«

»

Mag 11 2022

capitoli 20 – 22

[INDICE GENERALE]

INDICE DELLA SETTIMA VISIONE – CONCLUSIONE


SEPTIMA VISIO 

(Ap 20, 1 – 22, 5)

CAPITULUM XX

Et vidi angelum descendentem de celo (Ap 20, 1). Ex quo egit de dampnatione meretricis magne ac deinde de dampnatione bestie et pseudoprophete, hic satis per ordinem agit de dampnatione drachonis omnium malorum cause.

<I> Et primo premittitur eius ligatio (Ap 20, 1-3) ipsoque manente ligato sanctorum cum Christo conregnatio, de qua conregnatione agitur ibi: Et vidi sedes (Ap 20, 4-6).

<II> Secundo eius circa finem mundi ad libere temptandum gentes et ecclesiam persequendam solutio, ibi: Et cum consumati fuerint mille anni (Ap 20, 7).

<sex notanda>

<1> Notandum autem primo quod […] hoc capitulum potest includi in sexta visione […] Potest etiam hic inchoari septima visio […] Potest etiam hoc esse per se septima visio et quod sequatur octava visio continens sequentia.

<2> Secundo notandum quod ligatio Sathane, de qua hic in principio agitur, potest diversimode referri ad tria tempora.

<3> Tertio notandum an hec ligatio Sathane sit solum respectu predestinatorum et solutio eius sit solum respectu prescitorum seu finaliter dampnandorum.

<4> Quarto notandum an per mille annos ligationis eius (Ap 20, 2) et conregnationis sanctorum cum Christo significentur ad litteram mille anni vel solum in generali perfecta plenitudo temporis.

<5> Quinto notandum quid significat conregnatio sanctorum cum Christo per mille annos prefatos.

<6> Sexto notandum quid designatur per Gog et Magog (Ap 20, 7-8) <6.1>, et quare prelium eorum attribuitur diabolo sicut precedens attribuitur bestie et pseudoprophete <6.2>, et an eius temptatio et persecutio sit peior et gravior quam illius Antichristi qui finget se messiam Iudeorum et qui facturus est multa signa, ut dictum est supra capitulo XIII° (cfr. Ap 13, 13ss.) <6.3>; et quare hic, ubi subditur dampnatio diaboli in infernum (Ap 20, 9-10), rememorantur bestia et pseudopropheta ut in eodem inferno prius dampnati (cfr. Ap 19, 20) <6.4>.

<III> Tertio ipsius et sue malitie condempnatio, ibi: Et descendit ignis (Ap 20, 9).

<IV> Et vidi tronum (Ap 20, 11). Habito de dampnatione diaboli, in quo intelligitur dampnatio omnium demonum, hic subditur de generali iudicio omnium mortuorum, id est omnium hominum.

<IV.1> Primo describitur potestas et dignitas Christi iudicis (Ap 20, 11).
<IV.2> Secundo narratur assistentia omnium mortuorum ante Christum iudicem, cum  subdit: Et vidi mortuos magnos et pusillos (Ap 20, 12).
<IV.3> Tertio describitur apertio librorum secundum quos sunt iudicandi, cum subdit: Et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est liber vite; et iudicati sunt mortui ex hiis que scripta erant in libro, secundum opera ipsorum (Ap 20, 12).
<IV.4> Quarto redit ad monstrandum de quibus locis et statibus adducentur mortui ante tribunal Christi, cum subdit: Et dedit mare mortuos qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos qui in eis erant (Ap 20, 13).
<IV.5> Quinto ibi: Et iudicatum est, repetit de iudicio ipsorum secundum sua opera, ut specificet de iudicio dampnationis malorum (Ap 20, 13-15).

CAPITULUM XXI

<VIIa visio>

<I> Et vidi celum novum (Ap 21, 1). Hic agit de gloriosa consumatione universi. Et primo de renovatione corporum celestium et elementalium.

<II> Secundo agit de gloria civitatis Dei, id est universitatis omnium electorum, cum subdit: Et ego Iohannes vidi civitatem sanctam Iherusalem (Ap 21, 2).

<II.1> Et in hac primo describit eius gloriam breviter.

<II.1.1> Primo describitur sub typo sponse precellenter adornate et Deo tamquam sponso suo familiariter iuncte (Ap 21, 2-3).
<II.1.2> Secundo ostenditur esse ab omni malo immunis, cum subditur: Et absterget Deus omnem lacrimam et cetera (Ap 21, 4-5).
<II.1.3> Quia etiam hec sunt ad credendum arduissima et tamen necessarissima, ideo pro eorum firma et indubitabili fide dignitate subditur: Et dixit michi: Scribe (Ap 21, 5).
<II.1.4> Quia etiam in hiis est finalis et plena consumatio omnis boni, ideo subditur: Et dixit michi: Factum est (Ap 21, 6).
<II.1.5> Quinto ostendit quibus hec dabuntur et quibus non, scilicet bonis et non malis (Ap 21, 6-7). [… ] Deinde subdit (Ap 21, 8) octo crimina reproborum quibus non dabitur gloria sed potius pena eterna […].

<II.2> Secundo describitur sibi per angelum plenius, ibi: Et venit unus de septem angelis (Ap 21, 9).

In quo, secundum Ricardum, designatur qualiter primo vidit eam sub modo inferiori, ac deinde magis sublevatus vidit eam modo altiori, et etiam primo magna, secundo maiora.
Secundum autem Ioachim, prima pars refertur ad gloriam ecclesie peregrinantis in terris, secunda vero ad gloriam ipsius post diem iudicii regnantis in celis. Unde et primum per se vidit, secundum vero per alium, quia multa scripta sunt de gloria presentis ecclesie que non solum legi et intelligi potuerunt a discipulis veritatis, immo et oculis videri et auribus audiri; illa autem que sursum est Iherusalem non potest modo videri oculis nec in scripturis sicut est invenitur expressa. Et ideo necessarius erat doctor spiritalis qui perfectos discipulos traheret ad anagogicum intellectum, ut per ea que in scripturis nota sunt de peregrinante in terris rapiantur ad spiritalem visionem illius que regnat in celis. Unde mons in quem sublevatus est Iohannes (cfr. Ap 21, 10) est anagogicus intellectus, qui est magnus et altus quia magna et sublimia comprehendit, sicut litteralis transitoria et terrena, typicus vero statum peregrinantis ecclesie, que quodammodo agitur inter celum et terram. Hec Ioachim.
Sciendum tamen quod utraque pars potest referri ad peregrinantem et regnantem, magis tamen plene et proprie ad regnantem.

Nota etiam, secundum Ricardum, quod multa ponuntur hic que magis spectant ad sanctorum presentia merita quam ad futura premia, quamvis intentio huius visionis sit describere supernum statum Iherusalem beate. Cuius ratio, secundum eum, est ut dum de sanctorum magnificis virtutibus et meritis erudimur, celestia eorum premia sublimius admiremur.
Potest etiam secunda ratio dari, quia ordines et distinctiones seu differentias glorie beatorum seu sanctorum in gloria, secundum suas species et proprietates, non vidimus nec per univocas similitudines possumus hic speculari, saltem ad plenum. Unde et Dionysius, libro De angelica hierarchia, astruit se non posse docere nec nos doceri proprias differentias et preeminentias angelicorum ordinum et hierarchiarum nisi solum per similitudines nobis expertas et familiares. Et hinc est quod ex communibus donis gratie nobis notis, et in sacra scriptura in denominatione angelicorum ordinum positis, describit ordines eorum.
Tertia est ratio, ut simul describat ecclesiam secundum duplicem eius statum, scilicet glorie et gratie, et ut ex hoc concipiamus correspondentiam unius ad alterum tamquam premii ad meritum et e contrario. Secundum enim differentias meritorum eorum erit differentia premiorum.

tangit formam civitatis (Ap 21, 10-11).

subdit de dispositione partium eius (Ap 21, 12-21).

Nota etiam quod ad hedificandam urbem primo invenitur locus et fodiuntur fossata, secundo ibi ponuntur fundamenta et hedificantur muri, tertio statuuntur porte et hedificantur domus. Primum autem horum pertinet ad primum statum, qui fuit ante Christum humanatum; secundum vero ad secundum, tertium autem ad tertium. Primo enim electus est populus Israel, ut fieret in eo preparatio huius nobilis civitatis. Secundo in adventu Domini electi sunt duodecim apostoli, ut essent in fundamentis civitatis, et post ipsos filii in fide de populo gentili, ut transirent in muros civitatis. Cum autem venerit tempus conversionis Israel et iterum totius orbis, tunc statuentur duodecim porte duodecim apostolis similes, per quas universus populus fidelis intret civitatem.

Et habebat murum magnum et altum (Ap 21, 12).

Et habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum et Agni (Ap 21, 14).

Proprietates gemmarum (Ap 21, 19-20).

Angelus habens mensuram arundineam auream (Ap 21, 15).

Et civitas in quadro posita est […] Longitudo eius tanta est quanta et latitudo, id est quattuor latera eius sunt equalia. (Ap 21, 16).

 Et mensus est civitatem Dei cum arundine per stadia duodecim milia (Ap 21, 16).

 Et mensus est muros eius centum quadraginta quattuor cubitorum (Ap 21, 17).

Si obicias quod civitas habens duodecim milia stadia non potest contineri infra muros centum quadraginta quattuor cubitorum, ad hoc est triplex responsio.

porte duodecim, margarite, anguli (Ap 21, 12-13.21).

Item murus habebat portas duodecim et in portis angulos duodecim et nomina scripta, que nomina sunt duodecim tribuum filiorum Israel. Ab oriente porte tres, ab aquilone porte tres, ab austro porte tres et ab occasu porte tres (Ap 21, 12-13). Et infra, ubi agitur de materia earum, dicitur: Et duodecim porte duodecim margarite sunt per singulas (Ap 21, 21) […]
Sciendum igitur quod, licet per apostolos et per alios sanctos secundi status generalis ecclesie intraverit multitudo populorum ad Christum tamquam per portas civitatis Dei, nichilominus magis appropriate competit hoc principalibus doctoribus tertii generalis status, per quos omnis Israel et iterum totus orbis intrabit ad Christum. Sicut enim apostolis magis competit esse cum Christo fundamenta totius ecclesie et fidei christiane, sic istis plus competet esse portas apertas et apertores seu explicatores sapientie christiane. Nam, sicut arbor dum est in sola radice non potest sic tota omnibus explicari seu explicite monstrari sicut quando est in ramis et foliis ac floribus et fructibus consumata, sic arbor seu fabrica ecclesie et divine providentie ac sapientie in eius partibus diversimode refulgentis et participate non sic potuit nec debuit ab initio explicari sicut in sua consumatione poterit et debebit. Et ideo sicut ab initio mundi usque ad Christum crevit successive illuminatio populi Dei et explicatio ordinis et processus totius Veteris Testamenti et providentie Dei in fabricatione et gubernatione ipsius, sic est et de illuminationibus et explicationibus christiane sapientie in statu Novi Testamenti.

 de toto fundo seu planitie intra muros contenta (Ap 21, 21).

Postquam autem dixit quod materia muri erat ex iaspide, dicit (Ap 21, 18): Ipsa vero civitas, scilicet erat aurum mundum simile vitro mundo. Et infra, postquam egit de materia portarum, subdit (Ap 21, 21): Et platea civitatis, scilicet erat, aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. Et forte secundum litteram primum dixit de domibus ex quibus constabat civitas, ultimum vero de toto fundo seu planitie intra muros contenta.

