudo Dionigi Areopagita, De coelesti hierarchia, cap. XIII, § 4 (PG 3, coll. 304 D–305 A; Roques-Heil-de Gandillac, pp. 157-158; Scazzoso-Bellini, pp. 122-123); Bonaventura, Collationes in Hexaëmeron, XIX, 19, in Sancti Bonaventurae Sermones Theologici, Roma 1994 (Sancti Bonaventurae Opera, VII/1), p. 354.
[2] Cfr. Pseudo Dionigi Areopagita, De ecclesiastica hierarchia, cap. IV, iii, 8 (PG 3, col. 481 B; Scazzoso-Bellini, p. 202).
[3] Cfr. Is 6, 1-3: « In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea, quae sub ipso erant, replebant templum. Seraphim stabant super illud: sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum: plena est omnis terra gloria eius ».
[4] Cfr. Olivi, Postilla in Isaiam, p. 229 (ad Is 6, 2): « “Seraphim”. Potest exponi de angelis, de apostolis, de duobus Testamentis et prophetis, de seraphicis et spiritualibus viris, apostolorum filiis, quorum patri seraph apparuit cum impressione sacrorum stigmatum. Ternarius vero binarum alarum significat trinum respectum hierarchicum, de quo Hierarchiae angelicae decimo capitulo, scilicet ad suprema, media et infima, seu ad suscipiendum et ad suscepta conservandum et tandem ad communicandum vel ad Deum colendum, ad se custodiendum et ad regendum inferiora. De hac visione agitur partim septimo capitulo Angelicae hierarchiae et decimo tertio. Item, senarius alarum significat contemplationem sex operum Dei et sex graduum contemplationis, quos docet Ricardus, libro De arca mystica [De gratia contemplationis, I, vi; PL 196, coll. 70 B-72 C], vel sex beatitudinum, quae perducunt ad septimam, in qua est pax. Vel ipse seraph est caritas seu animus, prout est caritate ignitus. Et fides et spes sunt superiores alae vel donum sapientiae et intellectus. Iustitia et misericordia sunt duae alae mediae, et per has volamus in vita activa seu ad proximum. Ultimae vero alae sunt poenitentia humilis et patientia mentis, et per has velamus pedes et corpus, id est, nostra verecundia, infima et debilia ». Cfr. Ubertino da Casale, Arbor vitae, lib. V, cap. iiii (« Iesus seraph alatus »), pp. 439b-441b.
[5] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 108rb.
[6] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 1 (Patschovsky 2, p. 205, 7-13).

222

1 Sequitur: Et (a) in circuitu et intus plena sunt oculis, id est perspicaciter et circumspecte vident sua interiora et exteriora, et etiam interiora et exteriora Dei et ecclesie et scripture sacre. 2 Precavent etiam hostes impios in circuitu ambulantes et insidias diaboli, qui tamquam leo circuit querens quem devoret. 3 Discutiunt etiam sua interiora, ut corrigant defectus et ordinent bona.
4 Nota (b) quod plenitudo oculorum appropriatur ordini cherubin secundum Dionysium; trinus autem ordo alarum seu valde esse alatum appropriatur seraphin secundum ipsum, sicut et (c) expansio et volatus amoris [1]. 5 Unde proprietates supreme hierarchie ascribit animalibus istis. 6 Nam in hoc quod portant maiestatem Dei habent proprietatem tronorum. 7 Sunt etiam plena oculis in circuitu per circumspectionem morum, et intus per rectam et piam discretionem cogitationum.

 

(a) et] om. B   T   (b) nota] etiam add. B   T   (c) et] om. B   T

1. 7. Ap 4, 8   2. 1 Pt 5, 8

[1] Cfr. Pseudo Dionigi Areopagita, De coelesti hierarchia, cap. VII, § 1 (PG 3, col. 205 B-D; Roques-Heil-de Gandillac, pp. 106-108; Scazzoso-Bellini, pp. 99-100); De ecclesiastica hierarchia, cap. IV, iii, 7 (PG 3, col. 481 A; Scazzoso-Bellini, p. 202).

223

1 Et requiem [f. 61rb] non habebant die ac nocte, id est numquam cessabant a subscripta (a) Dei laude, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est et qui erat et qui venturus est, id est semper et in prosperis et in adversis laudant Deum trinum et unum de summa sanctitate et omnipotentia et eternitate omnium preteritorum et presentium et futurorum comprehensiva et gubernativa.
2 Nota autem quomodo posuit non habere requiem pro non cessare ab actu, ex hoc quia nos communiter laboramus in diu continuando quemcumque actum. 3 Unde posuit consequens pro antecedente, scilicet (b) laborare pro semper continuare actum, et est mos apud nos frequens.
4 Nota etiam quod supremum actum glorie et ordinis seraphici ascribit animalibus, scilicet eternam et iubilatoriam laudem Dei unius et trini, ipsamque ponit ultimo sicut et facit (c) infra post apertionem libri [1], quia in ipsa est ultimus finis noster.
5 Dicunt autem ter sanctus subdendo in singulari Dominus Deus, tamquam laudantes Deum trinum et unum. 6 Sicut autem prima petitio quam docuit nos petere Christus est sanctificetur nomen tuum, sic summus actus laudis Dei est affectualiter et iubilatorie dicere sanctus et cetera [2]. 7 Nulla enim perfectio in Deo vel in nobis consideratur ut summe perfecta nisi consideretur ut virtuosa et sancta, quod in [f. 61va] Deo prehabundat in tantum ut tota sua essentia sit virtus et sanctitas, vel equitas (d) et caritas et e contrario. 8 Nota etiam quod (e) dicendo sanctus non solum ascribunt sanctitatem essentialem, sed etiam omnem aliam sibi tamquam summe cause ascribunt.

 

(a) subscripta] scripta T   (b) scilicet] om. T   (c) facit] faciet B   (d) vel equitas] om. B   (e) supremum actum glorie – quod] om. T

1. 5. 8. Ap 4, 8

[1] Cfr. Ap 5, 8-14.
[2] Cfr. F. M. Delorme, L’explication littérale du Pater selon Pierre-Jean Olivi, pp. 185-186: « Quoniam autem illud prius et super omnia est petendum quod prius et super omnia est amandum et desiderandum, Deus autem super omnia est amandus a nobis et ei prius et super omnia honorem et gloriam desiderare debemus; ideo primo ponitur petitio in qua Deo petimus gloriam et honorem, non qualemcumque, sed talem quae sui nominis sanctificatio dici possit. Et hoc fit cum dicimus. Sanctificetur nomen tuum, quod idem est dicere: sic laudetur et glorificetur nomen tuum, seu tua majestas per tuum nomen significata, quod tanquam sanctissimum reputetur et habeatur, sicut et ab illis supremis et seraphicis spiritibus fit, quando in caelis sine requie et cum summo clamore dicunt: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth etc. (cfr. Is 6, 3) ».

224

1 Et cum darent illa quattuor animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super tronum, viventi in secula seculorum, proc<i>debant (a) viginti quattuor seniores ante sedentem in trono. 2 Supradictam laudem vocat dare Deo gloriam, <quia> (b) ascribit Deo suam essentialem gloriam qua est in se essentialiter beatus et gloriosus. 3 Dat (c) etiam honorem, quia est actus quo Deus a laudantibus honoratur et quo se subiciunt ei tamquam summe reverendo et tamquam Deo suo summe ab eis honorando. 4 Dat (d) etiam benedictionem, quia optat (e) Deo et ascribit omnia bona. 5 Potest etiam dici quod per tria predicta significat idem, sed sic ingeminat ea ad plenius exprimendum et magnificandum affectum laudantium et actum sue laudis et precellentiam Dei laudati.
6 Prout autem per seniores designantur quicumque superiores sanctis per animalia designatis, significatur per correspondentiam laudis eorum ad laudem animalium quod prelati valde glorificant Deum ex hoc quod vi-[f. 61vb]-dent eum a suis subditis perfecte laudari. 7 Unde et hoc modo angeli gaudent et glorificant Deum quia nos per eorum ministerium Deum glorificamus, et etiam Christus glorificavit Patrem de illuminatione discipulorum suorum, prout dicitur Matthei XI° [1] et Luche X° [2]. 8 Significatur etiam quod totam coronam sue pontificalis seu pastoralis auctoritatis suique magisterii et ministerii super eos non ascribunt sibi nec suis meritis sed soli Deo.
9 Prout autem per seniores designantur inferiores animalibus in sanctitate, quamquam sint superiores in (f) auctoritate, significatur quod laus sanctorum excitat minus sanctos ad laudem.
10 Item prout per animalia designatur quadruplex perfectio Dei iuxta primum modum superius tactum [3], tunc huiusmodi perfectiones dicuntur Deum trinum et unum laudare tum quia ex ipsis est et apparet summe laudandus, tum quia suos contemplatores excitant et accendunt ad Deum summe glorificandum, et sub hoc sensu non est mirum si ad laudem animalium subsequitur (g) laus seniorum.

 

(a) procidebant] procedebant B   P   T   (b) quia] que P   (c) (d) dat] dant B   T   (e) optat] optant B   T   (f) in] om. B   T   (g) subsequitur] subsequatur et B   T

1. Ap 4, 9.10   2. 3. 4. Ap 4, 9

[1] Cfr. Mt 11, 25.
[2] Cfr. Lc 10, 21.
[3] Cfr. Ap 4, 6.

225

1 Item in laude seniorum (a) ponit quattuor actus, scilicet procidere ante sedentem, et adorare ipsum, et coronas suas mittere ante tronum, 2 et quarto dicere: Dignus es, Domine et cetera.
3 Primus enim significat [f. 62ra] sui ipsius ad Deum et coram (b) Deo profundissimam et quasi annullativam (c) humiliationem et subiectionem.
4 Secundus vero veram et cordalem sue creationis a Deo et iustificationis et glorificationis omnisque gubernationis recognitionem, et ipsius creatoris sueque maiestatis servilem seu subiectissimam venerationem.
5 Tertius vero designat totius meriti sui ac triumphi et premii totalem Deo attributionem et visceralem et obsequiosam oblationem. 6 Quia vero mittere coronas coram Deo includit actum deponendi eas de capite proprio, ideo in hoc ipso designatur quod sic vehementer ascribunt eas Deo, tamquam earum summo et primo et totali principio, quod quasi totaliter eas abnegant a se ipsis et a propria causalitate et merito. 7 Per hoc autem quod dicit eas mitti (d) ante tronum, designatur quod etiam eas ascribunt matri ecclesie, unusquisque quidem angelorum celesti hierarchie, sancti vero homines tam celesti quam subcelesti ecclesie. 8 Nec mirum, quia omnis pars in quantum pars ordinatur ad totum sicut ad suum finem, et quod sibi datur datur (e) a Deo propter bonum totius, nec accipit gratiam nisi consistendo in toto et in (f) unitate totius, nec conservatur nisi in ipso, et in sinu totalitatis et unitatis sui totius perficitur et fovetur.
9 Prout autem per seniores [f. 62rb] significantur inferiores trono Dei tamquam subditi eius, per tronum vero superiores patres et sancti, tunc designatur quod suas coronas ascribunt non solum principali cause, scilicet Deo, sed etiam ministeriali et cooperative, scilicet sanctis superioribus suis.
10 Per quartum vero significatur intellectualis et affectualis actus eorum, qui est formaliter et essentialiter ipse actus laudis. 11 Significat (g) etiam secundario vocalem laudem sanctorum post resurrectionem corporum suorum, et forte aliquam in angelis per signa intellectualia a magis interno actu mentis eorum causata, iuxta unum modum quo ponuntur sibi invicem loqui per signa [1].

 

(a) item in laude seniorum] om. T   (b) coram] coronam T   (c) annullativam] anichilativam B   T   (d) mitti] mittit T   (e) datur] om. T   (f) in] om. T   (g) significat] significatur B

1. Ap 4, 10   2. Ap 4, 11

[1] Cfr. l’edizione in rete data da S. Piron della Quaestio de locutionibus angelorum (cap. 7, qu. 7-8 della Lectura super librum ‘De angelica hierarchia’) di Olivi, in “Oliviana”, 1 (2003) http:/oliviana.revues.org/index18html.

226

1 In hoc autem ultimo actu laudis tangunt (a) principaliter duo, scilicet dignitatem Dei <ad> (b) summam laudem a nobis accipiendam; secundo rationem huius ex parte beneficii ab ipso dati et in nobis suscepti.
2 Pro primo dicunt: Dignus es, Domine Deus noster, accipere, scilicet a nobis, gloriam et honorem et virtutem. 3 Ricardus: gloriam et honorem et virtutem damus Deo quando ipsum solum supersubstantialiter gloriosum et honorabilem et insuperabilem predicamus. Ipse vero a nobis que damus accipit quando nostris laudibus pie et dignanter annuit [1].
4 Item per hec tria designatur quod totam nostram gloriam qua formaliter perficimur, et honorem quem super alios habemus et quem ab aliis suscipimus [f. 62va], et virtutem qua bona operari possumus, debemus sibi ascribere et offerre tamquam digno sibi offerri.
5 Deinde rationem huius subdit: quia tu creasti omnia, id est omnes substantias et etiam (c) omnes formas et proprietates et omnes essentias etiam accidentium quantumcumque minimas. 6 Quia vero posset dici quod ex necessitate vel propter propriam utilitatem ea creavit <aut quod saltem non ab eterno ea creavit> (d) aut creare voluit, ideo hec omnia excludens subdit: et propter voluntatem tuam erant, scilicet ab eterno in tuo velle et in tua causali virtute antequam essent in se ipsis facta, et tandem in suo tempore creata sunt. 7 Ricardus: quecumque de rebus conditis dici possunt, incomprehensibiliter et ineffabiliter semper erant in voluntate divina et postmodum aliquando originem acceperunt et apparuerunt creata, quia omnia semper per bonitatem in voluntate habuit et per potentiam aliquando creavit [2].
8 Vel sensus est: quia (e) ab initio mundi erant et creata sunt per liberam et gratuitam voluntatem Dei. 9 Primus tamen modus est subtilior et perfectior et magis consonus modo Iohannis, qui hoc verbo erat utitur sepe pro eternitate inante ut cum pluries supra dixit: qui est et qui erat, 10 et cum ait: In principio erat Verbum, et preterea ibidem subdit: quod factum est, erat vita in ipso, id est eternaliter vivebat in Dei verbo [3].

 

(a) tangit] tanguntur B   (b) ad] et P   (c) etiam] om. B   T   (d) aut quod saltem non ab eterno ea creavit] con. ex B   T   om. P   (e) quia] quod B   T

2. 5. 6. Ap 4, 11  9. Ap 1, 4.8; 4, 8   10. Jo 1, 1.3.4 (Vulg. in ipso vita erat)

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ii (PL 196, col. 754 B).
[2] Ibid., col. 754 C.
[3] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 7 (Patschovsky 2, p. 265, 3-13): « Dicit ergo Iohannes de Christo: “Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat” [Jo 1, 15.27.30], quia nimirum futurus Christi adventus, in quo est revelanda claritas maiestatis, preponitur primo eius adventui, in quo est humanitas revelata, quia humanitas quidem ex tempore esse cepit, divinitas vero sine tempore est. Et bene non ait: ‘fuit’, sed ‘erat’, quia ‘erat’ et ‘est’ divinitatis est, ‘fuit’ et ‘erit’ humanitatis; nam ‘fuit’, ‘fuerat’ et ‘erit’ vix umquam aut numquam divinitati conveniunt. Sane hoc verbo ‘erat’ Iohannes maxime usus est, iuxta illud evangelii sui: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Jo 1, 1] ; et in Apocalypsi: Qui erat, et qui est, et qui venturus est [Ap 1, 4] ».

 

QUINTUM CAPITULUM

 

227

<IIa visio>

<prosequitur Ia pars huius secunde visionis, describens fontalem radicem et causam septem apertionum libri per septem tempora ecclesiastica complendarum>

<II.2 – Secundum est mansio libri signati in dextera eius, quinto capitulo: Et vidi in dextera>

[f. 62vb] 1 Et vidi in dextera sedentis super tronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. 2 Preostensa gloria et magnificentia maiestatis Dei, hic accedit ad ostendendum profunditatem incomprehensibilem libri sui. 3 Qui quidem liber est primo idem quod Dei essentialis prescientia et totius reparationis universe (a) fiende per Christum predestinatio, et per appropriationem est ipsum Verbum Patris prout est expressivum sapientie eius et prout Pater, ipsum generando, scripsit in eo omnem sapientiam suam [1].
4 Secundo modo est idem quod scientia mentium angelicarum ipsis a Deo data et in eis scripta, prout est de totali gratia et gloria electorum et totius cultus Dei consumandi per Christum, et multo magis est scientia universorum scripta a Deo in anima Christi.
5 Tertio est idem quod totum volumen scripture sacre et specialiter Veteris Testamenti, in quo Novum fuit inclusum et sub figuris variis signatum et velatum.
6 Visus autem est in dextera Dei, tum quia est in eius plena potentia et facultate, tum quia continet promissiones Christi gratie (b) et glorie et etiam largitiones et preparationes, que dicuntur spectare ad dexteram sicut adversa vel bona temporalia dicuntur spectare ad sinistram.
7 Erat etiam in dextera sedentis [f. 63ra] super tronum, tum quia continet leges et precepta summi imperatoris et sententias et iudicia summi iudicis, tum quia altam et stabilem et maturam et quietam ac recollectam mentem requirit ad hoc quod intellectualiter haberi et intelligi possit, unde et talis est intelligentia Dei.
8 Est etiam scriptus intus et foris propter varios sensus vel intellectus ipsius, quorum quidam sunt magis intrinseci et nobis magis absconsi, quidam vero sunt magis forinseci et noti. 9 Et hoc dico respectu omnium supradictarum apertionum libri, prout in primo generali principio edito de hoc verbo super totam scripturam diffusius pertractavi [2]. 10 Liber etiam scripture sacre habet litteralem sensum foris, intus vero anagogicum et allegoricum et moralem. 11 In sensu etiam litterali habet foris ystorica gesta et exempla sanctorum et suorum exteriorum operum, intus vero profundiores sententias divinorum preceptorum et sapientialium documentorum.

 

(a) universe] universi B   T   (b) gratie] et praem. B   T

1. 6. 7. 8. Ap 5, 1

[1] Cfr. Olivi, Lectura super Proverbia, Pro 8, 22, pp. 271-272: « Septimo se esse eternam et eternaliter in Deo conceptam et stantem et omnium creatricem predicat et tamen ex tanta sui altitudine non hominum societatem dedignari, sed eam singulariter querere et amplecti ostendit, ibi: Dominus possedit me (8, 22a) […] Nota autem quod in septimo aperte insinuat se esse personam a Patre distinctam et ab eo et intra ipsum conceptam et genitam et a Patre ante omnia sua opera possessam, id est: habitam tamquam rem non solum essentialiter, sed etiam originaliter suam. Unde le possedit non significat hic dimidium, sed solum plenam facultatem et intimitatem habendi et originalem auctoritatem habentis in sapientiam genitam […] Nota quam congrue hic subinducit genituram Verbi eterni: primo quia per unum modum expressiue sapientie gignitur, secundo quia more Veteris Testamenti hic sub uelamine cuiusdam communis nostre intelligentie potuit eius propria intelligentia uelari. Quia enim nos nihil actu intelligimus nisi intra nos nostram actualem intelligentiam gignendo, hinc est quod, quando Dei actualem intelligentiam cogitamus, ymaginamur eam quasi a Dei intellectu genitam et acsi actuale uerbum eius, quamuis secundum rem non ita sit in Deo. Potissime etiam hoc ymaginamur respectu eorum que Deus ex electione libera excogitauit et fecit, sicut utique actuale fieri et esse creatorum et creandorum et actualem ordinem eius inditum Deus libere preelegit et excogitauit. Et ideo Salomon in loco isto in quo de sapientiali ordine operum uniuersi a Deo excogitato loquitur, introducit sapientiam ut genitam ita quod communitas auditorum potuit hoc concipere pro essentiali intelligentia Dei non secundum rem, sed secundum solum nostrum modum apprehendendi genitam. Sapientiores uero potuerunt ex hoc ulterius manuduci et sursum agi ad intelligendum in Deo reale Verbum a Dei paterna et actuali intelligentia personaliter genitum ». A Proverbi 8, 31, Olivi così spiega la sapienza, ludens in orbem terrarum: « id est: instar ludentis mira et iocunda spectacula in uniuerso orbe formans. Vel ludens, id est: continuis deliciis in meis operibus iubilans et psallens et ad psallendum prouocans. Loquitur enim de se acsi de puella deliciosissima coram Patre in aula sua ludente et psallente ».
[2] Cfr. Peter of John Olivi. On the Bible. Principia quinque in Sacram Scripturam, De causis Scripturae, pp. 43-63 (nell’edizione il principium, che assume il tema iniziale da Ap 5, 1, è collocato al secondo posto, dopo il De studio Scripturae).

228

1 Visus etiam est signatus sigillis septem plurimis ex causis, quarum ad presens tres vel quattuor assignantur (a) subscriptis apertionibus amplius congruentes.

<I. Prima causa septem sigillorum est quia septem sunt defectus in nobis claudentes nobis intelligentiam huius libri; hiis etiam per ordinem correspondent septem apertiones libri subscripte>

2 Prima est quia septem sunt defectus in nobis claudentes nobis (b) intelligentiam huius libri.
<I> 3 Primus est cecitas intellectus, tam penalis quam culpabilis quam naturalis.
<II> 4 Secundus est sensualis [f. 63rb] et corporalis vite nimius amor, eiusque nimia brutalitas et impetuositas.
<III> 5 Tertius est nostre phantasie proterva et erronea cervicositas.
<IV> 6 Quartus est nostre libertatis superba indomabilitas.
<V> 7 Quintus est ad omne arduum et divinum tristissima et laboriosa difficultas, ac per consequens torpens et languens accidiositas.
<VI> 8 Sextus est ad omnia spiritualiora et deiformiora opposita difformitas et semotissima extraneitas, propter quod adolescens vagus dicitur a Christo abisse in regionem longinquam, 9 et de filiis vagis (c) dicitur Isaie I° quod alienati sunt retrorsum, 10 et in Psalmo dicitur: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?, scilicet in Babilone, que confusio interpretatur; 11 et Baruch III° dicitur (d): Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es; inveterasti (e) in terra aliena?.
<VII> 12 Septimus est solorum sensibilium huius mundi experimentalis apprehensibilitas. 13 Nichil enim alterius seculi possumus hic experiri nisi per supernos spiritus reveletur, et ideo humana scientia et investigatio sumit sua prima (f) principia ab elementis <huius> (g) mundi, propter quod est respectu supernaturalium et superintellectualium valde fallax, prout docet Apostolus ad Colossenses II° et Ia ad Corinthios I°, ubi dicitur quod Deus fecit (h) stultam sapientiam huius mundi. 14 Nam, [f. 63va] quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam predicationis salvos facere credentes.
15 Hec autem septem non solum dicuntur sigilla quia claudunt nobis librum sapientie Dei, sed etiam quia per punitivam iustitiam Dei et etiam per permissivam (i) sunt sigillariter nobis impressa. 16 Ipsa enim sunt caracter et imago bestie [1].

 

(a) assignantur] assignentur B   T   (b) nobis] om. B   T   (c) vagis] nequam B   T   (d) dicitur] om. B   T   (e) inveterasti] et praem. B   T   (f) prima] om. T   (g) huius] huiusmodi P   (h) fecit] facit T   (i) permissivam] permissionem T

8. Lc 15, 13   9. Is 1, 4   10. Ps 136, 4   11. Bar 3, 10.11   13. Col 2, 8; 1 Cor 1, 20 (Vulg. stultam fecit Deus sapientiam)   14. 1 Cor 1, 21

[1] Cfr. Ap 13, 16; 14, 9; 16, 2; 19, 20; 20, 4.

229

1 Hiis etiam per ordinem correspondent septem apertiones libri subscripte (a).
<I> 2 Nam in prima triumphalis lux fidei, procedens a Christo quasi acuta sagitta ex archu, penetravit et illustravit cecos in (b) tenebris sedentes.
<II> 3 In secunda vero fervor fidei, usque ad martiriorum perpessionem, brutalem vitam gentilium et amorem ipsius extinxit.
<III> 4 In tertia autem lux fidei, phantasias hereticorum protervas et erroneas modeste et rationabiliter infringens et reprobans, docuit nostre phantasie proterviam per fidem Christi captivare sibique subicere et ab ipsa regi. 5 Phantasia enim hereticorum est statera falsa spiritus sedentis in equo nigro, id est in organo sensus et imaginationis sapientie luce privato.
<IV> 6 In quarta vero mors sedens in equo pallido, id est in [f. 63vb] carne quasi iam emortua pallescente, domuit et infregit superbam libertatem orientalium ecclesiarum nolentium subici sedi et fidei Petri. 7 Et certe nichil validius ad infringendam superbiam imperii nostri quam consideratio assidua et experientia humane fragilitatis et mortis, unde Ecclesiastici X° ad retundendam hominis superbiam dicitur: Quid (c) superbis terra et cinis?, 8 et capitulo VII° dicitur: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
<V> 9 In quinta autem, contra torporem accidie et otii quinti temporis, quod est sentina luxurie et omnis iniquitatis, clamant sancti martires eorum sanguinem, id est penales labores et dolores usque ad mortem, vindicari in illos.
<VI> 10 In sexta vero Babilon adultera et a viro suo, scilicet Christo, abalienata (d) subvertitur per maximum terremotum et per iram Agni [1], et post hoc signantur signo et caractere Dei novi milites Christi.
<VII> 11 In septima autem experientur sancti silentium magnum celi, id est pacem celestis glorie que exsuperat omnem sensum. 12 Sicut autem tactum est supra [2], ad consumationem septime spectat nuda et beata visio et fruitio Dei, per quam liber [f. 64ra] vite erit plene apertus.
13 In solutione predictorum defectuum etiam includitur solutio culpe et sui debiti, quod per pretium passionis Christi solutum est Dei iusti<tie> (e) et sententie, que secundum septuplam rationem iustitie habebat vim septem sigillorum nobis claudentium librum vite.

 

(a) subscripte] scripte B   T   (b) in] et praem. B   T   (c) quid] quare B   T   (d) abalienata] alienata B   T  (e) iustitie] iustisssime P   iustitie B   T

7. Ecli 10, 9 (Vulg. superbit 8. Ecli 7, 40   11. Ph 4, 7

[1] In sexta vero – et per iram agni, prout sexta apertio narrat] Baluzii-Mansi Miscellanea, 261 B, XX. Le parole prout sexta apertio narrat non seguono nel Par. lat. 713 le parole et per iram agni, ma si trovano al f. 65va, r. 25.
[2] Cfr. Prologus, Notabile VI.

230

<II. Secunda causa seu ratio septem sigillorum libri est quia in Christo crucifixo fuerunt septem secundum humanum sensum et estimationem abiecta, que claudunt hominibus sapientiam libri eius; istis autem correspondent septem apertiones>

1 Secunda causa seu ratio septem (a) sigillorum libri est quia in Christo crucifixo fuerunt septem secundum humanum sensum et estimationem abiecta, que claudunt hominibus sapientiam libri eius.
2 In eius enim cruce et morte apparet humano sensui summa impotentia (I) et angustia (II) et stultitia (III) et inopia (IV) et ignominia (V) et inimicitia (VI) et sevitia (VII).
<III> 3 Vinci enim ab occisoribus et morte acerbissima cruciari aperte pretendunt impotentiam et angustiam.
<III> 4 Deum autem humanari ac sperni et mori, ut Deomet satisfiat (b) de iniuriis sibi ab alio (c) factis, et ut illos tali pretio redimeret, qui simpliciter erant sub dominio suo et quos per solam potentiam salvare poterat, pretendit summam stultitiam.
<VIVII> 5 Quod etiam Deus velit suum unigenitum tanta pati, nec aliter velit reconciliari [f. 64rb] homini quem creavit, pretendit summam inimicitiam et etiam sevitiam.
6 Item septem predicta videntur consimiliter esse in eius doctrina et vita. 7 Docuit enim vitam et legem summe abiectionis et paupertatis et austeritatis et mortificationis, et quod homo non solum parentes et amicos, sed etiam se ipsum et suam vitam corporalem abneget et odiat et persequatur tamquam suos inimicos [1]. 8 Docuit etiam multa que sapientibus huius mundi impossibilia esse videntur, ac per consequens et stulta.
9 Constat autem quod mundi et carnis prudentia toto posse querit et estimat contraria horum septem.

 

(a) septem] om. T   (b) satisfiat] satisfaciat B   T   (c) alio] sibi add. T

[1] Cfr. Mt 16, 24; Mr 8, 34; Lc 9, 23; 14, 26; Jo 12, 25; Regula non bullata, cap. 1 (La letteratura francescana, I, p. 6).

231

1 Istis autem correspondent septem apertiones.
<I> 2 Nam contra impotentiam est Christi resurgentis gloriosus <et> (a) triumphalis vigor et splendor in prima apertione monstratus per sedentem in equo albo cum corona et archu exeuntem (b) victoriosum, ut vinceret totam potentiam demonis et orbis [1].
<II> 3 Contra angustiam vero est secunda apertio, scilicet martirum Christi alacris et (c) festivus et magnanimus (d) clangor, aperte monstrans quod in cruce Christi est potius gloria quam angustia, iuxta illud ad Romanos V°: Gloriamur in tribulationibus, 4 et IIa ad Corinthios I°: Benedictus Deus totius consolationis, [f. 64va] qui consolatur nos in omni tribulatione nostra; quoniam, sicut habundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum (e) habundat consolatio nostra.
<III> 5 Contra stultitiam vero, est mercationum doctrine Christi lucrosus et incomparabilis valor. 6 Nam pro denario unius et simplicis fidei habetur impretiabile triticum et ordeum et vinum et oleum, prout in tertia apertione monstratur [2].
<IV> 7 Contra vero inopiam est eiusdem doctrine refectivus et copiosissimus sapor. 8 Sicut enim mercatio sapientie per fidele studium scripturarum refertur ad doctores, et statera dolosi erroris, a recta equilibratione veritatis claudicans, respicit hereticos, sic spiritalis sapor et refectio eiusdem sapientie Christi refertur ad anachoritas, tantam eisdem sufficientiam tribuens ut nichil exterius querere viderentur nec aliquo exteriori egere, propter quod quasi nudi et soli in solitudinibus habitabant spiritalibus divitiis habundantes. 9 Falsa autem statera et dolosa libratio et intentio ypocrisis, austeritates exteriores simulant<is> (f) vel prava intentione (g) sumentis, respicit ypocritas illius temporis. 10 Sicut enim supra in principio prenotavi [3], status doctorum et anachoritarum simul cucur-[f. 64vb]-rerunt quamvis, prout ibidem notavi, quarto statui approprietur tempus sequens a Iustiniano usque ad exitum secte Sarracenorum. 11 Vel in quarta apertione designatur copia virtutis et vite anachoritarum per suum contrarium, scilicet per internam mortem et ariditatem ypocritarum in pallido equo, id est corpore exterius apparenter macerato, sedentium [4].
<V> 12 Contra vero (h) Christi ignominiam et contemptum est sue equitatis rigor ulciscens se per Sarracenos de contemptoribus suis. 13 Sicut enim in prima apertione fuit subversa Iudea et tota sinagoga infirmitatis Christi contemptrix, sic circa finem quarti status orientalis ecclesia per varias hereses Christi contemptrix subversa est per Sarracenos. 14 In quinta etiam apertione, contra carnales eiusdem quinti temporis contemptores macerationum et martiriorum Christi et sanctorum precedentium, expetitur instanter et alte iusta vindicta [5]. 15 Contra etiam ignominiam est non solum spiritalis sed etiam temporalis pax et gloria sanctorum quinti status, designata per hoc quod ibi dicitur sanctis ut interim quiescant et in sui ornatum recipiant stolam albam [6].
<VI> 16 Contra autem apparentem inimicitiam est exces-[f. 65ra]-sivus et singularis caritatis ardor in reconciliativa consignatione duodecim tribuum Israelis ad altam et gloriosam militiam Christi, et ad hoc ut manifeste appareant esse de singulari familia et domestico grege ovium Christi, et in adductione omnium nationum ad tronum Dei et templum, et ex inhabitatione Dei in illis et familiaritate Agni Dei ad eos, de qua ibi dicitur quod Agnus, qui in medio troni est, reget illos et deducet eos (i) ad font<es> (j) vite et cetera, que omnia continet apertio sexta. 17 Nam dampnatio adultere Babilonis ibi premissa respicit ultionem contemptus et ignominie per eam Christo illate; respicit etiam zelum et fervorem amoris coniugalis nequeuntis absque summa ira et zelotipia et vindicta tolerare publica adulteria coniugis sue.
<VII> 18 Contra autem apparentiam sevitie Dei Patris in proprium Filium morti traditum est sue suavitatis dulcor quietativus in septima apertione monstrandus.

 

(a) et] om. P   (b) exeuntem] et praem. B   T   (c) et] ac B   T   (d) magnanimus] magnanimis B   (e) Christum] ipsum B   (f) simulantis] simulantes P   (g) intentione] intentio B   T   (h) vero] igitur B   om. T   (i) eos] om. B   T   (j) fontem P

3. Rm 5, 3   4. 2 Cor 1, 3-5   16. Ap 7, 17 (Vulg. vite fontes)

[1] Cfr. Ap 6, 2.
[2] Cfr. Ap 6, 6.
[3] Cfr. Prologus, Notabile X <concurrentia IVi status cum III°>.
[4] Cfr. Ap 6, 8.
[5] Cfr. Ap 6, 10.
[6] Cfr. Ap 6, 11.

232

<III. Tertia ratio septem sigillorum quoad librum Veteris Testamenti sumitur ex septem apparenter in eius cortice apparentibus, evacuatis in septem apertionibus>

1 Tertia ratio septem sigillorum quoad librum Veteris Testamenti sumitur ex septem apparenter in eius cortice apparentibus.
<I> 2 Primum est falsitas promissionum, quia iuxta quod superficialiter sonant non sunt implete nec etiam possibiles impleri, quia impossibile est [f. 65rb] per eas hominem beatificari et satiari, quod tamen ipse promittunt. 3 Hanc autem evacuat veritatis Christi splendor in prima apertione notatus.
<II> 4 Secundum est bellicositas iniuriarum ultrix ac ire et impatientie nutrix. 5 Quasi enim ubique narrat et laudat et monet et etiam mandat corporalia bella Israel contra suos hostes. 6 Hanc autem evacuat patientie vigor usque ad tolerantiam omnis persecutionis et mortis in secunda apertione notatus.
<III> 7 Tertium est irrationabilitas cerimonialium legum et observantiarum. 8 Hanc autem evacuat sapientialis et vivificus doctrine Christi cibus et sapor in tertia apertione notatus.
<IV> 9 Quartum est carnalitas coniugalium et terrenarum curarum et deliciarum. 10 Hanc autem evacuat spiritualitas macerationum et sursum actionum anachoritarum in quarta apertione per sui (a) contrarium designata, sive pro contrario eius sumat ypocrisim sive carnalem et mortiferam legem Mahometi.
<V> 11 Quintum est severitas preceptorum et iudiciorum, quia precipit non concupisces et diliges Deum ex toto corde (b), et multa alia infirmitati humani generis ex se impossibilia, et tamen dat sententiam maledictionis omnibus qui non permanserint in omnibus verbis legis. 12 Hanc autem temperat et exponit [f. 65va] condescensiva Christi pietas indulgens multa infirmitatibus nostris, sicut mater infantulo suo. 13 Et hoc notatur in quinta apertione, cum expetentibus iustitiam respondetur ut requiescerent adhuc per tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres, id est ut propter pietatem fraterne (c) salutis patienter differant et prolongent iudicia ultionis.
<VI> 14 Sextum est apparens contrarietas Veteris Testamenti ad Novum, quia Christus nec legem omnino implesse sed potius quoad plura solvisse videtur, nec Iudeos de captivitate salvavit nec eis totum orbem subiugavit nec ipsos sibi pre ceteris associavit, immo potius contraria evenerunt, cum tamen prophete hec promittere videantur. 15 Hanc autem ad plenum Christus aperiet et dissolvet quando in sexta apertione omnis Israel convertetur ad ipsum et totus orbis cum ipso; ipsi tamen, quasi pre ceteris, signo crucifico et seraphico signabuntur, prout sexta apertio narrat.
<VII> 16 Septimum est sensuum veteris scripture fluctuans volubilitas et involucrorum (d) seu tegumentorum figuralium umbrositas et obscura multiformitas, unde e<s>t (e) sicut mare procellosum et vertiginosum et voraginosum et quasi non habens fundamentum seu [f. 65vb] fundum. 17 Est etiam sicut nubes densa et tetra (f), nuncque rubescens (g) nunc vero pallescens (h), nunc virens nunc albens, et nunc in uno loco et nunc in alio. 18 Hanc autem aperit intellectualis nuditas et simplicitas fidei et sapientie Christi, prout Apostolus IIa ad Corinthios III° (i) docet [1]. 19 Hanc (j) autem plenius aperiet Christus, cum implebitur illud quod sub sexto angelo tuba canente iurat et clamat angelus tenens librum apertum, scilicet quod in diebus septimi angeli, cum ceperit (k) tuba canere, consumabitur, id est ad plenum implebitur et explicabitur, misterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. 20 Tunc enim omnis litigatio et contradictio inter vetus (l) et novum omnino silebit, prout notat apertio septima [2].

 

(a) sui] suum B   T   (b) corde] tuo add. B   T   (c) fraterne] superne T   (d) involucrorum] involutorum B   involuptorum T   (e) est] et P   (f) tetra] tecta T   (g) rubescens] rubens B   T   (h) pallescens] pallens B   T   (i) III°] capitulo praem. B   (j) hanc] hoc B   T   (k) ceperit] inceperit B   T   (l) vetus] testamentum add. B

11. Dt 5, 21; 6, 5   13. Ap 6, 11   19. Ap 10, 6.7

[1] Cfr. incipit.
[2] Cfr. Ap 8, 1.

233

<IV. Quarta causa seu ratio septuple signationis libri sumitur ex septem statibus israelitice plebis et eorum preliis sub figurali clausura presignantibus septem status ecclesiasticos et septem ipsorum certamina>

1 Quarta causa seu ratio septuple signationis libri sumitur ex septem statibus israelitice plebis et eorum preliis sub figurali clausura presignantibus septem status ecclesiasticos et septem ipsorum certamina, quorum a Christo formatio et exhibitio aperit figuralem concordiam et significantiam septem statuum et preliorum Israel per que, tamquam per sua sigilla seu signacula, allegorice et enigmatice figurabantur. 2 Predictos autem Israel status, cum suis preliis [f. 66ra] ac concordiis et significantiis, prenotavi in principio in XIII° notabili, in quarta scilicet parte ipsius [1].
3 Quia vero liber veteris prophetie manat a libro occulte prescientie Dei, idcirco idem est Christum per formationem et exhibitionem septem statuum ecclesiasticorum aperire septem signacula libri <veteris prophetie quod et aperire septem signacula libri> (a) prescientie Dei.

 

(a) veteris prophetie quod et aperire septem signacula libri] con. ex B   om. P

[1] Cfr. Prologus, Notabile XIII.

234

<II.3 – Tertium est impossibilitas apertionis libri
a quacumque pura creatura, ibi: Et vidi angelum fortem>

1 Quia vero nullus potuit status istos condere, <aut> (a) eorum formationem plenarie promereri, aut Dei prescientiam propriis viribus scire et aliis revelare nisi solus Filius Dei, unde de ultimo dicit Matthei XI°: Nemo novit Filium, nisi Pater; nec Patrem quis novit, nisi Filius et cui Filius voluerit  revelare, 2 ideo ad hoc monstrandum subditur: Et vidi angelum fortem predicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum et solvere septem signacula eius?.
3 Iste angelus primo ad litteram demonstrat spiritus celestes, per quos predicte apertionis impossibilitas et indignitas, preterquam soli Christo, est sanctis patribus revelata.
4 Secundo designat sanctos prophetas et precipue Iohannem Baptistam, per <quos> (b) est predicatum hoc esse impossibile et immeritum omni pure creature. 5 Nam Iohannes pro se et pro omnibus [f. 66rb] dixit (c): Veniet fortior me post me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamenti. 6 Addidit (d) autem fortis non solum in laudem angeli, sed etiam ad monstrandum quod nec (e) eius nec (f) alicuius ei similis fortitudo fuit potens librum aperire. 7 Loquitur eoiam interrogando seu (g) inquirendo, dicendo scilicet: Quis est et cetera, tum ut insinuet instans desiderium angelorum et sanctorum patrum quod liber aperiretur et quod aliquis (h) dignus aperire reperiretur, tum quia doctores solent per huiusmodi interrogationes excitare et exigere (i) discipulos suos ad querendum et ad (j) addi<s>cendum (k), tum quia talis modus querendi sensibilius designat altam admirationem querentis et raritatem ac difficultatem et arduitatem inventionis rei quesite.
8 Sequitur: Et (l) nemo poterat neque in celo, scilicet aliquis angelus, neque (m) in terra, scilicet homo quantumcumque peritus vel sanctus, neque (n) subtus terram, scilicet quicumque demon vel alius in inferno existens, vel quicumque mortuus quantum ad corpus sub terra sepultus et quantum ad animam ante Christi mortem in inferno existens, aperire librum nec respicere illum. 9 Aspicere interiora libri est actus sequens apertionem, et sub hoc sensu patet quod qui non poterat aperire [f. 66va] non poterat aspicere (o) interiora libri nondum aperti. 10 Si autem ultra hoc sit sensus quod nec librum signatum poterat aspicere (p), sensus est quod etiam implic<i>tam (q) fidem et intelligentiam Christi et ecclesie procedentis usque ad statum glorie nullus poterat habere, nisi per gratiam Dei cum presuppositione meriti Christi.

 

(a) aut] ante P   (b) quos] quod P   (c) dixit] dicit B   T   (d) addidit] additur B   T   (e) (f) nec] neque B   T   (g) seu] et B   T   (h) aliquis] quis B   (i) exigere] erigere B   T   (j) ad] om. T   (k) addiscendum] addicendum P   (l) et] om. B   T   (m) (n) neque] nec B   T   (o) (p) aspicere] respicere B   T   (q) implicitam] implicatam P

1. Mt 11, 27 (Vulg. neque Patrem / voluerit Filius)   2. 6. 7. Ap 5, 2 (Vulg. om. septem)   5. Mt 3, 11; Mr 1, 7; Lc 3, 16; Jo 1, 15.27   8. Ap 5, 3

235

<II.4 – Quartum est vehemens desiderium Iohannis de libri apertione
grandi fletu ipsius ostensum, ibi: Et ego flebam multum>

1 Deinde subditur gemitus Iohannis procedens ex desiderio apertionis et ex visa impossibilitate et indignitate omnium ad ipsam complendam. 2 Ait enim: Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre illum. 3 Iohannes tenet hic typum omnium sanctorum patrum salvatorem et divine gratie et glorie promeritorem et impetratorem et largitorem desiderantium et pro eius dilatione et inaccessibilitate gementium. 4 Hic autem gemitus pro tanto est in sanctis post Christi adventum pro quanto ad ipsum pro consumatione totius ecclesie et pro gratia et gloria per ipsum impetranda et largienda toto corde suspirant, et pro quanto cum humili gemitu recognoscunt nullum ad hoc fuisse potentem et dignum nisi solum Christum; potissime tamen designat cetum et statum contemplativorum, qui pre ceteris altius et viscerosius ad istud suspirant.

 

2. Ap 5, 4

236

<II. 5 – Quintum est consolatoria promissio apertionis libri
fiende per Christum, ibi: Et unus de senioribus dixit michi>

1 Deinde subditur [f. 66vb] consolatoria promissio: Et unus de senioribus dixit michi: Ne fleveris: ecce vicit, id est victoriose promeruit et etiam per triumphalem potentiam prevaluit, leo de tribu Iuda, id est Christus de tribu Iuda natus ac invincibilis et prepotens et ad predam potenter resurgens sicut leo.
2 Radix David, id est radix totius spiritualis vite non solum fidelium qui post Christum fuerunt, sed etiam omnium sanctorum patrum precedentium. 3 Sicut enim rami totius arboris prodeunt a radice et firmantur in ea, sic tota arbor sanctorum Veteris et Novi Testamenti prodit (a) a Christo et firmatur in eo [1].
Dicit autem radix David potius quam aliorum sanctorum patrum, tum ut innuat quod fuit fundamentalis radix et causa totius regni davitici et cultus Dei per eum instituti, tum ut ex hoc magis pateat Christum habere regiam dignitatem et potestatem super preteritos et futuros, tum quia singulariter fuit ei promissus, et hoc sic quod Christus nasciturus ex ipso constitueret (b) et consumaret templum et regnum et cultum Dei; tum quia clavis David, id est spiritalis iubilatio psalmodie, est precipua clavis aperiens librum.
5 Vicit, inquam, aperire librum et solvere septem signacula eius. 6 Predictus senior designat primo spiritus celestes divinorum consiliorum secretarios [f. 67ra] et primos susceptores, qui hoc prophetis et apostolis revelaverunt. 7 Secundo designat prophetas et apostolos per quos hoc nobis est revelatum. 8 Tertio, pro quolibet tempore, designat sapientiores per quos hec in unoquoque statu docentur.

 

(a) prodit] procedit B   (b) constitueret] construeret B   T

1. 2. 4. 5. Ap 5, 5

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 111ra: « Et notandum quod sacra mysteria non ita repente consumationem accipiunt quomodo subito pronunciari queunt. Nimirum quia nonnulla simul describuntur in libro, que per multa annorum curricula consumata sunt. Sicut ergo non repente solutus est totus liber, sed per tempora septem, ita et luctus ecclesie paulatim tollitur et velut per quedam incrementa consolatio crescit […] Sed quare radix David et non palmes aut vertex? Nimirum quia due sunt nativitates hominum, non quidem omnium, sed eorum qui in Christo renati sunt. Harum prima, que carnalis est, in radice, spiritalis in palmitibus designatur. […] Secundum hoc ergo dictus est Christus radix David, pro eo quod in radice vita arboris est, ex qua (ut diximus) surculi procreantur, quia re vera radix David et una ex preciosis radicibus pullulavit et facta est vitis vera, cui postea secundum spiritum innumeri palmites adheserunt ». L’idea di un progressivo sviluppo nella storia della divina provvidenza e della Chiesa è chiaramente espressa da Olivi ad Ap 21, 21.

237

1 Attamen hec revelatio et fletus Iohannis potius respicit illa tempora in quibus, propter pressuras heresum et terrores imminentium periculorum, et propter nescientiam rationis seu rationabilis permissionis (a) talium pressurarum et periculorum <et> (b) iudiciorum, flent et suspirant sancti pro apertione libri, quantum ad illa precipue que pro illo tempore magis expedit eos scire. Hoc autem potissime spectat ad triplex tempus.
2 Primo scilicet ad tempus apostolorum ante Spiritus Sancti missionem. 3 Unde et Christus, quasi unus de senioribus, consolatorie dicebat eis: Ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, 4 qui docebit vos omnem veritatem, et: Venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis, prout patet Iohannis XV° et XVI°.
5 Secundo ad tempus hereticorum et precipue Arrianorum. 6 Nam prout ex sollempnibus cronicis habetur, cum in nicena synodo convenissent plures philosophi simplicitatem ecclesie cornibus superbie ventilantes et argumentis diabolicis fidem catholicorum [f. 67rb] impugnantes, exinde occasione assumpta, alie hereticorum secte ex una specie arriane heresis processerunt, et in hiis omnibus erat luctus ecclesie magnus, quam consolatus est Deus ostendens oportere compleri victoriam huius apertionis, unde repente in Christi ecclesia claruerunt doctores eximii, puta Ieronimus, Ilarius, Ambrosius, Augustinus et plures alii [1].
7 Tertio ad tempus Antichristi seu ad tempus aliquantulum precedens plenam apertionem sexti signaculi. 8 Tunc enim erunt mire perplexitates conscientie in electis ita ut, teste Christo, fere in errorem ducantur (c). 9 Unde Gregorius, Moralium XXXII° super illud Iob: Nervi testiculorum eius perplexi sunt dicit hoc ideo dici, « quia argumenta predicatorum Antichristi dolosis assertionibus innodantur ut alligationum implicatio, quasi nervorum perplexitas, etsi videri possit, solvi non possit. 10 Plerumque autem cum corda verbis inficiunt, in opere innocentiam ostendunt, neque enim aliter ad se traherent bonos » [2].

 

(a) permissionis] promissionis T   (b) et] om. P   (c) ducantur] inducantur B

3. Jo 15, 26   4. Jo 16, 13.25 (Vulg. om. meo)   8. Mt 24, 24   9. Jb 40, 12

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 110vb.
[2] S. Gregorii Magni Moralia in Iob, libri XXIII-XXXV (CCSL, CXLIII B), lib. XXXII, cap. XVI, 5-14 (n. 28), p. 1651 (= PL 76, col. 653 B-C): « Apte autem dicitur quod testiculorum eius nerui perplexi sunt; quia uidelicet praedicatorum illius [Behemoth] argumenta dolosis assertionibus innodantur, ut recta esse simulent quae peruersa persuadent, ut allegationum implicatio, quasi neruorum perplexitas, etsi uideri possit, solui non possit. Neruos eius testiculi perplexos habent, quia acumina praedicatorum illius sub argumentis duplicibus latent. Plerumque autem cum uerbis corda inficiunt, in opere innocentiam ostendunt. Neque enim ad se bonos persuasione sua traherent, si se et in actionibus peruersos exhiberent ». Cfr. lo stesso passo di Giobbe 40, 12 a Prologo, notabile X.

238

1 Moraliter vero accidit iste fletus quando mens, tantis temptationibus deiecta videt per nullam creaturam sibi posse librum divine consolationis et gratie aperiri, excessiva mestitia ingemiscit usquequo promissionibus previis (a) Christus [f. 67va] aperit sibi librum.
2 Item fletus hic quantus fuit in sanctis patribus ante Christum; cum etiam essent in limbo inferni, quanto desiderio suspirabant ut liber vite aperiretur eis et omnibus cultoribus Dei! [1]

 

(a) previis] premii  premiis T

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 110vb: « Idcirco autem antiquis patribus hoc privilegium non est datum, quia venire per semetipsum decreverat, et erudire quos creaverat ipse, ut ipsum esse auctorem lucis tam doctrina quam opere testarentur. Erat interim scriptura sacra quadam obumbrata caligine ».

239

1 Apertio tamen libri spectat proprie ad tempus Christi et specialiter quoad tria tempora predicta, scilicet quoad initium ecclesie et medium et terminum. 2 Quod et bene figuratum est Ezechielis XLVII° [1], ubi de aquis exeuntibus a dextro latere templi dicitur quod per primos mille cubitos attingebant usque ad pedes, per secundos autem mille usque ad genua et per tertios usque ad renes. 3 Post alios vero mille fuerunt intransvadabiles propter nimium t<u>morem (a) et profunditatem ips<a>rum (b). 4 In initio enim ecclesie, simplicitas fidelium ex gentibus fixit pedes in fide; satis enim fuit tunc quod fundarentur in ea. 5 Tempore vero Constantini, flexit romanum imperium et totus orbis genua Christo, tuncque contra hereticos negantes Christum esse summum Deum Patri equalem est per doctores aperte probatum ipsi tamquam summo Deo summeque adorando genua esse flectenda. 6 In quinto autem tempore, post priorem casum omnium orientalium [f. 67vb] ecclesiarum, ac deinde post enormes laxationes quinti temporis, est clare probatum et expertum nostros renes esse concupiscentia plenos. 7 Post hoc igitur in plena apertione sexti signaculi erunt sapientiales aque intransvadabiles. 8 Hoc enim est de proprietate misteriorum et luminum tertii status generalis, in sexto statu ecclesie inchoandi.

 

(a) tumorem] timorem P   (b) ipsarum] ipsorum P

[1] Cfr. Ez 47, 3-5.

240

<II.6 – Sextum est aperta declaratio apertionis libri facte per Christum
 ac sui meriti et virtutis triumphaliter ad hoc prevalentis, ibi: Et vidi, et ecce in medio troni>

1 Deinde ostenditur quomodo Christus aperuit librum. 2 Primo tamen describitur virtus eius ad aperiendum.
3 Ubi primo ostenditur quod ipse est totius ecclesie mediator et quasi centrale medium ad quod tota spera ecclesie et omnes linee electorum suorum aspiciunt sicut ad medium centrum. 4 Unde ait: Et vidi, scilicet hoc quod sequitur, et ecce in medio troni, id est totius ecclesie; et in medio quattuor animalium, id est quattuor ordinum, scilicet apostolorum, martirum, confessorum, virginum; et in medio seniorum, id est sanctorum patrum quattuor ordin<ibus> (a) presidentium. 5 Vel in medio troni, id est in medio sancte Trinitatis, tamquam persona media sedens in eadem maiestate trium personarum quasi in eadem sede; et in medio quattuor animalium, id est vite et doctrine evangelice per quattuor evangelistas conscripte. 6 Numquam enim recessit a medio alicuius virtutis aut veritatis, immo stetit semper in intimo medio. [f. 68ra] 7 Et in medio seniorum, scilicet primorum (b) patrum et doctorum legis, quasi eis subiectus et tamquam eorum filius, 8 unde ad Galatas IIII° dicitur factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Exinanivit enim se formam servi accipiens, prout dicitur ad Philippenses II°; 10 stetit etiam in medio discipulorum sicut qui ministrat, prout dicitur Luche XXII° [1].
11 Secundo ostenditur quod tamquam summe innocens est pro nobis occisus, cum subdit: Agnum stantem tamquam occisum. 12 In agno enim innocentia designatur, agnus etiam pro peccato immolabatur.
13 Tertio ostenditur habere universalem plenitudinem triumphalis et regie potestatis, cum subditur: habentem cornua septem. 14 Per cornu enim in scripturis designatur regia potestas, unde et infra XVII° dicitur quod decem cornua sunt reges decem. 15 Dicit autem septem, tum quia per septenarium universitas designatur, tum propter septem status ecclesie quorum Christus est rex quasi septem regnorum, tum propter septem etates in suo regno contentas, tum propter septem perfectiones exemplares et causales et correspondentes propriis et perfectivis donis septem statuum ecclesie.
16 Quarto ostenditur habere universalem plenitudinem sapientie et provi-[f. 68rb]-dentie et spiritualis fontalitatis omnis gratie ad universa regenda, cum subditur: et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. 17 Oculi vocantur propter intelligentiam omnium visivam, spiritus vero propter subtilem et spiritualem et agilem naturam et efficaciam. 18 Licet autem increatus spiritus Christi sit in se unus et simplex, dicitur tamen esse septem spiritus propter septiformitatem septem donorum suorum et septem statuum, in quibus participatur et quibus (c) secundum eorum partialem seu particularem proportionem assistit, ac si esset in eis partitus et particulatus. 19 Mittuntur autem in suis effectibus et influxibus. 20 Nomen autem missionis docet hic sumi spiritum Christi pro persona Spiritus Sancti, quia mittere proprie (d) in divinis magis spectat ad personam producentem. 21 Nullus enim plene (e) proprie dicitur (f) mittere se ipsum, quamvis propter eosdem effectus a tota <trinitate> (g) factos, propter quos Filius vel Spiritus Sanctus dicuntur mitti, possit persona missa dici mittere se ipsam.
22 Nota autem quod licet Christus homo hoc habuit (h) a primo instanti incarnationis, quantum tamen (i) ad evidentiam et executionem congruam habuit hoc a tempore resurrectionis et ascensionis, propter quod Matthei ultimo, iam resuscitatus, dicit: Data est michi omnis potestas. 23 Et hec est causa quare hic postquam [f. 68va] Iohannes dixit eum occisum, non dixit eum resurrexisse, quia per septem cornua et per septem oculos et spiritus hoc significavit (j).

 

(a) ordinibus] ordinum P   (b) primorum] priorum B   T   (c) quibus] in praem. B   T  del. P   (d) proprie] om. B   T   (e) plene] om. B   T   (f) dicitur] debet B   T   (g)  trinitate] christianitate P   (h) habuit] habuerit B   (i) tamen] om. B   (j) significavit] signavit T

4 (Vulg. om. in medio2). 5. 7. 11. 13. 15. 16. 17. 18. 23. Ap 5, 6   8. Gal 4, 4.5   9. Ph 2, 7   10. Lc 22, 27   14. Ap 17, 12   22. Mt 28, 18

[1] Cfr. Peter of John Olivi. On the Bible. Principia quinque in Sacram Scripturam (De Christo, medio Scripturae, 17), p. 133; Bonaventura, Collationes in Hexaëmeron, I, 38, pp. 66, 68.

241

1 Ostenso igitur ex quattuor predictis quod dignus et potens est nobis aperire librum, et etiam quod hoc (a) est officii sui tamquam nostri mediatoris et redemptoris ac regis et gubernatoris, ostendit quomodo aperuit subdens: Et venit et accepit de dextera sedentis in trono librum. 2 Christus venit ad esse humanum et ad personale esse Verbi (b) intimum Deo Patri quando fuit incarnatus. 3 Nam Christus in quantum Deus non venit ad Patrem, quia in quantum Deus est semper ab eterno sibi presens et intimus nec (c) unquam ab eo elongatus, nisi forte dicatur venire quando habitans in nobis facit (d) nos venire ad Patrem. 4 Quantum autem ad evidentiam et inno<te>scentiam (e), venit ad Patrem quando resurrexit et ascendit in celum et quando per effectuum evidentiam clare apparuit esse Deus Dei Filius et Dominus omnium; sic etiam quantum ad evidentiam accepit tunc librum a Patre, id est totam sapientiam Dei et omnium.
5 Dicitur etiam tunc accepisse, quia sua prior acceptio fuit ex tunc idonee ordinata ad aperiendum librum suis electis. 6 Nam ex [f. 68vb] tunc aperta fuit ianua animabus sanctis defunctorum ad videndum Deum, ex tunc etiam cepit formare ecclesiam suam.
7 Apertio enim libri principaliter continet hec duo, scilicet formationem ecclesie ab initio usque ad finem et revelationem Dei, prout in se comprehendit omnes illuminationes sanctorum et totius ecclesie ab initio eius per ordinem usque ad beatificam visionem Dei et usque ad consumationem totius universi.
8 Item hec libri apertio non continet solas illuminationes intellectus, immo potius illas que sunt cum caritate, teste Christo Matthei XI°: Abscondisti hec a sapientibus et prudentibus (f) et revelasti ea parvulis, 9 et Iohannis XV°: Servus nescit quid faciat dominus eius: vos autem dixi amicos, quia omnia, quecumque (g) audivi a Patre meo, nota feci vobis. 10 Patet etiam hoc per Apostolum, Ia ad Corinthios <II°> (h) et IIa ad Corinthios capitulo III° et IIII°. 11 Et certe incomparabiliter plus intratur in Deum per caritatem quam per scientiam vacuam caritate, unde et Deus plus se aperit amori quam soli scientie simplici.

 

(a) hoc] om. B   T   (b) verbi] verbum T   (c) nec] neque B   T   (d) facit] fecit B   (e) innotescentiam] innoscentiam P   (f) et prudentibus] om. B   T   (g) quecumque] que B   T   (h) II°] IIII (?) P

1. 3. 4. Ap 5, 7   8. Mt 11, 25   9. Jo 15, 15   10. 1 Cor 2, 6-16

242

<II.7 – Septimum est mira iubilatio omnium sanctorum et angelorum
Christum glorificantium de libri apertione, ibi: Et cum aperuisset librum>

1 Ex hiis autem patet ratio tante iubilationis sanctorum et laudis ex libri apertione, que hic immediate subditur cum dicitur: Et cum aperuisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno habentes [f. 69ra] singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes sanctorum, et cantabant et cetera.
2 In qua quidem laude primo premittitur laus sanctorum hominum; secundo laus angelorum predicte laudi correspondentium, ibi: Et vidi et audivi; 3 tertio assensus (a) sanctorum erga laudem angelorum, ibi: Et quattuor animalia dicebant: Amen. 4 Vel prout per quattuor animalia et seniores designantur angeli, tunc in prima ponitur laus superiorum ordinum, in secunda autem laus inferiorum ordinum (b) mota a laude superiorum, in tertio vero confirmatio laudis inferiorum per superiores.

 

(a) assensus] ascensus B   (b) ordinum] om. B   T

1. Ap 5, 8.9   2. Ap 5, 11   3. Ap 5, 14

243

1 Item in prima describitur triplex actus laudantium.
2 Primus est regratiativa et adorativa humiliatio ipsorum ad Christum, et hoc tangit cum ait: Et ceciderunt coram Agno, scilicet more adorantium.
3 Secundus est sanctarum orationum fragrans devotio, et hoc tangit cum ait: et phialas aureas plenas odoramentorum, scilicet habentes. 4 Quod enim premittitur, habentes singuli citharas, spectat ad canticum quod postmodum subdit. 5 Cithara enim est musicum instrumentum cum quo cantatur. 6 Secundum vero Ricardum, per citharas designantur bona opera, quia manibus pulsantur ut sonent [1], et secundum hoc [f. 69rb] per citharas significatur (a) virtus vite active.
7 Phiale vero sunt late et lucide et communiter sunt vitree, unde et dicte (b) sunt a phialim grece, quod est vitrum latine, et sunt sicut magne patelle. 8 In templo vero erant auree, prout dicitur III° Regum VI°, et secundum magistrum ystoriarum [2] ponebatur in eis thus, 9 unde et hic (c) dicuntur plene odoramentorum, id est aromatum odoriferorum. 10 Phiale <igitur> (d) iste sunt corda sanctorum per sapientiam lucida, per caritatem dilatata, et (e) per (f) contemplationem splendidam et flammeam aurea, et per devotarum orationum redundantiam odoramentis plena. 11 Sicut enim odoramenta per ignem elicata sursum ascendunt totamque domum replent suo odore, sic devote orationes ad Dei presentiam ascendunt et pertingunt, eique suavissime placent et etiam toti curie celesti et subcelesti. 12 Sicut <etiam> (g) diffusio odoris spiratur invisibiliter ab odoramentis, sic devote affectiones orantium spirantur invisibiliter et latissime diffunduntur ad varias rationes dilecti et ad varias rationes sancti amoris, prout patet ex multiformi varietate sanctorum affectuum qui exprimuntur et exercentur in psalmis. 13 Patet autem, secundum modum Ricardi [3], quare citharas premisit ante phialas, quia activa communiter precedit [f. 69va] contemplativam. 14 Sequendo etiam alterum modum, premittit convenienter (h) citharas, quia nisi corde virtutum sint in cithara mentis disposite prout congruit laudi Dei, non potest haberi phiala cordis plena devotis desideriis et suspiriis et meditationibus ignitis et odoriferis, sicut nec iubilatio laudis potest perfecte exerceri nisi preeat plenitudo odoramentorum.
15 Et ideo tertius vel, secundum Ricardum, quartus actus est decantatio laudis. 16 Unde subditur: Et cantabant canticum novum. 17 Novum quidem, tum quia omnia que de Christo cantantur sunt nova, est enim novus homo et nova eius lex et vita et familia et gloria; tum quia numquam veterascit nec est de aliquo veteri et caduco et cito interituro, sed de eternis aut ad eternitatem ordinatis; tum quia renovat et in novitate divina conservat suos cantatores (i). 18 Si pulsatio et resonantia cithare in hoc cantico includatur, tunc designat omnium virtutum affectus et actus pulsari et resonare cum iubilo huius laudis. 19 Plena enim seu perfecta iubilatio pulsat omnes virtutes et ex omnibus trahit resonantiam laudis. 20 Quelibet enim virtus est una corda cithare, id est mentis [f. 69vb] iubilative. 21 Per citharam etiam designatur scriptura sacra, vel tota universitas divinorum operum, quorum cordas varias contemplativi tangunt et pulsant et ex (j) eis divine laudis iubilum formant. 22 Quot modi autem sunt tangendi (k), tot sunt modi iubilandi et cantandi.

 

(a) significatur] designatur B   T   (b) dicte] sic praem. B   T   (c) hic] om. T   (d) igitur] grece P   (e) et] om. B   (f) et per] om. T   (g) etiam] enim P etiam B   T   (h) convenienter] communiter B   T   (i) cantatores] cantores B   T   (j) ex] om. B   T   (k) tangendi] agendi B   T

2. 3. 4. 9. Ap 5, 8   8. 3 Rg 7, 50   16. 17. Ap 5, 9

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, iii (PL 196, col. 757 D).
[2] Cfr. Pietro Comestore, Historia Scholastica, Liber Exodi, cap. L (PL 198, col. 1172 C).
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap II, iii (PL 196, coll. 757 D – 758 A).

244

1 Sequitur de materia huius cantici, que continet duo, scilicet primo dignitatem Christi ad librum aperiendum; secundo rationem eius sumptam ex suo meritorio et triumphali opere nostre redemptionis et iustificationis et glorificationis.
2 Pro primo subditur: dicentes: Dignus es, Domine Deus, accipere librum et solvere signacula eius. 3 Hec satis exposita sunt supra [1].
4 Pro secundo subdunt: quoniam occisus es, scilicet pro nobis, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, id est per meritum tue passionis et mortis. 5 Dicimur (a) redimi Deo, quia licet semper essemus Dei tamquam creature eius, eramus tamen per culpam et dampnationem alienati ab eo et in potestate demonum positi. 6 Christus vero, per pretium ab eo solutum, reddidit nos Deo.

 

(a) dicimur] autem add. B   T

2 (Vulg. aperire signacula).   4. Ap 5, 9

[1] Cfr. Ap 4, 11.