Nota quod, secundum doctrinam Dionysii in libro De angelica hierarchia sane et subtiliter intellectam, hii qui fuerunt fundamenta vel porte in statu meriti seu gratie multo gloriosius hec erunt in statu premii et glorie. Quamvis enim totus habitus glorie inferiorum sit immediate a Deo, sic tamen erit connexus glorie suorum superiorum ac si in ipsa fundetur et conradicetur, sicut secundaria membra corporis quasi fundantur et radicantur in virtute cerebri, cordis et epatis. Inferiores etiam ministerialiter iuvabuntur per intermediam gloriam superiorum, quasi per specula clara et quasi per vitrum perspicuum et quasi per portas intrent in clariorem et altiorem actum visionis et fruitionis Dei. Qualiter autem hoc sit et esse possit declaravi plenius in Lectura super librum angelice hierarchie prefate.

tangit illuminationem civitatis (Ap 21, 22-23)

Et templum non vidi in ea et cetera (Ap 21, 22). Hic agit de sacro cultu et lumine quo civitas beatorum colit Deum et videt ipsum et omnia in ipso. Prius enim egit de formali et intrinseca luce et claritate eius (cfr. Ap 21, 11), hic vero de fontali obiecto et radio in quo Deum et omnia videbit.

Nota quod hec secundum quid verificantur in ecclesia Christi, que non artatur ad corporalem locum et templum veteris Iherusalem et sinagoge, nec cerimoniali luce et cultu legis et prophetarum eget, quia Christus et eius vita et doctrina est eius templum et sol et lucerna lucis solaris sue deitatis. In ecclesia autem septimi status hoc plenius complebitur, ita ut multis doctrinis prioribus non egeat, pro eo quod per contemplationis excessum absque ministerio exterioris vocis et libri docebit eam Christi Spiritus omnem veritatem, et temporalibus denudata adorabit Deum Patrem in spiritu et veritate. Nec ex hoc intelligo quod omnem usum temporalium vel exterioris doctrine et scripture abiciat sed, prout dixi, secundum quid impletur et implebitur in ecclesia militante, simpliciter autem in ecclesia triumphante.

Quod autem circa finem huius seculi amplius innotescat solaris lux sapientie Christi docet expresse Gregorius, libro IX° Moralium super illud Iob IX° (Jb 9, 9) Qui facit Arturum et Orionem et Iadas, dicens […].

tangit inhabitationem et opulentationem civitatis (Ap 21, 24-26).

tangit segregationem civitatis ab omni malo (Ap 21, 27).

CAPITULUM XXII

<VIIa visio>

tangit irrigationem civitatis et eius ex fructuosis arboribus adornationem, ibi: Et ostendit michi fluvium (Ap 22, 1-2).

Ex utraque parte fluminis lignum vite. Ricardus construit hoc cum immediate premisso, dicens quod hoc lignum est in medio platee . Et certe tam fluvius quam ignum vite, id est Christus, est in medio eius, id est civitatis, iuxta quod Genesis II° dicitur quod lignum vite erat in medio paradisi. Una autem pars seu ripa fluminis est ripa seu status meriti quasi a sinistris, dextera vero pars est status premii; utrobique autem occurrit Christus, nos fruct<u> vite divine et foliis sancte doctrine et sacramentorum reficiens et sanans. Per folia enim designantur verba divina, tum quia veritate virescunt, tum quia fructum bonorum operum sub se tenent et protegunt, tum quia quoad vocem transitoria sunt. Sacramenta etiam Christi sunt folia, quia sua similitudine obumbrant fructus et effectus gratie quos significant et quia arborem ecclesie ornant. Vel una pars fluminis est suprema, altera vero pertingit usque ad infimum sensuum et corporum. Nam non solum celum, sed etiam terra plena est gloria et maiestate Dei, unde beatis ex utraque parte occurrit Deus et specialiter Christus homo, qui secundum corpus se visibilem exhibet in ripa inferiori et suam deitatem et animam in ripa superiori.

Frater Bonaventura, doctor noster magnus, multum gratiose reduxit totum evangelium Christi ad duodecim fructus, qui a devotis in quibusdam crucifixi imaginibus reperiuntur depicti et scripti.

FINALIS CONCLUSIO TOTIUS LIBRI

(Ap 22, 6-21)

Et dixit michi (Ap 22, 6). Hic incipit finalis conclusio totius libri. Primo enim premisit prohemium (cfr. Ap 1, 1-8), et secundo subiunxit tractatum seu narrationem septem visionum (cfr. Ap 1, 9 – 22, 5), post quas subditur hic conclusio totam continentiam huius libri commendans et confirmans auctoritate triplici:

<I> primo scilicet auctoritate angeli sibi loquentis et predicta monstrantis (Ap 22, 6-11). In prima autem tanguntur sex confirmantia veritatem dictorum et ostensorum.

<I.1> Primum est: Et dixit michi, scilicet angelus: Hec verba fidelissima sunt et vera (Ap 22, 6).
<I.2> Secundum est: Et Dominus Deus spirituum prophetarum […] misit angelum suum […] ostendere servis suis que oportet fieri cito (ibid.).
<I.3> Tertium est introductio festivi adventus Christi ad iudicium, in quo beatificabitur qui fideliter credit et observat hec dicta. Unde in Christi persona subdit: Et ecce venio velociter. Beatus et cetera (Ap 22, 7).
<I.4> Quartum est summa reverentia Iohannis ad angelum […] unde subdit: Et ego Iohannes (Ap 22, 8).
<I.5> Quintum est magna humilitas et sobrietas angeli et reverentia eius ad Iohannem, quia non permittit se adorari, et fidelitas eius ad Deum quem solum iubet adorari, unde subdit: Vide ne feceris et cetera (Ap 22, 9) […] Et hec est beata contentio evangelice humilitatis, per quam superiores se honorari prohibent, et inferiores honorare et se illis omnino subicere numquam cessant. <cfr. Ap 19, 10>
<I.6> Sextum est iussio de propalando doctrinam propheticam huius libri, tamquam scilicet utillimam et necessariam electis et tamquam certam et gloriosam et Christum et eius opera clarificantem et magnificantem. Unde subdit: Et dixit michi, scilicet angelus: Ne signaveris, id est non occultes nec sub sigillo claudas, verba prophetie huius libri, subditque huius duplicem rationem (Ap 22, 10-11).

Queritur quomodo hic precipit ei quod non signet verba prophetie huius, cum supra X° (Ap 10, 4) sibi preceptum fuerit ut signet ea que locuta sunt septem tonitrua. Ad hoc est quadruplex responsio.

<II> Totam continentiam huius libri commendat et confirmat secundo auctoritate Christi (Ap 22, 11-17).

<II.1> Loquitur autem Christus primo ut contestator propinquitatis sui adventus ad iudicium, de quo paulo ante dixit angelus: Tempus enim prope est (Ap 22, 11-12).
<II.2> Secundo loquitur ut sue contestationis probator, dicens: Ego sum alpha et o, primus et novissimus, principium et finis (Ap 22, 13).
<II.3> Tertio loquitur ut exhortator ad obtinendum gloriam civitatis beate per Christi gratiam, dicens: Beati qui lavant stolas suas (Ap 22, 14).
<II.4> Quarto loquitur ut comminator sive iudiciarius reiector impiorum a prefata gloria, dicens: Foris […] canes, […] et impudici et cetera (Ap 22, 15).
<II.5> Quinto loquitur ut destinator angeli ad hec toti ecclesie revelanda, unde subdit: Ego Ihesus misi angelum meum testificari in ecclesiis hec (Ap 22, 16).
<II.6> Sexto loquitur ut sue regalis auctoritatis et magistralis et exemplaris claritatis manifestator, ut sic omnimode sibi credatur, unde subdit: Ego sum radix et genus David […] Sum etiam stella splendida, omnium scilicet sanctorum illuminatrix, et matutina, future scilicet et eterne diei immensam claritatem predicando et promittendo et tandem prebendo, et etiam prout fui homo mortalis ipsam precurrendo, ut ipse secundum quod homo  sit stella et secundum quod Deus sit sol (Ap 22, 16).
<II.7> Septimo loquitur ut invitator omnium ad prefatam gloriam, et hoc tam per se quam per ecclesiam et eius doctores, unde subdit (Ap 22, 17): Et sponsus, id est, secundum Ricardum, Christus (quidam tamen habent Spiritus, et quidam correctores dicunt quod sic habent antiqui et Greci, ut sic Christus tam per se quam per Spiritum suum et eius internam inspirationem ostendat se invitare), et sponsa, id est generalis ecclesia tam beata quam peregrinans vel contemplativa ecclesia, dicunt: veni, scilicet ad nuptias. Ideo enim dixit sponsa, ut innueret nos invitari ad gloriosam cenam nuptiarum Agni. Et qui audit, scilicet hanc nostram invitationem, id est qui est de hiis sufficienter doctus; vel qui audit,  id est recte et obedienter credit et opere perficit, dicat, scilicet unicuique vocandorum: veni, scilicet ad cenam et civitatem beatam.
Deinde ipse Christus per se liberaliter invitat et offert, dicens: Et qui sitit veniat, et qui vult accipiat aquam vite gratis. Quia nullus cogitur nec potest venire nisi per desiderium et  voluntarium consensum, ideo dicit qui sitit et qui vult. Idem autem est venire quod accipere aquam vite, id est gratiam vite refectivam et vivificam et perducentem in vitam eternam. Dicit autem gratis, tum quia absque omni pretio venali et exteriori datur et accipitur, tum quia prima gratia datur absque omni previo merito et tamquam principium et causa meriti, ac per consequens totum premium et augmentum gratie quod per primam gratiam acquiritur gratia reputatur. Dicit etiam gratis, quia tota a summa caritate Christi et summe gratuita et liberali predestinatur et offertur et datur.

<III> Totam continentiam huius libri commendat et confirmat tertio auctoritate propria: Contestor et cetera (Ap 22, 18-20).

Deinde finit in postulativo desiderio adventus gloriosi Christi, ibi: Venio cito (Ap 22, 20); et ultimo in salutatoria exoptatione gratie Christi omnibus quibus scribit, ibi: Gratia Domini (Ap 22, 21).

Explicit

 

 

SEPTIMA VISIO

 

VICESIMUM CAPITULUM

 

584

1 Et vidi angelum descendentem de celo. 2 Ex quo [f. 186va] egit de dampnatione meretricis magne ac deinde de dampnatione bestie et pseudoprophete, hic satis per ordinem agit de dampnatione drachonis omnium malorum cause.
<I> 3 Et primo premittitur eius ligatio ipsoque manente ligato sanctorum cum Christo conregnatio, de qua conregnatione agitur ibi: Et vidi sedes.
<II> 4 Secundo eius circa finem mundi ad libere temptandum gentes et ecclesiam persequendam solutio, ibi: Et cum consumati fuerint mille anni.
<III> 5 Tertio ipsius et sue malitie (a) condempnatio, ibi: Et descendit ignis.

 

(a) malitie] militie B   T (?)

1. Ap 20, 1   3. Ap 20, 4   4. Ap 20, 7   5. Ap 20, 9

585

<III Sex notanda>

<1> 1Notandum autem primo quod, prout in huius lecture principio prenotavi [1], hoc capitulum potest includi in sexta visione, ut sexta visio sit de dampnatione meretricis et bestie et pseudoprophete seu drachonis et Sathane [2].
2 Potest etiam hic inchoari septima visio, agens proprie de sabbato pacis post mortem Antichristi, in quo potestas diaboli perturbantis orbem et ecclesiam ligabitur multo amplius quam in prioribus temporibus, et tandem agens de finali iudicio et de renovatione orbis tunc fienda et de civitate Dei tunc consumanda. 3 Et hoc modo Ioachim inchoat hic septimam visionem [3].
4 Potest etiam hoc esse per se septima visio et quod sequatur octava visio continens sequentia [4]. 5 Nam hic tangitur [f. 186vb] totus decursus ecclesie ab initio usque ad finem, sicut communiter fit in prioribus et principalibus visionibus huius libri, unde et Ioachim dicit hoc (a).

 

(a) unde et Ioachim dicit hoc] del ? P

[1] Cfr. Prologus, incipit; Notabile V1, Notabile V2.
[2] È la posizione di Riccardo di San Vittore: cfr. In Ap VI, vii-viii (PL 196, coll. 853-858).
[3] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VII, ff. 209vb – 210va.
[4] In Gioacchino la settima parte del libro dell’Apocalisse coincide con i primi dieci versetti del cap. XX. A partire da Ap 20, 11 (Et vidi thronum) inizia l’ottava parte, che si estende fino alla conclusione (cfr. Expositio, f. 213 rb).

586

<2> 1 Secundo notandum quod ligatio Sathane, de qua hic in principio agitur, potest diversimode referri ad tria tempora.
2 Primo scilicet ad tempus mortis et resurrectionis Christi, in quo Christus eius potestatem ligavit ne posset sanctos patres amplius detinere in limbo inferni, nec alios sanctos, cum moriuntur, illuc includere, nec etiam posset sic impedire conversionem gentium ad Deum sicut prius ab initio idolatrie usque ad Christum fecerat.
3 Secundo potest referri ad tempus expulsionis idolatrie de orbe sub tempore Constantini. 4 Ex tunc enim non potuit sic seducere gentes ad colendum demones et idola sicut primo fecerat.
5 Tertio refertur ad tempus mortis Antichristi et septimi status, in quo ligabitur ne possit sic seducere orbem et tempestare ecclesiam sicut in reliquis sex statibus ecclesie fecerat.

587

<3> 1 Tertio notandum an hec ligatio Sathane sit solum respectu predestinatorum et solutio eius sit solum respectu prescitorum (a) seu finaliter dampnandorum.
2 Videtur enim quod sic, quia predestinatos non potest nec permittitur finaliter seducere; omnes vero alios deducit finaliter ad eternam dampnationem. 3 Cui [f. 187ra] Augustinus, XX° De civitate Dei, capitulo VIII°, videtur concordare dicens: « Ex predestinatis neminem ille in eternam dampnationem seducit. 4 Ad hoc ergo ligatus est, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas antea seductas tenebat. 5 Neque (b) enim dictum est ‘ut non seduceret aliquem’, sed ut non seduceret iam gentes, in quibus ecclesiam voluit intelligi. 6 Nec sic accipiendum est donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas gentes, in quibus predestinata constat ecclesia, a quibus seducendis est vinculo illo prohibitus. 7 Sed illo more scripture hoc dictum est, sicut in Psalmo dicitur: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. 8 Neque enim, cum misertus fuerit, non erunt oculi servorum eius ad Deum? » [1], immo tunc multo amplius erunt.
9 Sed post hec arguit contra hoc subdens: « Si diaboli ligatio est ecclesiam non posse seducere, ergo solutio eius erit ut possit? 10 Quod absit; numquam enim ab illo seducetur predestinata ecclesia, de qua dictum est: Novit Dominus qui sunt eius ». 11 Ad quod respondet quod « alligatio diaboli est non permitti exerceri totam temptationem, quam potest vel vi vel dolo ad seducendos homines facere. 12 Quod si permit-[f. 187rb]-teretur, tanta est multorum infirmitas quod plurimos tales, quales Deus id perpeti non vult, et fideles seduceret et ne crederent impediret; quod ne faceret, alligatus est. 13 Tunc autem solvetur, nam tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque viribus seviturus [2], et tales erunt hii, cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto impetu eius insidiisque non possint » [3].
14 Deinde reddit quattuor causas seu rationes quare tunc solvetur.
15 Quarum prima est quia « si numquam solveretur, minus appareret eius maligna potentia ».
16 Secunda est quia « minus probaretur sancte civitatis fidelissima patientia ».
17 Tertia est quia « minus prospiceretur quam bene fuerit Deus tam magno eius malo usus, qui eum nec omnino abstulit a temptatione sanctorum, quamvis ab eorum interioribus, ubi in Deum creditur, foras miserit, ut eius forinseca impugnatione proficerent; alligavit tamen respectu suorum pro tempore, ne exercendo malitiam quantam posset, deterreret a fide et frangeret innumerabiles infirmos ex quibus ecclesiam multiplicari et impleri oportebat ».
18 Quarta est « ut Dei civitas aspiciat quam fortem [f. 187va] adversarium superavit (c) cum ingenti gloria sui redemptoris, adiutoris et liberatoris. 19 In eorum enim, qui tunc futuri sunt, sanctorum comparatione, quid sumus? 20 Quando quidem ad illos probandos tantus solvetur inimicus, cum quo nos ligato tantis periculis dimicamus » [4].
21 Est etiam preter has quinta ratio, quia tunc vel alias solvitur ut digni excecari et in peiora ruere, prout digni sunt, per ipsum solutum precipitentur.
22 Sciendum etiam circa hec quod numquam respectu hominum huius vite tota eius temptativa potestas ligatur seu cohibetur, nec tota sic totaliter solvitur quin sub mensura a Deo prefixa, prout ordini universi expedit, refrenetur. 23 Unde et pro tanto respectu prescitorum est quoad quid ligatus, quia non permittitur in eos quantum vellet sevire nec in omne genus vel in omnem excessum facinorum eos pro libitu precipitare, sed nichilominus illud tempus in quo longe minus temptare permittitur vocatur per quandam anthonomasiam tempus sue ligationis, et illud in quo plus permittitur dicitur tempus solutionis eius. 24 Et secundum hoc illud verbum: ut non seducat amplius gentes et cetera [f. 187vb] habet diversimode exponi; semper tamen est sensus: ut non seducat amplius, scilicet sicut prius.

 

(a) et solutio – prescitorum] om. B   (b) neque] non B   T   (c) superavit] superaverit B   T

5. 6. 24. Ap 20, 3   7. Ps 122, 2   10. 2 Tm 2, 19

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, vii, 106-127 (CCSL, XLVIII, pp. 711-712; PL 41, col. 669).
[2] Cfr. Ap 11, 2; 12, 14; 13, 5.
[3] De civitate Dei, XX, viii, 1-6, 29-40 (CCSL, XLVIII, pp. 712-713; PL 41, coll. 669-670).
[4] De civitate Dei, XX, viii, 41-57 (CCSL, XLVIII, p. 713; PL 41, 670-671).

588

1 Per cathenam autem (a) magnam designatur potestas angelorum et Dei, ligativa et refrenativa potestatis diaboli.
2 Per abissum autem, in <quam> (b) diabolus clauditur, designatur, secundum Augustinum, « innumerabilis multitudo impiorum profunde malitie contra ecclesiam Dei, in quibus dicitur missus non quia <non> (c) esset prius in eis, sed quia exclusus a credentibus plus cepit impios possidere. 3 Nam plus (d) possidetur a diabolo qui non solum est alienatus a Deo, immo etiam gratis odit servientes Deo » [1].
4 Vel per abissum designatur interior profunditas diaboli, intra quam coartatur a Deo eius potestas, ne pro libitu possit se ad exteriora nocumenta et temptamenta effundere. 5 Vel sua penalis abiectio est abissus, in quam tanto plus clauditur quanto plus a Deo infrenatur.
6 Per clavem autem abissi, quam habet angelus, designatur potestas claudendi diabolum in abisso. 7 Non solum autem dicit quod clausit eum ibi, sed etiam quod signavit, id est sigillum clausure posuit super illum, tum ad designandum inviolabilem firmitatem huius [f. 188ra] clausure, tum, secundum Augustinum, ad designandum quod Deus vult in hac clausura esse occultum quos potest finaliter seducere et quos non [2] (ab illis enim in quos finaliter non potest est per hanc clausuram impeditus et in reliquos permissive missus), tum quia Christi lex et eius et suorum sanctorum exemplaris vita ligat diabolum ne seducat sectatores Christi et sanctorum, et ipsa lex et vita sunt signum eis et limes, ultra quam non debent progredi nec (e) citra illum aperire diabolo hostium seu dare ei aditum; tum quia sanctitas gratie sacramentorum Christi est signum terrens et prohibens diabolum ab hiis qui sunt gratia Christi et eius sacramentis signati.
8 Nota etiam quod non dicit ‘ut non temptet’, sed ut non seducat, quia utile est sanctis per diabolum temptari et exerceri, non autem seduci nec in temptationem induci.
9 Vocatur autem hic quattuor nominibus, scilicet dracho (f) et serpens antiquus, id est ab initio mundi factus et cito post invenenatus et ex tunc in malo consuetudinarie antiquatus; et diabolus, id est incriminator, scilicet nostri; et Sathanas, id est adversarius, quia semper nobis et omni bono adversatur.

 

(a) autem] om. B   T   (b) quam] quo corr. P   (c) non] om. P   (d) nam plus] et plus iam B  et ideo plus T   (e) nec] neque B   T   (f) dracho] om. B   T

1. 6. Ap 20, 1   2. 4. 5. 7. 8. Ap 20, 3   9. Ap 20, 2

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, vii, 81-88 (CCSL, XLVIII, pp. 710-711; PL 41, col.  668).
[2] Ibid., 91-96 (p. 711; PL 41, coll. 668-669): « Signauit autem, quod addidit, significasse mihi videtur, quod occultum esse uoluit, qui pertineant ad partem diaboli, et qui non pertineant. Hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare, utrum sit casurus, et qui uidetur iacere, utrum sit surrecturus, incertum est » (cfr. 1 Cor 10, 12).

589

<4> 1 Quarto notandum an per mille annos ligationis eius et conregnationis sanctorum cum [f. 188rb] Christo significentur ad litteram mille anni vel solum in generali perfecta plenitudo (a) temporis.
2 Ad quod dicit Augustinus, XX° De civitate, capitulo VII°, quod aut mille anni sumuntur hic sinodochice pro parte sexti miliarii annorum quod secundum translationem septuaginta interpretum currebat tempore Augustini, ut post sextum miliarium, quasi post sextam diem, sequeretur sabbatum requiei eterne; « aut mille annos pro omnibus annis huius seculi posuit, ut perfecto numero vocaretur (b) ipsa temporis plenitudo. 3 Nam miliarius (c) reddit solidum quadratum ex denario. 4 Nam decies decem sunt centum, que non est figura solida sed plana; ut autem in altitudinem surgat et solida fiat, rursus dicimus (d) decies centum, et sunt mille. 5 Si autem centum ponuntur aliquando pro universitate, secundum illud Christi: Qui propter me reliquerit omnia, accipiet in hoc seculo centuplum, 6 quod quodammodo exponens Apostol<us> (e) ait: Quasi nichil habentes, et omnia possidentes, quanto magis mille pro universitate ponuntur? 7 Unde et sic videtur intelligi illud Psalmi: Memor fui verbi quod mandavit [f. 188va] in mille generationes, id est <in> (f) omnes » [1] 8 Hunc autem (g) secundum modum sequitur Ricardus [2] et etiam Ioachim [3].

 

(a) plenitudo] multitudo B   T   (b) vocaretur] notaretur B   (c) miliarius] millenarius B   T   (d) dicimus] dicamus B   T   (e) apostolus] apostolis P   (f) in] om. P   (g) autem] om. B

1. Ap 20, 2   5. Mt 19, 29; Mr 10, 29-30   6. 2 Cor 6, 10   7. Ps 104, 8

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, vii, 55-80 (CCSL, XLVIII, p. 710; PL 41, col. 668).
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, vii (PL 196, coll. 853 D-854 A): « Quantum autem ad litteram spectet iste annorum millenarius jampridem est completus, sed quando Antichristus veniat et Satanas solvatur ignoramus. Quantum vero ad spiritualem intelligentiam pertinet nequaquam implebitur, donec sanctae matris Ecclesiae justitia secundum divinam providentiam plenius perficiatur, millenarius quippe perfectionem signat. Tanto ergo tempore Satanas ligatur, quanto justorum perfectio consummatur ».
[3] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VII, f. 211rb: « Quia igitur et in fine primi status data est fidelibus quo ad legis servitutem libertas, et in fine secundi danda est peramplius et perfectius quo ad angustias passionum, cum constet libertatem quam dicit esse apostolus ubi spiritus Domini (cfr. 2 Cor 3, 17) pertinere ad sabbatum, liquet quod etas septima, in qua magnum illud sabbatum futurum est et secundum partem incepit ab illo sabbato quo requievit Dominus in sepulchro, et secundum plenitudinem sui a ruina bestie et pseudo prophete. Quocirca et si ab illo temporis articulo id quod scriptum est de incarceratione Sathane perfecte oporteat consumari, nihilominus tamen inchoatio mille annorum a resurrectione Domini initiata est; non quod mille anni simpliciter extimanda sint, sed quia millenarius numerus perfectissimus est et magnam plenitudinem designat annorum ».