245

1 Redemisti, inquam, nos non solum ex una gente, puta solos Iudeos, sed ex omni tribu et lingua et populo et natione. 2 Tribus, secundum Ricardum, dicitur a tribus ordinibus gentium filiorum Noe, in quibus sunt septuaginta [f. 70ra] lingue. 3 In singulis autem linguis sunt plures populi, et in unoquoque populo plurime nationes. 4 Incipit (a) ergo a generalibus, descendens per ordinem ad specialia [1]. Isidorus tamen, libro IX° Ethimologiarum, dicit tribus esse dictas ex hoc quod Romani in principio fuerunt a Romulo tripharie dispertiti, scilicet in senatores et milites et plebes [2]. 6 Unde potest dici quod hic ascenditur a specialibus ad generaliora, ut natio contineat plures populos, et (b) populus plures linguas, et lingua plures tribus. 7 Unde una lingua Israel habebat duodecim tribus. 8 Vel potius dicendum quod de tali ordine non curavit, sed solum significare electos communiter eligi de omni gente et urbe. 9 Nam (c) populus est proprie multitudo unius civitatis. 10 Videtur tamen specialiter insinuare electos eligi communiter ex Iudeis et gentibus, ut per tribum et populum designentur Iudei, per linguas vero varias et nationes significet gentiles, quia lingue eorum ab hebrea lingua, que fuit lingua Adam, sunt divise. 11 Ipsi etiam vivunt ut nati sunt unde, secundum Isidorum [3] et Papiam [4], nationes sunt que, propriis nationibus terminate (d), gentes (e) vocantur. 12 Sciendum etiam quod per redemptos nos esse ex omni tribu non solum significatur nos electos esse de omni gente, sed etiam quod (f) per singularem gratiam (g) redemp-[f. 70rb]-toris sumus discreti et segregati a communi et perdita massa generis humani.

 

(a) incipit] incepit B   T   (b) et] om. B   (c) nam] quia B   T   (d) terminate] determinate B   (e) gentes] om. T   (f) quod] om. T   (g) gratiam] gloriam B   T

1. 12. Ap 5, 9

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, iii (PL 196, col. 758 B).
[2] Isidori Etymologiarum, IX, iv, 7 (Lindsay, vol. I): « Tribus dicuntur tamquam curiae et congregationes distinctae populorum, et vocatae tribus ab eo quod in principio Romani trifarie fuerunt a Romulo dispertiti: in senatoribus, militibus et plebibus. Quae tamen tribus nunc multiplicatae nomen pristinum retinent ».
[3] Ibid.: « IX, ii, 1: Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graeciae, Asiae. Hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est a gignendo, sicut natio a nascendo »; IX, iv, 4: « Genus aut a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum, ut nationes, quae propriis cognationibus terminatae gentes appellantur ».
[4] Papias vocabulista, p. 216b: « Nationes sunt quae propriis cognationibus terminatae gentes uocantur ».

246

1 Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. 2 Regnum scilicet ut Deus regnet super nos per gratiam et tandem per gloriam, et etiam quia per hoc ipsum facit nos sibi et suo cultui in nobis habere tanta bona ut merito simus magnum et opulentum et gloriosum regnum Dei, et maxime omnes insimul sumpti. 3 Fecit etiam nos sacerdotes, id est ut in statu tam gratie quam glorie offeramus nos Deo in holocaustum devotionis, et etiam ut offeramus seu representemus Filium suum sibi. 4 Offerri enim potest a nobis tamquam vere noster et verissime nobis datus.
5 Ne autem hoc regnum credatur esse transitorium, aut quod sic simus regnum quod non et reges regnantes, ideo contra hoc subdit: et regnabimus super terram, id est existendo in terra, vel in celo quod est super terram. 6 Vel ideo super terram, quia quicquid terrenum et malum est subiciemus, vel quia super cuncta inferiora dominabimur virtuose. 7 Quid per seniores et per (a) animalia significetur satis tetigi supra [1].

 

(a) per] om. B   T

1. 2. 3. 5. 6. Ap 5, 10

[1] Cfr. Ap 4, 4; 4, 6.

247

1 Notandum tamen quod sicut apertio libri non erit totaliter consumata usque ad generalem resurrectionem [f. 70va] omnium sanctorum, quia sicut semper nova opera et nove illuminationes fiunt a Christo in ecclesia et in quolibet novo ingressu sanctorum morientium ad vitam eternam, sic  nec (a) sanctorum agmina designata per seniores et per animalia erunt citra illud tempus omnino completa ac per consequens nec canticum istud. 2 Attamen triplici ex causa totum narratur hic simul, ac si totum esset tunc completum.
3 Prima est quia mos est scripture loqui de futuris quasi de presentibus vel preteritis (b), pro eo quod totum est presens apud Deum et etiam in contemplationibus prophetarum. 4 Christi etiam (c) meritum <et> (d) causalis potestas (e) ad omnia futura complenda (f) erat iam in ipso completum et presens.
5 Secunda est quia sicut puer non habet totum incrementum suo corpori adiungendum, habet tamen omnia membra, sic ecclesia tempore Iohannis habebat omnes ordines hic designatos per animalia et seniores, et precipue si ei (g) annumerentur omnes sancti Veteris Testamenti, quibus tunc erat a Christo liber vite apertus. 6 Nec est dubium quin ipsi cantarent canticum istud; sic etiam fuit tunc liber glorie et gratie et sacre scripture apertus, quod ipsa apertio ad omnes futuros electos se extendebat, et quantum expediebat sanctis illius temporis erat sic sufficiens quod de ea merito poterant canticum hoc cantare.
7 Tertia est quia, prout iam superius prenotavi [1], prima pars quinque visionum ostendit Christum esse triformiter fontalem [f. 70vb] radicem et causam septem statuum ecclesie, qui postmodum in ipsis visionibus describuntur. 8 Ostenditur enim Christus precellenter et exemplariter habere omnes perfectiones septem statuum, ostenditur etiam esse causa effectiva ipsarum, et cum hiis ostenditur quod totum misticum corpus ecclesie septem statuum continetur in Christo ac si ex ipso et ecclesia, tamquam ex (h) capite et corpore, integretur unus Christus misticus et una mistica persona. 9 Hunc enim modum tenent sacre scripture ad commendandam maximam unitatem Christi et ecclesie.
10 Nota etiam quod licet Christus preter meritum sue passionis posset aperire librum et per deitatem esset dignus librum aperire quibuscumque vellet, secundum tamen eternum illud decretum totius Trinitatis quo Deus decrevit non salvare humanum genus nisi presupposita satisfactione condigna (i) per Christum solvenda, oportuit a Christo solvi pretium ut salvo tali decreto esset dignus aperire nobis librum.
11 Preterea licet Christus multis rationibus sit dignus aperire librum, <hec> (j) tamen plus specificatur in hoc cantico, tum quia includit omnes alias et superaddit se ipsam ad eas, tum quia absque ista non obtinuisset (k) libri apertionem, et etiam quia immediatius exprimit beneficium nostre redemptionis et salvationis.

 

(a) nec] neque B   T   (b) preteritis] de praem. B   T   (c) etiam] et praem. B   T   (d) et] om. P   (e) potestas] spectans add. B   T   (f) complenda] contemplanda B   (g) ei] om. B   T   (h) ex] a B   T   (i) condigna] et add. B   T   (j) hec] hoc P   (k) obtinuisset] obtinuissent B

[1] Cfr. Prologus, Notabile VI.

248

1 Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu troni et animalium et seniorum, supple existentium. 2 Stabant quidem in circuitu tamquam custodes [f. 71ra] et muri nostri. 3 Sic etiam describuntur stare, ad innuendum quod gaudium de nostra redemptione principalius spectat ad nos quam ad angelos nulla pro se redemptione egentes. 4 Est autem consuetum quod corea coreantium (a) stat in medio circumspicientium. 5 Item per hoc designatur illud Apostoli Ia ad Corinthios IIII°: Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
6 Et erat numerus eorum milia milium. 7 Secundum enim Dionysium, XIIII° capitulo Angelice hierarchie [1], per has summas numerorum super se invicem reflexas designatur numerum angelorum esse nobis innumerabilem et incomprehensibilem, et hoc ipsum dicit hic Ricardus allegans ad hoc sententiam Dionysii prefatam [2].

 

(a) coreantium] coreizantium B   T

1. 6. Ap 5, 11   5. 1 Cor 4, 9

[1] Cfr. Pseudo Dionigi Areopagita, De coelesti hierarchia, cap. XIV (PG 3, 323 A-324 A; Roques-Heil-de Gandillac, p. 162; Scazzoso-Bellini, p. 125).
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap II, iii (PL 196, coll. 758 D-759 A).

249

1 Voce magna dicentium: Dignus est Agnus et cetera.
2 In hac laude angelica premittitur meritum (a) passionis Christi, ex quo meruit accipere gloriam subiunctam, unde dicunt: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere (b) et cetera.
3 Secundo illam explicant quoad septem, que Ricardus exponit sic: Dignus est (c), a creatura per laudem exhibitam, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem <et honorem et gloriam et benedictionem> (d), id est ut a nobis credatur et laudetur esse Dei virtus et esse Deus sapiens, fortis, honorandus, gloriosus et benedictus. 4 Et omnem creaturam et cetera, id est non solum [f. 71rb] dignus est predicta septem accipere per laudem et gratiarum actionem, sed etiam per potestativum dominium (e) accipere omnem creaturam [1], id est ut omnia possideat non solum naturali iure sue divinitatis sed etiam iure meriti sue mortis, per quam omnia restauravit.
5 Potest etiam dici quod quia Christus per (f) humanitatem et mortalitatem assumptam apparuit hominibus mortalis et infirmus et solum homo non Deus, et propter abiectionem sui inter homines apparuit stultus et ingloriosus et maledictus, ideo horum contraria hic tanguntur.
6 ‘Virtus’ enim hic stat pro omnipotentia ad omnia quantumcumque prodigiosa et incredibilia et a nullo impediri valente, ex cuius manifestis effectibus divinitas comprobatur.
7 ‘Fortitudo’ vero videtur hic sumi pro omnibus virtuose ac prepotenter exsequendis, que summa sapientia fieri dictat et prout dictat.
8 ‘Honor’ vero est dignitas summi dominii super omnia, ac reverentia et recognitio summe subiectionis et famulatus Christo ab omnibus exhibita gratis vel invite.
9 ‘Gloria’ vero sumitur pro summa claritate et felicitate.
10 ‘Benedictio’ autem pro laude bonorum (g) Christi ac beneficiorum eius rememorativa et decantativa et omnis boni Christo optativa et sibi in suis donis (h) congratulativa.
11 Nec mireris si unaqueque istarum septem dignitatum seu rationum includat in se alias, quia omnis ratio divina includit in sua essentia omnes rationes Dei, sed nichilominus consideramus et nominamus [f. 71va] eas distincte ad plenius explicandum incomprehensibilem perfectionem Dei [2].

 

(a) meritum] premium B  T   (b) accipere] om. B   T   (c) est] agnus add. B   T   (d) et honorem et gloriam et benedictionem] et benedictionem et gloriam et honorem et gloriam et honorem et beatitudinem B   T   (e) potestativum dominium] potestatem et dominium B   T   (f) per] propter B   T   (g) bonorum] beatorum T   (h) donis] bonis B   T

1. 2. 3. Ap 5, 12   4. Ap 5, 13

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, iii (PL 196, col. 759 C).
[2] La lode angelica di Ap 5, 12-13, come quella di Ap 4, 9-11, è presente nel Cantico di frate sole: « Altissimu, onnipotente, bon Signore, / tue so’  le laude la gloria e l’honore et onne benedictione » (La letteratura francescana, I, p. 217).

250

Possunt etiam hec septem per quandam appropriationem applicari ad tempora ecclesie.
<I> 2 Nam in primo Christus, ab inferis se ipsum suscitans et omnes sanctos patres inde potenter eripiens de demonibus triumphando, ac deinde apostolis potestate (a) clavium ecclesie seu regni celorum et potestate (b) miraculorum collata et per opera miraculorum superhabunde monstrata, evidenter apparuit esse omnipotens.
<II> Constantino vero imperatore cum suo imperio adorante ipsum ut summum Deum, ac deinde contra Arrianos declarato per doctores et per scripturas ipsum esse summum Deum Patri consubstantialem et coequalem, claruit summa divinitas eius.
<III> 4 Per sapientiam vero tunc datam doctoribus multa librorum volumina edentibus, quasi flumina de paradiso Dei exeuntia, claruit Christus esse fons sapientie.
<IV> 5 Eius vero fortitudo claruit in fortissimis austeritatibus et operibus anachoritarum.
<V> 6 In magnificatione autem ecclesiarum et monasteriorum facta in quinto tempore a Kar<o>lo (c) Magno et citra, ita ut etiam episcopi et abbates videantur in temporalibus quasi reges et honorentur ut reges, refulsit honor dominii [f. 71vb] Christi, quamvis plures eorum abutantur temporalibus Christo datis non eis.
<VI> 7 In plena autem apertione sexti sigilli tanta claritas refulgebit, conversis Iudeis et iterum toto orbe ad ipsum, ut cunctis indubitabiliter clarescat (d) quod Dominus Ihesus est in gloria Dei Patris.
<VII> 8 In septimo autem, gustata summa bonitate ipsius et consumate exhibitis contemplative visis et gustatis beneficiis eius ab initio mundi usque ad finem, nichil habebit nisi ipsum semper benedicere et laudare.

 

(a) (b) potestatem P   (c) Karulo P   (d) clarescat] inclarescat B   T

251

1 Nota autem quod dicunt (a): Dignus est Agnus accipere virtutem et cetera. 2 Intendunt dicere dignum esse quod in eius humanitate manifestetur sic divinitas sue persone et cetere perfectiones soli Deo competentes, quod omnino appareat quod Christus homo est Deus et quod ab hominibus (b) magnificetur (c) ut Deus. 3 Sicut enim more scripture res dicitur aliquando fieri quando de novo incipit innotescere eius fieri seu esse, sic Christus dicitur ista tunc accepisse quando de novo cepit innotescere quod ista acceperat a Deo Patre. 4 Preterea quamvis secundum se tunc non accipiat ea de novo, in nobis tamen tunc accipit ea de novo, sicut et sol tunc incipit esse de novo in visu meo quando a me incipit videri.

 

(a) dicunt] dicendo B   T   (b) hominibus] omnibus B   T   (c) magnificetur] glorificetur B   T 

1. Ap 5, 12

252

1 Sciendum etiam quod illa verba: Et omnem creaturam et cetera [f. 72ra] possunt construi cum sequentibus, ita quod primo distinguit seu distribuit omnem creaturam in eam que in celo est et que (a) super terram et que subtus terram (b) et que in mari et que in eis sunt, deinde collective resumit eas dicendo omnes audivi in celo (c) dicentes: Sedenti in trono, id est Deo Patri et etiam toti Trinitati, et Agno, id est Christo secundum quod homo, benedictio et honor et gloria et potestas in secula seculorum, scilicet sit et est et erit, vel sibi ab omnibus attribuatur. 2 Omnis enim creatura dicitur dicere hanc laudem, tum quia tota essentia earum resonat Dei gloriam et potestatem et se esse Deo et Christo homini subiectam, tum quia ex omnibus trahitur materia et forma huius laudis, tum quia per (d) existentes in celo et (e) terra et sub terra et in mari possunt intelligi rationales creature. 3 Quamvis enim dampnati qui sunt sub terra hanc laudem ex (f) amore non confiteantur, confitentur tamen eam per notitiam evidentem et etiam compulsi per experientiam penarum, in quibus potestatem Christi eas inferentis experiuntur.

 

(a) que] om. B   T   (b) et que subtus terram] om. B   T   (c) in celo] om. B   T   (d) per] om. T   (e) et] in add. B   T   (f) ex] Christi B   T

1 . Ap 5, 13 (Vulg. om. in celo2)

253

1 Sequitur: Et quattuor animalia dicebant: Amen, id est fiat hoc quod dictum est. 2 Vel amen, id est vere ita est. 3 Et viginti quattuor seniores ceciderunt in facies suas et adoraverunt, scilicet sedentem in trono. 4 Non enim est de textu (a) viventem in secula seculorum, nec Ricardus habet hic sed solum supra, capitulo quarto [1].
5 Nota [f. 72rb] quod quia ad reverenter confirmandum seu assentiendum laudi predictorum exigebantur duo, scilicet verbum designans assensum et actus humillime adorationis Dei, ut sic verbo et facto confirmetur, quia (b) hec duo etiam habebat ascribere duobus, scilicet animalibus et senioribus, ideo more scripture congruas correspondentias amantis et docentis ascribitur, primum animalibus secundum vero senioribus, quia animalia satis apparent Deo et eius sedi subiecta tamquam semper subsistentia Deo et eius sedi, et ideo actus adorationis appropriatur senioribus instar regum coronatis et sedentibus in soliis suis, quia propter gloriam previam plus refulgebat honor Dei in adoratione sibi per eos impensa.

 

(a) de textu] hic B   (b) quia] etiam add. B   T

1. 2. 3. Ap 5, 14   4. Ap 4, 9

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, iii (PL 196, col. 759 D).

SEXTUM CAPITULUM

254

<IIa visio>

<III – Tertio subditur propria apertio uniuscuiusque signaculi, capitulo sexto et septimo>

1 Et vidi quod aperuisset Agnus et cetera. 2 Premissa fontali radice et causa septem subsequentium apertionum, que est Deus trinus et Christus homo pro nobis occisus et sue deitatis potentia resuscitatus et glorificatus, et exemplariter et causaliter et collective continens omnes ordines electorum, et non solum per naturam sue deitatis sed etiam per meritum sue humanitatis dignus aperire librum, hic subduntur sigillatim et per ordinem septem apertiones.
3 Circa [f. 72va] quas est primo notandum, circa formam imaginariam huius libri, quod videtur Iohannes librum hunc vidisse instar rotuli intus et foris scripti. 4 Ridiculosum enim esset dicere quod liber, per quaternos et cartas distinctus, esset scriptus intus et foris. 5 Videtur etiam quod rotulus ille haberet in se septem plicas et super unaquaque erat sigillum unum impressum pro clausura ipsius. 6 Intra autem plicam videbantur depicte imagines equorum et equitum hic subscripte, vel ad apertionem ipsius subito videbatur exterius exire unus equus vivus cum equite suo.
7 Secundo notandum quod ex premissis aperte patet apertiones has, seu primam earum, inchoari a Christi resurrectione et ascensione, quamvis Christi incarnatio et predicatio et passio (a) possit subintelligi esse inclusa in prima apertione. 8 Quod autem proprie inchoentur (b) a Christi resurrectione vel ascensione vel a Spiritus Sancti effusione (c) patet per verbum Pauli, capitulo XVII° Actuum. 9 Unde Augustinus, XVIII° de civitate Dei, capitulo ultimo, dicit quod « priusquam Christus passus esset et resurrexisset nondum fides erat omnibus diffinita, in resurrectione quippe Christi est diffinita (d). 10 Nam <sic> (e) Apostolus loquitur Atheniensibus dicens: in viro quo definivit fidem omnibus, resuscitans illum a mortuis ». 11 Et ideo (f) inde sumit [f. 72vb] initium computandi annos ecclesie, vel (g) a sequenti Pentecoste in qua datus <est> (h) Spiritus Sanctus, id est lex nova, et dicit quod ab illo die Pentecostes, qui tunc fuit per idus maias, fluxerant usque ad consulatum Honorii et (i) Eutheciani et usque ad easdem idus trecenti sexaginta quinque anni, ex quo usque ad tempus Augustini tunc hec scribentis fluxerant ferme (j) triginta anni, ac per consequens a predicto (k) Pentecoste fluxerant fere trecenti nonaginta quinque anni. 12 Hec Augustinus [1].
13 Ideo autem dicitur fides in Christi resurrectione diffinita, quia eterna Dei predestinatio prefixit quod ab illo tempore et non ante esset fides Christi sollempniter promulganda, quamvis ipso predicante fuit initialiter promulgata.

 

(a) et predicatio et passio] et passio et predicatio B   (b) inchoentur] inchoetur B inchoatur (?) T   (c) effusione] infusione B   T   (d) in resurrectione quippe Christi est diffinita] om. B   (e) sic] sicut P sic B   T   (f) ideo] quod B   T   (g) vel] om. B   T   (h) est] om. P  est B   T   (i) et] om. B   T   (j) ferme] fere B   T    (k) predicta] predicto B   T

1. Ap 6, 1   10. Ac 17, 31

[1] Sancti Aurelii Augustini, De civitate Dei, XVIII, liv, 14-75 (CCSL, XLVIII, pp. 654-655; PL 41, coll. 618, 620).

255

<apertio Ii sigilli>

1 Dicit ergo: Et vidi quod aperuisset Agnus unum, id est primum, de septem sigillis; et audivi unum, id est primum, de quattuor animalibus, quod scilicet est leo, dicens tamquam vocem tonitrui, quia coruscantibus miraculis nova et grandia et mirabilia nuntiavit, ideo quasi vox tonitrui sonuit et etiam quia potenter et magnifice instar leonis rugientis predicavit: Veni, scilicet per maiorem attentionem, et vide, scilicet per intelligentiam spiritalem, hec que sequuntur.
2 Duplici ex causa leo demonstrat visa prime apertionis. 3 Prima est quia leo signat primum ordinem ecclesie, scilicet pastorum seu [f. 73ra] apostolorum; ipsorum autem proprie fuit monstrare primum statum ecclesie in eis et sub eis formatum. 4 Secunda est quia per leonem Christi resurgentis triumphalis et regalis potestas et gloria designatur.
5 In prima autem apertione apparet Christus resuscitatus sedens in equo albo, id est in suo corpore glorioso et in primitiva ecclesia per regenerationis gratiam dealbata et per lucem resurrectionis Christi irradiata, in qua Christus sedens exivit in campum totius orbis non quasi pavidus aut (a) infirmus, sed cum summa magnanimitate et insuperabili virtute. 6 Nam suos apostolos deduxit in mundum quasi leones animosissimos et ad mirabilia facienda potentissimos, et habebat in eis archum predicationis valide ad corda sagittanda et penetranda.
7 Data est etiam ei corona regni, 8 secundum illud Matthei ultimo: Data est michi omnis (b) potestas in celo et in terra; data etiam in suis apostolis, quos principes et reges spiritales totius ecclesie et totius orbis fecit.
9 Habet etiam archum a quo contra reprobos exeunt sententie dampnationis quasi sagitte, coronam vero ut bonos glorificando coronet.
10 Secundum etiam Gregorium, Moralium XIX° (c) in fine, super illud Iob: Et archus meus in manu mea instaurabitur, per archum scriptura sacra (d) significatur (e), ita quod per cordam archus designatur Testamentum Novum, per cornu vero Testamentum Vetus. [f. 73rb] 11 Sicut enim dum corda archus trahitur cornu curvatur, sic per Novum Testamentum duritia Testamenti Veteris emollitur [1]. 12 Gratia enim Christi facit nobis dulcescere rigorem preceptorum legis. 13 Vel per cordam designatur zelus animarum ad earum salutem fortiter tractus et totum robur cordis, quasi cornu archus, secum inclinans et trahens. 14 A tali enim zelo manant sagitte predicationis, id est sagitte promissionum et monitionum ac comminationum et exprobrationum, et sagitte amoris et timoris.
15 Et exivit vincens ut vinceret, id est, secundum Ricardum, vincens quos de Iudeis elegit ipsos convertendo ut per eosdem vinceret, id est converteret gentiles quos predestinaverat [2]. 16 Vel per hoc designatur quod, quando exivit ut mundum vinceret, apparuit in ipso exitu totus victoriosus et ac si iam totus (f) vicisset.

 

(a) aut] et  (b) omnis] om. B   (c) XIX] 18 B   T   (d) sacra] om. B   T   (e) significatur] signatur B   T   (f) totus] totum B   T

1. Ap 6, 1   5. 6. 7. 9. 15. 16. Ap 6, 2   8. Mt 28, 18   10. Jb 29, 20

[1] S. Gregorii Magni Moralia in Iob, libri XI-XXII, cura et studio M. Adriaen, Turnholti 1979 (Corpus Christianorum. Series Latina, CXLIII A), lib. XIX, cap. XXX, 55, 72-86  (n. 55), pp. 1000-1001 (= PL 76, coll. 133 C – 134 B): « Aliquando autem per arcum etiam sacra scriptura signatur. […] In chorda etenim testamentum nouum, in cornu uero testamentum uetus accipitur. In arcu autem dum chorda trahitur, cornu curuatur; sicut in hoc eodem sacro eloquio dum testamentum nouum legitur, duritia testamenti ueteris emollitur. Ad eius namque spiritalia et blanda praecepta illius litterae se rigor inclinat, quia testamentum nouum, dum quasi quodam bonae operationis brachio trahitur, in testamento ueteri seueritatis iura flectuntur. Nec indecenter dicimus chordam testamento nouo congruere, quod de incarnatione dominica certum est exstitisse. Quasi chorda ergo trahitur, et cornua curuantur, quia dum in testamento nouo incarnatio mediatoris agnoscitur, ad spiritalem intellegentiam rigor testamenti ueteris inclinatur. Ait igitur sanctus uir: Dicebam: Gloria mea semper innouabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur ».
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap II, iv (PL 196, col. 762 B-C).

256

<apertio IIi sigilli>

1 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, scilicet vitulum, dicens: Veni et vide.
2 Per vitulum Christi passio et ordo martirum designatur. 3 Sicut enim triumphalis gloria Christi resurgentis et ad mundum convertendum apostolos victoriose mittentis docuit primum ecclesie statum et excitat nos ad illum contemplandum, sic Christi passio in suis martiribus expressa et magnificata declarat secundum [f. 73va] ecclesie statum et excitat nos ad ipsum contemplandum et imitandum.

 

1. Ap 6, 3

257

1 Notandum autem quod in prima apertione non expressit aliquem ducem et exercitum malum Christo et eius exercitui oppositum, sed solum Christum et eius exercitum in equo albo designatum; in tribus vero sequentibus, secundum omnes expositores, principaliter exprimit duces et exercitus oppositos Christo. 2 Cuius ratio, secundum Ioachim, est quia id ipsum quod Danielis septimo designatur per pardum et ursum et per bestiam quartam dissimilem ceteris [1], designatur hic per equum rufum et per nigrum et per pallidum [2].
3 Nam sicut per equum rufum designatur paganorum populus sanguine martirum cruentatus, et per eius sessorem imperator romanus et etiam diabolus quem in idolis colebant, sic per ursum designatur idem paganorum regnum habens tres ordines dentium, scilicet pontifices idolorum et eorum opifices et paganorum principes, qui principalius insani<e>runt (a) contra martires et ceteros instigaverunt contra eos, unde et dicebant urso: Surge et comede carnes plurimas, scilicet sanctorum martirum [3].
4 Sicut vero per equum nigrum designatur hereticorum cetus astutia profunda obscurus et errore perfidie obtenebratus, sic et per pardum variis maculis, id est variis fr-[f. 73vb]-audibus, infectum [4].
5 Sicut etiam per equum pallidum, cuius sessor est mors, designatur Sarracenorum populus et eius propheta mortiferus, scilicet Mahomet, sic et (b) per quartam bestiam dissimilem ceteris [5].
6 Hec enim est dissimilis ceteris in tribus.
7 Primo scilicet quia Iudeorum regnum et paganorum et hereticorum confluxerunt ad tempus cum fidelibus Christi et tandem disperierunt, sed bestia sarracenica surgens in quarto tempore confligit et perdurat in toto quinto (c) et pertinget usque ad sectam Antichristi, propter quod hic dicitur quod infernus, id est infernalis secta Antichristi, sequebatur eum, scilicet equum pallidum et sessorem eius [6].
8 Secundo est eis dissimilis quia prima tria regna non habuerunt novam legem contrariam Christo. 9 Nam lex Iudeorum, scilicet lex vetus, non fuit realiter contraria Christo, immo potius eius, nec (d) lex nova quam heretici fingunt se sequi. 10 Pagani autem legem non habuerunt quasi a Deo datam, sed solum legem naturalem in civilibus civiliter explicatam. 11 Sarraceni autem habent legem carnalem et falsam a Mahomet, quasi a Dei propheta, datam.
12 Tertio est dissimilis quia contra istam non possunt fideles arguere per scripturas sacras sicut possunt contra Iudeos et contra hereticos, quia ista (e) nostras scripturas (f) non recipit, nec per rationem naturalem [f. 74ra] potest sic faciliter et evidenter (g) convinci sicut poterat idolatria paganorum, quia isti non idola nec plures deos sed solum unum deum colunt (h) [7]. 13 Et insuper sapientes eorum ab antiquo philosophicis vacant et specialiter philosophie Aristotelis, unde et (i) christiani latini acceperunt ab eis comenta super libros Aristotelis et plura alia de scientia medicinali, et etiam de quadruvio et specialiter de astronomia, ita ut iam multa scripta theologorum latinorum sunt Sarracenorum auctoritatibus farcita et fedata, in quo satis est signum quod infernus sequatur sectam illam.
14 Preterea bestia hec non sustinet fidem Christi inter eos predicari aut aliquid contra eorum legem dici, immo statim morte punitur [8]. 15 Non sic autem fuit in tribus primis.
16 Secundum autem (j) Ioachim, per primam bestiam Danielis, scilicet per (k) leenam, significatur (l) sinagoga crudelis (m), quam hic Iohannes subticuit, tum ut Christo daretur honor singularitatis et victorie consumate [9], tum quia per primum animal, scilicet per leonem, satis (n) designatur leena sibi opposita, velut caro spiritui et sicut sexus femineus sexui virili.

 

(a) insanierunt] insanirunt P   insevierunt B   T   (b) et] om. B   T   (c) quinto] tempore praem. B   T   (d) nec] neque B   T   (e) ista] illa B   T   (f) nostras scripturas] nostram scripturam B   T   (g) et evidenter] om. B   T   (h) colunt] et credunt add. B  et creduntur add. T   (i) et] etiam B   (j) autem] vero B   T   (k) per] om. B   T   (l) significatur] designatur B   T   (m) crudelis] om. B   T   (n) satis] om. B   T

3. Dn 7, 5 (Vulg. om. et)   7. Ap 6, 8

[1] Cfr. Dn 7, 5-7.
[2] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 116ra. Le successive (libere) citazioni di Gioacchino tengono conto sia della seconda parte dell’Expositio, dove si tratta delle aperture dei sette sigilli, sia, soprattutto, della quarta parte, dove si tratta della bestia che sale dal mare (Ap 13, 1).
[3] Cfr. ibid., pars II, f. 114va-b; pars IV, distinctio IV, f. 163ra-b.
[4] Cfr. ibid., pars II, f. 114vb; pars IV, distinctio IV, f. 163rb.
[5] Cfr. ibid., pars II, f. 116ra-b; pars IV, distinctio IV, f. 163rb-vb.
[6] Cfr. ibid., pars IV, distinctio IV, f. 163va-b: « Iudei quidem pugnaverunt contra fidem Christi, sed tamen eis renittentibus et invitis edificate sunt ecclesie Hierosolymis, et non post multos dies absorti sunt a Romanis, ita ut ex tunc quo ad eos finem acciperet et persequutio ecclesiarum et regnum. Pagani pugnaverunt contra Christum, sed quottidie vincebantur a militibus eius, ita ut in diebus Silvestri pape pene redderent arma et eidem Christi vicario sceptrum imperii assignarent. Gothi et Vandali et Longobardi et alii Arriani heretici partim deleti sunt ab exercitu Romanorum, partim ad catholicam fidem conversi. Hec vero quarta bestia indomabilis fuit, ut licet apparuerit ad tempus humiliata et quasi mortua, quam iterum magnificata sit et ad devorandum parata, plus timere est quam exprimere. Hec igitur est illa bestia quam sanctus Daniel nominat terribilem nimis, Ioannes vero tam ipsam quam tres alias comprehendit sub una habente septem capita et in uno eorum cornua decem ».
[7] Cfr. ibid., f. 163va: « Si hystorias ecclesiasticas diligenter notamus, cum iam moderata esset persequutio Arrianorum, et etiam in quibusdam deleta inchoante Cosdroe rege Persarum, qui in persequutione orientali precessit Mahometh et successores eius, persequutio ipsius secte sequuta est tam immanis, ut re vera non hominum, sed bestie cuiusdam terribilis esse putaretur, presertim cum ipsius error non aliqua ratione humana videatur esse munitus, sed solo detestandi furore mendacii et tyrannica armorum potestate defensus ».
[8] Questa quarta bestia, secondo Gioacchino, « erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis. Dentes et ungues eius ferrei, comedebat et comminuebat et reliqua pedibus suis conculcabat » (Expositio, pars II, f. 116rb). Di essa si ricordò Angelo Clareno, nel riportare la visione di Iacopo da Massa di un Bonaventura munito di « ungues ferreae acutae ut novacularum acies radentium pilos » in atto di irrompere sul suo predecessore nel generalato, Giovanni da Parma, del quale non condivideva le posizioni gioachimite (cfr. Liber chronicarum sive tribulationum Ordinis Minorum di Frate Angelo Clareno. Edizione a cura di G. Boccali con introduzione di F. Accrocca e traduzione italiana a fronte di M. Bigaroni, Santa Maria degli Angeli 1998 [Pubblicazioni della Biblioteca Francescana, 8] pp. 432-435; Angeli Clareni Opera II. Historia septem tribulationum Ordinis Minorum. Edizione critica a cura di O. Rossini. Introduzione e commento di H. Helbling, Roma 1999 [Fonti per la storia dell’Italia medievale. Rerum Italicarum Scriptores, 2] pp. 182-183).
[9] Cfr. Expositio, pars II, f. 116ra (Dn 7, 4): « Illud vero in presenti loco memorandum existimo, quod quatuor ille bestie, quas sese sanctus Daniel in visu noctis conspexisse describitur, quatuor prelia ista designant, excepto quod in primo sigillo, ut Christi mentio fieret, prima bestiarum suppressa est ».

258

1 Secunda ratio potest dari, quia Christo exeunti in campum voluit obicere tres exercitus per ordinem succedentes et per oppositum [f. 74rb] correspondentes tribus triumphalibus perfectionibus Christi, scilicet eius potentie et sapientie et sanctitati.
2 Nam primus, scilicet paganicus, per potentiam et violentiam (a) impugnavit martires.
3 Secundus vero, scilicet hereticorum, non cum tanta potentia, sed potentie malignam adiungens malitiam, impugnavit fideles.
4 Tertius vero, scilicet sarracenic<us> (b) vel secundum alios ypocritarum cuneus, per legem fictam et carnalem vel per simulationem sanctitatis dolosam impugnavit sanctam legem et vitam.
5 Tertia ratio est in morale misterium, quia viriliter et triumphaliter relinquens mundum et exiens in campum certaminum contra diabolum, iam in ipso exitu primam victoriam perfecit. 6 Nam possessio temporalium, quam reliquit, iam non detinet ipsum, immo potius est expulsa et prostrata.
7 Post hoc autem sequitur caro sanguinea et per concupiscentias ignea et rufa, impugnans spiritum secundum illud Apostoli: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem.
8 Secundo sequitur presumptio erronee mensurans et iudicans aliena dicta et facta, unde (c) tenet stateram librantem aliorum vitam. 9 Solent enim noviter conversi, post aliquas macerationes proprie carnis, aliorum vitam presumptuose [f. 74va] despicere et diiudicare.
10 Tertio sequitur mortifera ambitio primatus sedens super equum pallidum, id est fulciens se ypocritali et superficiali (d) austeritate, quam pallor corporis pretendit, quam quidem sequitur infernus, quia primatu iuxta votum obtento vitam infernalem aperte (e) ostendit et suo exemplo et ducatu subditos ad infernum deducit.

 

(a) per potentiam et violentiam] per potentissima martiria B   T   (b) sarracenicus] sarracenica P   (c) unde] dum B   T   (d) ypocritali et superficiali] superypocritali B   ypocritali T   (e) aperte] aperit et B   T

7. Gal 5, 17

259

1 Subdit ergo: Et ecce alius, id est ab equo albo valde diversus, equus rufus, id est exercitus paganorum effusione sanguinis sanctorum rubicundus. 2 Et qui sedebat super eum, scilicet romanus imperator vel diabolus, datum est ei ut sumeret, id est ut (a) auferret, pacem de terra, id est a Deo permissum est ut persequeretur fideles; et ut invicem se interficiant, id est ut pagani interficerent corpora fidelium et etiam quorundam fidem, sancti vero interficerent infidelitatem et pravam vitam plurium paganorum, convertendo scilicet eos ad Christum. 3 Vel, secundum Ricardum, ut invicem se interficiant, id est (b) ut ipsi persecutores non solum interficiant alienos et remotos, sed etiam suos parentes et notos et domesticos et vicinos [1].
4 Deinde exprimitur persecutionis quantitas, cum subditur: et datus est ei gladius magnus, id est magna potestas occidendi sanctos, tum quia per universum orbem, [f. 74vb] tum quia quasi per trecentos annos, tum quia sevissime et per plurima tormenta quasi innumerabiles martirizaverunt, ita ut et (c) sub Diocletiano intra solam urbem romanam decem et septem milia martirum in non multis diebus cesa legantur.
5 Item a Petro sub Nerone passo usque ad Silvestrum, quotquot romane prefuerunt ecclesie triginta quattuor martires asseruntur fuisse, prout in cronicis scribitur. 6 Quidam tamen excipiunt unum istorum a martirio, prout refert Ioachim libro V° Concordie, ubi misteriat gesta Helie [2].

 

(a) ut] om. B   T   (b) id est] scilicet B   T   (c) et] om. B   T

1. 2. 3. 4. Ap 6, 4

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, v (PL 196, coll. 763 D –764 A).
[2] Gioacchino da Fiore, Concordia, V 2, c. 12; Patschovsky 3, pp. 767, 16-20 – 768, 1-7. La Chiesa romana, privata di tutti i suoi vescovi tranne uno, nel periodo intercorso fra Pietro e Silvestro, è assimilata alla vedova di Zarepta (3 Rg 17).

260

<apertio IIIii sigilli>

1 Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, scilicet quod habebat faciem hominis, dicens: Veni, scilicet per maiorem attentionem vel per imitationem fidei doctorum hic per hominem designatorum, et vide. Et ecce equus niger, id est hereticorum et precipue Arrianorum exercitus astutia fallaci obscurus et erroribus luci Christi contrariis denigratus.
2 Et qui sedebat super eum, scilicet imperatores et episcopi arriani, habebat stateram in manu sua. 3 Cum statera mensuratur quantitas ponderum, et ideo per stateram designatur hic mensuratio articulorum fidei, que quando fit per rectam et infallibilem regulam Christi et scripturarum suarum est recta statera, de qua Proverbiorum XVI° dicitur: Pondus et statera [f. 75ra] iudicia Domini sunt, 4 <et> (a) Ecclesiastici XXI°: Verba prudentium statera ponderabuntur; 5 quando vero fit per rationem erroneam et per falsam et intortam acceptionem scripture est statera dolosa, de qua Proverbiorum XI° dicitur: Statera dolosa abhominatio est apud Deum, 6 et in Psalmo: Mendaces filii hominum in stateris, 7 et Michee VI°: Numquid iustificabo stateram impiam et sac<c>elli (b) pondera dolosa.
8 Quia igitur heretici Arriani per falsam stateram ponderaverunt deitatem Christi, ideo dixerunt eius deitatem non esse summam et coequalem ac consubstantialem Deo Patri, quos prima universalis synodus, nicena scilicet, condempnavit, et idem dixerunt de Spiritu Sancto tam ipsi quam Macedoniani, quos secunda universalis synodus constantinopolitana, annuente papa Damaso, condempnavit.
9 Quia etiam Nestoriani falso ponderaverunt unitatem persone Christi, ideo secundum duas eius naturas posuerunt in ipso duas personas, quos tertia universalis synodus ephesina condempnavit.
10 Euthiciani vero e contra non ponunt in eo nisi unam naturam et unam voluntatem et operationem, scilicet divinam, quia falso ponderaverunt pluralitatem naturarum et voluntatum et operationum Christi, quos quarta universalis synodus apud Calcedonem tempore Valentiniani imperatoris et pape Leonis condem-[f. 75rb]-pnavit.
11 Sic etiam Pelagiani, falso ponderantes vires gratie Christi et nostre nature, dixerunt nos per solam naturam liberi arbitrii posse implere totam legem Dei absque gratia Christi, nec parvulos cum peccato originali nasci et ideo nec (c) propter eius remissionem eos baptizari, sed solum propter hoc ut admittantur ad regnum Dei. 12 Unde et parvulis non baptizatis promittunt extra regnum Dei quandam vitam beatam et eternam, nec (d) Adam dicunt mortuum fuisse merito culpe sed condicione <nature> prout dicit Augustinus libro de heresibus, capitulo LXXXVIII° [1], quos papa Innocentius, Ieronimo et Augustino contemporaneus, condempnavit [2].

 

(a) et] in P   (b) saccelli] sacelli P   (c) (d) nec] neque B   T

1. 2. Ap 6, 5   3. Pro 16, 11   4. Ecli 21, 28   5. Pro 11, 1   6. Ps 61, 10   7. Mic 6, 11

[1] Sancti Aurelii Augustini De haeresibus, cap. LXXXVIII, 6-7 (CCSL, XLVI, pp. 340-342).
[2] Si tratta di papa Innocenzo I (401-417), che condannò gli errori pelagiani con le lettere del 24 gennaio 417. Cfr. Isidori Etymologiarum, lib. VI, xvi (Lindsay, I), una delle fonti di Olivi sui canoni conciliari.

261

Contra igitur fallacem stateram hereticorum promittitur et docetur hic fidelibus certus et facilis modus obtinendi plenam catholice fidei veritatem et sapientiam. 2 Unde subditur: Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium, id est secundum Ricardum, in medio testimonio quattuor evangelistarum et omnium predicatorum [1], dicentium: Bilibris tritici denario, et tres bilibres ordei denario. 3 Uno non est de textu sed est glosa seu expositio.
4 Bilibris, secundum Ricardum, dicitur esse vas capiens duos sextarios [2].
5 Per triticum autem intelligit Novum Testamentum habens bilibrem, id est duplicem [f. 75va] intelligentiam, scilicet ystorialem et spiritualem.
6 Per ordeum vero Vetus Testamentum habens similiter duplicem intelligentiam; dicitur tamen habere tres bilibres quia in ipso continetur (a) lex et prophete et psalmi.
7 Per denarium vero valentem decem nummos, in quo numero est primus finis et limes computantium, intelligitur fidei perfectio.
8 Per vinum autem intelliguntur perfecti doctores acriter increpantes vitia.
9 Per oleum vero, eque perfecti doctores dulciter et suaviter consolantes pusillanimes.
10 Intendit enim (b), secundum Ricardum, dicere: o fideles, ne timeatis, quamvis post persecutionem paganorum videatis tot hereses succedere, quia non solum ego sed etiam (c) tota vox omnium predicatorum meorum testatur quod heretici non poterunt vos ledere nec scientiam sacre scripture vobis auferre vel minuere, et quod per fidem unicam et solidam potestis habere litteralem et spiritalem intelligentiam Novi et Veteris Testamenti, nec permittam per hereticos ledi seu corrumpi vestros doctores perfectos qui arguunt malos et consolantur bonos [3].

 

(a) continetur] continentur T   (b) enim] ergo B   (c) etiam] et B

2. 4-9. Ap 6, 6

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, vi (PL 196, col. 765 D).
[2] Ibid., col. 766 B.
[3] Ibid., col. 766 A-C.

262

1 Secundum Ioachim, per quattuor hic posita designantur quattuor principales intelligentie scripturarum [1].
2 Nam typica seu allegorica designatur per triticum, [f. 75vb] que in duobus Testamentis habet quasi duas libras tritici.
3 Per ordeum vero designatur ystorica seu litteralis, que habet tres bilibres propter sex tempora laboriosa et servilia sub servitute legis currentia ab Abraam usque <ad> (a) Iohannem Baptistam, que Mattheus enumerat per tres quaterdenas generationum [2]. 4 Et quia quelibet quaterdena duas habet hebdomadas seu (b) septenas, ideo hic vocantur tres bilibres ordei.
5 Per vinum vero designatur intelligentia moralis, que pungit vitia et accendit ad amorem virtutum et bonorum operum.
6 Per oleum vero, suave et omnibus ceteris liquoribus superenatans (c), designatur intelligentia contemplativa seu anagogica (d).
7 Prima autem competit primo animali, scilicet leoni, id est apostolis et pastoribus, quorum fuit docere facta Christi et ecclesie ut allegorice presignata in factis et dictis prophetarum et priorum patrum, et precipue quia docuerunt conversos ex Iudeis, qui noverant ystoricam litteram Veteris Testamenti.
8 Secunda vero convenit secundo, scilicet vitulo, quia instar vituli sulcat terram, id est terrena et corporalia gesta patrum, et etiam quia martires per vitulum designati predicaverunt paganis, qui ystoricam litteram legis et prophetarum non noverant, et ideo ante allegoriam (e) [f. 76ra] oportuit eos doceri ystoriam.
9 Tertia vero (f) competit tertio, scilicet homini, cuius est mores modeste componere et docere.
10 Quarta vero competit quarto, scilicet aquile perspicaci et sursum volanti.
11 Ideoque vox illa audita est inter quattuor animalia, quia ad quattuor animalia pertinet quod de quattuor intelligentiis dictum est.
12 Item, secundum eundem, in ipsa littera scripturarum possunt hee quattuor species notari, quia multa sunt ibi litteraliter scripta ad edificationem fidei, cuius edificationi allegorica valde deservit, multa etiam sunt ibi ad instructionem temporum et gestorum et multa ad compositionem morum et multa ad perfectionem contemplationum celestium. 13 Prudens autem predicator sic pro certo pretio tradit triticum et ordeum, id est ea que scripta sunt ad edificationem fidei et corporalis exercitationis, que ad modicum utilis est, ut nequaquam ita statuat ista duo ut ea que scripta sunt de moribus et contemplationibus ledantur, quod utique accidere posset si sic docerentur illa duo sufficere ut duo alia spernerentur.

 

(a) ad] om. P   (b) seu] om. B   (c) superenatans] supernatans B   (d) anagogica] anagorica B   (e) allegoriam] allegoricam B   (f) vero] om. B

2-6. 11. Ap 6, 6

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 115ra-b. In Olivi più ampia è l’esegesi, in particolare del vino e dell’olio. Un’altra interpretazione, che Gioacchino dà del grano-senso allegorico (« Ut in tritico designatur typicus intellectus qui convenit spiritualibus hominibus habentibus inter litteram et spiritum plenam discretionem », ibid., f. 115va) è ripresa nell’esegesi della città celeste descritta nella settima visione: « Unde mons in quem sublevatus est Iohannes (cfr. Ap 21, 10) est anagogicus intellectus, qui est magnus et altus quia magna et sublimia comprehendit, sicut litteralis transitoria et terrena, typicus vero statum peregrinantis ecclesie, que quodammodo agitur inter celum et terram ».
[2] Cfr. Mt 1, 1-17.

263

1 Item alio modo per bilibrem tritici designatur duplex natura Christi, vel eius gratia et gloria, quorum intelligentia et possessio per fidem perfectam acquiritur.
2 Per tres autem bili-[f. 76rb]-bres ordei designantur tria gemina tempor<a> (a) trine legis. 3 Nam lex nature habuit duas etates usque ad legem circumcisionis sibi superadiectam tempore Abrae. 4 Lex vero scripta habuit primo tempus currens sub ipsa ac deinde tempus currens tam sub lege quam sub doctrina prophetarum. 5 Lex vero gratie continet primo tempus plenitudinis gentium ac deinde tempus finalis conversionis Iudeorum et gentium.
6 Per vinum autem intelligitur ardens ebrietas caritatis.
7 Per oleum vero, suavis inunctio et iocunditas Christi et glorie eius sanctis mentibus superinfusa.
8 Et secundum hoc est sensus: per fidem perfectam potest etiam inter hereticos et eorum hereses optineri plena cognitio duplicis nature Christi et trium legum sex etates mundi continentium et ardens ebrietas et suavis iocunditas Spiritus Sancti, que quidem (b) superhabunde sufficiunt non solum ad vitandum hereses sed etiam ad triumphaliter convincendum et confundendum.
9 Per vocem autem in medio quattuor animalium factam et auditam potest significari resonantia quadruplicis perfectionis Christi secundum quas (c) oportebat formari quattuor ordines perfectorum in ecclesia Christi, ita quod nullis temptationibus aut persecutionibus posset hic impediri. 10 Quis enim diceret quod post tempus apostolorum et martirum, idolatria paganorum destructa, non deberet clarificari [f. 76va] et perfici Christi ecclesia in celesti sapientia et vita, que in ordine doctorum et anachoritarum singulariter refulserunt?

 

(a) tempora] temporum P   (b)  intelligitur fidei perfectio (f. 75va) – que quidem] om. T   (c) quas] quod B   T

1. 2. 6. 7. 9. Ap 6, 6

264

<apertio IVi sigilli>

1 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis, scilicet aquile, dicentis: Veni, scilicet per imitationem mei et per attentionem ad tibi monstranda, et vide.
2 Et ecce equus pallidus, id est, secundum Ricardum, ypocritarum cetus per nimiam carnis macerationem pallidus et moribundus. 3 Et qui sedebat super eum, scilicet diabolus, qui per pravam intentionem ypocritarum sedet in eis et per eos malitiam suam exercet, nomen illi mors. 4 Hoc enim nomen bene diabolo convenit, quia per eum mors incepit et alios ad mortem trahere non cessat. 5 Et infernus, id est omnes in inferno dampnandi, sequeb<atur> (a) eum, quia omnes tales eum imitantur.
6 Et data est illi id est diabolo, potestas scilicet per divinam permissionem, super quattuor partes terre id est super omnes terrenis inherentes, interficere  eos gladio scilicet peccati, et fame scilicet verbi Dei, et morte id est langore corporis vel pestilentia seu tabe mortifera, et bestiis id est a bestialibus mo<r>ibus (b). 7 Omnes namque, qui per amorem terrenorum diabolo serviunt, talia ab ipso stipendia accipiunt [1]. 8 Vel, secundum eundem [2], [f. 76vb] datur diabolo potestas super quattuor partes terre dum ei conceditur materiali gladio et fame et morte et bestiis affligere bonos per quattuor partes terre dispersos.

 

(a) sequebatur] sequebantur P   (b) moribus] mortibus P  motibus B   T

1. Ap 6, 7   2. 3. 5. 6. 8. Ap 6, 8

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, vii (PL 196, col. 767 C-D).
[2] Ibid., coll. 767 D–768 A.

265

1 Item, sequendo hanc expositionem Ricardi, potest dici quod mors, id est prava intentio, sedet super ypocritas. 2 Sicut enim recta intentio est lux et vita bonorum operum, sic prava intentio est mors ipsorum, quam sequitur infernus, id est infernalis vorago iniquitatum. 3 Per ‘mortem’ etiam possunt intelligi pestiferi principes ypocrisis et ypocritarum.
4 Sciendum tamen quod in tertio et quarto tempore ecclesie non reperitur ypocrisis fecisse tantam plagam quantam hic insinuatur, nisi prout fides fuit iuncta heresi; prout autem fuit heresi adiuncta, fuit summe pestifera quoad (a) hereses quodam sanctitatis pallio in oculis plebium sensualium colorandas et diffundendas et affirmandas. 5 Et quia huiusmodi ypocritales heresiarche crudeliori zelo acuuntur et inseviunt contra fideles quasi sub zelo Dei, idcirco eis specialiter dicitur data potestas super quattuor partes terre, et maxime quia suam heresim tunc temporis diffuderunt in quattuor gentes, scilicet in Gothos orientales et in Gothos occidentales, et in Vandalos Africam tunc temporis occupantes, et tandem in Longobardos Italiam postmodum occupantes.
6 Secundum hoc [f. 77ra] autem tertia et quarta apertio non distinguuntur per catholicos doctores et anachoritas nec per eorum oppositos, scilicet per doctores heresum et per (b) ypocritas, immo de omnibus hiis fuerunt plures in tertio et quarto (c) statu ecclesie. 7 Propter quod, sequendo hunc predictum modum, distinguuntur quia in tertia fuit doctrina et vita anachoritica quasi homo rationalis et modestus, et secundum hoc per stateram impiam intelligitur non solum perversa fraus heresis sed etiam ypocrisis, quia sicut illa perverse ponderat et mensurat doctrinam fidei, sic ista perverse mensurat formam sanctitatis et vite. 8 In quarta vero, effusis iam magnis et multis fluminibus doctrinalium librorum per doctores grecos et latinos, et precipue per Augustinum et Gregorium papam, multiplicata etiam et famosius celebrata anachoresi in plures discipulos priorum patrum, floruit et ascendit doctrina et anachoresis quasi aquila; consimiliter tunc altius ascendit pestifera subtilitas heresum et ypocritarum. 9 Quia etiam vero ypocrisis iuncta heresi et e contrario unam communem plagam intulit ecclesie et unum secretum continet quod erat in ecclesia aperiendum, ideo utrumque sic insimul sumptum videtur potius spectare ad apertionem tertii sigilli, id est tertii [f. 77rb] secreti in scripturis et in Dei prescientia clausi, quam ad apertionem quarti.

 

(a) quoad] ad B   T   (b) per] om. B   T   (c) quarto] in praem. B 

1. 2. 5. Ap 6, 8

266

1 Et hinc est quod abbas Ioachim dicit per ‘equum pallidum’ intelligi regnum (a) Sarracenorum, cui per concordiam <correspondet> (b) regnum Assiriorum, sub quarto signaculo Veteris Testamenti devastans et captivans regnum decem tribuum Israel et fere regnum Iude, sicut sub apertione quarti sigilli vastate sunt quasi decem tribus ecclesiarum orientalium [1] et fere ecclesia latina (c), que assimilata est regno Iud<e> (d), quia sicut ibi fuit vera et principalis sedes divini cultus sic est et in ecclesia latina seu romana. 2 Sicut etiam tribus Beniamin fuit tunc iuncta regno Iude, sic Paulus de tribu Beniamin est in Roma iunctus Petro, qui in principatu fidei fuit alter David et inter apostolos nostre fidei patriarcha (e) [2]. 3 Fuit quasi Iudas patriarcha, cui dictum est: Non auferetur sceptrum de Iuda, 4 sicut et Petro dixit Christus: Ego (f) pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua 5 et quod porte inferi non prevalebunt adversus ecclesiam super tua fide fundatam [3].

 

(a) regnum] regimen corr. regnum P   (b)  correspondet] concordet P  respondet B   T   (c) ecclesia latina] seu romana add. B  ecclesia romana seu latina T   (d) Iude] Iudee P   (e) patriarcha] patriarchas B   T   (f) ego] om. B   T

3. Gn 49, 10   4. Lc 22, 32   5. Mt 16, 18

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 116ra.
[2] Cfr. l’interpretazione (risalente a papa Damaso) di Pietro e Paolo come ‘Dioscuri’, che trae spunto dall’insegna della nave che portò Paolo da Malta a Roma, in Olivi, On the Acts of the Apostles, pp. 435-436 (Ac 28, 11-15): « Nota in hac navigatione tres naves magnas fuisse in mysterium synagogae et Ecclesiae, Grecae et Latinae, quarum utraque fuit de gentibus, sicut secunda et tertia navis fuit Alexandrina. Quibus et nomina competunt, quia [Adrumetina] interpretatur videns sublimia vel sublimiter. Et synagoga in prophetis et apostolis vidit sublimia Christi. Unde et prophetae dicti sunt videntes. In pharisaeis vero vidit altitudinem praesumptuosae superbiae, iuxta illud Iob 41, 25: Omne sublime videt: Ipse est rex super omnes filios superbiae. Alexandrina vero interpretatur tenebras allevians, vel tenebrarum angustias auferens. Quod optime competit Ecclesiae Christi, tenebras idolatriae et superstitionis Iudaicae et haereticae et mundanae concupiscentiae auferens. De prima igitur Paulus exiens factus est primo apostolus ad Graecos. Quae licet multis haeresibus sit agitata et fracta, quia centurio et nauclerus, id est patriarchae et imperatores Constantinopolitani noluerunt credere plene dictis Pauli, nihilominus multae nobiles animae inde datae sunt a Paulo. Tertia vero insigne Castorum geminorum habuit, id est Petri et Pauli castissimorum et gemellorum ducum Romane Ecclesiae, quia eodem die sui martyrii geniti sunt in gloria Christi ».
[3] Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, cap. XVI, 18: « Et porte inferi non prevalebunt adversus eam, id est nullum realiter filium ecclesie in te fundate potuerunt ad se trahere, quasi diceret: omnes veri filii eius salvabuntur ita quod non intrabunt portas inferi. Vel per portas inferi possunt intelligi demones aut quicumque principes malitie vel erroris ut fuerunt tyranni et heresiarche, quia per istos intrant ceteri ad collegium malorum, sicut per portas intrat homo civitatem. Vel secundum Ieronimum, per portas possunt intelligi vitia et potissime principalia seu capitalia. Vel secundum Rabanum porte sunt tormenta et blandimenta persecutorum et prava infidelium opera et colloquia, quia iter perditionis ostendunt. Est ergo sensus quod nulla damnatio vel temptatio sibi prevalebit. Secundum autem Origenem potest hoc referri tam ad Petrum quam ad ecclesiam, quia contra neutrum porte prevalent inferorum. Dicit autem Cyrillus quod sicut Christus promisit ita ecclesia Petri ab omni seductione immaculata manet super omnes prepositos et episcopos et primatos ecclesiarum in suis pontificibus in plenissima fide et auctoritate Petri. Et cum alie ecclesie quorumdam errore sint verecundate, ista semper manet constabilitata omnia opturans ora hereticorum ».
(ed. S. J. Pucciarelli http://majbill.vt.edu/history/burr/OliviPage/Mattew/Mtt16.html [al momento della presente pubblicazione, l’indirizzo non risulta attivo])

267

1 Equus autem (a) sarracenicus dicitur pallidus, pallore scilicet tali qualis proprie competit mortuis [1]. 2 Mors etiam dicitur sedere super eum triplici ex causa.
3 Prima est quia Mahomet, eorum sessor et pseudopropheta, dedit eis legem [f. 77va] mortis et (b) iam plusquam per sescentos annos fuit innumerabilibus suis sectatoribus causa mortis eterne evellens ab eis Christum, qui solus est vita et redemptio nostra et cuius sola lex est lex vite. 4 Quamvis enim Mahomet in lege sua scripserit Christum esse de Spiritu Sancto conceptum et summum omnium prophetarum, negat tamen ibidem ipsum esse Deum, quod traxit a quibusdam hereticis arrianis a quibus fertur fuisse edoctus [2]. 5 Non curat etiam de Christi gratia et redemptione, nec de eius lege. 6 Unde secta eius evidentius habet colorem et speciem mortui quam habuit secta hereticorum aliqualiter profitentium Christum et eius legem.
7 Secunda causa est quia in lege sua dedit sententiam quod omnis adversarius sue legi statim et irrevocabiliter occideretur, et sic sui de facto (c) observant.
8 Tertia est quia, quando a principio tot ecclesias Christi vastavit, non legimus nec audivimus facta tunc fuisse miracula per fideles tunc occisos vel captivatos, nec data vive predicationis verba per que infideles converterentur ad Christum et vivificarentur aut per que fideles in vita fidei confirmarentur (d), quin potius maior pars captivatorum (e) videtur ad eorum sectam mortiferam convolasse. Non enim, sicut inter [f. 77vb] paganos et hereticos multiplicabantur fideles et plures convertebantur ad fidem, sic contingit inter Sarracenos, immo contrarium iam per sescentos annos et amplius.

 

(a) autem] tamen B   T   (b) et] que B   T   (c) de facto] defensores B   T   (d) aut per que fideles in vita fidei confirmarentur] om. B   (e) captivatorum] captivorum T

1. Ap 6, 8

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 116ra. Ottone di Frisinga, in ben altre condizioni di certezza dell’autorità imperiale, aveva definito Ottone II « pallida mors Sarracenorum » (Chronica, lib. VI, cap. xxvi; ed. A. Hofmeister, MGH, Script. rer. germ., p. 292).
[2] La tradizione risale a Giovanni Damasceno, nel De haeresibus (cfr. PG 94, 766 A).

268

1 Deinde insinuat durationem et finalem effectum ipsius, cum subdit: et infernus sequebatur eum id est, secundum Ioachim, Antichristus [1]. 2 Eius enim secta non solum est (a) mors, sed etiam (b) quasi quedam infernalis abissus, tum quia totum orbem et omnes sectas errantium ad se aggregabit, tum quia sub profundissima astutia articulos christiane fidei exsufflabit et quandam voraginem articulorum oppositorum firmabit quasi chaos magnum, tum quia infernalem diaboli malitiam et sevitiam in toto orbe accendet et suscitabit contra ecclesiam electorum.
3 Dicendo ergo quod infernus sequitur predictum equum et sessorem eius significat duo.
4 Primo scilicet quod secta Sarracenorum durat usque ad Antichristum.
5 Secundo quod precursorie disponit ad ipsum introducendum, sicut lex Moysi longo tempore precucurrit et perduravit (c) usque ad Christum et precursorie disposuit ad ipsum introducendum. 6 Unde et iam plures articuli secte Antichristi sunt in philosophis Sarracenorum fundati et in quosdam christianos, si tamen christianos, vane (d) philosophantes iam disseminati. [f. 78ra] 7 Quod non est huius temporis aperire; iam enim misterium operatur iniquitatis, quod suo tempore de medio exibit in lucem.
8 Licet autem posset exponi quod infernus, id est dampnatio infernalis, sequitur mortem et eius equum, videtur tamen ultra hoc aliud intendisse, quia nulli est dubium quin mortem culpe et gentem semper ab ipsa (e) possessam sequatur dampnatio infernalis. 9 Preterea infra, capitulo XX°, dicitur quod infernus et mors missi sunt in stagnum ignis, et tamen ridiculosum est dicere quod corporalis locus inferni mittatur in stagnum ignis tamquam ibi puniendus.

 

(a) est] erit B   T   (b) etiam] om. B   T   (c) perduravit] duravit B   T   (d) vane] varie T   (e) ipsa] ipso B   T

1. 2. 3. 8. Ap 6, 8   7. 2 Th 2, 7   9. Ap 20, 14

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 116rb: « Ecce quam magnus erit iste, si tamen presens non est qui bestie huic pessime presidebit in fine, quique hic a Ioanne cognominatur infernus. Nisi forte mortis nomine intelligendus sit Maometh cum successoribus suis, inferni vero appellatione alterius secte hominum heresiarcha procedentis ex eadem prima secta Sarracenorum, is videlicet qui vulgo dictus est meses mutus, quique in partibus africe et mauritanie in suis successoribus potentialiter regnat ».

269

1 Deinde de eius potestate et sevitia subdit: Et data est ei potestas in quattuor partes terre, non quidem quod usque adhuc totum orbem possederit, sed quia versus orientem et occidentem et meridiem et aquilonem multas terras occupavit et in reliquos bellicum terrorem sue potestatis immisit et sepe exercuit, et secundum abbatem (a) circa suum finem et circa introductionem Antichristi hoc plenius complebitur [1].
2 Quod autem dicit gladio et fame et morte et bestiis (b), significat ad litteram varios modos penarum et varios modos debellandi hostes. 3 Et ad litteram videtur sic loqui, quia gentes solent primo in campali bello per gladium aut in propri-[f. 78rb]-is urbibus per obsidionem et famem occidi, et sic ibi <terra> (c) gentibus deserta solent insurgere silvestres bestie omnia vastantes. 4 Spiritualiter vero designat quattuor mala que immittit hiis quos ad suam sectam trahit, scilicet ‘gladium’ carnalis timoris et amoris penetrantis intima cordis et carnis; et ‘famem’, id est egestatem refective gratie et sapientie Christi; et ‘mortem’, id est mortiferam legem et sectam; et ‘bestias’, id est societatem gentium bestialium.

 

(a) abbatem] etiam add. B   T   (b) gladio et fame et morte et bestiis] gladio fame morte et etiam bestiis B   T    (c) terra] ibi (?) P

1. 2. Ap 6, 8 (Vulg. Et data est illi potestas super)

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 116va-b.

270

1 Si autem queras quomodo aquila, id est contemplativus status quarti temporis, docuit ista, ita ut diceret: Veni et vide, potest ratio duplex dari.
2 Prima est quia status ille in suo fine multa passus est a Sarracenis, et ideo per facti evidentiam invitat nos non solum ad contemplandum sed etiam ad compatiendum et imitandum.
3 Secunda est quia inter Dei secreta iudicia in eius gloria (a) facta hoc est unum stupendius et antequam fieret inexcogitabilius, quod scilicet orientalis ecclesia et magna pars ecclesie occidentalis sic radicitus exterminarentur (b) per Sarracenos, et hoc tanto tempore, scilicet plusquam per (c) sescentos annos et plusquam per medium temporis plenitudinis gentium et usque ad tempus Antichristi vel circa. 4 Speculari igitur hoc antequam fieret, et post factum contemplari rationes tanti iudicii, ad oculos volantis aquile spectat. [f. 78va] 5 De heresibus enim dixerat Apostolus quod oportet hereses esse. 6 Satis etiam patuit a principio quod (d) ecclesiam Christi oportebat multa pati a Iudeis et a paganis. 7 Non etiam fuit difficile advertere quod inter sanctos erant commiscendi aliqui ypocrite, aut quod quidam erant in ypocrisim vel in alia vitia casuri, cum totum humanum genus sit pronum ad mala. 8 Sed hoc est stupendissimum, quod sic fere decem partes ecclesie permiserit (e) Christus separari a vera fide et ab obedientia et unitate ecclesie romane, prout factum est in suscitatione et dilatatione regni sarracenici. 9 Nam ex tunc, translato imperio occidentali ad Karolum magnum, Greci non curaverunt ecclesie romane obedire.

 

(a) gloria] ecclesia B   T   (b) exterminarentur] exterminaretur B   (c) per] om. B   (d) quod] per add. P   (e) permiserit] permisit B   T

1. Ap 6, 8   5. 1 Cor 11, 19

271

<apertio Vi sigilli>

1 Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi et cetera. 2 Ea que hic dicuntur possunt referri ad initium quinti status vel ad eius medium vel ad eius extremum.