590

1 Quidam vero opinative dicunt quod sumendo ligationem hanc a tempore expulsionis idolatrie et dila<ta>tionis (a) ecclesie per totum orbem et exaltationis eius super regnum et imperium romanum, concordat iste millenarius cum mille ducentis sexaginta annis mansionis mulieris, id est ecclesie, in solitudine gentilitatis seu plenitudinis gentium, seu cum mille ducentis nonaginta quos ponit Daniel a tempore abhominationis et desolationis iudaice in Christi crucifixione facte [1]. 2 Nam, prout in cronicis scribitur, anno Domini CCCXXXIIII° (b) obiit sanctus papa Silvester, qui prefuerat viginti quattuor annis, quo tempore est maxime deleta gentilitas et christianitas dilatata per Constantinum imperatorem. 3 Si igitur triginta quattuor annos a Christi incarnatione usque ad eius mortem currentes excipias (c), sunt, a morte Silvestri usque ad vicinum et imminentem huius tertii decimi centenarii finem, mille anni.
4 Isti autem, secundum hanc computationem, non ponunt terminum huius numeri in Gog futuro, citra (d) extremum iudicium in fine septimi sta-[f. 188vb]-tus ecclesie, sed prout per Gog designatur Antichristus tam misticus quam apertus in sexto statu futurus. 5 An autem septimus status a morte huius Antichristi usque ad Gog novissimum habeat ad litteram mille annos, multo minus sciunt [2].

 

(a) dilatationis] dilationis P   (b) CCCXXXIIII°] CCXXXIIII° B   T   (c) excipias] accipias B   T   (d) citra] circa B   T

[1] Cfr. Dn 12, 11; cfr. cap. XII, Ap 12, 6.
[2] Dietro ai « quidam », a quanti cioè credono che i mille anni vadano computati dalla morte di papa Silvestro I (334: in realtà 31 dicembre 335), sottratti i trentaquattro anni correnti dall’incarnazione di Cristo alla sua morte, si cela probabilmente Alessandro Minorita: cfr. R. E. Lerner, The Medieval Return to the Thousand-Year Shabbath, in The Apocalypse in the Middle Age, a cura di R. K. Emmerson – B. McGinn, Ithaca-London 1992, pp. 51-71; trad. it. in Lerner, Refrigerio dei santi, p. 196. Cfr. Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, herausgegeben von A. Wachtel, Weimar 1955 (Monumenta Germaniae Historica. Quellen zur Geistesgeschichte des Mittelalters, I), pp. 412-413, 443: « Eandem clavem et eandem catenam habuit sanctus Silvester quam iste papa habuit [Callisto II, che è l’angelo disceso dal cielo di Ap 20, 1-3, il quale possiede la chiave dell’abisso e la grande catena, cioè la “potestas ligandi”, prende il drago, cioè l’imperatore Enrico V, e lo lega per mille anni]. Notandum, quod Johannes interdum plures personas in unam coniungit […] sic intelligantur praedicti duo apostolici bona significatione in unam personam redacti. Tempore namque sancti Silvestri ligatus est diabolus in membris suis, id est in exterioribus persecutoribus, ne manifeste affligeret Ecclesiam secundum pristinum modum, sed latenter in abysso, id est in occulto falleret, quos posset. Sed quia hic amplius in maximo membro, id est in imperatore, prohibitus est regnare, qui habuit investituram episcoporum et sine libera electione eos ponendi, cui ablata est potestas, recte ligatus dicitur mille annis, id est tempus, quod restabat, ut non essent impleti mille anni a tempore sancti Silvestri, ut pars pro toto accipiatur in ista magna alligatione more sacrae Scripturae. Istud etiam postea manifestius dicitur, ubi ait: Ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni. Non dicit: Ut ab illo tempore impleantur mille anni, sed: Donec consummentur mille anni, qui diu ante sua tempora erant incoepti. Notandum, quod mille anni, quibus ligatus perhibetur esse satanas, non possunt facile accipi simpliciter, quia plus quam mille ducenti anni transacti sunt a passione Domini. Etiam postea diu saeviebat erga martyres usque ad sanctum Silvestrum. […] Unde credimus nos etiam impleri numerum mille annorum cum Christo regnantium super terram, qui tempore sancti Silvestri initium sumpserunt, quando episcopi regnare coeperunt. De quibus restant adhuc plus quam septuaginta anni, quod non sunt impleti. Si Dominus vult superaddere huic numero, sicut ceteris, quae sub David fuerunt, abundantiam attribuit, ut homines spatium habeant convertendi a peccatis, in sua consistit omnipotentia. Nam mille anni ante oculos eius sicut dies unus, et dies unus sicut mille anni». Il Minorita († 1271; scrive la maggior parte dell’Expositio prima del 1249), non fa comunque alcun riferimento ai 1260 anni o ai 1290.
Olivi si mostra prudente nel seguire questa o le altre due opinioni alternative, rispettivamente proprie di coloro che computano « sequendo hebraicam veritatem » e dell’autore del De semine scripturarum allora attribuito a Gioacchino da Fiore (« opinative dicunt … multo minus sciunt … non fortiter sed valde exiliter opinantur … Hoc breviter recitavi nichil habens hic certum nec etiam aliquam rationem ad hoc vel oppositum magno nomine dignam »), applicando a siffatte posizioni la distinzione tra principi certi, da cui discendono asserzioni indubitabili, e opinioni fallibili che nell’esegesi della quinta e della sesta tromba ha già appropriato alla rivelazione profetica di Gioacchino da Fiore. Non sembra che Olivi sia interessato a un computo dei mille anni come realtà storica determinata.

591

1 Quidam tamen, sequendo hebraicam veritatem que ab Adam usque ad Christum ponit circiter quattuor milia annos, non fortiter sed valde exiliter opinantur quod circa finem sexti millenarii, quasi in fine sexte diei, perficiat Deus totum opus universi et sequatur sabbatum eterne glorie in quo Deus cum suis sanctis requiescat ab operibus huius vite. 2 Concordatque hoc opinioni quorundam antiquorum magistrorum sinagoge, qui dixerunt quod duo milia anni ante legem, scilicet usque ad Abraam, et duo milia sub lege et duo milia sub Messia ut sic secundum trinam legem nature, scripture et gratie, sint tria paria millenariorum [1]. 3 Secundum hos autem, de sexto millenario restant circiter septingenti anni, qui satis congruunt tertio generali statui mundi, qui appropriatur Spiritui Sancto, qui in suis donis et in hoc libro multum describitur septiformis.
4 Prout autem initiatio tertii status aliqualiter et seminaliter sumitur [f. 189ra] a tempore quo Christi Spiritus magnos exercitus christianorum fecit transfretare in terram sanctam et innumerabilibus Sarracenis occisis restituere Iherusalem cultui christiano, a quo etiam tempore ordo Cisterciensium et Grandimontensium cepit et Carturiensium et Templariorum et Hospitaliorum, tunc cum predictis septingentis annis sunt circiter mille anni aut saltem nongenti. 5 Si etiam solutionem Sathane respectu temporum Antichristi magni inchoes a tempore in quo sub quinta tuba stella de celo cadens accepit clavem putei abissi et aperuit illum, tunc a Christi resurrectione usque ad tempus illud sunt circiter mille anni, in quibus sancti regnant cum Christo.

 

5. Ap 9, 1-2

[1] Cfr. Petri Iohannis Olivi Quodlibeta quinque, II, qu. 8 (An tempus adventus Messie possit per Vetus Testamentum probari), pp. 134-135: « […] nihilominus conuincitur per plures annos Iudeorum Rabinos siue magistros in suis scriptis scribentes, quod sex milibus annorum debeat mundus durare, et post hoc eternum seculum, quasi in sabbato introduci, dicentesque, quod duo milia fuerunt uana seu uacua, scilicet a Dei lege, alia uero duo milia fuerunt sub lege, postrema uero duo milia debebant esse sub Messia, quicquid autem sit de ultimis duobus constat quod de primis quattuor milibus uerum dixerunt ».

592

1 Ioachim vero, in libro De seminibus scripturarum [1], dicit quod sicut secundum viginti duas litteras Hebreorum fuerunt viginti duo centenarii annorum ab Heber, in quo divisis linguis remansit lingua hebrea, usque ad Christum, sic secundum viginti tres litteras Latinorum erunt viginti tria centenaria (a) annorum a constructione (b) urbis Rome, in qua est principalis sedes Latinorum et ecclesie Christi (c) [2]. 2 Et inter cetera sumit hoc mistice ex Danielis VIII°, ubi dicit angelus: Usque ad vesperam et mane, die<s> (d) duo milia trecent<i> (e), et mundabitur sanctuarium. 3 Sumendo enim diem pro anno, sunt [f. 189rb] viginti tria centenaria annorum. 4 Tempore autem Danielis fluxerant centum anni urbis Rome, unde Daniel erat tunc in secundo centenario eius designato per b. 5 Primus autem centenarius cepit circa tempus captivationis decem tribuum, per quam cepit Dei sanctuarium conculcari [3]. 6 Quamvis secundum litteram per hoc designentur sex anni et menses tres et dies viginti qui et fluxerunt ab ingressu Antiochi in Iherusalem usque ad mundationem templi factam a Iuda Machabeo, sic tamen quod terminentur in CXLIX° anno regni Grecorum, in quo obiit Antiochus, prout dicitur I° Machabeorum VI° [4]. 7 Nam aliter non sunt ibi etiam sex anni completi. 8 Nam CXLIII° anno ascendit Antiochus in Iherusalem, prout dicitur I° Machabeorum I° [5], et CXLV° anno, XXVa die mensis casleu, id est nostri decembris, edificavit abhominandum idolum super altare Dei [6]. 9 Deinde post tres annos, id est anno CXLVIII°, eadem XXVa die mensis casleu, mundavit Iudas sanctuarium, prout dicitur I° Machabeorum IIII° [7].
10 Predicti vero dicunt quod due littere grece adiuncte litteris latinis non designant annos latine urbis Rome et regni eius, sed [f. 189va] solum littere latine. 11 Et secundum hoc a tempore raptus seu ascensionis Christi ad tronum celestem seu a fuga mulieris, id est ecclesie, in desertum gentilitatis [8] usque ad centenarium designatum per x sunt secundum latinas litteras anni circiter mille ducenti sexaginta, ut in x sit crucifixio ecclesie sub tribulationibus duplicis Antichristi. 12 Christus enim venit in VIII° centenario designato, secundum Ioachim, per h, quod non est proprie littera sed aspirationis nota, sicut et Christus non per humanum opus sed per aspirationem Spiritus Sancti est de virgine conceptus et natus [9]. 13 Nos autem sumus in XX° centenario urbis Rome et in XIII° Christi designato secundum eum per u, quod in ultimo labiorum quasi aspirando profertur, unde et secundum eum designat quod in fine huius centenarii carnalis ecclesia seu Babilon expirabit [10], ut in sequenti centenario designato per x litteram, que habet formam crucis et fuit per Cesarem Augustum circa Christi adventum inventa, renovetur et exaltetur crux Christi, et post hoc sequantur littere a Grecis ad Latinos deducte (f) designantes dilatationem ecclesie ad Grecos et ad omnes gentes [11].
14 Hoc breviter recitavi nichil habens hic certum [f. 189vb] nec etiam aliquam rationem ad hoc vel oppositum magno nomine dignam, nisi quod scriptura more suo nobis utiliter (g) designat a tempore sexti et septimi status extremum iudicium imminere et quasi in ianuis esse [12].
15 Predicti tamen mediam horam silentii sub septimi sigilli apertione fiendi adaptant ad numerum supradictum. 16 Dicunt enim quod a Christo usque ad crucifixionem ecclesie fiendam sub Antichristo et in centenario designato per x sunt tredecim centenarii, ad minus septingenti autem anni vel sescenti dandi septimo statui sunt quasi medietas tredecim centenariorum. 17 Dicunt etiam quod ex hoc non oportet sciri diem vel annum adventus Christi ad finale iudicium, quia sub istis numeris generalibus non explicantur minucie dierum vel mensium vel annorum, que quidem propter exigentiam variorum misteriorum diversificantur, et etiam ad claudendum precisos et punctales terminos generalium numerorum [13]. 18 Dicunt etiam quod si dies, id est anni duo milia trecenti, inchoentur a conculcatione sanctuarii facta per Antiochum, a qua Daniel videtur ibi inchoare, ex tunc enim usque ad ortum Christi sunt circiter ducenti anni et usque ad finem huius centenarii [f. 190ra] nostri sunt mille quingenti anni et sic, preter centenarium crucifixionis designa<tum> (h) per x, restarent (i) septingenti anni pro septimo statu ecclesie, ut sic a conculcatione facta per Antiochum usque ad vesperam huius seculi et mane futuri seculi sint anni duo milia trecenti.

 

(a) centenaria] centenarii B   T   (b) constructione] consecratione B  consecratione corr. constructione T   (c) et ecclesie Christi] om. B  Christi om. T   (d) dies] die P   (e) trecenti] trecentas P   (f) deducte] deducte corr. adducte B  adducte T   (g) utiliter] utili B   T   (h) designatum] designantur P   (i) restarent] restant B   T 

2. Dn 8, 14   15. Ap 8, 1

[1] Cfr. Arnaldi de Villanova, Introductio in librum [Ioachim] ‘De semine scripturarum’. Allocutio super significatione nominis Tetragrammaton, curante J. Perarnau, Barcelona 2004 (Corpus Scriptorum Cataloniae. Series A: Scriptores. Arnaldi de Villanova Opera Theologica Omnia [AVOThO III]). Considerato di Gioacchino da Fiore, il De semine scripturarum è stato probabilmente scritto da un monaco di Michelsberg (Bamberga) negli anni 1204-1205 (p. 12). Oltre al testo completo, esisteva anche una versione abbreviata, diffusa nell’Europa meridionale (ibid. e nt. 7). L’opera fu studiata da Herbert Grundmann, Hermann Heimpel e Beatrix Hirsch-Reich nell’ambito delle ricerche sul canonico di Colonia Alessandro di Roes, che la utilizzò, senza riferirla a Gioacchino, nella Noticia saeculi, scritta nel corso della sede vacante del 1288 che avrebbe condotto all’elezione di Niccolò IV (Girolamo d’Ascoli, già Ministro generale dei Minori). Nel 1280 Alessandro aveva dedicato al cardinale Giacomo Colonna, noto protettore degli Spirituali, il Memoriale de prerogativa Romani imperii; cfr. P. Vian, Bonifacio VIII e i Colonna: una riconsiderazione, in Bonifacio VIII. Atti del XXXIX Convegno storico internazionale, Todi, 13-16 ottobre 2002, Spoleto 2003 (Centro italiano di studi sul basso Medioevo – Accademia Tudertina; Centro di studi sulla spiritualità medievale dell’Università degli Studi di Perugia), pp. 251-252. Arnaldo da Villanova scrive le due opere sopra citate prima del 22 luglio 1292 (data di completamento della seconda; l’Introductio è pertanto da datare attorno al 1290, quando Arnaldo insegnava medicina a Montpellier, dove si trovava pure l’Olivi che aveva lasciato Santa Croce di Firenze: cfr. Perarnau, p. 13 nt. 8). Raoul Manselli avanzò l’ipotesi che proprio Arnaldo abbia attribuito l’opera a Gioacchino da Fiore (cfr. R. Manselli, La religiosità di Arnaldo da Villanova, in “Bullettino dell’Istituto Storico Italiano per il Medio Evo e Archivio Muratoriano”, 63 [1951], p. 12).
[2] Cfr. De semine scripturarum in Arnaldi de Villanova, Introductio cit., p. 83, nt. a  9-10 (Vat. lat. 3819, f. 2b): « […] de preteritis temporibus et sacramentorum figuris futura colligemus et plane videbimus secundum .XX. duas literas hebreorum, .XX. duo centenaria annorum a confusione linguarum […] usque ad Christi incarnationem transisse » .
[3] Cfr. ibid., p. 104, nt. a 398-400 (Graz, ms. 1226, f. 22b-c): « Transierunt ergo ab illo tempore, quo hec Daniel audivit usque ad presens tempus mille nongenti anni; sed ab exordio Romani imperii iam sub prima littera A centum anni transierant usque ad illud tempus, quo Danieli hec reuelata sunt. Si ergo centum anni prime littere A addantur hiis mille nongentis annis, habemus duo milia annorum; et supersunt trecenti anni, qui adhuc futuri sunt ».
[4] Cfr. 1 Mc 6, 16.
[5] Cfr. 1 Mc 1, 21.
[6] Cfr. 1 Mc 1, 57.62.
[7] Cfr. 1 Mc 4, 52-59.
[8] Cfr. Ap 12, 5-6.
[9] Cfr. De semine scripturarum, p. 15 (Wroclaw, Universitätsbibliothek, ms. I. F. 100, ff. 3d-4a): « Cur autem Dominus sub huius littere centenario venire dignatus est, libet michi intueri. Cum omnes littere aliquam vim habeant in metro, “H” sola prorsus nullam vim habet, sed sic est quasi non sit […] Igitur, per hanc litteram “H”, que nullam vim habet in metro, non vetus homo […], sed novus homo in Christo, qui nullam vim peccati cum ceteris mortalibus habeat, occurrit. […] Hec littera […] aspiratio est, proprietatem tamen littere retinens. Vis ut probem tibi ex scripturis quia Christus aspiratio fieri dignatus est. ..? Per “H” litteram, non carnalis seminis, sed divine aspirationis notam accepit ».
[10] Cfr. ibid., p. 97 nt. a 280-281 (f. 14c): « Caput enim ecclesie, cum in precedenti littera “t” sigillo cruci affigeretur, ad … littere “u” significationem in eadem cruce expiravit. Unde et “t” crucem, recte sequitur “u” sigillum expirationis. Quid amplius? Vocalis ista “u” in metro pro consonante ponitur, si alteri vocali in sillaba preponatur, ut in hiis sacramentalibus Salvatoris nominibus, que sunt Via, Veritas et Vita […] ».
[11] Gli interpreti, ai quali Olivi si riferisce, hanno avanzato di un secolo il computo: infatti, per l’autore del De semine scripturarum il secolo designato con la lettera u va dal 1115 al 1215 (« Sub huius littere v centenario terra Ierosolimorum capta est a paganis », cioè dal Saladino nel 1187), quello con la lettera x dal 1215 al 1315 (« et, ut credo, in sequentis littere x recuperabitur centenario illa terra, ubi dominus corporaliter degebat, ubi ex veteri testamento corporalia promittebantur et dabantur »; cfr. Alexander von Roes, Schriften, herausgegeben von H. Grundmann und H. Heimpel, Stuttgart 1958 [Monumenta Germaniae Historica. Staatsschriften des späteren Mittelalters, I/1]), p. 151 e nt. 3). In Olivi, e nella sua fonte, si registrano notevoli differenze. La u o v, « littera exspirationis », fa riferimento, nel De semine scripturarum, alla crisi dell’Impero (« […] et quasi Romanorum imperium jam exspirare velit, sic in omni infirmitate fatigatus »); è qui diventata l’indizio dello spirare di Babylon alla fine del XIII secolo. La x, « littera resurrectionis, unctionis et dignitatis », che dovrebbe segnare il recupero di Gerusalemme, si è trasformata nella persecuzione della Chiesa (e dell’Ordine francescano) da parte del duplice Anticristo. Le due lettere – y e z – assunte dall’alfabeto greco, designanti i due secoli dal 1315 al 1515, segnati dalla conversione di tutti i popoli, non afferiscono al medesimo spazio temporale, né Olivi intende, come l’autore del De semine scripturarum, che la fine del mondo si consumi intorno al 1565. Cfr. H. Grundmann, Über die Schriften des Alexander von Roes, in “Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters”, 8 (1950), pp. 161-162. Già B. Hirsch-Reich, Alexanders von Roes Stellung zu den Prophetien. Unter besonderer Berücksichtigung des Traktates „De semine scripturarum“ in der „Noticia seculi“, in “Mitteilungen des Instituts für Österreichische Geschichtsforschung”, 57 (1959), pp. 311-312, aveva sottolineato le profonde differenze fra le citazioni dell’Olivi nella Lectura super Apocalipsim e il commentario di Arnaldo da Villanova al De semine scripturarum.
[12] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VII, f. 210ra: « Beatus quoque Remigius incertum esse docens spatium temporis quod erit post casum Antichristi, destruens et ipse opinionem illorum qui putant cum casu ipsius Antichristi transire tempora secularia et omnino instare consumationem seculi, ignorantes quod dies novissimus seu finis mundi non sit semper accipiendus pro ultimo articulo finis mundi, sed magis pro tempore finis, hoc est pro ultima etate mundi, maxime cum iam sint transacti amplius quam mille anni ex quo dixit beatus Ioannes: Filioli, novissima hora est (1 Jo 2, 18) ».
[13] Nos autem sumus in vicesimo centenario urbis Romae – et etiam claudunt praecisos et punctales terminos generalium numerorum] Baluzii-Mansi Miscellanea, 270 A, LVIII.

593

<5> 1 Quinto notandum quid significat conregnatio sanctorum cum Christo per mille annos prefatos.
2 Quidam enim erronee et quasi brutaliter antiquitus putaverunt sanctos ante finem seculi resurgere et per hos mille annos cum Christo carnalibus epulis sic vacare ut nullam molestiam sentiant. 3 Unde et vocati sunt ciliarche, id est miliarii, prout refert Augustinus, XX° De civitate, capitulo VII° [1].
4 Dicendum ergo quod significat tam regnum gratie quo sancti dum hic vivunt spiritaliter regnant cum Christo, quam regnum glorie in quo sancti ante resumptionem suorum corporum regnant interim in celis cum Christo, et in generali resurrectione corporum plenius consumabitur regnum et gloria ipsorum. 5 Utraque autem conregnatio vocatur hic resurrectio prima, quia hec primo in mente precedit; secundo autem subsequetur secunda, scilicet resurrectio corporum. 6 Prima enim, scilicet iustificatio mentis per gratiam, vocatur resurrectio quia per eam resurgimus a morte culpe [f. 190rb] originalis vel actualis, unde Apostolus ad Colossenses II° dicit: Consepulti estis Christo (a) in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem, 7 et capitulo III° dicit: Si conresurrexistis cum Christo, que sursum sunt querite [2]. 8 Glorificatio autem anime erit consumatio huius, et etiam per eam resurgent anime a miseria huius vite, que est quasi continua mors. 9 Consimiliter etiam prima mors est mors culpe et etiam temporalis mors, per quam corpus ab anima separatur. 10 Secunda autem est mors pene eterne, que dicitur mors non quod ibi naturalis vita extinguatur, sed quia omnis delectatio et requies est ibi extincta et quia ibi est dolor perpetuus peior morte et faciens continue appetere mortem.