<in initio quinti status>

3 In initio enim (a) eius visa est ecclesia quasi tota deficere, ac si novissimum iudicium huius seculi advenisset. 4 Propter etiam scelera hereticorum et ypocritarum et scismaticorum et apostatantium ad sarracenicam sectam et ceterorum infidelium, videbatur martirium et labor (b) priorum sanctorum vehementer exigere et expetere extremum iudicium damp-[f. 78vb]-nationis dari contra reprobos, post tanta sanctorum certamina et testimonia et exempla nolentes Christum et ipsos sequi.
5 Quia vero sufficiens numerus electorum, secundum eternam Dei predestinationem et secundum Christi redemptoris condignam honorificentiam et secundum congruentiam consumationis civitatis celestis et secundum promissionem factam patribus de plena reductione Israelis ad Christum, nondum erat completus, sufficiebatque interim sanctis animabus gloria ipsarum ante resumptionem et glorificationem suorum corporum eis dat<a> (c), ideo (d) primo premittitur primus ordo iustitie, cum dicitur: vidi subtus altare Dei et cetera.
6 Secundo responditur (e) executionem predicte iustitie debere differri propter complendum numerum electorum et quia interim sufficit sanctis glorificatio animarum suarum, ibi: Et date sunt illis et cetera. 7 Secundum hoc ergo, per animas interfectorum subtus altare Dei visas intelliguntur anime priorum martirum et etiam ceterorum sanctorum, qui per fortem penitentiam crucifixerunt et occiderunt vitia et concupiscentias carnis. 8 Altare autem Dei est crux et passio Christi, vel Christus crucifixus vel veritas fidei eius. 9 Nam super hoc nos et nostra bona offerimus Deo Patri.
10 Dicuntur autem stare sub hoc altari, tum quia vere sunt sub Christo et eius passione [f. 79ra] et veritate (f) sue fidei et reverentur eam tamquam superiorem, tum quia a Christo et a sue passionis merito proteguntur et custodiuntur, tum quia sub alis sue glorie stant absconse nobis et malis huius mundi quasi infra Christum et sub Christo sepulte, tum quia ob huius altaris fidei devotionem et ad eius imitationem immolate sunt, unde dicit: animas interfectorum propter verbum Dei, id est propter predicationem seu confessionem fidei eius factam verbo vel facto. 11 Vel propter verbum, id est preceptum, Dei, quod in se implebant; 12 et testimonium quod habebant, id est propter (g) testificationem Dei et sue fidei, quam in sua confessione et predicatione habebant, et etiam in corde et opere.

 

(a) enim] om. T   (b) videbatur martirium et labor] videbantur martires et labores B   T   (c) data] datam P   (d) ideo] et praem. P   (e) responditur] respondetur B   T   (f) sunt sub Christo et eius passione et veritate] subsunt Christo et eius passioni et veritati B   T   (g) propter] om. B   T

1. 5. 7. 8. 10. 11. 12. Ap 6, 9   6. Ap 6, 11

272

1 Et clamabant voce magna, id est eorum martiria evidentissime et vehementissime, secundum ordinem iustitie, apud Deum exigebant dampnationem malorum nolentium eos sequi; vel, secundum absolutum ordinem divine iustitie, magno voto et desiderio hoc expetebant; dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de hiis qui habitant in terra?, scilicet non solum per corporalem mansionem, sed etiam per terrenum amorem.
2 Dicunt autem: Usquequo, quasi dicant: iam per sescentos annos, ab initio tue ecclesie delapsos, [f. 79rb] hoc distulisti. 3 Vel usquequo, id est numquid semper vel numquid ulterius, cum iustitia tua exigat quod non ulterius?
4 Dicunt autem: sanctus et verus, quasi dicant: cum sis sanctus, non potes non odire omnem iniquitatem, et cum sis verus in tuis comminationibus et promissionibus, non potes non implere mala que contra reprobos comminatus es et bona que nobis promisisti. 5 Iudicare autem et vindicare sanguinem sanctorum est dare iudicium ostensivum meriti mortis sanctorum et remunerativum eorum et vindicative punire interfectores et contemptores eorum et Christi, pro quo sunt passi.

 

1. 2. 3. 4. Ap 6, 10

273

Deinde subduntur duo propter que iudicium hoc debet convenienter differri ad tempus.
2 Primum est sufficiens glorificatio animarum sanctarum, unde subdit: Et date sunt illis singule stole albe. 3 Duas quidem stolas albas, id est glorias et quasi vestes gloriosas, sunt habiture, quarum prima et principalissima est in anima, secunda vero erit in earum (a) corpore. 4 De prima ergo loquitur hic.
5 Secundum est numerus sanctorum martirum et electorum adhuc complendus et nondum completus. 6 Unde subdit: Et dictum est illis (b) ut requiescerent, scilicet in gloria preaccepta, tempus adhuc modicum, quasi dicat: non multo tempore, sed modico, volo vos expectare (c) hoc iudicium, nec (d) cum aliquo labore vestri, sed cum pura requie et pace quam dedi vobis, [f. 79va] donec impleantur (e), id est ad plenum compleantur, conservi eorum et fratres <eorum> (f), qui interficiendi sunt sicut et illi.
7 Preter rationem sumptam ex completione numeri, tangit tria propter que gratanter debent hoc spectare (g).
8 Primum est honorificentia summi Domini ut habe<at> (h) plures servos, et etiam coequalitas horum et illorum in servitute Dei, unde dicit quod sunt conservi eorum, id est simul cum eis servi eiusdem Domini.
9 Secundum est mutua confraternitas respectu eiusdem patris, unde dicit: et fratres eorum.
10 Tertium est martirii conformitas; sunt enim interficiendi sicut et (i) illi qui precesserunt.

 

(a) earum] eorum B   T   (b) illis] om. B   T   (c) expectare] spectare B   T   (d) nec] neque B   T   (e) impleantur] compleantur B   (f) eorum] om. P   (g) spectare] expectare T   (h) habeant] habeant P    (i) et] om. B   T 

2. 6. 8. 9. 10. Ap 6, 11

274

<in medio quinti status>

1 Referendo autem ista ad medium quinti status, designatur plures pro libertate ecclesie ab imperatoribus theutonicis esse afflictos, et plures pro spiritali puritate monastice vel canonice religionis a concanonicis seu a conregularibus esse graviter persecutos.
2 Unde Ioachim, libro III° Concordie agens de apertione quinti sigilli, dicit eam inchoatam a diebus Zacharie pape, quando ceperunt reges Franchorum romanum imperium obtinere. 3 Sicut autem rex Babilonis qui fuit tempore Ezechie, quem per concordiam respicit Zacharias papa, fuit amicus Ezechie, sic primi reges [f. 79vb] Franchorum non minus fuerunt amici pontificum romanorum; sed sicut circa finem surrexit alius rex in Babilonia per quem valde humiliata est superbia Iherusalem, sic a diebus <Henrici> (a) primi Alamannorum imperatoris quibusdam intricatis questionibus angustiatur ecclesia. 4 Unde et sub apertione quinti sigilli dictum est: Vidi sub altar<e> (b) Dei animas interfectorum et cetera. 5 Dictum est hoc de illis innocentibus, qui occiduntur in sinu matris ecclesie a filiis huius mundi, sive quia nolunt separari a sinu matris ecclesie, sive quia sic creduntur incorporari ut nequeant separari, et aliqui, ne faciant irritum iuramentum et primam fidem, magis eligant (c) mori in simplicitate et trucidari (d) a militibus adverse partis. 6 Et tales quidem martires multos assidue lucratur ecclesia [1].
7 Item libro IIII° tangit plura que a diversis imperatoribus theutonicis passa est ecclesia, et precipue a generatione XXXVIIa et deinceps [2].
8 Item idem, supra Apocalipsim exponens apertionem huius quinti sigilli, dicit quod « sicut prima persecutio ecclesie concitata est in Iudea, secunda Rome, tertia in Grecia, quarta in Arabia, ita quinta persecutio est in Mauritania et in Ispaniis orta. 9 Fuerunt enim ibi, et sunt usque hodie, reliquie christianorum sub fide et protectione [f. 80ra] sancte romane ecclesie e quibus, ut sepe relatum est nobis (e), multi sunt a Sarracenis occisi magnum tristitie gemitum vicinis fidelibus (f) relinquentes » [3].
10 In hac autem persecutione non est dictum quod tale aut tale animal dixerit veni et vide, quia « sicut in quattuor animalibus quattuor speciales ordines accipiendi sunt, sic in altare Dei romanam ecclesiam dicimus accipiendam, que peractis quattuor temporibus illorum quattuor ordinum, tam in clero quam in monachis confortata est in Domino Deo suo et viguit pre ceteris quinto tempore apud Latinos » [4].

 

(a) Henrici] anrici P    (b) altare] altari P   (c) eligant] eligunt B   T   (d) trucidari] cruciari B   T   (e) nobis]  om. B   T   (f) fidelibus] fidelium B   T  

4. Ap 6, 9   10. Ap 6, 1.3.5.7

[1] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 2, c. 5; Patschovsky 2, pp. 330, 6 – 332, 12: « Apertio quinti signaculi inchoata est a diebus Zacharie pape, qui respicit in concordia Ezechiam regem Iuda. A diebus denique pape Zacharie ceperunt reges Francorum romanum optinere imperium. Fuit enim rex Babylonis, cuius primo facta est mentio in libro Regum, amicus Ezechie (4 Rg 20, 12-19); nec minus primi reges Francorum amici pontificum romanorum. Sane circa finem surrexit rex alius in Babylone, per quem humiliata est valde superbia Ierusalem, secundum quod et nunc a diebus Henrici primi imperatoris Alamannorum quibusdam intricatis questionibus angustatur ecclesia. Et sciendum, quod sub quinto signaculo facta est primo mentio de Babylone, nimirum quia multitudo Christianorum, que a principio Ecclesie pro maiori quantitate bonorum dici iure poterat ‘Ierusalem’, iam nunc pro infinita numerositate malorum dicenda est potius ‘Babylon’; quamvis nec tunc defuerint, qui pertinerent ad ‘Babylonem’, nec modo, qui pertineant ad ‘Ierusalem’. De quorum numero sunt et illi, de quibus in apertione quinti sigilli dictum est in libro Apocalypsis: “Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant” (Ap 6, 9). Dictum est hoc de illis innocentibus, qui propter verbum Dei et testimonium veritatis, quod habent in semetipsis, occiduntur in sinu Matris Ecclesie a filiis huius mundi, sive quia nolunt separari a corpore Matris Ecclesie in tempore superborum, sive quia sic creduntur incorporati, ut nequeant separari, sicut nonnumquam accidit in Ecclesia Dei; et etiam, cum surgit regnum adversus regnum (cfr. Lc 21, 10) in populo christiano, et aliqui, non attendentes temporalem prosperitatem, sed tantum, ne faciant irritum iuramentum et primam fidem, eligunt magis mori in simplicitate sua et trucidari a militibus adverse partis quam solvendo iusiurandum peccare in facie Dei sui. Et tales quidem martyres multos assidue lucratur Ecclesia. Sed quoniam plerumque res venit in dubium, qui sint illi et cuius meriti, Deus ipse melius novit, qui solus intelligit cogitationes humanas et qua quisque intentione in rebus dubiis dirigatur ». Enrico I è Enrico II imperatore (1002-1024).
[2] Cfr. ibid., IV 1, cc. 29, 33-38; Patschovsky 2, pp. 441-445, 448-455.
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 116rb-va.
[4] Ibid. f. 116rb.

275

<in fine quinti status>

1 Referendo vero predicta ad finem quinti status, designatur quod tunc tot et tanta scelera in carnali ecclesia inundabunt, et iam diu est (a) inundare ceperunt, quod tam sancti preteriti quam presentes, ex tanta malorum inundantia fere usque ad desperationem contristati, cum grandi clamore expetunt et adhuc amplius expetent iudicium fieri pro ipsis et contra reprobos. 2 Designatur etiam quod tunc a multis erat putandum finem mundi adesse, propter tantam inundantiam malorum et tantam paucitatem bonorum.
3 Designatur etiam sanctos illius temporis admirari quare quintum tempus tantum durat, aut (b) quare in tanta pace affluitate (c) temporali faciente carnales amplius insanire, et quare [f. 80rb] Deus tanto tempore differt vindicare tot et tanta mala.
4 Designatur etiam quod magnalia tertii status generalis totius orbis nullis aut paucis sunt aperta usque ad apertionem sexti sigilli, seu usque ad finem quinti status [1]. 5 Et ideo sanctis, qui tamquam vere mundo mortui stant sub altari Dei, revelabitur, et iam in parte revelatum est, quod quiete expectent (d) gloriosa martiria sub apertione sexti signaculi renovanda et gloriosum numerum electorum in sexto et septimo statu complendum.
6 Quia igitur tam primum spectans ad initium quinti status quam secundum spectans ad medium quam (e) tertium spectans ad finem habebant rationem magni secreti, et precipue primum et tertium, ideo merito reserantur in apertione quinti sigilli.
7 Per ‘stolam’ autem sanctis interim datam, designatur gloria de puritate et securitate conscientie proprie, que interim sufficit eis ad requiem cordis, per quam possunt quiete tolerare pravam societatem et prava exempla reproborum.
8 Per hoc etiam quod dicitur, ut requiescant tempus adhuc modicum, designatur non solum requies cordis sed etiam pacis communis et exterioris, que in quinto tempore plusquam in primis quattuor fuit in ecclesia.

 

(a) est] om. B   T   (b) aut] et B   T   (c) affluitate] affluit B   T   (d) expectent] spectent B   T   (e) quam] et ulterius praem. B   T

8. Ap 6, 11

[1] Referendo vero praedicta ad finem quinti status – pro ipsis et contra reprobos. Et post pauca subdit: Designatur etiam quod magnalia tertij status generalis totius orbis –  seu usque ad finem quinti status] Baluzii-Mansi Miscellanea, 261 B, XXI: « Item temerarium videtur quod asserit magnalia tertij status Ecclesiae generalis de novo aliquibus revelanda, sic quod non fuerunt pluribus alijs, saltem Apostolis revelata ex quo tangunt statum Ecclesiae generalis ».

276

<apertio VIi sigilli>

1 Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum et cetera. 2 In hac apertione [f. 80va] tanguntur septem.
<I> 3 Primo scilicet quoddam terribile exterminium et iudicium prioris seculi.
<II> 4 Secundo impeditivum (a) obstaculum spiritalis predicationis et gratie post illud iudicium fiende, ibi: Post hec vidi quattuor angelos.
<III> 5 Tertio illius impedimenti prohibitiva reiectio per angelum habentem signum Dei, ibi: Et vidi alterum angelum.
<IV> 6 Quarto duodecim tribuum Israelis per eundem angelum consignatio sub certo et mistico numero, ibi: Et audivi numerum signatorum.
<V> 7 Quinto innumerabilis turbe ex omnibus gentibus mundi ad Christum conversio et gloriosa ac triumphalis ante Christum statio, Christique ab eis alta et iubilatoria collaudatio, ibi: Post hec vidi turbam.
<VI> 8 Sexto Dei ab omnibus angelis ex hoc adoratio humilis et iocunda glorificatio, ibi: Et omnes angeli.
<VII> 9 Septimo preconialis meriti et premii predictorum ad Christum conversorum per unum de senioribus facta declaratio, ibi: Et respondit unus de senioribus.

 

(a) impeditivum] impedimentum et  B   T

1. Ap 6, 12   4. Ap 7, 1   5. Ap 7, 2   6. Ap 7, 4   7. Ap 7, 9   8. Ap 7, 11   9. Ap 7, 13

277

1 Ad evidentiam autem huius sexte apertionis est primo ad memoriam reducendum quod supra in principio est in tredecim notabilibus prenotatum, et specialiter illa in quibus est monstratum quia vita Christi erat in sexto et septimo statu ecclesie singulariter glorificanda (a) et in finali consumatione ecclesie et in (b) omnis Israelis ac totius orbis conversione magnificanda [1].
2 Ex quo igitur, per romane ecclesie autenticam [f. 80vb] testificationem et confirmationem, constat regulam Minorum, per beatum Franciscum editam, esse vere et proprie illam evangelicam quam Christus in se ipso servavit et apostolis imposuit et in evangeliis suis conscribi (c) fecit, et nichilominus constat (d) hoc (e) per irrefragabilia testimonia librorum evangelicorum et ceterarum scripturarum sanctarum et per sanctos expositores earum, prout alibi est superhabunde monstratum [2], constat (f) etiam hoc per indubitabile testimonium sanctissimi Francisci ineffabili sanctitate et innumeris Dei miraculis confirmatum. 3 Et precipue gloriosissimis stigmatibus sibi a Christo impressis patet ipsum fore angelum apertionis sexti signaculi [3] habentem signum Dei vivi, signum scilicet plagarum Christi crucifixi, et etiam signum totalis transformationis et configurationis ipsius ad Christum et in Christum. 4 Et hoc ipsum per claram et fide dignam revelationem est habitum, prout a fratre Bonaventura, sollempnissimo sacre theologie magistro ac nostri ordinis quondam generali ministro, fuit Parisius in fratrum minorum (g) capitulo me audiente sollempniter predicatum [4].

 

(a) glorificanda] clarificanda B   T   (b) in] om. B  etiam T   (c) conscribi] scribi B   T   (d) (f) constat] constet B   T   (e) hoc] om. B   (g) minorum] nostrorum B   T

3. Ap 7, 2

[1] Cfr. Prologus, Notabile VII, Notabile VIII.
[2] Cfr. Olivi, Expositio super Regulam Fratrum Minorum, cap. I, pp. 119-120: « Hoc autem patet aperte tam ex speciali intentione institutoris sui Francisci sociorumque suorum vita et zelo superabunde monstrata; quam ex hoc quod regulam suam singulariter definit per observantiam evangelii Christi; quam etiam ex hoc quod in fine regulae dicit: Sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi quod firmiter promisimus observemus. Cum enim in forma promissionis seu professionis secundo capitulo positae non dicatur quod promittant evangelium Christi sed solum quod promittant vitam istam et regulam observare, patet quod istam regulam in tantum voluit esse idem quod evangelium Christi, quod per nomen unius vult reliquum intelligi et significari. Patet etiam hoc ex pluribus aliis in regula positis. Et in aliis tractatibus satis utputo hoc ipsum probavi, ubi et ad quoddam dubium ex dubio priori consurgens, An scilicet ad omnia praecepta et consilia evangelii ex vi promissae regulae teneamur (cfr. Q. de perf. evang. 17), est pro meo modulo satisfactum ad plenum ».
[3] Ex quo igitur – angelum apertionis sexti signaculi] Baluzii-Mansi Miscellanea, 261 B, XXII.
[4] Si tratta del capitolo generale del 1266. Cfr. Bonaventura, Quaestiones disputatae de perfectione evangelica, q. 2, a. 3, ad 12, in Opera omnia, V, Ad Claras Aquas (Quaracchi) prope Florentiam 1891, p. 164b; Legenda sancti Francisci, Prol., 1-2, ibid., VIII (1898), p. 504b; Collationes in Hexaëmeron, XVI, 16, p. 297; XXII, 23, pp. 411-412; XXIII, 3-4, p. 426; 14, p. 433. Ubertino da Casale, Arbor vitae, l. V, cap. 3, p. 422a, ricorda l’attestazione fatta a Parigi da Bonaventura di Francesco come angelo del sesto sigillo (« quod ipse erat certus et certificatus … et quod ad litteram de ipso et eius statu et Ordine evangelista Iohannes intellexit »), a lui riferita « a solemni doctore istius Ordinis » che l’aveva ascoltata (l’Olivi).

278

<quattuor initia sexte apertionis>

1 Hoc igitur commemorato, est adhuc notandum a quo tempore debeat sumi initium huius sexte apertionis.
2 Videtur enim quibusdam quod ab initio ordinis et regule sancti patris prefati;
3 aliis vero quod a sollempni [f. 81ra] revelatione tertii status generalis continentis sextum et septimum statum ecclesie facta abbati Ioachim, et forte quibusdam aliis sibi contemporaneis [1];
4 aliis vero quod ab exterminio Babilonis, id est ecclesie carnalis, per decem cornua bestie, id est per decem reges, fiendo (a) [2];
5 aliis vero quod a suscitatione spiritus seu quorundam ad spiritum Christi et Francisci, tempore quo eius regula est a pluribus nequiter et sophistice impugnanda et condempnanda ab ecclesia carnalium et superborum, sicut Christus condempnatus fuit a sinagoga reproba Iudeorum. 6 Hoc enim oportet preire temporale exterminium Babilonis, sicut Christi et suorum condempnatio a Iudeis preivit temporale exterminium sinagoge [3].
7 Sciendum autem quattuor sententias predictas sane assumptas non esse sibi contrarias, sed concordes. 8 Sicut enim Luchas inchoat Christi evangelium a sacerdotio Zacharie, cui facta est prophetica revelatio de Christo statim venturo et de Iohanne eius immediato precursore; Mattheus vero ab humana Christi generatione; Marchus vero (b) a Christi et Iohannis predicatione; Iohannes vero (c) a Verbi eternitate et eterna generatione, sic hec sexta apertio sumpsit quoddam prophetale initium a revelatione abbatis et consimilium; a renovatione vero regule evangelice per servum eius Franciscum sumpsit sue genera-[f. 81rb]-tionis et plantationis initium; a predicatione vero spiritualium suscitandorum et a nova Babilone reprobandorum sumet initium refloritionis (d) seu repullulationis; a destructione vero Babilonis sumet initium sue clare distinctionis a quinto statu et sue distincte clarificationis, iuxta quod et (e) dicimus legalia quantum ad obligationem necessariam fuisse mortificata in Christi passione et resurrectione et tandem sepulta et effecta mortifera in evangelii pl<e>na (f) promulgatione et in templi legalis per Titum et Vespasianum destructione.
9 Similia etiam reperies in prophetis. 10 Nam initium septuaginta annorum captivitatis babilonice et desolationis templi per Caldeos facte sumitur uno modo a tertio decimo anno regni Iosie, sub quo cepit Ieremias eam prophetare [4], et terminatur in primo anno Ciri regis. Alio vero modo sumitur ab ipsa destructione templi et terminatur secundo anno Darii filii Idaspis, sicut patet (g) Zacharie I° [5].

 

(a) fiendo] fiende B   T   (b) (c) vero] om. B   T   (d) refloritionis] et sue praem. B   (e) et] om. T   (f) plena] plana P   (g) patet] apparet B   T

[1] Cfr. Ap 7, 2.
[2] Cfr. Ap 17, 12.16.
[3] Igitur commemorato – praeivit exterminium Synagogae] Baluzii-Mansi Miscellanea, 261 B-262 A, XXIII.
[4] Cfr. Jr 1, 2; 25, 3.
[5] Zc 1, 1.

279

<I – Primo tangitur quoddam terribile exterminium et iudicium prioris seculi>

1 Verumptamen ea que hic tanguntur de apertione sexti sigilli non sunt plene complenda ante temporale exterminium Babilonis, et pro tanto litteralius et principalius respiciunt quartum initium sexte apertionis.
2 Sicut autem initium septuaginta septenarum Danielis [1] litteralius cepit a re-[f. 81va]-hedificatione Iherusalem facta sub Esdra et Neemia [2] quam ab illa que cepit sub Zorobabele et concessa fuit a Ciro rege [3], sed nichilominus umbratiliter et semiplene possunt inchoari ab illa que cepit a Ciro, sic illa que hic tanguntur possunt coartative et semiplene referri ad modos priores, saltem ad secundum et ad (a) tertium.

 

(a) ad] om. B   T

[1] Cfr. Dn 9, 24-27.
[2] Cfr. 1 Es 1, 1-4.
[3] Cfr. 1 Es 5, 2; 6, 3-12.

280

<ad secundum initium sexte apertionis>

1 Ad secundum quidem. 2 Nam per Franciscum, ab initio huius ordinis usque nunc, facta est magna consignatio ad spiritalem militiam evangelice regule, et preter hoc multe turbe populorum sunt post illos ad (a) exemplum illorum adducte ad penitentiam et ad gratiam Christi. 3 Nec defuit in quibusdam terremotus compunctionis et mutationis male vite in bonam, et in pluribus aliis terremotus iracund<e> (b) commotionis contra viros evangelicos et eorum professionem, ita quod multi, qui in (c) magisterio et prelatione videbantur quasi sol, sic facti sunt nigri ut usque hodie sentiant et doceant statum evangelice mendicitatis esse statum dampnationis aut saltem minime perfectionis, et quod habere aliquid in communi est perfectius et magis evangelicum quam non habere.
4 Sicut enim, David inuncto et spiritu Domini in eum directo, spiritus Domini recessit a Saul plusquam ante <et> (d) exagitabat eum spiritus nequam, [f. 81vb] prout dicitur <I°> (e) Regum XVI°, sic ex quo in pauperes evangelicos fuit manifeste spiritus Dei directus et eos ad officium predicationis auctoritate apostolica destinans et inungens, ceperunt multi contra eos diabolico spiritu agitari et in symonias ac luxurias et avaritias et fastus et pompas enormiter precipitari. 5 Unde sol fidei et ecclesiastici regiminis factus est niger et quasi saccus de pilis porcorum et ferarum contextus [1].
6 Ex hoc etiam luna, id est plebs illis subdita, facta est velut sanguis, id est (f) sanguine luxurie et homicidiorum turpiter fedata. 7 Plures etiam religiosi, qui prius erant quasi stelle in celo, corruerunt in terram, id est in terrenas cupiditates et in vitam aperte luteam et terrestrem.
8 Ex hiis autem celum, id est celestis puritas et sublimitas ecclesiastici status, recessit quasi liber involutus, id est in paucis bonis absconsus et clausus et in reliquis per plicas iniquitatum multiplices confusus.
9 Rursus viris evangelicis in sui adventus primordio zelantibus et predicantibus fervide contra ista, evidentius inclaruerunt omnibus mala predicta, ipsisque alte comminantibus et preconizantibus [f. 82ra] iram et adventum iudicis in ianua esse, multi reges et principes et divites et pauperes fuerunt vehementer perterriti, propter quod absconderunt se in speluncis et petris montium, id est in secreta et firma conversatione sublimium sanctorum recurrendo, scilicet humiliter, ad eorum refugium. 10 Dixeruntque montibus et petris, id est sanctis sublimibus et firmis in fide: Cadite super nos, per piam scilicet affectionem et condescensionem, et abscondite nos, per vestram scilicet intercessionem, a facie, id est ab animadversione, sedentis super tronum, id est deitatis regnantis, et ab ira Agni, id est Christi hominis. 11 Et quis poterit stare, scilicet coram sic terribili et irata facie tanti iudicis, quasi dicant: vix etiam ipsi iusti, quanto magis (g) nos impii?
12 Preterea in initio ordinis Francisci factus est terremotus in pluribus partibus, puta in Comitatu tholosano tunc temporis per crucesignatos dissipato, unde et urbs Biterris, in qua fui nutritus, fuit vel tertio vel quarto anno huius ordinis destructa (h) per eosdem [2]. 13 In Italia etiam et in ultramarinis partibus fuerunt ex tunc procellose commotiones et subversiones. 14 Ex [f. 82rb] tunc etiam Tartari publice subverterunt et ceperunt plurimas terras in oriente et aquilone, ita quod Ungariam, terram christianorum, circa tricesimum annum nostri ordinis intraverunt et fere dissipaverunt [3].

 

(a) ad] et praem. B   T   (b) iracunde] iracundie corr. P    (c) in] om. B   T   (d) et] om. P   (e) I°] II° P   (f) id est] om. B   (g) magis] minus B   T   (h) diruta B   T

3. 5. 6. 12. Ap 6, 12   4. 1 Rg 16, 14   7. Ap 6, 13   8. Ap 6, 14   9. Ap 6, 15   10. Ap 6, 16   11. Ap 6, 17

[1] Sicut enim David inuncto – et ferarum contextus] Baluzii-Mansi Miscellanea, 262 A, XXIV.
[2] La resistenza opposta da Béziers nella crociata albigese finì con il massacro del 22 luglio 1209.
[3] I Tartari, guidati dal ′khān Batu, invasero l’Ungheria nel 1241, dopo la vittoria di Muhi su Béla IV.

281

<ad tertium initium sexte apertionis>

1 Quantum etiam ad tertium initium sexte apertionis, fiet utique grandis terremotus subvertens fidem plurium contra evangelice regule veritatem et contra spiritum vite eius, et ideo tunc sol plenius fiet niger, et luna crudelis ut sanguis tam in electos quam in se invicem per seditiones et bella. 2 Unde suscitationem spiritus preibunt in ecclesia quedam bella subvertentia insulas et montes, id est urbes et regna. 3 Preibunt etiam vel comitabuntur aliqua scismata in clero et religione subvertentia aliquorum status et collegia, unde plures stelle cadent per apostasiam de suo statu celesti seu regulari, etiam (a) plures de evangelico statu, qui pre ceteris videbantur stelle. 4 Cuius ratio est quia non erant ficus mature per devote caritatis suavitatem, nec parve per humilitatem, sed grosse per inflantem superbiam et immature per interne virtutis defectum, et ideo a vento vanitatis et illius temptationis impellentur et corruent a ficulnea sancti status, [f. 82va] propter que omnia plures non solum boni, sed etiam mali fortiter perterrebuntur non solum a visu et perpessione tantorum malorum, sed etiam suspicione (b) et expectatione longe maiorum. 5 Tunc etiam plures signabuntur ad militiam spiritalem, quamvis sint pauci respectu multitudinis reproborum.

 

(a) etiam] et T   (b) suspicione] a praem. B   T

1. Ap 6, 12   2. cfr. Ap 6, 14   3. 4. Ap 6, 13

282

<quare Franciscus cum primis sui ordinis sociis non fuit personaliter in initio tertio et quarto apertionis sexti sigilli. Ad hoc potest octuplex ratio dari>

1 Si autem queras quare Franciscus cum primis sui ordinis sociis non fuit personaliter in initio terti<o> (a) et quart<o> (b), sicut Christus cum suis apostolis fuit tempore sue predicationis et crucifixionis in initio nove legis assimilato tertio initio huius sexte apertionis; Petrus etiam et Paulus, apostoli eius, fuerunt passi sub Nerone et Simone mago se Christum fingente, in quo tempore Iudea per Vespasianum a Nerone missum ceperat iam destrui et paulo post fuit tota subversa, quod quidem tempus assimilatur quarto initio huius sexte apertionis, in quo carnalis ecclesia percutietur [1] et paulo post apparebit undecimum cornu bestie [2], quasi Nero, et Antichristus magnus a cornu undecimo exaltatus sicut a Nerone fuit Simon magus, quin potius iste fere totus tertius decimus centenarius precucurrit a tempore Francisci et ab initio ordinis sui, dicendum quod ad hoc potest [f. 82vb] octuplex ratio dari.
<I> 2 Prima est generalis. 3 Non enim oportet nec congruit quod posteriora prioribus sibi correspondentibus in omnibus conformentur, immo unicuique servande sunt proprietates sue, unde ex unius partibus et proprietatibus non possunt concludi in altero totidem vel equales.
<II> 4 Secunda ratio (c) est quia persone Christi correspondet in sexta apertione unus ordo plurium personarum sic secundum suam proportionem augendus, sicut Christus secundum suum corpus fuit usque ad perfectam etatem viriliter auctus.
<III> 5 Tertia est quia populus christianus fuit per viros evangelicos multipliciter (d), saltem trina citatione, citandus ad penitentiam, et hoc cum congruis dilationibus seu expectationibus. 6 Unde sicut sub Noe dati sunt centum anni dilationis seu expectationis hominibus ad penitentiam, sic et hic satis congrue tantumdem vel circa [3]. 7 Sub Isaia vero dati sunt decem tribubus sexaginta quinque anni ab initio prophetarum, puta Osee vel Amos captivitatem decem tribuum prophetantium, initium computandi. 8 Unde <septimo> (e) capitulo dicit: Adhuc sexaginta quinque anni, et desinet Effraim esse populus, a vicesimo tertio (f) anno regni Ozie inchoandi (g) secundum Ricardum [4]; a morte vero Hel<i>sei (h), qui cum Helia fuit citator Israel ad penitentiam, [f. 83ra] sunt centum anni et aliquantulum amplius. 9 Sic etiam a destructione decem tribuum facta sexto anno regni Ezechie usque ad tertium decimum annum regni Iosie, quo anno Ieremias cepit captivitatem Iherusalem prophetare tamquam ultimus citator [5], sunt nonaginta tres anni. 10 Sic etiam si a Zacharia, patre Iohannis, vel a Simeone vel (i) Anna prophetissa, qui Christum in spiritu pre<sens>erunt (j) et tandem in templo receperunt, computetur citatio facta Iudeis in Christi adventu, habes bene centum annos usque ad mortem Christi aut saltem usque ad excidium Iherusalem.
<IV> 11 Quarta est quia, prout super evangelia ostendi [6], Christus parvo (k) tempore debuit inter nos vivere et pauciori predicare, nec suis discipulis altum spiritum debuit dare usque post eius mortem et resurrectionem, ac per consequens nec (l) ecclesiam suam sollempniter instituere per eosdem, nec ipse per (m) se eguit multo tempore roborari ad sustinendum condempnationem a summis pontificibus Iudeorum et ab omnibus consentientibus eis. 12 Nisi autem ordo evangelicus, per Franciscum renovatus, esset in multis et saltem sub duabus vel tribus generationibus propagatus et sollempnizatus, non esset nec ipse nec populus ab eo ducendus sufficienter dispositus ad [f. 83rb]  tam autenticam condempnationem condempnationi (n) Christi consimilem subeundam.
<V> 13 Quinta est quia temptatio huius condempnationis debet esse valde seductoria, ita ut fere in errorem inducantur electi. 14 Debet etiam esse zeli acerrimi contra electos, et ideo oportuit prefatum ordinem precucurrisse tanto tempore ante ipsam quod ascendisset a mane usque ad meridiem, ac deinde declinasset usque ad vesperam, et quod ex ipso prodirent acerrimi zelatores carnalis glorie eius contra zelatores primi et purissimi spiritus eius, et etiam quod merito sue tepiditatis tantam et talem temptationem incurrat.
<VI> 15 Sexta est quia sicut Christi persona et vita fuit exemplar totius ecclesie future, sic decuit quod prima pars huius ordinis usque ad excidium (o) Babilonis esset typica imago totius partis sequentis, ut scilicet principium corresponderet principio et (p) medium medio et terminus termino.
<VII> 16 Septima est ut prima pars conformetur (q) principio et medio et termino quinti status, cum quo concurrit, et etiam totius ecclesie, cuius initium humile et plenum egestate, medium vero preclarum et expansum in orbem, finis vero vespertinus et tepidus. 17 Et (r) secundum quosdam coaptantur ei tres anni et tres menses a Christi baptismo usque ad eius mortem elapsi, [f. 83va] sumendo annum pro triginta annis, quos quidem Christus habuit cum baptizatus est. 18 Quidam vero hiis addunt tres menses predicationis Iohannis Baptiste, ut sic sunt centum quinque anni.
19 Sciendum tamen quod huius<modi> (s) coaptationes nichil habent certitudinis, nisi aut per facti evidentiam inclarescant aut per revelationem indubitabilem, aut nisi per aliam auctoritatem scripture sacre necessariam (t) probentur. 20 Multis enim modis et quasi innumeris possunt tales coapta<tion>es (u) formari, iuxta quod possemus dicere quod per unum annum intelligantur centum anni vel mille vel quadraginta vel decem, et sic de aliis.
<VIII> 21 Octava ratio est quia spiritales errores contra regulam evangelicam oportuit prius callide et fortiter seminari et radicari antequam perfectas spinas emittant et priusquam evomant suum totale venenum. 22 Institutio autem ordinis evangelici et regule eius dedit multis occasionem invidie et zeli amari contra ipsam (v) et excogitandi contraria sibi. 23 Unde et sicut primus Herodes necavit infantes ut occideret Christum infantem, sic circa primordialem infantiam huius ordinis regibus mundi devote adorantibus Christi paupertatem in ipso, novus Herodes doctorum [f. 83vb] carnalium dampnavit statum evangelice mendicitatis. 24 Ex quo multi boni et teneri conceptus in pluribus sunt necati, isteque error varias radices misit et mittet usquequo surgat secundus Herodes, oportuit etiam, ut contra (x), electos per oppositum zelum et exercitium erudiri contra huiusmodi errorum fundamenta et machinamenta, ut in die temptationis minus feriantur et concutiantur a iaculis iam premissis (y) [7].