 

(a) Christo] cum praem. B   T

5. Ap 20, 5   6. Col 2, 12   7. Col 3, 1

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, vii, 21-43 (CCSL, XLVIII, p. 709; PL 41, col. 667).
[2] Cfr. ibid., XX, ix, 43-51 (p. 716; PL 41, col. 673).

594

1 Quod autem dicitur hic, quod sancti sederunt super sedes, et iudicium, id est potestas iudiciaria et officium iudicandi, datum est illis, designat regalem dignitatem et gloriam beatorum et potestatem iudiciariam quam habent super omnes dampnandos, et precipue supremi sancti quibus inferiores ordines sanctorum subsunt quasi sedes. 2 Designat etiam, secundum Augustinum, ecclesiasticas sedes prepositorum per quos nunc ecclesia gubernatur, quibus est datum iudicium cum dictum est: Que li-[f. 190va]-gaveritis in terra erunt ligata in celo et cetera. 3 Unde et Ia ad Corinthios <V>° (a) dicitur: Nonne de hiis, qui intus sunt, vos iudicatis? [1]. 4 Designantur autem ibi due combinationes sanctorum, scilicet inferiorum et superiorum, per sedes et per sedentes super eas; et martirum pro Christo decollatorum, id est occisorum, et ceterorum fidelium qui non adoraverunt bestiam nec acceperunt bestialem vitam in corde nec in manu, id est nec in opere.
5 Subdit autem: Et ceteri mortuorum, scilicet reprobi, non vixerunt, scilicet vita gratie vel glorie, sed potius sunt in morte pene eterne, donec consumentur mille anni, id est totum tempus huius vite post quod, supple, multo fortius punientur.
6 Deinde redit ad conregnationem sanctorum cum Christo, quam paulo ante premiserat, subdens: Hec, scilicet predicta conregnatio, est resurrectio prima.

 

(a) V°] VI° B   P   T

1. 4. Ap 20, 4   2. Mt 16, 19; 18, 18   3. 1 Cor 5, 12   5. 6. Ap 20, 5

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, ix, 60-67 (CCSL, XLVIII, p. 717; PL 41, col. 673).

595

<6> 1 Sexto notandum quid designatur per Gog et Magog <6.1>, et quare prelium eorum attribuitur diabolo sicut precedens attribuitur bestie et pseudoprophete <6.2>, et an eius temptatio et persecutio sit peior et gravior quam illius Antichristi qui finget se messiam Iudeorum et qui facturus est multa signa, ut dictum est supra capitulo XIII° [1] <6.3>; et quare hic, ubi subditur dampnatio diaboli in infernum [2], reme-[f. 190vb]-mora<n>tur (a) bestia et pseudopropheta ut in eodem inferno prius dampnati (b) [3] <6.4>.

 

(a) rememorantur] rememoratur P   (b) dampnati] dampnatis B   T

1. Ap 20, 7

[1] Cfr. Ap 13, 13ss.
[2] Cfr. Ap 20, 9-10.
[3] Cfr. Ap 19, 20.

596

<6.1> 1 Ad primum dicit Ioachim et alii magni quod licet ea que hic dicuntur de Gog possint referri ad illum Antichristum qui dicet se messiam Iudeorum et occidet Heliam et Enoch, et post cuius mortem fiet plena conversio Iudeorum, nichilominus magis proprie designat alium Antichristum in fine mundi futurum. 2 Hoc enim expresse sonant verba Ezechielis, capitulo XXXVIII°, ubi prophetat contra Gog et Magog. 3 Ibi enim dicitur: In novissimo annorum venies ad terram, que reversa est a gladio et congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter et cetera. 4 Ex hoc enim patet quod hunc dicit esse venturum post conversionem et reductionem Israel ad verum cultum Christi, a quo in captivitate<m> (a) demonum et gentium transmigraverat. 5 Quod etiam sic esse deb<e>at (b), fuit superius per aliquas rationes ostensum [1].
Ieronimus autem, in comentario super Ezechielem (c), dicit quod Iudei putant Gog et Magog esse gentes siricas (d), que trans Caucasum montem et paludem Meothiden et prope Caspium mare ad Indiam usque tenduntur. 7 Dicit etiam quod Gog in Ezechiele dicitur princeps terre Magog, 8 in Apocalipsi vero [f. 191ra] Gog et Magog dicuntur nationes que egrediuntur de quattuor angulis terre. 9 Et subdit quod sicut a Iacob, qui dictus est Israel, omnis populus Iudeorum vocatus est Israel, <sic> (e) a principe Gog omnes eius subditi appellantur Magog [2].
10 Augustinus autem, XX° De civitate Dei, capitulo XI°, dicit quod « gentes iste, que hic appellantur Gog et Magog, non sic sunt accipiende ac si sint aliqui barbari in aliqua parte terrarum constituti sive, ut quidam suspicantur, sint Gethe et Massagethe propter primas litteras horum nominum. 11 Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est: Nationes que sunt in quattuor angulis terre, subiecitque esse Gog et Magog ». 12 Vult ergo Augustinus quod per Gog et Magog non significetur hic aliqua gens specialis, sed omnis gens infidelium in quibus, velut in abisso, diabolus superius intelligitur esse inclusus. 13 Unde et, secundum eum, huic consonat interpretatio nominum. 14 Nam Gog interpretatur ‘tectum’ et Magog ‘de tecto’, quia gentes ille sunt quasi domus diaboli et ipse de hiis, quasi de suo tecto seu domo, se efferet (f) et procedet contra ecclesiam Christi. 15 Vel, ut referamus utrumque ad gentes, ipse sunt ‘tectum’ quia in eis nunc includitur et quasi tegitur hostis antiquus. 16 Erunt autem ‘de tecto’ quando de operto seu occulto sunt in apertum odium erupture. [f. 191rb] 17 Et subdit: « Quod vero ait: Et ascenderunt super <la>titudinem (g) terre, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam, non ad unum locum venisse vel venturi esse significati sunt, quasi in uno loco futura sint castra sanctorum et dilecta civitas, cum hec non sit nisi Christi ecclesia toto orbe diffusa; ac per hoc ubicumque tunc erit, que in omnibus gentibus erit, quod significatur per latitudinem terre, ibi erunt castra sanctorum et civitas Deo dilecta, ibique a suis inimicis cingetur (h), id est in angustias tribulationis (i) artabitur et concludetur ». 18 Hec Augustinus [3].
19 Non est tamen inconveniens si aliqua specialis gens sit in hoc principalis, habens multas de toto orbe sibi subiectas. 20 Hoc enim expresse sonant verba Dei XXXVIII° capitulo Ezechielis, unde et Ieronimus, exponens ibi verba illa, dicit quod eis iungetur Mosoch, quos Iosephus Capadoces dicit; deinde Tubal, quos idem Iberos vel Ispanos, Hebrei vero Italos suspicantur, Gomer vero et Togorma dicunt esse Galatas et (j) Frigas et cetera [4].

 

(a) captivitatem]  captivitate P   (b) debeat] debebat P   (c) in comentario super Ezechielem] super Ezechielem in comentario B   T   (d) siricas] sciricas B   T  sciticas (Hier.)   (e) sic] sicut P   (f) efferet] offeret B   T   (g) latitudinem] altitudinem B   P   T   (h) cingetur] tangetur B   T   (i) angustias tribulationis] angustas tribulationes B   T   (j) et] etiam add. B   T

3. Ez 38, 8   7. Ez 38, 2   8. 11. Ap 20, 7   12. Ap 20, 2-3   17. Ap 20, 8

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, liber introductorius, cap. 8, ff. 10vb-11ra; pars VII, ff. 210va-b, 212va-b, 213ra-b: « (ff. 10vb-11ra) Unde et multorum tenet opinio de ultimo illo tyranno, qui vocatur Gog, quod ipse sit Antichristus, nisi forte dicat aliquis non esse Gog ipsum Antichristum, sed quasi principem exercitus illius regis quem induet ipse diabolus, qui quidem post multa mala que facturus est per pseudo christos et pseudo prophetas ad extremum in assumpto homine peccati exiet ipsemet manifestus, et seducet Gog et exercitum eius ad persequendam ecclesiam. Quod videtur velle Iohannes, in eo quod dicit: Et seducet gentes que sunt super quattuor angulos terre, Gog et Magog (cfr. Ap 20, 7). Qua in re illud opinari non est contra fidem, ne forte ipse diabolus in assumpto homine operetur prius occulte in filiis dissidentie, mittens bestiam et reges terre et pseudo prophetas ad decipiendos si fieri possit etiam electos. Et quia eisdem victis et superatis non poterit prevalere coartatus nimis potentia Christi, retrahet se ad barbaras nationes manens incarceratus apud illos per aliquot dies vel annos, agente interim otium et sabbatum ecclesia Dei. Et rursum, post pacem illam, ducat secum seductum Gog et exercitum eius et faciat omne malum quod scriptum est in libro Ezechielis prophete (Ez 38-39). Quocumque autem modo istud se habeat, erit tamen tribulatio ista veluti in extremo articulo, et in cauda draconis, quia capita iam contrita erunt in temporibus suis […] (f. 213ra-b) Quamvis, ut iam diximus in prefatione huius operis, non videatur iste Gog esse ipsum Antichristum, sed princeps exercitus Antichristi. Alioquin, cum Antichristus sit auctor seductionis propter eum qui corporaliter habitaturus est in eo, non oportuerat dici: Exibit et seducet gentes que sunt super quattuor angulos terre, Gog et Magog, sed potius: ‘Egredietur Gog et seducet gentes ad faciendum hoc et illud’. Unde magis videtur quod non sit Gog ipse Antichristus, sed magis princeps exercitus eius. Post cuius iudicium, etiam ipse diabolus cum proprio templo suo mittetur, ut hic dicitur, in stagnum ignis (cfr. Ap 20, 9) ».
[2] Cfr. Hieronymi In Hiezechielem (CCSL, LXXV), lib. XI, ad Ez 38, 1-23, pp. 525-528 (= PL 25, coll. 356 A–357 C).
[3] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, xi, 11-40 (CCSL, XLVIII, pp. 720-721; PL 41, coll. 676-677).
[4] Cfr. Hieronymi In Hiezechielem, lib. XI, ad Ez 38, 1-23, pp. 525-526 (= PL 25, col. 356 B); Iosephus, Jewish Antiquities, I, vi. 1, 125, ed. J. Thackeray, Cambridge Mass. – London 1961, pp. 60-61.
Cfr. P. Vian, Dalla gioia dello Spirito alla prova della Chiesa. Il tertius generalis status mundi nella Lectura super Apocalipsim di Pietro di Giovanni Olivi, in L’età dello Spirito e la fine dei tempi in Gioacchino da Fiore e nel gioachimismo medievale. Atti del II Congresso internazionale di studi gioachimiti, San Giovanni in Fiore – Luzzi – Celico 6-9 set. 1984, a cura di A. Crocco, Centro internazionale di studi gioachimiti, San Giovanni in Fiore 1986, p. 190, nt. 51: « Nel dibattito patristico su Gog e Magog  – che si intreccia presto con la leggenda di quell’Alessandro Magno che ha provvidenzialmente posto uno sbarramento tra popoli trans- e ciscaucasici – tra l’interpretazione realistica che si concreta in identificazioni che via via mutano nel tempo (Goti, Arabi, Ungari, Mongoli, Turchi) e quella allegorica, Olivi, sulla scia di Gioacchino, opta dunque risolutamente – singolare per lui che abbiamo visto molte volte seguire l’impostazione antideterminazionistica del vescovo di Ippona – per la prima, nella linea di Giuseppe Flavio, Ambrogio, Cassiodoro ripreso da Jordanes, Isidoro, Beato di Liébana, distanziandosi così da Girolamo, Ticonio, Agostino, per i quali Gog e Magog non sono un popolo storicamente determinato, una precisa realtà etnica, ma il complesso dei nemici di Cristo […]. Ed è certo interessante l’assenza nella discussione di Gregorio Magno ».

597

<6.2> 1 Ad secundum, quare scilicet hoc prelium singulariter attribuitur diabolo, potest triplex ratio dari.
2 Prima est a correspondenti, ut sicut ipse est malorum principiator et consumator, sic utrumque sibi in diversis visonibus ascribatur: in quarta enim sibi singulariter ascribitur principium mali belli [1], [f. 191va] in hac vero ultimus finis.
3 Secunda est quia eius ad temptandum potestas non omnino tolletur usque ad finem seculi et usquequo totaliter in inferno dampnetur. 4 Et hoc ostenditur hic per ultimum bellum eius et per ultimam dampnationem ipsius.
5 Tertia est secundum Ioachim, quia (a) forte non veniet tunc in signis mendacibus sicut prius, sed quasi in gloria maiestatis, ut se similem Altissimo mentiatur [2].

 

(a) quia] est praem. P

[1] Cfr. Ap 12, 3-4.
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VII, f. 212va.

598

<6.3> 1 Ad tertium, an scilicet Gog sit peior antichristus seu persecutor quam ille qui finget se messiam Iudeorum, dicunt quidam quod sicut certamen mortis corporis sanctorum se habet ad certamen mortis seu transitus ad statum extatice contemplationis, in quo quis quasi totus moritur sibi ipsi, sic se habet temptatio Gog novissimi ad Antichristum, qui dicet se messiam Iudeorum. 2 Tunc enim oportet certare ad fundandum et exemplandum totum tertium generalem statum electorum, unde et propter magnitudinem certaminis et operis illius mittendi sunt tunc Enoch et Helias in auxilium et testimonium. 3 In fine vero seculi non oportet certare nisi ad expectandum iudicem, ut per ipsum et cum ipso intrent sancti in celum. 4 Et ideo isti dicunt quod prima est simpliciter periculosior [f. 191vb] ista, quamvis ista in aliquibus excedat illam. 5 Simpliciter tamen nescimus que istarum erit maior aut si, omnibus compensatis, erunt equales.

599

<6.4> 1 Ad quartum potest dici quod duplici ex causa in dampnatione diaboli fit mentio de bestia et pseudopropheta prius in eodem loco inferni dampnatis [1].
2 Quarum prima est ut monstretur quod sicut ipsi fuerunt singulares socii diaboli et e contrario, sic erunt et in pena inferni.
3 Secunda est ad insinuandum quod temptatio ultima, post quam diabolus est in inferno dampnandus, se habet ad illam que fiet per bestiam et pseudoprophetam sicut cauda ad caput. 4 Unde in interfectione bestie et pseudoprophete quasi erradicabuntur capita bestie et drachonis, id est capita principalium errorum et sectarum perversarum, quamvis adhuc restet cauda in fine perdenda.
5 Nota autem quod dicit circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam, ut monstret quod ecclesia erit tunc ad militarem et pervigilem pugnam instar castrensis exercitus ordinata, et nichilominus ad Christi contemplativum cubiculum et amplexum instar sponse dilecte et civitatis unice recollecta (a), et etiam ad monstrandum quod, preter castrensem fo-[f. 192ra]-rtitudinem contra suos hostes, aderit sibi singularis custodia Christi tamquam ipsam singulariter diligentis. 6 Vel per castra sanctorum intelligit spiritualia collegia et monasteria evangelicorum religiosorum illius temporis, per civitatem vero ecclesiam generalem.

 

(a) unice recollecta] unite et recollecte B   T

5. 6. Ap 20, 8

[1] Cfr. Ap 19, 20.

600

<III – drachonis et sue malitie condempnatio, ibi: Et descendit ignis>

1 Sequitur: Et descendit ignis a Deo de celo et devoravit eos. 2 Secundum Augustinum, XX° De civitate Dei, capitulo XII°, non est hoc extremum supplicium de quo dicitur: Ite, maledicti, in ignem eternum, quia ipsi tunc mittentur in ignem eternum, non ignis veniet de celo super ipsos. 3 Et subdit quod ignis iste est ardens zelus de celo, id est de firmitate sanctorum, quo cruciabuntur hostes eorum [1].
4 Erit etiam ad litteram plaga qua tunc corporaliter interficientur, ut cito post cum corporibus resurgant in inferno dampnandi. 5 Et forte iste erit ignis precedens faciem eius, de quo in Psalmo dicitur: Ignis ante ipsum precedet et cetera, 6 et de quo Ia ad Corinthios III° dicitur quod dies Domini in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale fuerit ignis probabit, et loquitur ibi de igne purgante electos antequam in extremo iudicio glorificentur.

 

1. Ap 20, 9   2. Mt 25, 41   5. Ps 96, 3   6. 1 Cor 3, 13 (Vulg. quale sit)

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, xii, 1-9 (CCSL, XLVIII, p. 721; PL 41, col. 677).

601

<IV – de generali iudicio omnium mortuorum>

1 Et vidi tronum. Habito de damp-[f. 192rb]-natione diaboli, in quo intelligitur dampnatio omnium demonum, hic subditur de generali iudicio omnium mortuorum, id est omnium hominum, quamvis et per mortuos possint intelligi omnes spiritus per culpam mortui et morti eterne destinati.

<IV.1 – Primo describitur potestas et dignitas Christi iudicis>

2 Et primo describitur potestas et dignitas Christi iudicis, ubi per tronum magnum et candidum designatur regia et iudiciaria maiestas et gloria deitatis Christi, vel celsitudo et candor munditie et gloria (a) humanitatis sue, in qua sedet eius deitas sicut in trono. 3 Vel per tronum intelligitur tota gloria (b) sanctorum vel superiorum ordinum luce glorie candidata et per quam Deus exercebit sua iudicia in dampnandos.
4 Dicit etiam quod a conspectu sedentis fugit terra et celum, tum quia omnes habitantes in celo et in terra pre nimio terrore furoris eius, aut pre summa reverentia maiestatis eius, in propriam parvitatem et nichilitatem resilient ac si essent sibi ipsis adnichilati, unde dicit quod locus non est inventus ab eis, id est sic facti sunt quasi nichil ac si nusquam (c) essent; tum quia sicut lux candelarum et etiam stellarum disparet ad adventum solis ac si esset adnichilata seu obscurata, sic ad [f. 192va] fulgorem glorie Christi omnia alia respectu eius erunt quasi nichil. Ricardus vero legit hoc de fuga seu transitu prioris speciei celi et terre, unde subdit quod locus non est inventus ab eis, scilicet secundum statum priorem [1].
6 Secundum tamen Augustinum, XX° De civitate circa finem, generale iudicium fiet prius quam exterior species mundi per conflagrationem ignium omnino mutetur et tandem renovetur [2]. 7 Ipse tamen, capitulo XIIII°, dicit quod non statim cum Christus sedit in trono iudicii fugit ab eius facie celum et terra, « quia hoc non est factum antequam esset de vivis et mortuis iudicatum, sed postea. 8 Peracto enim iudicio, desinet hoc celum et hec terra, quando incipiet esse celum novum et terra nova, id est hic mundus. 9 Unde et Apostolus dicit: Preterit figura huius mundi. 10 Figura ergo preterit, non natura ». 11 Hec Augustinus [3].

 

(a) gloria] glorie B   T   (b) gloria] ecclesia B   T   (c) nusquam] numquam B   T

1. 2. 3. 4. 5. Ap 20, 11   8. Ap 21, 1   9. 1 Cor 7, 31

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, viii (PL 196, col. 856 D).
[2] Cfr. Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, xvi, 1-15 (CCSL, XLVIII, p. 726; PL 41, coll. 681-682), xxvi, 61-70 (p. 750; PL 41, col. 702).
[3] Ibid., XX, xiv, 12-24 (p. 724; PL 41, col. 679).

602

<IV.2 – Secundo narratur assistentia omnium mortuorum ante Christum iudicem>

1 Secundo narratur assistentia omnium mortuorum ante Christum iudicem, cum subdit: Et vidi mortuos magnos et pusillos (a), id est omnes tam maiores quam minores, stantes in conspectu troni. 2 Non est intelligendum quod tunc stent ibi absque corporibus, sed est sensus: Et vidi mortuos, id est (b) eos qui iam fuerant mortui.

 

(a) et pusillos] om. B   (b) omnes – id est] om. B

1. 2. Ap 20, 12

603

<IV.3 – Tertio describitur apertio librorum>

1 Tertio describitur apertio librorum secundum quos sunt iudicandi, cum subdit: Et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui [f. 192vb] est liber vite; et iudicati sunt mortui ex hiis que scripta erant in libro, secundum opera <ipsorum> (a).
2 Secundum (b) Augustinum, XX° De civitate capitulo XIIII°, per ‘libros prius positos’ intelliguntur sancti Veteris Testamenti et Novi, quia mali ex comparatione iustorum iudicabuntur [1]. 3 Secundum enim Ricardum, per ‘mortuos’ intelliguntur hic mali [2].
4 Liber autem vite, secundum Augustinum, idem est « quedam vis divina, qua fiet ut unicuique cuncta opera sua bona vel mala in memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut scientia accuset vel excuset conscientiam. 5 Que quidem vis divina libri (c) nomen accepit, quia in ea quodammodo legitur quicquid ea faciente recolitur » [3].
6 Potest etiam dici quod apertio librorum est apertio conscientiarum seu memoriarum omnium iudicandorum, que apertio fiet per vim seu potentiam Dei reducentis omnia ad claram et quasi visibilem memoriam singulorum, et etiam sic clare omnia bona vel mala omnium omnibus demonstrantis ac si omnes visibiliter legerent in cordibus omnium omnia mala vel bona que unquam fecerunt.
7 Liber autem vite est increata scientia et lex et iustitia Dei et specialiter respectu predestinatorum ad vitam eternam, que (d) quidem tunc per consumatam collationem glorie visibiliter aperietur omnibus predestinatis; per evidentiam autem exterioris [f. 193ra] effectus et iudicii aperietur dampnandis. 8 Secundum enim istum (e), id est secundum eternam et <inerrabilem> (f) Dei scientiam et legem et iustitiam, principaliter iudicabuntur omnes, et secundario per iudicium propriarum conscientiarum et omnium aliarum tamquam velint nolint contestantium principali libro iustitie Dei. 9 Unde illi libri se habebunt ut accusatores et testes, liber vero vite ut sententiator seu ut continens et exprimens sententias iudiciarias cum rationibus suis.
10 Dicit autem quod iudicati sunt ex scriptis in libris secundum opera ipsorum, quia non ex omnibus que scripta sunt in conscientiis eorum vel in scientia Dei iudicabuntur, sed solum ex hiis que spectant ad opera ipsorum bona vel mala. 11 Dicendo etiam secundum opera ipsorum ostendit quod iuste retribuetur unicuique pena vel premium secundum quod per opera sua meruit (g). 12 In quo etiam patet quod hic proprie loquitur de iudicio eorum qui usum rationis habuerunt. 13 Nam illi qui numquam habuerunt non iudicabuntur secundum opera ipsorum nisi opus sumatur passive, quia secundum opus peccati originalis ab Adam contractum vel secundum opus meriti eis a Christo communicati iudicabuntur [4].
14 Quod autem occulta tunc cordium apertissime reserentur docet Apostolus Ia ad Corinthios IIII° dicens: Nolite autem [f. 193rb] ante tempus iudicare, quousque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, quasi dicat: tunc poteritis occultas intentiones cordium iudicare, quia tunc videbitis omnes quantumcumque occultas.