 

(a) tertio] tertii P   (b) quarto] quarti P   (c) ratio] om. B   T   (d) multipliciter] multiplici et B   T   (e) septimi] secundo P   (f) tertio] quarto B   T   (g) inchoandi] inchoando B   T   (h) Helisei] heliesei P   (i) vel] et B   T   (j) presenserunt] precesserunt P presenserunt B   T   (k) parvo] pauco B   T   (l) nec] etiam add. B   T   (m) per] pro B   (n) condempnationi] om. B   T   (o) excidium] exidium  (p) et] om. T   (q) conformetur] conformaretur B   T   (r) et] om. B   (s) huiusmodi] huius P   (t) necessariam] necessario B   T    (u) coptationes] coaptatores P   (v) ipsam] ipsum B   T   (x) ut contra] e contra B   T   (y) premissis] previsis B   T

8. Is 7, 8   13. Mt 24, 24

[1] Si autem quaeras – in quo carnalis Ecclesia percutietur] Baluzii-Mansi Miscellanea, 262 A, XXV.
[2] Cfr. Dn 7, 8.
[3] Cfr. Olivi, Lectura super Genesim
(Gn 6, 3), pp. 206-207.
[4] Non sembra citazione di Riccardo di San Vittore. Cfr. Olivi, Postilla in Isaiam, pp. 234-235: « Cum autem finis sexaginta quinque annorum venerit, tunc decem tribus destruentur totaliter, sed interim sufficiat eis quod dictum est. ‘Adhuc sexaginta quinque anni’. Isti non sunt computandi a tempore huius prophetiae, quia a tempore huius prophetiae usque ad ultimam destructionem decem tribuum non fluxerunt nisi viginti tres anni aut viginti quattuor ad plus. Computandi ergo sunt a vicesimo quinto anno regis Oziae, quando lepra percussus est. Ex tunc enim usque ad primum annum regni Achaz fluxerunt quadraginta tres anni, a regno autem Achaz usque ad sextum annum Ezechiae, quo decem tribus captivatae sunt, fuerunt viginti duo anni et sic sunt sexaginta quinque. Computat autem propheta ab illo tempore ut ostendat quod ibi fuit sollemne initium exitus prophetarum qui de regno Christi prophetare debebant. Unde et Amos incipit ordiri prophetiam suam ab Ozia, ante duos annos terraemotus facti in diebus suis. Et creditur quod ille terraemotus fuit factus in hora qua fuit lepra percussus. Unde et Zachariae 14, 5 dicitur: Et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae, regis Iuda. Ex quo patet quod aliquid magni mysterii ibi latebat, propter quod et iste inde incipit computare ».
[5] Jr 1, 2; 25, 3.
[6] Cfr. Olivi, Lectura super Lucam, pp. 297-300 (Lc III, 2): « Si autem ulterius queras quare Christus ita paruo tempore predicauit, scilicet tribus annis et tribus mensibus […] ».
[7] Dicendum quod ad hoc potest octuplex ratio dari – a jaculis jam praevisis]
Baluzii-Mansi Miscellanea,262 A-263 A, XXVI.

283

<ad quartum initium sexte apertionis>

1 Quia vero ea que hic scribuntur de sexta apertione plenius spectant ad quartum initium ipsius, in quo nova Babilon a decem regibus subvertetur [1], et ad signationem plurium post hec trahendorum ad fidem et tandem a magno Antichristo martirizandorum, et iterum ad consignationem totius orbis post eius mortem plenius fiendam, ideo litteram exponamus prout spectat ad ista.
2 Dicit ergo: Et ecce terremotus factus est magnus, 3 de quo scilicet infra XVIII° dicitur quod unus angelus fortis sustulit lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: Hoc impetu mittetur Babilon illa magna civitas, et ultra iam non invenietur. 4 Per mare [f. 84ra] autem, ut infra tangetur [2], designatur fluctus infidelium nationum et etiam pregrandis amaritudo tante submersionis et etiam (a) ruine. 5 De hoc etiam dicitur XI°, post occisionem et resurrectionem duorum testium Christi et eorum ascensionem in celum, quod in illa hora factus est terremotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, 6 quamvis illud litteralius respiciat illum terremotum qui fiet in morte Antichristi magni, de quo Zacharie ultimo dicitur quod egredietur Dominus et preliabitur, et stabunt pedes eius super montem Olivarum, et scindetur mons Olivarum prerupto grandi valde, et fugietis sicut fugistis a facie terremotus in diebus Ozie regis Iuda.
7 Potest dici tamen quod secundum diversos respectus et sensus uterque terremotus hic intelligitur, quia et plena consignatio seu conversio duodecim tribuum Israel non fiet usque post mortem Antichristi, quamvis secundum Ioachim antea inchoetur [3]. 8 Ipsi enim sunt recepturi Antichristum, prout dicit Christus Iohannis V° [4]. 9 Ne autem priventur glorioso martirio per Antichristum fiendo, decet prius ex Israel nobilem militiam consignari ab Antichristo martirizandam. 10 Utrumque autem tempus hic indistincte (b) tangitur usitato more prophetice scripture.
11 Sequitur: et sol factus est niger et cetera. 12 Hoc tangitur Matthei [f. 84rb] XXIIII°, secundum unum sensum verborum Christi dicentis: Statim autem post tribulationem dierum illorum, per quam scilicet fere inducentur in errorem electi, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stelle cadent de celo, et virtutes celorum movebuntur (c). 13 Tunc enim totus status ecclesie in prelatis et plebibus et religiosis funditus subvertetur, preter id quod in paucis electis remanebit occulte. 14 Tunc etiam tam in oculis infidelium quam in oculis fidelium tunc apostatantium vel desperate morientium nigrescet lux solaris fidei, ipsaque ecclesia apparebit quasi luna cruentata non solum propter stragem occisorum eius, sed etiam quia tunc plenius patebit qualiter fuerat luxuriis abhominabiliter menstruata et nefandis impietatibus et crudelitatibus plena. 15 Tunc etiam innumeri apostatabunt, qui videbantur stelle, cum tamen essent ypocrite et sicut ficus interius vacue et exterius grosse. 16 Tunc etiam ‘montes’, id est regna ecclesie, et insule, id est monasteria et magne ecclesie in hoc mundo quasi in solo seu mari site [5], movebuntur de locis suis, id est subvertentur et eorum (d) populi in mortem vel in captivitatem ducentur. 17 Tunc etiam, tam propter illud temporale [f. 84va] exterminium quod sibi a Dei iudicio velint nolint sentient supervenisse, quam propter desperatum timorem iudicii eterni eis post mortem superventuri (e), sic erunt omnes, tam maiores quam medii et minores, horribiliter atoniti et perterriti quod preeligerent montes et saxa repente cadere super eos. 18 Ex ipso etiam timore fugient et abscondent se in speluncis et inter saxa montium.
19 Est enim tunc nova Babilon sic iudicanda sicut fuit carnalis Iherusalem, quia Christum non recepit, immo reprobavit (f) et crucifixit. 20 Unde Luche XXII<I>° (g) predicit (h) ei Christus mala consimilia istis, dicens [6]: Filie Iherusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, 21 et paulo post: Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos, et collibus: Cooperite nos [7].

 

(a) submersionis et etiam] subversionis sive B   T   (b) indistincte] distincte B   (c) movebuntur] commovebuntur B   (d) eorum] earum B   T    (e) superventuri] mox praem. B   T    (f) reprobavit] iudicavit praem. B   T    (g) XXIII] XXIIII P   (h) predicit] predixit T

2. 11. 14. Ap 6, 12   3. Ap 18, 21 (Vulg. sustulit unus angelus)   5. Ap 11, 13   6. Zc 14, 3-5   12. Mt 24, 24.29   15. Ap 6, 13   16. Ap 6, 14   18. Ap 6, 15-17   20. Lc 23, 28   21. Lc 23, 30 (Vulg: operite nos)

[1] Cfr. Ap 17, 12.16.
[2] Cfr. Ap 8, 8.
[3] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 121ra (cfr. Ap 7, 3).
[4] Cfr. Jo 5, 43.
[5] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 119vb: « Montes in hoc loco monasteria designant, insule ecclesias episcopales, que quasi in mediis fluctibus site sunt, dicente in hoc libro Ioanne : “Aque multe sunt populi multi” (Ap 17, 15). Movebuntur autem montes et insule de locis suis, quia effugatis conventibus monachorum et clero, aut destruentur penitus ut non sint, aut preter illa que in archa Noe designata sunt uti suis legisbus non sinentur ».
[6] Cfr. ibid.
[7] Tunc enim totus status Ecclesiae in Praelatis et plebibus et religiosis funditus subvertetur – et nefandis impietatibus et crudelitatibus plena. Et post duodecim lineas subjungit. Est enim tunc nova Babylon sic iudicanda – sed super vos ipsas flete. Et paulo post. Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus, Cooperite nos] Baluzii-Mansi Miscellanea, 263 A, XXVII.

 

SEPTIMUM CAPITULUM

 

284

<IIa visioapertio VIi sigilli>

<II – Secundo tangitur impeditivum obstaculum spiritalis predicationis et gratie
post illud iudicium fiende: Post hec vidi quattuor angelos>

1 Post hec vidi et cetera. 2 Hic ostenditur quomodo, post prefatum iudicium et exterminium carnalis ecclesie, nitentur demones et homines impii impedire predicationem fidei et conversionem gentium ad fidem et etiam conservationem fidelium in fide iam suscepta. 3 Unde ait: Post hec, id est post predictum iudicium, vidi quattuor angelos [f. 84vb] stantes super quattuor angulos terre.
4 Secundum Ricardum, isti quattuor angeli sunt universi demones totum mundum in suis quattuor angulis tempore illo possidere cupientes, suntque stantes quia sunt in hoc immorantes et fixe considerantes quos in tota latitudine mundi possint devorare [1]. 5 Et secundum hoc sicut per quattuor angulos designatur totus orbis, sic et (a) per quattuor angelos in eis stantes designatur universitas demonum vel principales eorum.
6 Secundum autem Ioachim, per eos designantur gentes infideles seu heretici, qui sunt in circuitu ecclesie prohibentes doctores christianos ne verbum Dei predicent populis eis subiectis. 7 Vel secundum eum, sumendo hoc in bona parte, quattuor angeli sunt quattuor genera predicatorum quibus datum est nocere cessando a predicatione verbi Dei propter peccata, secundum quod infra de duobus prophetis dicitur quod habent potestatem claudendi celum diebus prophetie eorum [2].
8 Possunt etiam per hoc intelligi angeli boni ex Dei iustitia retinentes influxum gratiarum, et permittendo hoc per demones et homines impios impediri.
9 Tenentes quattuor ventos terre id est, secundum Ricardum, impedientes doctrinam quattuor evangeliorum, quibus terra a predicationibus (b) perflatur [3].
10 Vel secundum Ioachim, [f. 85ra] quattuor venti sunt quattuor intelligentie spiritales, quarum doctrina consuevit terra fecundari [4].
11 Item per hos quattuor ventos intelliguntur omnes spirationes (c) Spiritus Sancti, secundum illud Ezechielis XXXVII°: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos et reviviscant. 12 Unus enim ventus est ab oriente humilis incarnatio<nis> (d) Christi et nostre vilis originis. 13 Alius vero est ab occidente mortis Christi et nostre miserabilis mortis. 14 Alius vero ab aquilone temptationum Christi et nostrarum. 15 Quartus vero est a meridie caritatis et glorie Christi nobis promisse.
16 Ne flarent super terram neque super mare id est, secundum Ricardum, super malos terrena diligentes et in mari huius seculi fluctuantes; neque in ullam arborem, id est in bonos sursum erectos et fructificantes. 17 Dicitque quod quia bonum desuper offertur malis, quod a bonis iam intrinsecus possidetur, ideo pro malis dicit super terram et cetera, pro bonis vero non ‘super’ sed in arborem [5].
18 Vel sequendo modum quem liber iste infra prosequitur, per terram intelligitur locus fidelium quamquam carnalium [6], per mare vero locus et gens infidelium erroribus fluctuans, unde ibi herbe vel (e) arbores fructifere non nascuntur [7]. 19 Tunc autem de utrisque erunt plures [f. 85rb] convertendi, sed in principio diabolus hoc toto posse impediet. 20 Pro primis autem initiis huius sexte apertionis, per terram intelligitur status religiosorum (f), per mare vero status secularium fluctubus secularium negotiorum et turbinum plenus.

 

(a) et] om. B   T   (b) predicationibus] predicatoribus B   T   (c) spirationes] inspirationes B   T   (d) incarnationis] incarnatio P   (e) vel] et B   T   (f) religiosorum] religionum B

1. 3. 4. 9. 16. 17. 18. 20. Ap 7, 1   7. Ap 11, 6   11. Ez 37, 9

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ix (PL 196, col. 770 C).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 120va.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ix (PL 196, col. 770 D).
[4] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 120rb.
[5] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ix (PL 196, col. 770 D).
[6] Cfr. Ap 8, 7.
[7] Cfr. Ap 8, 8.

285

<III – Tertio tangitur illius impedimenti prohibitiva reiectio
per angelum habentem signum Dei, ibi: Et vidi alterum angelum>

1 Sequitur tertia pars, scilicet prohibitio predicti impedimenti per subscriptum angelum facta: Et vidi alterum angelum, alterum scilicet a quattuor iam premissis, et alterum non tantum in persona sed etiam in virtute et officio. 2 Nam illi mali et impeditivi boni, iste vero in utroque contrarius eis.
3 De hoc dicit hic Ioachim: Angelus iste est ille, quem Christus per concordiam respicit, futurus in principio tertii status. 4 « Ascendet (a) autem ab ortu solis, quia ut casus (b) presentis vite non timeatur, predicabit certis indiciis veri solis adventum et vicinam iustorum omnium resurrectionem. 5 Ad cuius clamoris virtutem adversarie potestates quiescent, et gaudium quod in sexta parte libri inter casum Babilonis et inter prelium bestie et regum terre contra sedentem in equo albo demonstratur futurum permittent fieri vel inviti, quatinus fideles acies, signo crucis instructe ad complendum numerum electorum, quod reliquum erit prelii expedire (c) percurrant. 6 Sicut et Petrus, post piscationem centum quinquaginta trium piscium magnorum, vocatus est ad [f. 85va] prandium Christi sed mox, peracto prandio, audivit Christum dicentem sibi: sequere me, scilicet ad crucem. 7 Nox enim illa in qua frustra usque mane (d) piscatus est Petrus designat tribulationem primam, prandium autem quod post piscationem celebratum est mane designat gaudium quod noctis huius <tribulationem> (e) sequetur, 8 quo consumato mox incipiet prelium illud magnum de quo in sexta parte libri, capitulo scilicet XIX°, dicitur: Vidi bestiam et reges terre et exercitus eorum congregatos ad faciendum prelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu eius ». 9 Usque huc Ioachim [1].

 

(a) ascendet] ascendit T   (b) casus] occasus B   T   (c) expedire] expedite B   T   (d) usque] ad add. B   T   (e)  tribulationem] celebrationem P

1. 4. Ap 7, 2   6. 7. cfr. Jo 21, 4-19   8. Ap 19, 19

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, ff. 120vb-121ra: « Si angelus iste Christus est, qui ascendit ab ortu solis quando resurrexit a mortuis, quis ita digne habere potuit nomen Dei vivi quomodo ipse, qui in substantia deitatis solus est vita et auctor vite, cuius etiam magnus clamor clara et aperta predicatio est, et prohibitio auctoritas potestatis? Quod si angelus iste romanus Pontifex intelligendus est, secundum quod et velle videtur in spiritu ascensio illa Zorobabelis de Babylone, sub quo reedificatum est templum Domini, nihilominus tamen Christus est qui vincit et triumphat in eo, maxime cum ipse solus principaliter teneat locum eius. Utique et signum Dei vivi, quod est mysterium crucis, portat in fronte sua, et ipse cum coepiscopis suis signat servos Dei nostri in frontibus suis, ad hoc unusquisque signum crucis, quod in fronte accipit, gerat in mente et paratus sit pro nomine Christi passionem subire. Ascendet ergo ille, quicumque erit, “ab ortu solis”, quia ut casus presentis vite non timeatur, veri solis, de quo dicit psalmista: “Ortus est sol et congregati sunt” (Ps 103, 22), et vicinam iustorum omnium resurrectionem certis inditiis predicabit. Et ad cuius etiam vocis virtutem adversarie potestates quiescent, et gaudium, quod in sexta parte libri inter pressuram et pressuram demonstratur affuturum, permittet fieri vel veniri in ecclesia Deus, quatenus institute signo crucis fideles acies ad complendum numerum electorum, quod reliquum erit prelii expedite percurrant. Sic post noctem illam qua piscatus est, Petrus vocatus est ad prandium Christi, sed mox peracto prandio audivit eundem Dominum dicentem sibi: “Sequere me”. Nox etenim illa in qua frustra usque mane piscatus est Petrus istam, de qua nunc agimus, tribulationem designat; prandium quod celebratum est mane, conclusa prius haud dubium multitudine piscium, gaudium quod noctis huius tribulationem sequetur. Quo nimirum gaudio consumato, mox incipiet prelium illud magnum quod in sexta parte libri apertius declaratur, cum dicitur: “Vidi bestiam et reges terre preparatos ad faciendum prelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius” (Ap 19, 19). Designatum est autem et hoc ipsum in Petro, cui mox finito eodem prandio dictum est a Domino: “Sequere me”. Et post aliqua: “Cum esses iunior, tu ipse cingebas te; cum autem senueris, alius te cinget et ducet quo tu non vis” (Jo 21, 18) ». Da notare come Olivi non riporti l’identificazione dell’angelo, proposta da Gioacchino (ma in via subordinata all’assimilazione a Cristo), con il pontefice romano. Questo angelo che sale da Oriente è infatti principalmente Francesco che ascende dalla sede romana, interpretata come « civitas solis ». L’esegesi di Gioacchino da Fiore è assente nella Lectura super Iohannem; cfr. ad esempio, cap. XXI, f. 190vb: « Per noctem autem significatur infidelitatis adversitas, in qua nichil piscantur. Par mane autem significatur arrisus lucis Christi et gratie incitans ad piscandum ».

286

1 Hic ergo angelus est Franciscus, evangelice vite et regule sexto et septimo tempore propagande et magnificande renovator et summus post Christum et eius matrem observator [1], ascendens ab ortu solis, id est ab illa vita quam Christus sol mundi in suo ortu, id est in primo suo adventu, attulit nobis. Nam decem umbratiles lineas orologii Acaz Christus in Francisco reascendit usque ad illud mane in quo Christus est ortus [2].
Ascendit etiam ab ortu solis, quia sui ascensus in Deum fundamentum et initium cepit a sede romana [3], que inter quinque patriarchales ecclesias est principaliter sedes et civitas solis, id est Christi et fidei [f. 85vb] eius, 4 de qua typice dicitur Isaie XIX°: In die illa erunt quinque civitates in terra Egipti et cetera, civitas solis vocabitur una [4].
5 Ascendit etiam ab ortu solis, id est circa initium solaris diei sexte et septime apertionis seu tertii generalis status mundi.
6 Item per ipsum intelligitur cetus discipulorum eius in tertio et quarto initio sexte apertionis futurus et consimiliter ab ortu solis ascensurus, quibus eius exemplar et meritum et virtuale de celo regimen singulariter coassistet, ita ut quicquid boni per eos fiet sit sibi potius ascribendum quam eis.

 

1. 3. 5. Ap 7, 2   4. Is 19, 18

[1] Hic ergo angelus est Franciscus, evangelice vite et regule sexto et septimo tempore propagande et magnificande renovator et summus post Christum et eius matrem observator] cfr. Koch, Der Prozess, p. 269. Si tratta del IV articolo estratto da Giovanni XXII: « Utrum catholice possit dici quod b. Franciscus sit evangelice vite et regule sexto et septimo tempore propagande revelator et summus post Christum et eius mater observator? ».
[2] Cfr. 4 Rg 20, 9-11; Is 38, 8.
[3] Cfr. Olivi, Expositio super Regulam Fratrum Minorum, cap. I, pp. 120-122: « Frater Franciscus promittit obedientiam etc. Hoc est secundum fundamentale in quo sunt quatuor advertenda. […] Quarto nota quod adiecit et ecclesiae romanae, id est, et his qui mortuo papa tenent locum eius et habent vim eligendi papam; tum ut sic semper simus sub actuali obedientia papae vel tenentium locum eius; tum ut ex hoc non solum ad papam sed etiam ad eius specialem sedem, omnium ecclesiarum magistram et matrem, semper singulari devotione et subiectione ferremur; tum quia veritas auctoritatis papalis expressius distinguitur et determinatur ex relatione ad talem sedem ».
[4] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, f. 28rb. Isaia 19, 18 è citato da Gioacchino da Fiore ad Ap 1, 4, a proposito delle cinque tribù maggiori, che ricevettero l’eredità ad oriente e ad occidente del Giordano, designanti le cinque chiese patriarcali.

287

Audivi etiam a viro spirituali valde fide digno, et fratri Leoni confessori et socio beati Francisci valde familiari, quoddam huic scripture consonum, quod nec assero nec scio nec censeo asserendum, scilicet quod tam per verba fratris Leonis quam per propriam revelationem sibi factam perceperat Franciscum in illa pressura temptationis babilonice, in qua eius status et regula quasi instar Christi crucifigetur, resurget gloriosus, ut sicut in vita et in crucis stigmatibus Christo (a) singulariter assimilatus, sic et in resurrectione Christo assimiletur, necessaria autem (b) tunc discipulis confirmandis et informandis (c), sicut Christi [f. 86ra] resurrectio fuit necessaria apostolis confirmandis et super fundatione et gubernatione future ecclesie informandis [1].
Ut autem resurrectio servi patenti gradu dignitatis distaret a resurrectione Christi et sue matris, Christus statim post triduum resurrexit, et mater eius post quadraginta dies resurrexisse dicitur a quibusdam non omnino spernendis [2]; iste vero post totum tempus sui ordinis usque ad crucifixionem ipsius cruc<i> (d) Christi assimilatam et Francisci stigmatibus presignatam [3].
3 Nec dissonat hoc ab eo quod infra de duobus testibus a bestia occidendis dicitur, quod post tres dies et dimidium resurgent, 4 aut ab eo quod Danielis XI°, ubi post casum Antichristi de conversione omnis Israel agitur, dicitur: In tempore illo consurget Michael princeps magnus, et salvabitur populus tuus, omnis et cetera, et multi de hiis qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt et cetera.

 

(a) Christo] est praem. B   T   (b) autem] suis ( ?) add. P  suis B   T   (c) et informandis] om. B   (d) cruci] crucis P

3. Ap 11, 11   4. Dn 12, 1.2

[1] Si tratta di Corrado da Offida, destinatario di una lettera di Olivi del 14 settembre 1295. I due forse si incontrarono allorché il frate di Sérignan si recò a Roma per i lavori preparatori della Exiit qui seminat di Niccolò III (1279). D. Burr (Olivi’s Peaceable Kingdom, p. 131 nt. 67) ha segnalato un passo dalla Lectura super Matthaeum (ca. 1279-1280; ms. Oxford, New College 49, ff. 155rb-va): « A viro valde spirituali audivi revelatum esse quod in angelo sexti signaculi cum quibusdam consociis suis de illo implebitur istud, ut sicut est conformis in Christi passione, sic sit in resurrectione. Et ut discipuli illius temporis qui fere in errorem ducentur de celis habeant instructorem et comfortatorem sicut apostoli habuerunt Christum resurgentem ».
[2] L’intervallo di quaranta giorni tra la sepoltura di Maria e la sua assunzione al cielo deriva dalle visioni di Elisabetta di Schönau (ca. 1128-1164). Si tratterebbe del quarantesimo giorno dopo il 15 agosto, e dunque del 23 settembre. L’asserzione è riportata da Iacopo da Varazze († 1298) nella Legenda aurea, CXV (De assumptione beate virginis Marie), che cita la mistica renana: cfr. il testo critico a cura di G. P. Maggioni, Firenze-Milano 2007 (Edizione nazionale dei testi mediolatini, 20, serie II, 9), II, pp. 874-875, 1621 nt. 136, 146. Cfr. F. W. E. Roth, Die Visionen der hl. Elisabeth und die Schriften der Aebte Ekbert und Emecho von Schönau. …, Brünn 1884, lib. II, xxxi, pp. 83-84; 153-154 (la resurrezione, con la seconda assunzione, di Maria sarebbe avvenuta a quaranta giorni dalla prima, tornando nel corpo dopo la morte, successiva di un anno e mezzo all’ascensione di Cristo). Non è l’unico caso in cui Olivi mostra di conoscere autori tedeschi. Una delle interpretazioni dei mille anni di Ap 20, 3 è tratta da Alessandro Minorita (di Stade o di Brema); la figura dell’Anticristo edotto dal diavolo fin dalla nascita, contestata dal Francescano, è in Ildegarda di Bingen (Ap 13, 11). Non è escluso che proprio alle mistiche renane, e soprattutto a Ildegarda, si riferisca Olivi accostando a Gioacchino da Fiore altri contemporanei dell’abate ai quali sarebbe stato rivelato in spirito il sesto stato, in un’apertura profetica del sesto sigillo (Ap 6, 12).
[3] Hic ergo angelus est Franciscus [f. 85va] – et summus post Christum et ejus matrem observator. Et post octo lineas de eodem sancto subjungit. Audivi etiam a viro spirituali valde fide digno – et Francisci stigmatibus praesignatam] Baluzii-Mansi Miscellanea, 263 A-B, XXVIII: « Falsus, fatuus, et temerarius quoad duo. Primo quantum ad hoc quod dicit quod beatus Franciscus fuit post Christum et ejus matrem evangelicae vitae et regulae summus observator: quia hoc est ipsum praeferre omnibus sanctis novi testamenti. Quod specialiter propter Apostolos temerarium est, et credimus esse falsum ».

288

1 Item Ioachim, libro IIII° Concordie, ubi agit de quadragesima secunda generatione, dicit quod post eius tribulationem ascendet universalis pontifex nove Iherusalem quasi novus dux de Babilone, in cuius typo scriptum est in Apocalipsi: Vidi angelum ascendentem et cetera. 2 Ascendet (a) autem non gressu pedum, sed quia da-[f. 86rb]-bitur ei plena libertas ad innovandam christianam religionem et predicandum verbum Dei, iam incipiente regnare domino exercituum super omnem terram [1].

 

(a) ascendet] ascendit T

1. Ap 7, 2

[1] Gioacchino da Fiore, Concordia, IV 1, c. 45; Patschovsky 2, pp. 471, 1-473, 10: « In Ecclesia incipiet generatio quadragesima secunda anno vel hora, qua Deus melius novit. In qua videlicet generatione, peracta prius tribulatione generali et purgato diligenter tritico ab universis zizaniis, ascendet quasi novus dux de Babylone, universalis scilicet pontifex nove Ierusalem, hoc est sancte Matris Ecclesie; in cuius typo scriptum est in Apocalypsi: Vidi angelum ascendenten ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, et cum eo reliquie excussorum. Ascendet autem non gressu pedum aut immutatione locorum, sed quia dabitur ei plena libertas ad innovandam christianam religionem et ad predicandum verbum Dei, incipiente iam regnare Domino exercituum super omnem terram. Verum quia tribulatio Hesther in diebus Zorobabel creditur consummata, sequetur etiam hic valida illa tribulatio, que erit in diebus illius septimi regis, qui scriptus est in libro Apocalypsi (Ap 17, 9-10) et de quo dicitur in Daniele: Supra quam credi potest universa vastabit (Dn 8, 24). Et sciendum, quod sextum tempus duplex erit, sed tamen breviatum a Domino propter electos, ita ut iste due generationes pro una duplici generatione sint accipiende. Igitur, quantum datur intelligi, tribulatio Iudith ascribenda est generationi quadragesime prime, tribulatio Hesther quadragesime secunde. Quarum tamen similes complende sunt in proximo sub una duplici generatione – hoc est quadragesima prima, ut quadragesima secunda sit in sabbatum -, donec sequatur tempus gaudiorum, in quo et regnabit Dominus exercituum super omnem terram. Non enim regnabunt ultra super populum Domini reges superbi et ydolorum abhominatione polluti, sicut tunc et nunc, usque scilicet ad presentem diem – est enim et avaritia ydolorum servitus (Col 3, 5) -, sed is, qui redemit nos in sanguine suo, regnabit super eum, contritis pariter auro et argento, ere, ferro et testa (cfr. Dn 2, 31-45), deletisque omnibus regnis, a quibus passa est persecutionem omnis ecclesia iustorum a Iohanne Baptista, precursore Domini, usque ad adventum Helie. Omnia quippe hec et hiis similia ad regnum pertinent Babylonis et bestie que portat eam, in quarum desolatione universa peribunt. Erit ergo tempus illud, quod supererit usque in finem, absque humana estimatione annorum velut in sabbatum, sicut supra scripsimus, reputatum: absque bello, absque scandalo, absque sollicitudine et terrore, quia Deus benedicet ei et sanctificabit illud, eo quod in ipso cessabit ab omni opere suo quod patravit (cfr. Gn 2, 2-3) ».
Cfr. anche l’esegesi di Aggeo 2, 7.8.22-24, relativa al secondo avvento di Zorobabele-Cristo, in Concordia, V 5, c. 11; Patschovsky 3, pp. 945, 18 – 946, 6: « In die illo, dicit Dominus exercituum, “assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus,” dicit Dominus, “et ponam te quasi signaculum, quia te elegi,” dicit Dominus exercituum (Ag 2, 24). Igitur et hec et alia eo sunt magis referenda ad tempora finis, quo minus ad litteram stare possunt. Nam nichil horum factum est in diebus Zorobabel. Alius ergo est Zorobabel expectandus, sub quo ista omnia compleantur. Hoc solum ad litteram completum est, quod desideratus cunctis gentibus venit (cfr. Ag 2, 8); et tamen verius complebitur in secundo adventu, quando celi movebuntur et terra (cfr. Ag 2, 22), maxime cum non, antequam veniret dominus Iesus, esset desideratus cunctis gentibus, quando nesciebatur, quis esset, sed nunc, cum iam per fidem cognoscimus et diligimus eum. Qua in re et illud considerari oportet, quod non tam manufactam domum inhabitat Deus (cfr. Ac 17, 24; 2 Cor 5, 1), quam eam, que edificabitur de lapidibus vivis (cfr. 1 Pt 2, 5) ».

289

Sequitur: habentem signum Dei vivi, tam scilicet in stigmatibus sibi a Christo impressis quam in tota vita interiori et exteriori, et in statu professionis et in concordia temporis et officii singulariter Christo assimilatum et eius similitudini consignatum.
2 Et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus est datum, id est a Deo permissum, nocere terre et mari, id est usque ad tempus prohibitionis eorum per hunc angelum facte. 3 Secundum Ricardum, hic tacet de arboribus quia perfecte bonis non sic possunt nocere [1], immo eorum temptatio exercet bonos ad bonum. 4 Vel potest dici quod in terra subintelligantur arbores, que in ipsa et ex ipsa crescunt.
5 Clamor iste est idem quod magnum meritum et potens imperium ad cohibendum temptamenta et impedimenta demonum. 6 Sicut enim Christus et eius virtus assistebat apostolis et huic angelo ad facienda miracula et ad demones expellendos de corporibus obsessis, sic et multo magis assistebat eis ad repellendas vel refrenandas malignas [f. 86va] temptationes demonum ab hiis qui per ipsos sanctos erant adducendi ad bonum.
7 Sanctorum etiam merita et orationes sunt quidam spiritales clamores repulsivi demonum et suarum temptationum. 8 Sanctorum etiam predicatio efficax contra malos refrenat ipsos sepius a multis nocumentis.

 

1. 2 (Vulg. datum est). Ap 7, 2

[1] Riccardo di San Vitttore, In Ap II, ix (PL 196, col. 771 B).

290

1 Clamat ergo: Nolite, id est non audeatis; vel si ad bonos angelos loquitur, dicit nolite quia, ex quo ipse prohibuit, non debuerunt velle; nocere, scilicet per effrenatam temptationem vel per predicationis et gratie impeditionem, terre et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
2 Signatio hec fit per administrationem fidei et caritatis et per assumptionem ac professionem sacramentorum Christi distinctivam fidelium ab infidelibus. 3 In hac etiam signatione includitur fides et devotio ad Christi passionem adorandam et imitandam et exaltandam. 4 Fit autem in frontibus, quando signatis datur constans et magnanimis libertas ad Christi fidem publice confitendam et observandam et predicandam et defendendam. 5 In fronte enim apparet signum audacie et strenuitatis (a) vel formidolositatis et inhertie, et signum gloriationis vel erubescentie. [f. 86vb]
6 Item prout in eodem exercitu eiusdem regis distinguuntur equites a peditibus et barones seu duces vel centuriones et decuriones a simplicibus militibus, sic videntur hic distingui signati ex duodecim tribubus a turba innumerabili fidelium post ipsos subiuncta. 7 Designatur enim per hanc signationem specialis assumptio ipsorum ad professionem perfectionis evangelice et altioris militie christiane et ad maiorem configurationem et transformationem ipsorum in Christum crucifixum et, secundum Ioachim, ad passionem martiriorum in eis complendam. Sicut enim post transmigrationem Babilonis, quod deerat in constructione templi, in quadraginta sex annis facta, completum est in sex ultimis annis (b), ita nunc sub sexta apertione ordo sanctorum martirum consumationem accipiet. 9 Unde in die illo qui <erit> (c) medius inter utramque tribulationem, scilicet Babilonis et Antichristi, signabuntur multi Iudeorum et gentium signaculo sancte Trinitatis, ad complendum numerum sanctorum martirum infra scriptum et illam gloriosam multitudinem cuius est numerus infinitus. 10 Hec Ioachim [1].

 

(a) strenuitatis] strenuitas B   (b) ultimis annis] annis ultimis corr. P   (c) erit] est P

1. 4. Ap 7, 3

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 121ra-b; cfr. P. Péano, La «Quaestio fr. Petri Iohannis Olivi» sur l’indulgence de la Portiuncule, in “Archivum Franciscanum Historicum”, 74 (1981), p. 69: « Sicut enim in principio sexte etatis et circa finem veteris testamenti apparuit redempcio omnium peccatorum facta per Christum crucifixum, sic convenienter in inicio apercionis sexti signaculi seu sexti temporis ecclesiastici et circa finem mundi decuit in aliquo singulari dono redempcionem huiusmodi renovari et hoc per baiulum seu signiferum crucis Christi. Et ideo bene dicit Johannes sub apercione sexti signaculi se vidisse Angelum habentem signum dei vivi scilicet stigmata Christi signantem tribus duodecim israel. Et post hoc adducentem ante tronum in conspectu agni turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis et clamabant voce magna Salus deo nostro etc. Quod autem iste sit ille de quo hic agitur non solum ostendit signum dei vivi aut signacio virorum gementium aut tempus sexti signaculi sed etiam adduccio turbe ad ecclesiam matris dei que fuit et est singularis tronus dei ac per consequens adduccio ad sedem Petri, quia tam racione vicinitatis quam racione subieccionis gloria huius loci et huius sancti ad gloriam Petri et sedis eius manifestissime ordinatur ».

291

<quare ante temporale exterminium nove Babilonis sit veritas evangelice vite a reprobis sollempniter impugnanda et condempnanda, et e contra a spiritalibus suscitandis ferventius defendenda et observanda et attentius et clarius intelligenda et predicanda, ut merito ibi sit quoddam sollempne initium sexte apertionis>

1 Ex predictis autem patent alique rationes quare ante temporale exterminium nove Babilonis sit veritas evangelice vite a reprobis sollempniter impugnanda et condempnanda (a), et e contra a spiritalibus suscitandis ferven-[f. 87ra]-tius defendenda et observanda et attentius (b) et clarius intelligenda et predicanda, ut merito ibi sit quoddam sollempne initium sexte apertionis. 2 Quamvis autem a pluribus fide dignis audiverim sanctum patrem nostrum Franciscum hanc temptationem pluries predixisse, et (c) etiam quod per eius status professores esset malignius et principalius exercenda, nichilominus quasdam rationes breviter subinsinuo [1].
<I> 3 Decet enim ipsam preire, primo ut iusto Dei iudicio carnalis ecclesia prout meruit excecetur (d) et eius malitia crescat et consumetur usque ad impugnationem vite et spiritus Christi.
<II> 4 Secundo ut finis eius et secundi status generalis concordet fini sinagoge et primi status generalis. 5 Finis enim illius fuit in Christi condempnatione et crucifixione.
<III> 6 Tertio ut spiritus in viris evangelicis tepefactus et quasi extinctus seu consopitus suscitetur et fortissime accendatur, et per hoc disponantur et etiam promereantur ad potenter sustinendum et triumphaliter devincendum subsequentem temptationem sub magno Antichristo venturam.
<IV> 7 Quarto quia expedit veritatem evangelice vite et regule per concertationem validam prius clarificari et exaltari ante magni Antichristi adventum, quia aliter non posset sibi triumphaliter resistere (e) [f. 87rb] nec esset dare tunc plures perfectos (f) Christi milites ab ipso martirizandos.
<V> 8 Quinto ut subsequens iudicium de carnali ecclesia per decem reges fiendum sit et appareat iustius et Christo honorabilius. 9 Ex hoc enim evidenter apparebit (g) quod non sua ecclesia, sed potius inimica et persecutrix est ab illo (h) exterminata. 10 Ad cuius maiorem evidentiam spectat quod electi erunt ex tunc sic ab ea sequestrati, sicut apostoli et ceteri catholici fuerunt sequestrati a sinagoga a (i) tempore Christi usque ad subversionem eius factam per Titum et Vespasianum, propter quod infra XVIII°, ubi de futuro casu Babilonis agitur, dicit vox de celo: Exite de illa, popule meus, et ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis, quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum et cetera.
<VI> 11 Sexto quia secundum ordinem veritatum Christi impugnandarum et per prelia clarificandarum debet primo impugnari eius exemplaris vita, quam gessit secundum quod homo, et postmodum eius deitas et suarum naturarum unio personalis cum ceteris <super>intellectualibus (j) articulis fidei et doctrine sue, quod utique fiet per magnum Antichristum et per sectam eius.
<VII> 12 Septimo quia prius expedit tirones intra [f. 87va] suos exerceri et probari, antequam mittantur longe ad universalia (k) bella cum extrinsecis gentibus totius orbis committenda. 13 Unde et istum ordinem Christus servavit in apostolis suis. 14 Nam primo dixit eis (l): In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves domus Israel. 15 Dixit etiam: Sedete in civitate donec induamini virtute ex alto [2].
<VIII> 16 Octavo quia sicut cecitas Iudeorum et zelus fuit occasio salutis gentium, secundum Apostolum ad Romanos XI° [3] – ex hoc enim facilius susceperunt apostolos tamquam a Iudeis, quorum sectam odiebant, reiectos; postquam etiam fuerunt per apostolos converse proderat eis fortis emulatio contra iudaicum errorem et zelum -, sic est et in proposito dandum.
<IX> 17 Nona ratio sumitur ex errorum seminibus iam in ecclesia plantatis et radicatis. 18 Nam fere omnes clerici et regulares possidentes aliquid in communi videntur minus bene sentire de evangelica abrenuntiatione huiuscemodi communium. 19 Multi etiam, abrenuntiationem hanc secundum rem vel secundum apparentiam preferentes, sic amant et estimant laxam vitam quod usum pauperem seu moderate restrictum a voto perfectionis (m) evangelice dicunt esse exclusum et etiam debere excludi. 20 Omnes autem hii et alii (n) sic videntur ambire prelationes ecclesie altas et op-[f. 87vb]-ulentas, sicque anelare ad habenda et procuranda privilegia dispensative laxantia regulares restrictiones primitus institutas, quod cecus est qui non videt quod de tanta radice colubri egredietur regulus absorbens volucrem, id est volatum evangelice vite et plures volantes cum alis ipsius.
<X> 21 Decima est quia nisi in multitudine carnalis ecclesie preiret grandis excecatio et obduratio contra aliquid notabiliter spectans ad illuminationem et inflammationem spiritus tunc temporis necessariam et a Christo in suis electis introducendam, non essent congrue et condigne dispositi ad apostatandum in sectam Antichristi [4] et in preambula eius, puta in sarracenicam sectam vel philosophiam paganorum.

 

(a) et condempnanda] om. T   (b) attentius] acutius B   T   (c) et] om. B   (d) excecetur] exercetur T   (e) resistere] resisti  T   (f) perfectos] om. B   T   (g) apparebit] patebit B   T   (h) illo] illis B   T   (i) a] om. B   (j) superintellectualibus] subintellectualibus P   (k) universalia] et exteriora add. B   T   (l) eis] om. T   (m) perfectionis] professionis B   T   (n) alii] illi B   T

10. Ap 18, 4-5   14. Mt 10, 5-6   15. Lc 24, 49   20. Is 14, 29

[1] Ex praedictis autem – quasdam rationes breviter subinsinuo] Baluzii-Mansi Miscellanea, 263 B, XXIX.
[2] Cfr. J. F. Hinnebusch, The “Historia Occidentalis” of Jacques de Vitry. A critical edition, Fribourg  Switzerland 1972 (Spicilegium Friburgense, 17), pp. 162-163: « Hic est fratrum minorum sanctus ordo et apostolicorum uirorum ammiranda et imitanda religio, quos dominum contra perditionis filium antichristum et eius prophanos discipulos credimus in diebus nouissimis suscitasse. […] Hic autem perfectionis ordo et spatiosi claustri amplitudo infirmis et imperfectis congruere non uidetur, ne forte descendentes mare in nauibus et facientes operationem in aquis multis fluctibus procellosis inuoluantur, nisi sederint in ciuitate donec induantur uirtute ex alto ».
[3] Cfr. Rm 11, 11-12.
[4] Decem [sic] enim ipsam praeire [f. 87ra] –  ad apostatandum in sextam [sic] Antichristi] Baluzii-Mansi Miscellanea, 263 B-264 B, XXX.

292

<IV – Quarto tangitur duodecim tribuum Israel per eundem angelum consignatio
sub certo et mistico numero, ibi: Et audivi numerum signatorum>

1 Sequitur: Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor milia signati, scilicet erant, ex omni tribu filiorum Israel. 2 Le omni stat hic collective non distributive, quia ex omnibus tribubus simul sumptis fuerunt tot assumpti.

<Quattuor notanda>

<1. Nec mireris si sensus allegoricus, quoad impletionem in effectu, precedat hic litteralem>

3 Nota hic primo quod licet uno modo per tribus Israel intelligantur hic quicumque electi ex gentibus vel Iudeis, qui sunt Israel, id est videntes Deum per fidem, et sunt spiritales filii Abraam et Israel, prout satis docet Apostolus in epistula ad Romanos [1], ubi etiam distinguit [f. 88ra] iudeum secundum spiritum a iudeo secundum carnem et circumcisionem in spiritu cordis a litterali circumcisione carnis [2], nichilominus ipsemet in eadem epistula asserit quod loquendo de populo Israel ad litteram, prout secundum naturalem (a) generationem a ceteris gentibus distinguuntur, oportet secundum predestinationem Dei in fine impleri quod omnis Israel convertatur ad Christum, et probat hoc per testimonia prophetarum [3]. 4 Et ideo quotcumque signationes spiritalis Israelis ex gentibus precurrant, numquam hec scriptura erit plene impleta usquequo ex tribubus naturaliter ex Israel seu ex Iacob propagatis fiat signatio hic descripta.
Nec mireris si sensus allegoricus, quoad impletionem in effectu, precedat hic litteralem, quia hoc alibi invenies. 6 Quod enim Malachie ultimo dicitur Helias mittendus antequam veniat dies Domini, dicit autem Christus Matthei XVII° [4] hoc iam impletum esse in Iohanne Baptista, et nichilominus ad litteram (b) implendum esse in ipso Helia. 7 Constat autem quod Iohannes non fuit Helias nisi mistice et allegorice [5]. 8 Sepe etiam a Christo et a prophetis dicuntur plura litteralius respicientia statum eterne glorie vel extremi iudicii, que tamen allegorice prius implentur in precursoriis gratiis vel iudiciis. 9 Attamen quando litteralior sensus sic respi-[f. 88rb]-cit finaliora bona vel facta, tunc ipse est spiritualior quam sint allegorici ipsum precurrentes, iuxta quod litteralius <et> (c) magis proprie dicitur Deus esse vita et sapientia et summum bonum quam dicatur esse leo vel sol vel ros et mel, et tamen primum litteralius dictum est spiritualius et perfectius quam sit secundum dictum, quod est translativum (d) et allegoricum [6].

 

(a) naturalem] carnalem B   T   (b) ad litteram] om. T   (c) et] om. P   (d) translativum] traslatum B

1. 2. Ap 7, 4   6. Ml 4, 5-6

[1] Cfr. Rm 9-11.
[2] Cfr. Rm 2, 28-29.
[3] Cfr. Rm 11, 26-27; Is 59, 20; 27, 9.
[4] Cfr. Mt 17, 11-13.
[5] Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, cap. XVII (Mt 17, 11), f. 128rb: « Plures enim sunt Christi adventus, et secundum hoc plures sunt designati per nomen Helye utpote ipsemet Helyas, qui est precursor secundi adventus Christi, et Iohannes, qui fuit precursor primi. Hanc ergo distinctionem ostendit Christus dicendo de uno quod venturus est (Mt 17, 11) et de altero quod iam venit (Mt 17, 12), quam distinctionem discipuli intellexerunt sicut infra subditur: et restituet omnia. Nota quod hoc verbum est magni ponderis sicut patet diligentius perscrutanti profunda scripturarum. Nam usque ad tempus Helye non venit plena reparatio ecclesie nec plena conversio Israelis. Multa autem essent super hoc verbo dicenda, sed alteri tempori reservantur »; Lectura super Genesim (Gn 5, 22), p. 199: « Sed cum Deus nihil sine ratione faciat et praecipue opus singulariter sublime et inusitatum sicut utique fuit translatio Henoch, quae est ratio quod de tot sanctis hic singulariter sit translatus? Consimilis quaestio autem potest fieri de Elia. Sed de illo a Malachia et a Christo ratio datur, ut scilicet quia reservatus sit ut convertat filios Israel, quamvis adhuc restet quaestio quare non posset hoc fieri per aliquos nascituros illo tempore suscitandos sicut fuit Ioannes Baptista tempore Christi et beatus Franciscus tempore nostro ».
[6] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, IV 1, c. 3; Patschovsky 2, pp. 367, 2-368, 9, dove si sottolinea il passaggio dal significante al significato (come Olivi dal senso allegorico al letterale, dal meno spirituale al più spirituale) a proposito del rapporto tra regno e sacerdozio: « Scimus enim, quod in primo statu precesserunt significantia, in secundo successerunt significantia et significata, in tertio, amotis significantibus, sequentur tantummodo significata. Quare hoc? Quia significantia et significata pertinent ad Patrem et Filium, significata vero ad Spiritum Sanctum. Et quia Pater solus a nullo est, oportebat in primo statu precedere significantia. Quia Filius et Spiritus Sanctus simul sunt ambo ab uno Patre, oportebat succedere in secundo significantia pariter et significata. Quia solus Spiritus Sanctus a Filio est, oportebat in tertio statu sequi tantum significata; hoc est in voce septimi angeli, cum ceperit canere tuba sua (cfr. Ap 10, 7). Igitur quod in Veteri Testamento designabant reges Iuda, consumatum est sub Novo Testamento in Christo et in pontificibus romanis. Et quod significaverunt imperatores romani a Constantino et deinceps, consummabitur circa finem mundi, cum subiecerit Dominus Ihesus omnes inimicos suos sub pedibus suis (cfr. 1 Cor 15, 25). Quia igitur et summos pontifices, qui sunt veri reges animarum, et reges, qui mundana facerent iudicia, ob scriptam causam mysterii oportebat habere populum christianum – utique quia sic voluit et disposuit Deus! -, ita oportebat nichilominus incedere inter utrumque concordie sermonem ut, assimilata veteribus nova, partim ostenderentur consummata in regibus, partim in pontificibus romanis, quin immo in toto corpore Ecclesie, presertim ubi aliquid mysticum occurrit, quia omnes fideles unum corpus sumus in Christo (cfr. Rm 12, 5) ».

293

<2. Secundo nota quod numerus hic positus est potius misticus quam litteralis>

1 Secundo nota quod numerus hic positus est potius misticus quam litteralis. 2 Non enim est intelligendum quod soli centum quadraginta quattuor milia eligantur tunc ex Israel spirituali vel naturali, 3 sicut nec cum infra capitulo XXI° dicitur quod mensus est muros civitatis Dei mensura centum quadraginta quattuor cubitorum, 4 aut quod mensus est civitatem per stadia duodecim milia, est intelligendum quod civitas Dei in celo vel terra non debeat habere nisi solam illam mensuram. 5 Tunc enim eadem ratione intelligetur (a) quod muri eius ad litteram erunt ex lapide iaspide et quod ipsa civitas erat (b) aurum mundum 6 et quod ad litteram habeat duodecim portas et sic de pluribus aliis ibi scriptis, que nequaquam ad litteram sunt implenda sed solum mistice.
7 Igitur per hunc numerum, prout est certus et diffinitus, designatur singularis dignitas signatorum.8 Hii enim, qui sub certo nomine et numero et scriptura a regibus ad suam militiam vel curiam aut ad sua [f. 88va] grandia vel (c) dona ascribuntur, sunt digniores ceteris, qui absque scriptura et numero ad vulgarem et pedestrem militiam vel familiam eliguntur. 9 Sicut etiam Deus, in signum familiarissime notitie et amicitie, Exodi XXXIII° dicit Moysi: Novi te ex nomine, cum tamen omnes electos suos communiter noverit ut amicos et hoc modo solos reprobos dicatur nescire, sic per hanc specialem et prefixam numerationem et consignationem designatur familiarior signatio et notitia et amicitia apud Deum.
10 Item ideo eorum numerus designatur per numerum consurgentem ex duodecies duodecim milibus, primo ut electionem signandorum insinuet esse proportionatam duodecim apostolis et eorum ecclesiis et duodecim patriarchis et eorum tribubus. 11 Secundum enim Ioachim, sicut sinagoga propagata est ex duodecim patriarchis et ecclesia de gentibus ex duodecim apostolis est spiritaliter propagata, sic finalis ecclesia reliquiarum Iudeorum et gentium est per duodecim viros evangelicos propaganda [1]. 12 Unde et Franciscus habuit duodecim filios et socios, per quos et in quibus fuit fundatus et initiatus ordo evangelicus [2]. 13 Sic etiam sanctus Benedictus instituit primo duodecim abbates duodecim monasteriorum (d) ordinis sui.
14 Secunda ratio est ut sicut duodecim patres signatorum sunt sicut duodecim [f. 88vb] rami unius stipitis Christi, sic proportionaliter unusquisque istorum hab<eat> (e) duodecim ramusculos in se fundatos, quod est idem dicere quod sicut numerus patrum est congrue proportionatus suo stipiti sic et numerus signatorum est proportionatus unicuique ipsorum.
15 Tertia est ad designandum redundantiam perfectionis apostolice esse in collegio signatorum. 16 Duodenarius enim est numerus apostolicus, et secundum arismeticam est numerus redundans, id est ex suis partibus aliquotis superexcrescens in sedecim. 17 Reflexio autem duodenarii in duodenarium designat copiosiorem redundantiam et solidiorem quadraturam.
18 Preterea numerus ex hac reflexione consurgens habet in se perfectionem quaternarii et quadragenarii et centenarii et millenarii, ut in quaternario designetur perfecta quadratura virtutum cardinalium in unitate fidei; in <quadragenario> (f) vero perfectio laboriose penitentie adimplens (g) decalogum, id est legem Dei, cum quadratura virtutum; in centum vero supererogativa perfectio consiliorum Christi; in millenario vero, singularis trium predictorum adiunctio, designatur finalis consumatio trium predictorum. 19 Millenarius enim est inter nos ultimus limes numerorum: nichil enim supra ipsum computamus nisi solum (h) per replicationem ipsius.

 

(a) intelligetur] intelligeretur B   T   (b) erat] erit B   T   (c) vel] om. B   T   (d) monasteriorum] priorum praem. B   T   (e) habeat] habet P   (f) quadragenario] quadragesima P   (g) adimplens] adimplentis B   T   (h) solum] om. B   T

2. Ap 7, 4   3. Ap 21, 17   4. Ap 21, 16   5. Ap 21, 18   6. Ap 21, 12   9. Ex 33, 17

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 103ra-b (Ap 4, 4, dove non si parla di « duodecim viri evangelici », ma di  « duodecim viri futuri »).
[2] Sicut synagoga propagata est – fuit fundatus et initiatus ordo evangelicus] Baluzii-Mansi Miscellanea, 264 B, XXXI.

294

<3. Tertio nota quare hic pretermittitur tribus Dan>

1 Tertio [f. 89ra] nota quare hic pretermittitur tribus Dan: nullus enim scribitur hic ex ea signatus. 2 Ad hoc dicit Ricardus quod ideo, quia Antichristus erit de tribu Dan, ut sic per hoc ostendatur quod Antichristus de cetu sanctorum eicietur [1]. 3 Sed unde habuit Ricardus quod Antichristus sit nasciturus de tribu Dan? 4 Non enim potest hoc probari ex aliquo libro sacre et canonice scripture, et multo minus potest hoc probari per rationem. 5 Quod enim Genesis capitulo ultimo dicit Iacob prophetice de Dan: Fiat Dan coluber in via et cetera, quod quidam exponunt de Antichristo quamvis alii exponant hoc ad litteram (a) de Sampsone, qui fuit de tribu Dan et qui prout prophetatur ibi iudicavit tribum suam et totum Israelem [2], non ex hoc potest necessario inferri quod Antichristus sit ad litteram nasciturus de tribu Dan. 6 Licet enim per Iosep et per benedictionem sibi datam ibidem a Iacob [3] significetur Christus et plenitudo gratie eius, non propter hoc sequitur quod Christus secundum carnem esset nasciturus de aliqua tribu Iosep [4].
7 Alia ratio huius datur a Ioachim hic, scilicet quod per exclusionem Dan de numero signatorum figuratur exclusio Iude ab apostolatu, cui subrogatus est Mathias, et quorundam ex Iudeis in primitiva ecclesia iudaizantium et quorundam Grecorum eos in hoc sequentium exclusio a cetu electorum [5]. 8 Et secundum hoc, per consimile (b) potest dici quod [f. 89rb] in hoc designatur omnium hereticorum et specialiter illius partis sinagoge que Antichristo finaliter adherebit exclusio a regno Dei.
9 Tertia ratio potest dari, quod quia Spiritus Sanctus intendit hic monstrare proportionabilem numerum <signatorum per numerum> (c) duodecim tribuum, tribus autem Levi propter sacerdotalem dignitatem non fuit hic pretermittenda; ipsa autem connumerata fuissent tredecim si nulla alia pretermitteretur. 10 Ideo unam de inferioribus, que scilicet ex ancillis propagat<e> (d) fuerunt, potius pretermisit, et specialiter illam de Dan, tum quia fuit infima, tum quia misterium quod ex eius nomine posset trahi satis habetur ex Neptalim et Ruben, sicut paulo post patebit. 11 Ne autem crederetur nullum ex tribu Dan esse signandum, ideo hic premittitur quod ex omni tribu Israel erant signandi, cum dicitur: Audivi numerum signatorum ex omni tribu filiorum Israel [6].

 

(a) ad litteram] om. T   (b) consimile] simile B   T   (c) signatorum per numerum] con. ex B T om. P   (d) propagate] propagata P

5. Gn 49, 17   11. Ap 7, 4

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ix (PL 196, col. 772 B). Cfr. Bedae presbyteri Expositio Apocalypseos … edidit … R. Gryson, Turnhout 2001 (Corpus Christianorum. Series Latina, CXXI A; Bedae Opera pars II, 5), cap. VIII, 56-60 (= PL 93, col. 150 C); Aimone di Auxerre, Expositio in Apocalipsin, II, 7; PL 117, col. 1037); Ruperto di Deutz, Commentariorum in Apocalypsim Joannis Apostoli, lib. IV, cap. vii; PL 169, col. 964 B. Cfr. R. Manselli, La « Lectura super Apocalipsim » di Pietro di Giovanni Olivi. Ricerche sull’escatologismo medioevale, Roma 1955 (Istituto Storico Italiano per il Medio Evo. Studi storici, 19-21), p. 231: « Scrivendo di lui [dell’Anticristo] l’Olivi elimina nettamente e seccamente tutte le pretese rivelazioni, a lui giunte dal passato: non sono neppure citati fuggevolmente né Metodio né Adsone. Viene anzi escluso senza esitazione quel che non si può ricavare dalla lettura diretta dei testi sacri e dell’Apocalisse. Così l’opinione tradizionale, che giungeva all’Olivi per il tramite di Riccardo di S. Vittore e che voleva l’Anticristo ebreo e della tribù di Dan viene esclusa fermamente e come cosa di minore rilievo, addirittura prima della trattazione più importante »; D. Burr, Olivi’s Peaceable Kingdom, p. 150: « As Heiko Oberman has observed [The Stubborn Jews: Timing the Escalation of Antisemitism in Late Medieval Europe, « in “Leo Baeck Institute Yearbook”, 34 (1989), XI-XXV], Olivi’s apocalyptic expectations placed him at variance with the notably anti-Semitic tenor of much medieval speculation on the Antichrist. His frequent references to the Jews are almost inevitably allusions to their impending apocalyptic conversion. He emphasizes the Muslims rather than the Jews as the great adversaries of Christendom ».
[2] Cfr. Gn 49, 16.
[3] Cfr. Gn 49, 22-26.
[4] Cfr. Gerhoch di Reichersberg, De inuestigatione Antichristi (MGH, Libelli de lite Imperatorum et Pontificum saeculis XI. et XII. conscriptis III, ed. E. Sackur, Hannover 1897, pp. 304-395), I, 2, cit. in L’Anticristo, II. Il figlio della perdizione. Testi dal IV al XII secolo, a cura di G. L. Potestà e M. Rizzi, Fondazione Lorenzo Valla, 2012, pp. 392-399: p. 398: « Sicut itaque hec prophetia sub nomine Ioseph in Christum tendens non exegit, ut de tribu Ioseph Christus nasceretur, sic in Antichristum prophetia sub nomine Dan tendens non exigit, ut de tribu Dan Antichristus nasciturus sit ».
[5] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 121rb.
[6] Cfr. Olivi, Lectura super Genesim, pp. 595-596: « De Dan vero alludens more prophetico ad eius nomen quod interpretatur iudicium dicit quod habebit auctoritatem iudiciariam sicut et ceterae tribus, quod generaliter sumptum potest intelligi de iudicibus per tribus singulas distributis. Specialiter tamen prophetatur de Samson qui fuit unus de duodecim iudicibus totius Israelis. Et tunc de isto subdit quod instar colubri cerastis, id est serpentis cornuti hostibus Israelis insidias ponet in viis et mordebit ungulas equi, ita ut hostis illum equitans cadat retro. Per ungulas autem equi intelligit fundamentale robur equorum seu hostium. Samsonem vero comparat colubro cornuto quia absque societate et absque equitatu et armorum apparatu solus de hostibus triumphabat, quasi dicat: Tam astute quam potenter hostes Israelis mirabiliter solus absque armis et sociis opprimet. Et quia iste in sua miraculosa fortitudine specialem typum Christi salvatoris tenere debebat, ideo quasi de isto loquens transit ad Christum cuius erat figuram dicens (Gn 49, 18): Salutare tuum, id est salvatorem tuum et salutem per ipsum fiendam exspectabo, quasi dicat: In illum tendit finalis spes mea. Cerastes secundum Isidorum Etymologiarum libro duodecimo est serpens habens “in capite cornua similia arietum. Cerasta enim Graeci cornua vocant. Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur, totumque corpus tegit arenis” et per quandam ostentationem corniculorum suorum cornuum quasi ad escam illicit animalia ut capiat ea. Quidam tamen legunt hoc de Antichristo quem (sed nescio an vere) de tribu Dan nasciturum putant. Propter quod ut dicunt a Ioanne in Apocalypsi de tribu Dan non ponuntur signati, qui quidem serpenti cornuto comparatur eo modo quo Apocalypsis 13, 11 comparatur bestiae habenti duo cornua similia agni. Et secundum hoc per equum intelligitur coetus electorum quem equitat Christus. Et quia iste falso dicet se esse salvatorem et Christum, idcirco Iacob subdit (Gn 49, 18) quod non hunc, sed verum Dei salvatorem exspectat. Vel secundum quosdam per equum intelligitur Romanum imperium et per ascensorem imperator vel papa. Per Dan vero ideo Antichristus signatur quia non de libera, id est de libertate gratiae orietur, sed potius de ancilla, cupiditate scilicet et ambitione. Et erit iudex iniquitatis ».

295

<4. Quarto notandum quare sic ordinat tribus>

1 Quarto notandum quare sic ordinat tribus [1].
2 Ad quod potest prima ratio dari, quod tribum Iuda premittit ceteris propter dignitatem regiam sibi super alias datam et quia Christus ex ea est natus, unde et significat principalem sedem Christi omnibus aliis presidentem. 3 Ut autem principium et finem ascriberet tribubus natis ex Lia et Rachel, que sunt libere (Lia autem fuit prima in prole, Rachel vero ultima), ideo <duas> (a) ex Lia ponit primo, scilicet tribum Iuda et tribum Ruben, qui fuit primogenitus, quamvis eius [f. 89va] primogenitura propter eius incestum translata fuit Iosep (b), principatus vero imperii sibi debitus datus sit Iude. 4 Post hos vero ponit tres tribus ex ancillis, quibus subdit unam tribum ex Rachel, scilicet Manasse, que primo accepit hereditatem cum Ruben et Gad. 5 Deinde subdit reliquas quattuor tribus ex Lia, secundum ordine<m> (c) generationis earum. 6 Ultimo autem subdit duas tribus ex Rachel, scilicet Iosep et Beniamin, secundum ordinem generationis e<a>rum (d). 7 Per Iosep autem intelligit tribum Efraim, que fuit principalior tribu Manasse. 8 Non nominavit autem eam Efraim, sed Iosep, propter dignitatem ipsius Iosep et ne patriarchale nomen eius in hoc numero deesset. 9 Vel, secundum quosdam, amovit nomen Efraim propter peccata Ieroboam regis ex tribu Efraim nati, qui peccare fecit Israel [2]. 10 Congrue autem posuit tribus ancillarum quasi undique ex tribubus liberarum circummuratas, sicut Marchus et Luchas ponuntur inter Mattheum <et> (e) Iohannem apostolos.

 

(a) duas] duos P    (b) Iosep] in praem. B   T    (c) ordinem] ordines P   (d) earum] eorum P   (e) et] om. P

[1] Cfr. Ap 7, 5-8.
[2] Cfr. 3 Rg 12, 26-30; 15, 26.34; 16, 19.26; 4 Rg 10, 29.31.

296

1 Secunda ratio est propter misteria, de quibus tango ad presens tria.

<primum misterium est gradata ascensio duodecim virtutum seu virtualium exercitiorum>

2 Primum est gradata ascensio duodecim virtutum seu virtualium exercitiorum.
<I-Iudas> 3 Initium enim vite est in affectuali confessione fidei et suorum peccatorum tam origi-[f. 89vb]-nalium quam actualium, et hanc significat Iudas, qui interpretatur confitens.
<II-Ruben> 4 Huic autem subauxiliatur timorata visio seu consideratio maiestatis Filii Dei et iudiciorum suorum, quam designat Ruben, qui interpretatur filius videns vel filius visionis.
<III-Gad> 5 Post hoc autem exigitur virtus abstinentie macerantis (a) carnem et contra concupiscentias expugnandas viriliter accincta, quam designat Gad, qui interpretatur accinctus et de quo dicitur: Gad accinctus preliabitur ante eum.
<IV-Aser> 6 Quarto exigitur patientia glorians et gaudens in tribulationibus, quam designat Aser, qui interpretatur beatus et de quo dicitur: Aser pinguis panis eius, tingat in oleo pedem suum. 7 Quid enim beatius et pinguius (b) aut magis fortificativum cordis quam sic se habere in adversis ac si suavi oleo inungeretur (c)?
<V-Neptalim> 8 Quinto exigitur virtus sciens ex omnibus sensibilibus se comparative transferre ad spiritualia et eterna, ita quod numquam assumit sensibilia et temporalia nisi ut signa et specula intellectualium, et ex innumera multiformitate sensibilium se multiformiter dilatat in contemplatione intellectualium. 9 Hec autem designatur per Neptalim, qui interpretatur comparatio vel conversio, scilicet translativa, [f. 90ra] vel latitudo.
<VI-Manasse> 10 Sexto exigitur oblivio ipsorum sensibilium. 11 Postquam enim ex eis tamquam ex relativis signis et speculis ascendimus ad intellectualia, debemus oblivisci ipsorum ut denudemur (d) ab eis tamquam a velaminibus tenebrosis, et hoc (e) designatur per Manasse, qui interpretatur oblivio.
<VII-Simeon> 12 Septimo exigitur devota oratio supernarum gratiarum impetrativa et exauditione digna, quam designat Simeon, qui interpretatur auditio vel exaudibilis.
<VIII-Levi> 13 Octavo exigitur spes de superfluentia (f) pietatis et liberalitatis Dei supererogantis ultra omnia vota et merita et ultra quam presumamus, et hanc designat Levi, qui interpretatur superadditus.
<IX-Isachar> 14 Nono exigitur assidua et fervens suspiratio ad mercedem eterne glorie omni servituti Dei et suorum se subiciens pro illa, et hanc designat Isachar, qui interpretatur merces, de quo dicit Iacob: Isachar asinus fortis; vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et subposuit humerum suum ad portandum, scilicet omne honus propter illam, factusque est tributis serviens.
<X-Zabulon> 15 Decimo exigitur huius mercedis obtinende robustissima confidentia pusillanimum confortativa, ita quod sit omnium securum et inexpugnabile refugium [f. 90rb] contra hostes, et hanc designat Zabulon, qui interpretatur  habitaculum fortitudinis.
<XI-Iosep> 16 Undecimo post predicta ascenditur ad precellentem prudentiam omnium regitivam, quam designat Iosep, qui fuit rector fratrum ac rector et salvator Egipti, qui interpretatur augmentum, quia per prudentie discretionem et discretum regimen adaugentur omnes virtutes. 17 Hec enim nullam virtuosorum actuum circumstantiam negligit et omnes ad debitam mensuram producit (g) et componit; ipsa etiam de augmento omnium augetur (h).
<XII-Beniamin> 18 Post hoc autem duodecimo ascenditur ad extaticam contemplationem et pacem que exsuperat omnem sensum, per quam quidem tota mens moritur sibi ipsi et huic vite ut transeat ad dexteram Dei, et hec designatur per Beniamin, 19 qui in Psalmo dicitur adol<es>centulus (i) in mentis excessu, 20 et qui interpretatur filius dextere dictusque est primo a matre Bennoni, id est filius doloris, quia in partu eius obiit pro dolore.

 

(a) macerantis] macerans T   (b) pinguius] est add. B   T   (c) inungeretur] ungeretur B   T   (d) denudemur] denudetur B   T   (e) et hoc] quod B   T   (f) superfluentia] superaffluentia B   T   (g) producit] perducit B   T   (h) augetur] adaugetur B   (i) adolescentulus] adolocentulus P

5. Gn 49, 19   6. Gn 49, 20; Dt 33, 24   14. Gn 49, 14-15   18. Ph 4, 7   19. Ps 67, 28   20. Gn 35, 18

297

<secundum misterium est quod per quattuor ternarios tribuum hic positos designantur quattuor status salvandorum>

1 Secundum misterium est quod per quattuor ternarios tribuum hic positos designantur quattuor status salvandorum, scilicet incipientium penitentium, et proficientium et perfectorum et perseverantium (a).

<status incipientium> 2 Ad primum autem spectant tria, scilicet confessio, contritio et satisfactio.
<I-Iudas> 3 Prima est Iudas confitens.
<II-Ruben> 4 Secunda est Ruben [f. 90va] videns, et videndo exhorrens sua scelera.
<III-Gad> 5 Tertia est Gad accinctus ad satisfactionem.

<status proficientium> 6 Ad statum vero secundum, scilicet proficientium, spectant tria, scilicet custodire Dei mandata ob Dei timorem, deinde ob Dei amorem, et hoc in tantum quod ex hoc transeat in mundi contemptum et oblivionem.
<IV-Aser> 7 Primum est Aser, id est beatus, quia beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius volet nimis.
<V-Neptalim> 8 Secundum est Neptalim, id est latitudo, scilicet caritatis, unde in Psalmo: Viam mandatorum tuorum (b) cucurri, cum dilatasti cor meum.
<VI-Manasse> 9 Tertium est Manasses, id est oblivio, scilicet mundi.

<status perfectorum> 10 Ad tertium etiam statum, scilicet perfectorum, spectant tria.
<VII-Simeon> 11 Primum (c) est suspiriosa et gemebunda devotio, et hoc est Simeon, id est audiens merorem seu exaudibilis.
<VIII-Levi> 12 Secundum (d) consiliorum Christi supererogatio, et hoc est Levi, id est additus.
<IX-Isachar> 13 Tertium est (e) eterne mercedis contemplatio, et hoc est Isachar, id est merces.

<status perseverantium. X-Zabulon, XI-Iosep, XII-Beniamin> 14 Ad quartum etiam statum, scilicet perseverantium, spectant tria, scilicet finalis victoria vitiorum, et hoc est Zabulon, id est habitaculum fortitudinis; et finalis copia meritorum, et hoc est Iosep, id est augmentum; et finalis adeptio premiorum, et hoc est Beniamin, id est filius dextere.

 

(a) et perfectorum et perseverantium] om. B   (b) tuorum] om. B   (c) primum] primo scilicet B   T   (d) secundum] secundo B   T   (e) tertium est] tertio B   T

7. Ps 111, 1   8. Ps 118, 32

298

<tertium misterium est quia, prout infra scribitur, civitas Dei posita est in quadro habens in quolibet quattuor laterum tres portas>

1 Tertium misterium est quia, prout infra scribitur, civitas Dei posita est in quadro habens in quolibet quattuor laterum tres [f. 90vb] portas [1]. 2 Ad civitatem enim sanctorum exiguntur quattuor, scilicet Dei cultus et nexus et zelus et sensus. 3 Cultus (a) est in latere orientali, nexus vero in meridionali et zelus in aquilonari et sensus in occidentali [2].

<in latere orientali: cultus> 4 Ad perfectum autem cultum tria sunt necessaria, scilicet eterne veritatis celebris confessio, superne maiestatis humilis veneratio et interne sanctitatis virilis custoditio. 5 Oportet enim quod Dei cultor Deum confiteatur et adoret et in se ipso sanctificet.
<I-Iudas> 6 Primum autem est Iudas confitens.
<II-Ruben> 7 Secundum est Ruben filius visionis, cui a Iacob dicitur: non crescas, 8 et a Moyse quod sit parvulus numero, id est quod in adoratione divine maiestatis se parvificet.
<III-Gad> 9 Tertium autem (b) est Gad, id est accinctus ad custodiam sanctitatis.

<in latere meridionali: nexus> 10 Ad perfectum autem nexum amoris exiguntur tria, scilicet amor ad superna elavatus et ad fraterna (c) dilatatus et inferiorum oblitus.
<IV-Aser> 11 Primum est Aser, id est beatus.
<V-Neptalim> 12 Secundum <est> (d) Neptalim, id est latitudo.
<VI-Manasse> 13 Tertium est Manasses, id est oblivio.

<in latere aquilonari: zelus> 14 Ad zelum etiam tria exiguntur.
<VII-Simeon> 15 Primo scilicet (e) benigne miserationis pia condescensio, et hoc est Simeon, id est audiens merorem.
<VIII-Levi> 16 Secundo severe dist<ri>ctionis (f) emulatoria rectitudo, et hoc est Levi, id est additus, qui propter zelum contra idolatras accepit sacerdotium, unde et Finees, eiusdem tribus, accepit [f. 91ra] a Deo pactum sacerdotii eterni, quia zelatus est contra fornicationem cum Madianitidis [3].
<IX-Isachar> 17 Tertio humane tribulationis victoriosa perpessio, et hoc est Isachar, asinus fortis pro zelo mercedis.
18 Quod autem tria predicta exigantur patet, quod (g) zelus debet esse pius et compassivus, et rectus et rigidus ac solidus, et invictus et impertubatus.

<in latere occidentali: sensus. X-Zabulon, XI-Iosep, XII-Beniamin> 19 Ad <sensum> (h) etiam, qui est in occidente, id est in caligine in qua Moyses sensit et apprehendit Deum [4], exigitur adhesio quieta, inspectio serena et inebriatio ex<ta>tica (i) 20. Unde in ipso est sublimis mansionis pacificus status, qui est Zabulon, id est habitaculum fortitudinis; et sagacis discretionis perspicuus conspectus (j), qui est Iosep rector fratrum et Egipti; et suavis consolationis extaticus excessus, et hic est Beniamin in mentis excessu.

 

(a) cultus] et praem. B   T   (b) autem] om. T   (c) fraterna] superna B   T   (d) est] om. P   (e) scilicet] om. B   T   (f) districtionis] distinctionis districtionis T   (g) quod] quia B   T   (h) sensum] secundum P   (i) extatica] extica P   (j) conspectus] aspectus B   T

7. Gn 49, 4   8. Dt 33, 6 (Vulg. parvus numero)

[1] Cfr. Ap 21, 12-13.16.
[2] Cfr. La terza interpretazione dei nomi delle dodici tribù, secondo le dodici porte dei quattro lati della Gerusalemme celeste, è in Bonaventura, Collationes in Hexaëmeron, XXIII, 14-31, pp. 432-439.
[3] Cfr. Nm 25, 10-13; cfr. Prologus, Notabile VII.
[4] Cfr. Es 24, 18.

299

<V – Quinto tangitur innumerabilis turbe ex omnibus gentibus mundi ad Christum conversio
et gloriosa ac triumphalis ante Christum statio,
Christique ab eis alta et iubilatoria collaudatio, ibi: Post hec vidi turbam>

1 Sequitur: Post h<e>c (a) vidi turbam magnam. 2 Non dicit post hec ex hoc quod tota hec turba convertatur post predictos signatos, sed quia ista per imitationem sequetur illos tamquam perfectiores et exemplares, iuxta quod pedites in exercitu sequuntur equites et duces. 3 Quam dinumerare nemo poterat, non quod sit (b) simpliciter et secundum se numeri infiniti vel confusi, immo erit secundum legem Dei (c) et secundum (d) mensuram et proportionem ecclesiastice fabrice et eterne glorie mensuratus (e) et prefixus. [f. 91rb] 4 Turbam, inquam, non solum ex una gente vel lingua existente<m> (f), sed ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante tronum, id est ante regiam dignitatem divine maiestatis designatam per tronum. 5 Vel ante tronum, id est ante generalem ecclesiam Dei, vel ante supercelestem (g), vel ante priorem ecclesiam sanctorum [1].
6 In conspectu Agni, id est coram Christo homine tamquam ipsum colentes, et sicut servi stant coram Domino suo ad ipsum serviendum et honorandum.
7 Amicti stolis albis, per candorem munditie et (h) gratie et glorie. 8 Nam hec turba videtur hic describi quasi iam per fidem et martirium perducta ad gloriam Dei.
9 Et palme in manibus eorum, id est triumphalis gloria de victoria hostium erat et evidenter apparebat in eis.
10 Et clamabant voce magna, id est magna devotione, dicentes: Salus Deo nostro, id est salus nostra non nobis ascribatur, quia non est a nobis, sed ascribatur illi a quo est, scilicet Deo nostro, qui sedet super tronum, id est divinitati magnifice regnanti, et Agno, id est Christo homini. 11 Vel salus, quam habet deitas per naturam et Christi humanitas per gratiam, decante<tur> (i) per nos ad eius laudem.

 

(a) hec] hoc P   (b) sit] sint B   (c)  Dei] om. B   T   (d) secundum] om. B   T   (e) mensuratus] numerus add. B   T   (f) existentem] existente P   T   (g) supercelestem] ecclesiam praem. B   T   (h) et] om. T   (i) decantetur] decantentur P

1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 9. Ap 7, 9   10. 11. Ap 7, 10

[1] Cfr. Thomas de Celano, Vita beati Francisci, I, xi, 27: « Vidi multitudinem magnam hominum ad nos uenientium et in habitu sanctae conuersationis beataeque religionis regula nobiscum uolentium conuersari. Et ecce adhuc sonitus eorum est in auribus meis, euntium et redeuntium secundum obedientie sanctae mandatum. Vidi quasi uias, ipsorum multitudine plenas, ex omni fere natione in his partibus conuenire. Veniunt Francigenae, festinant Hispani, Teutonici et Anglici currunt, et aliarum diuersarum linguarum accelerat maxima multitudo » (La letteratura francescana, II, p. 72). Cfr. Péano, La «Quaestio  fr. Petri Iohannis Olivi» sur l’indulgence de la Portiuncule, p. 71: « Unde et a fide digno viro audivi sepe se audivisse a beato fratre Egidio quod frequenter tam sibi quam primordialiis sociis beatus pater dixit. Auditis que ego audio. Quibus se non audire respondentibus, fatebatur se audire voces et strepitus diversarum gencium et linguarum confluentium ad locum prefatum. Et ipse frater Egidius solitus erat dicere quod si mundus sciret gracias in loco illo peractas non solum de propinquis sed etiam de terre finibus non solum fideles sed etiam infideles deberent venire ».

300

<VI – Sexto tangitur Dei ab omnibus angelis ex hoc adoratio humilis
 et iocunda glorificatio, ibi: Et omnes angeli>

1 Et omnes angeli stabant in circuitu troni, tamquam scilicet famulantes regie maiestati Dei, et quasi eius [f. 91va] exteriorem superficiem apprehendentes potius quam totalem immensitatem sue infinite et incomprehensibilis profunditatis, vel in circuitu troni, id est ad custodiam et protectionem ecclesie; et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in conspectu troni in facies suas, scilicet se profunde humiliando Deo, et adoraverunt Deum 2 dicentes: Amen, id est vere sic sit et fiat sicut hec sancta turba decantat et orat. 3 Dicunt enim Amen confirmando laudem sancte turbe et ei iocunde correspondendo et congratulando et Deum pariter collaudando.
4 Unde subdunt: Benedictio et claritas et cetera, quasi dicant, secundum Ricardum: omnia que Deus habet per naturam sunt illi referenda a nobis per canticum laudis. 5 Benedictio quia singulariter et superexcellenter est benedictus, et claritas quia clarus, et sapientia quia sapiens, et gratiarum actio quia pro collatis beneficiis est laudandus, honor quia honorandus, et virtus quia invincibilis, et fortitudo quia fortis, in secula seculorum, id est in eternum et sine fine, amen, id est vere [1].
6 Vel potest dici quod quia in Deo sunt due principales perfectiones ad quas cetere reducuntur, tamquam generales ad suas specificas aut tamquam ipsarum duarum efficaciam vel efficientiam vel precellentiam exprimentes, ille autem due sunt amor superoptimus et sapientia summe lu-[f. 91vb]-cens, ideo primo attrib<uunt> (a) ei generaliter rationem summi boni ab omnibus benedicibilis, cum dicunt benedictio; secundo generalem rationem summe lucis, cum dicunt et claritas; tertio specificam (b) rationem huius secundi, cum dicunt et sapientia; quarto multiplicem effectum ipsorum, et specialiter primi, subinnuendo specificam rationem eius, cum dicunt et gratiarum actio, que est pro bonis a summo bono ex summa et summe gratuita caritate influxis et receptis, et etiam pro ipsa caritate Dei ad eos. 7 Ex hiis enim debent semper agere et referre summas gratias Deo.
8 Summam autem dominationem et precellentiam super omnes et super omnia exprimunt, et etiam actum venerationis ei debitum tangunt, cum dicunt et honor.
9 Deinde virtualem potentiam seu efficaciam in Dei sapientia et voluntate inclusam tangunt, distinguendo eam in duas rationes sive respectus.
10 Primo scilicet respectu supernaturalium effectuum et respectu supernaturalis seu transcendentis modi agendi, cum dicunt et virtus, que in scriptura sacra semper (c) sumitur pro miraculosis effectibus et pro potentia effectiva ipsorum.
11 Secundo respectu recte et ordinate et viriliter ac imperturbabiliter agendorum, et hoc vide<n>tur (d) tangere cum subdunt (e) et fortitudo.
12 Alias potest dici quod per multiplicationem huiusmodi nominum sepe [f. 92ra] ingeminamus et replicamus idem significatum ad magis exercendum et dilatandum et exprimendum affectum nostrum et magnitudinem boni quod laudamus. 13 Et secundum hoc per septenarium istorum nominum designantur varia misteria septenarii, puta universitas perfectionum vel correspondentia ad septem dona Spiritus Sancti vel ad septem status ecclesie vel ad septem etates mundi et sic de aliis.

 

(a) attribuunt] attribuit P   (b) specificam] specificat B  specificant T   (c) semper] sepe B   T   (d) videntur] videtur P   (e) subdunt] dicunt B   T

1. Ap 7, 11   2. 3. 4. 5. 6. 8. 10. 11. Ap 7, 12

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ix (PL 196, col. 774 A).

301

<VII – Septimo tangitur preconialis meriti et premii predictorum ad Christum conversorum
per unum de senioribus facta declaratio: Et respondit unus de senioribus>

1 Et respondit, id est prolocutus est, unus de senioribus, per quem secundum Ricardum designatur universitas prophetarum et apostolorum et doctorum docens iustitiam et gloriam electorum [1]. 2 Et secundum hoc sumitur hic unus quasi loquens in persona omnium. 3 Secundum vero Ioachim, iste unus est beatus Iohannes, cuius est liber iste. 4 Ipse enim s<cis>citatur (a) et excitat nos ad querendum et intelligendum (b) et ad imitandum istos sanctos. 5 Ipse est enim unus et magnus de hiis viginti quattuor senioribus. 6 Nos sumus hic designati per ipsum in quantum edocebatur ab angelo tenente formam senioris [2].
7 Et dixit michi: Hii, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt, id est quales et quante dignitatis, et unde venerunt, id est ex quibus meritis et per quam viam sanctitatis ad tantam gloriam pervenerunt?
8 Nota quod sicut nos per magistrales interro-[f. 92rb]-gationes excitamur ad inquirendum veritatem eius de quo interrogamur et <ad> (c) advertendum aliquam difficultatem ipsius et ad requirendum (d) magistrum ut doceat nos ipsam, sic fit sepe in huiusmodi visionibus, et designatur per hoc omnis excitatio inferiorum angelorum vel hominum mota a superioribus angelis ad hoc quod inferiores attentius et altius erigantur ad suscipiendum illuminationem superiorum.
9 Et dixi illi: Domine mi, tu scis, quasi dicat: ego nescio, sed tu doce me, quia tu hoc scis.
10 Et dixit michi: Hii sunt qui venerunt, scilicet (e) ad tantam gloriam, de tribulatione magna, id est pro magnis tribulationibus, quas ab impiis et etiam a se ipsis contra suas concupiscentias concertantibus pro Christo passi sunt.
11 Et laverunt stolas suas, id est corpora et animas, et dealbaverunt eas, scilicet candore (f) perfecte gratie, in sanguine Agni, id est in merito passionis Christi per fidem et baptismum et per penitentiales mortificationes et tandem per martirium participato (g).
12 Ideo sunt ante tronum Dei, id est ante gloriosam et regiam maiestatem eius, tamquam scilicet ipsum immediate videntes et eius vultui semper assistentes.
13 Et serviunt ei die ac nocte, id est semper et incessanter, in templo eius, id est in celesti collegio beatorum vel in celo, in quo stant beati, vel in ipsomet Deo. 14 Dicit autem in templo, [f. 92va] ut ostendat quod non serviunt ei nisi de perpetuo cultu iubilationis et laudis et sacrificii ignitissimi amoris et incensi fragra<n>tissime (h) devotionis et de cultu perpetue et humillime adorationis et venerationis.
15 Et qui sedet in trono habitat super illos, tamquam scilicet in infinitum superexcedens inferioritatem eorum. 16 Est etiam sensus quod habitat intra ipsos sic tamen quod et super ipsos, tamquam in infinitum superior eis.
17 Non esurient neque sitient amplius, scilicet respectu corporalis cibi et potus et respectu cuiuscumque penalis desiderii aut cuiuscumque desiderii (i) non habentis plene et indistanter (j) quod optat. 18 Alias enim semper esuriunt et sitiunt Deum suum et gloriam eius. 19 Neque cadet super illos sol, scilicet per nimium ardorem affligens, neque ullus estus, id est a nullo interiori defectu, qualis est esuries vel sitis, nec ab aliquo exteriori magno vel parvo affligentur.
20 Quoniam Agnus, qui in medio troni est, tamquam scilicet media persona in Trinitate et tamquam mediator inter nos et Deum. 21 Vel est in medio troni, id est in intimo sinu Patris, vel in intimo ecclesie quasi centrum ipsius. 22 Reget illos, tali scilicet regimine quod non permittet eos aliquo modo affligi; et deducet eos ad vite fontes aquarum, id est ad plene hauriendum et bibendum immensos fontes aquarum beatissime [f. 92vb] vite Dei et que est ipse Deus. 23 Unde pluraliter dicit fontes aquarum, ad designandum immensam multiformitatem dulcorum et desiderabilium bonitatum unius simplicissimi Dei. 24 Dicit autem de futuro reget et deducet, ut monstret eternam continuationem et perdurationem (k) istorum actuum. 25 Deducere autem non significat hic actum distantem a finali termino et obiecto, sed potius immediate coniunctum termino et obiecto.
26 Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, id est omnem dolorem preteritum et omnia penalia signa et omnem penalem memoriam eius perfecte et totaliter amovebit ab eis.
27 Illud (l) quod supra ponitur, scilicet ideo sunt ante tronum Dei 28 usque ibi: non esurient, potest legi pro statu huius vite, in quo post multas tribulationes colent Deum pacifice et iocunde et tandem ad Dei gloriam perducentur, et sic legit Ricardus [3]. 29 Et secundum hoc potest sumi tronus pro ecclesia et pro principali sede eius, ad quam sunt de statu infidelitatis per multas tribulationes et contra suorum resistentias adducti. 30 Et secundum hoc est sensus quod non esurient, scilicet in altero seculo, 31 et quod Agnus deducet eos, scilicet a statu huius vite, ad fontes vite beate <et> (m) eterne. 32 Primus tamen modus videtur litteralior.

 

(a) sciscitatur] sicitatur P   (b) intelligendum] ad praem. B   T   (c) ad] om. P   T   (d) requirendum] inquirendum T   (e) scilicet] om. T   (f) candore] per candorem B   T   (g) per martirium participato] per martirii participationem B   T   (h) frangrantissime] fragratissime P  (i) aut cuiuscumque desiderii] om. B   T  (j) indistanter] instanter B   T  (k) perdurationem] durationem T   (l) illud] istud T   (m) et] om. P

1. 2. 3. 5. 7. Ap 7, 13   9. 10. 11. Ap 7, 14   12. 13. 14. 15. 27. Ap 7, 15   17. 19. 28. 30. Ap 7, 16   20. 21. 22. 23. 24. 26. 31. Ap 7, 17

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ix (PL 196, col. 774 B).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 122ra: « Dicat ergo nobis ipse qui scripsit, et nobis desiderantibus scire tam diu postulatus et pulsatus respondeat ».
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ix (PL 196, col. 774 C-D).

302

1 Nota quod Ricardus per signatos intelligit sanctos Veteris Testamenti, qui fuerunt numero pauciores quam sancti Novi Testamenti, quod dicit intelligi per turbam [f. 93ra] innumerabilem post signatos secutam, et ideo primi ponuntur sub certo et pauco numero, non autem secundi [1]. Dicit etiam quod Christus est angelus habens signum Dei, quia in se immortalis deitatis potentiam ostendit, qui et per carnis assumptionem descendit et per eius (a) glorificationem ascendit et dando nobis formam tendendi ad bona superna. 3 Ascendit etiam ab ortu solis quia prestator (b) et largitor est paterne claritatis [2].
4 Contra hanc vero expositionem Ricardi arguitur quia ridiculosum est dicere quod ad sextam apertionem sexti status ecclesie singulariter spectet signatio omnium electorum ante Christi adventum et post, aut etiam huius rei (c) revelatio, immo potius spectat ad apertionem primi sigilli seu ad fontalem radicem eius et omnium apertionum. 5 Que etiam consequentia est post terremotum seu potius (d) exterminium malitie in fine quinti status ecclesie inundantis loqui de signatione seu conversione electorum ante Christi adventum et per totum tempus ecclesie precedens hunc terremotum seu exterminium?
6 Item eadem ratione debet (e) loqui de electis ab initio seculi usque ad tempus duodecim filiorum et tribuum Israel.
7 Preterea quare electos ex (f) Israel ante Christi adventum dicit esse a Christo signatos in frontibus signo Dei potius quam turba electorum post Christum, cum isti magis explicite susceperint fidem Christi et nobiliorem statum nove legis sint professi et gloriosius sint [f. 93rb] pro Christo passi?
8 Item sicut Christus non dicitur proprie esse ad imaginem Dei sed potius esse eius imago, sic nec proprie dicitur habere signum Dei, immo esse Deus et ipsa deitas. 9 Bene tamen dicitur Iohannis VI° quod ipsum signavit Deus Pater, id est deitatem suam sigilla<ri>ter (g) sue humanitati impressit, vel per eternam generationem sue persone dedit, vel quia ipsum designavit et monstravit esse vere filium suum et salvatorem nostrum.
10 Preterea sicut angelus sexte tube designat alium sanctum (h) a Christo et sub Christo, quamvis Christus omnia bona opera septem angelorum tuba canentium principaliter faciat tamquam prima et summa causa omnium bonorum, sic et intelligendum est de angelo sexti signaculi [3].

 

(a) eius] eiusdem B   T   (b) prestator] predicator B   T   (c) rei] om. T   (d) potius] post B   T   (e) debet] deberet B   (f) ex] om. T   (g) sigillariter] sigillater P   (h) sanctum] seu angelum add. B

2. 3. Ap 7, 2   9. Jo 6, 27

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap II, ix (PL 196, col. 771 C-D).
[2] Ibid., col. 771 A.
[3] Ricardus dicit quod Christus est angelus habens signum Dei – et largitor est paternae claritatis. Postea arguens contra hanc expositionem Ricardi dicit: Sicut Christus non dicitur proprie esse ad imaginem Dei – sic et intelligendum est de angelo sexti signaculi] Baluzii-Mansi Miscellanea, 264 B, XXXII.

303

<apertio VIIi sigilli>

1 Et cum aperuisset sigillum septimum, id est septimum ecclesie statum in Dei prescientia et in scriptura Veteris Testamenti et specialiter in septimo signaculo eius clausum, factum est silentium, id est magna tranquillitas pacis exterioris et pacis interioris, illius scilicet <qua> (a) erradicatis vitiis et eorum tempestuosis fluctibus et discordiis et toto regno cordis et virtutum interius pacato, factus est a<s>census (b) ad exta<tice> (c) contemplationis excessum, in quo silent omnes cogitationes et operationes inferiores 2 et in quo mens separata et requiescens in Deo gustat ipsius ineffabilem suavitatem [f. 93va] et pacem que exsuperat omnem sensum. 3 Factum est autem hoc silentium in celo, id est in celesti ecclesia et in celesti statu illius temporis, quod respectu primi status mundi durantis usque ad Christum et respectu secundi precedentis finalem conversionem Iudeorum, quod ab Apostolo vocatur tempus plenitudinis gentium [1], erit quasi tertium celum ad quod raptus est Paulus [2]. 4 Quamvis autem hoc silentium, quoad exteriorem pacem, forsitan inchoetur ab interitu Antichristi et suorum complicum, non erit tamen interius et exterius perfectum usque post conversionem totius orbis ad Christum.

 

(a) qua] que P   (b) ascensus] accensus P   (c) extatice] extacite P

1. 3. 4. Ap 8, 1   2. Ph 4, 7

[1] Cfr. Rm 11, 25.
[2] Cfr. 2 Cor 12, 2.

304

1 Factum est, inquam, quasi media hora. 2 Ex hoc patet quod septimum statum et pacem eius non semper accipit pro solo statu eterne glorie post finem huius seculi plenarie revelando et consumando, immo et pro finali et pacifico statu huius seculi. 3 Nam in eterna gloria non erit silentium pacis quasi media hora, sed potius omni hora seu in eternum. 4 Sicut autem quando per Iohannem in prima epistula sua capitulo secundo totum tempus Novi Testamenti vocatur novissima hora, non ex hoc scitur in speciali quantum spatium temporis seu annorum et dierum significetur per novissimam horam, sic nescimus quantum spatium annorum vel dierum significetur hic per mediam horam. 5 Non enim oportet quod significet [f. 93vb] dimidium totius temporis Novi Testamenti. 6 Satis enim patet quod tempus septimi status erit minus quam sit totum tempus ecclesie, nec mirum, quia omnis pars minor est suo toto.
7 Videtur etiam quibusdam per hoc verbum designari quod tempus septimi status, et etiam tertii status generalis, erit longe minus secundo statu generali continente quinque (a) apertiones quinque (b) sigillorum [1]. 8 Quantumcumque autem duret, in ipso plenius implebitur illud Isaie II°: “Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prelium. 9 Tunc enim ubique non solum cessabunt corporalia bella sed etiam spiritualia bella heresum et errorum et scismatum, et ideo potius vacabitur spirituali agriculture et messioni quam litigiosis argumentis et disputationibus, et ideo mutabuntur gladii in vomeres terre, id est mentis sulcativos, et lancee in falces messorias tritici spiritualis. 10 Tunc etiam complebitur illud eiusdem Isaie XXXII° capitulo: Et erit opus iustitie pax, et cultus iustitie silentium, et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et cetera  [2].

 

(a) (b) quinque] sex B   T

1. 3. Ap 8, 1   4. 1 Jo 2, 18   8. Is 2, 4   10. Is 32, 17-18

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars II, f. 123rb: « Mediam autem horam arbitror vocari tempus illud quod vocatur in scripturis dimidium temporis, quod scilicet tempus quasi septimum erit respectu trium temporum que in sex dimidiis temporum dividuntur, sive secundum veritatem sex menses, sive secundum typicum intellectum tempus illud septimum quod ultimis sex mensibus designatur ».
[2] Cfr. Olivi, Postilla in Isaiam, prima pars, Is 2, 4, pp. 215-216: « “Et conflabunt gladios” etc.: id est, tanta pax erit et tam diuturna quod non curabitur de armis, sed potius de agricultura et de eius instrumentis. Quod si ad litteram intelligatur, nondum est hoc impletum, saltem quoad hoc quod subditur, quod non “exercebuntur ultra ad proelium”. Quamvis enim in ortu Christi sub Octaviano Caesare pax fuerit in universo orbe, ita ut eius mandato describeretur universus orbis, tamen illa pax modicum duravit. Praeterea illa non fuit pax divini cultus nec cultorum eius, sed potius fuit pax idolatrarum et sub domino idolatriae. Hic autem agitur de pace divini cultus et cultorum eius, de qua in pluribus Psalmis mentio fit, ut ibi (75, 3): In pace factus est locus eius; et habitatio eius in Sion; ibi (75, 4): Confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum; et ibi (45, 10): Arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igni; et sequitur (45, 11): Vacate et videte quoniam ego sum Deus. Et in Daniele (7, 27), quando, destructis regnis designatis in quadriformi statua et in quattuor bestiis, regnum Dei aeternum tradetur populo sanctorum Altissimi. Dicendum igitur quod hic de quadruplici pace simul loquitur. Primo, de pace reconciliationis nostri ad Deum et per consequens ad angelos, facta per gratiam redemptionis Christi, et de pace unionis Iudaeorum et gentium, facta per lapidem angularem, sicut dicit Apostolus Ad Ephesios (2, 20). Secundo, de pace perfectionis evangelicae in qua dicitur non resistere malo et in qua omne corporale proelium interdicitur, seu de pace contemplationis limpidae et praecipue illius quae post mortem Antichristi revelabitur, in qua non est molestia temporalium negotiorum aut puerilium inquisitionum seu correctionum nec propulsatio haeresum aut dubitationum. Tertio, de pace gloriae aeternae. Et in qualibet harum iuxta uniuscuiusque proprietatem potest mystice inveniri mutatio gladiorum in vomeres et lancearum in falces. Quaelibet autem istarum, quantum est de se, est aeterna, nisi quoad duas primas sit defectus a parte nostra, deserendo scilicet eas voluntarie. Quarta vero, [quae est] a proeliis et hostibus temporalibus, numquam erit perfecta nisi post hanc vitam, sed semiplene fuit tempore Constantini, licet parum duravit. Fuit et post proelia Iustiniani, fuit et post proelia Caroli Magni, et plenior quae in vita ista sit colentibus Deum erit post mortem Antichristi ».