 

(a) ipsorum] eorum B   P   T   (b) secundum] om. B   T   (c) libri] hoc B   (d) que] qui B   T   (e) istum] librum add. B   T   (f) inerrabilem] inenarrabilem P   T   (g) meruit] meruerit B   T

1. 4. 7. 9. 10. 11. 13. Ap 20, 12 (Vulg. qui est vite / in libris)   14. 1 Cor 4, 5

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, xiv, 31-35 (CCSL, XLVIII, p. 724; PL 41, col. 680): « Ergo illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti, et ueteres et noui, ut in illis ostenderetur, quae Deus fieri sua mandata iussisset; in illo autem, qui est uitae uniuscuiusque, quid horum quisque non fecisset siue fecisset ».
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, viii (PL 196, col. 857 A).
[3] De civitate Dei, XX, xiv, 40-49 (p. 724; PL 41, col. 680): « Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. Scriptura uero ista unum uolens intellegi: Et alius, inquit, liber apertus est. Quaedam igitur uis est intellegenda diuina, qua fiet, ut cuique opera sua, uel bona uel mala, cuncta in memoriam reuocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset uel excuset scientia conscientiam atque ita simul et omnes et singuli iudicentur. Quae nimirum uis diuina libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur, quidquid ea faciente recolitur ».
[4] Nella Lectura super Lucam Olivi assimila il « liber vite » con la ‘monarchia’ di Dio Padre: « Sumendo uero hanc monarchiam in bonum et in signum boni, significat generalem monarchiam Dei Patris et librum uite, in quo scribendi sunt omnes fideles serui ipsius, et pre omnibus ille qui per humanationem formam serui accepit, et qui super omnes se esse seruum Dei est humillime usque ad mortem crucis professus, ut sue professionis merito omnes electi conscriberentur in celis. Si uero uelis generalius complecti rationes, quare Christus suo aduentui preparauit imperium istud monarchicum, scito quod hoc imperium fuit utile: primo, ad puniendum et edomandum multa scelera regnorum mundi, que Deus per ipsum instrumentaliter uindicauit. Secundo, ad concludendum omnia esse sub peccato et sub demoniorum potestate. Tertio, ad exercendum electos et uirtutes eorum per uaria martyria, ac per consequens et ad promerendum dilatationem et consummationem Ecclesie de gentibus in paganismo, et etiam ad promerendum ampliorem coronam in celis. Quarto, ad monstrandum Christi triumphalem potentiam ac ueritatem et sapientiam in expugnando et tandem ad se conuertendo et subiciendo bestiam tam terribilem et ferocem tanti imperii. Quinto, ad obsequendum Christo et Ecclesie eius initiande, dilatande, uniende, protegende et regende: initiande quidem, pro quanto euangelica predicatio facilius et celerius potuit discurrere in orbe ad omnes pacifico quam multipartito; dilatande uero, et tribus ceteris, ualuit postquam fuit ad fidem Christi conuersum. Sexto, ad monstrandam Dei mirificam potentiam, sapientiam et iustitiam in creatione et gubernatione diuersorum regnorum mundi, que in maioribus et diuturnioribus plus refulsit; iuxta quam rationem Augustinus, libro quinto De ciuitate Dei, ostendit monarchiam pro tempore suo datam esse Romanis propter aliquas uirtutes morales, que floruerunt in eis. Septimo, propter multas congruentias relatiuarum et misticarum habitudinum illius regni ad regnum Christi et ad regnum dyaboli » (Lc II, 5-6; p. 246); « Allegorice uero, sicut per Iohannem natum et in desertis agentem designatur conuersio plenitudinis gentium, precurrens conuersionem omnimodam Israelis, sic per Christum natum designatur ortus contemplatiui et euangelici status in fine temporum suscitandi, tempore scilicet quo quarta bestia de abysso ascendens adorabitur et monarchice imperabit; aut sumendo imperium hoc in bonum, tempore quo, bestia interfecta, fiet silentium celestis pacis in orbe. Tunc igitur panniculi et presepium altissime paupertatis et humilitatis Christi et matris eius in uniuerso orbe clarius refulgebunt, tuncque angelica yerarchia pastores animarum pauperculos et peruigiles ad supercelestis uisionis Christi et pacis extaticum iubilum per uisiones et illustrationes admirabiles inuitabit » (Lc II, 7; pp. 249-250).

604

<IV.4 – Quarto redit ad monstrandum de quibus locis et statibus adducentur mortui ante tribunal Christi>

1 Quarto redit ad monstrandum de quibus locis et statibus adducentur mortui ante tribunal Christi, cum subdit: Et dedit mare mortuos qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos qui in eis erant.
2 Secundum Ricardum, non dicit terram mortuos dedisse quia hoc non fuit multum difficile credere, sed dixit hoc de mari et inferno et morte quia de hiis magis poterat dubitari. 3 Per mortem  enim accipit penam inferni et per infernum locum ipsius pene, que quidem dabunt mortuos suos,  id est spiritus mortuorum. 4 Mare vero, sub quo intelligitur et terra, dabit mortuos, id est corpora mortuorum [1].
5 Secundum Augustinum autem, ubi supra, per mare intelligitur hoc seculum, quod reddet mortuos, id est homines hic viventes in corpore mortali, 6 de quibus Christus dicit: Sine mortuos sepelire mortuos suos, 7 et Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. 8 Mors vero, id est status post mortem, et infernus, id est locus dampnatorum, reddiderunt illos qui iam erant [f. 193va] mortui. 9 Subditque quod forte dictum est mors propter bonos, qui mortem passi sunt, non infernum; infernus autem propter malos, qui ibi puniuntur [2].
10 Secundum autem Ioachim, per mortem intelligit pseudoprophetam Sarracenorum; per infernum vero Antichristum, qui regnaturus est in fine ipsius regni, prout in apertione quarti sigilli dicit se exposuisse. 11 Quia etiam preter mortuos qui continentur in genere humano, quos possidet mare, id est mundus iste, multi specialiter adheserunt illi qui vocatur mors, et plures etiam adheserunt (a) illi qui vocatur infernus, ideo cogentur et ipsi reddere mortuos suos, ut resuscitati veniant ad iudicium [3].

 

(a) adheserunt] adherebunt B   T

1. 3. 4. 5. 8. 9. 10. 11. Ap 20, 13 (Vulg. in ipis erant)   6. Mt 8, 22 (Vulg. dimitte)   7. Rm 8, 10

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, viii (PL 196, col. 857 B-C).
[2] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, xv, 1-28 (CCSL, XLVIII, p. 725; PL 41, coll. 680-681).
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VIII, f. 215rb.

605

<IV.5 – Quinto repetit de iudicio ipsorum secundum sua opera, ut specificet de iudicio dampnationis malorum>

1 Quinto ibi: Et iudicatum est, repetit de iudicio ipsorum secundum sua opera, ut specificet de iudicio dampnationis malorum. 2 Unde subdit: Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis, id est, secundum Augustinum, diabolus, qui vocatur mors et infernus « quia (a) est actor (b) mortis et infernalium penarum. 3 Hoc est enim <quod> (c) supra preoccupando iam dixerat, cum ait: Et diabolus missus est in stagnum ignis. 4 Quod vero ibi obscurius adiunxerat, scilicet ubi et bestia et pseudopropheta, 5 hic dicit apertius, scilicet: Et qui non est inventus [f. 193vb] in libro vite scriptus missus est in stagnum ignis » [1].
6 Ricardus vero per infernum intelligit demones et per mortem homines dampnandos (d), qui mittentur in stagnum ignis, id est in profundam et permanentem obscuritatem dampnationis [2].
7 Ioachim vero dicit quod mors sumitur (e) hic pro Mahomet et infernus pro Antichristo [3].
8 Possunt etiam hec duo sumi pro omnibus qui mortiferas et infernales sectas et temptationes et persecutiones fecerunt; 9 omnes vero reliqui dampnandi designantur per non scriptos in libro vite.
10 Dicit autem: Hec, id est hec missio in stagnum ignis, est mors secunda, scilicet respectu prime que fuit separatio anime a corpore, vel mors solius culpe, vel dampnatio anime absque corpore; hec enim secunda est dampnatio anime cum corpore [4].

 

(a) quia] qui B   T   (b) actor] auctor B   T   (c) quod] om. P   (d) et per mortem homines dampnandos] om. B   (e) sumitur] accipitur B

1. Ap 20, 13   2. 6. 7. 10. Ap 20, 14   3. Ap 20, 9   4. Ap 20, 9-10   5. 9. Ap 20, 15

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, xv, 37-45 (CCSL, XLVIII, p. 726; PL 41, col. 681).
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, viii (PL 196, coll. 857 C-858 A).
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VIII, f. 215rb.
[4] Cfr. Olivi Postilla super Iob, cap. XXI (Jb 21, 32-33), pp. 315-316: « Ex hiis igitur tertio quasi concludendo astruit penam eius eternam dicens quod, postquam erit mortuus et sepultus inter mortuos, et erit in luctu penarum amaro cum innumerabili multitudine impiorum. Et hoc est quod subdit: Ipse ad sepulcra ducetur, scilicet quantum ad corpus suum, et in congerie, id est in congregatione, mortuorum vigilabit, id est uiuet et peruigil erit ad penas apprehendendas, uel in die resurrectionis de sompno mortis euigilabit. Qualiter autem punietur sub figurali similitudine illo fortasse tempore usitata, subdit: Dulcis fuit glareis Cochiti. ‘Cochitos’ grece luctus dicitur et, sicut ait Gregorius, “sapientes huius seculi umbras quasdam de ueritatis inquisitione tenere conati sunt. Vunde Cochiton fluuium currere apud inferos putauerunt.” Fluuius igitur nomine Cochitos amaras penas inferni designat, sicut in Apocalypsi per stagnum ardentis sulphuris designantur (Ap 19, 20). Glarea uero est arena uel lapilluli arenarum qui ducuntur in fundo aquarum uel limus tenax qui est in fundo fluuiorum et significat impios steriles et lumosos in inferno demersos. Impius ergo dicitur dulcis fuisse glareis Cochiti, quia eius conuersatio et societas, dum uiueret, fuit grata malis et ideo dignum est ut in luctu fluuii infernalis inter malos locum habeat. Vel per le ‘dulcis’ significatur proportio et conuenientia associationis eius ad eos qui in inferno sunt. Non enim eius societas erit delectabilis dampnatis, cum ipsi in nullo delectentur, sed potius in omnibus puniantur, sed erit condecens et proportionalis; et pro tanto potest dici quod dulcis erit eis. Quanta autem multitudo impiorum ibi erit, ostendit subdens: Et post se omnem hominem trahit et ante se innumerabiles. Post se sunt omnes qui iam sunt mortui et sunt in inferno, tum quia eos luctus mortis iam precessit, tum quia infra se ille fluuius continet eos. Et ideo dicit quod post se omnem hominem trahit, quia nullus homo est post eum quin trahatur et rotetur a uiolento impetu et decursu fluuii infernalis. Ante se uero sunt hii qui adhuc in modo isto uiuunt et de hiis trahit innumerabiles, tum quia innumerabiles illuc per mortem ducuntur, tum quia fluuius luctus et tristitie quasi infernalis multos in uita ista inuoluit ».

VICESIMUM PRIMUM CAPITULUM

 

606

<prosequitur VIIa visio (vel incipit VIIIa)>

<de gloriosa consumatione universi>

<I – Primo agit de renovatione corporum celestium et elementalium>

1 Et vidi celum novum. 2 Hic agit de gloriosa consumatione universi. 3 Et primo de renovatione corporum celestium et elementalium (a). 4 Nam per celum intelligit omnia corpora celestia et per terram subcelestia elementa, vel per celum intelligit omnia corpora perspicua. 5 Primum enim celum et prima terra abiit, scilicet non quoad substantiam sed quoad priorem statum [f. 194ra] et qualitatem.
6 Secundum enim Augustinum, XX° De civitate capitulo XVI°, « tunc figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione preteribit, sicut factum est in inundatione aquarum diluvii. 7 In illa autem conflagratione qualitates corruptibilium elementorum, que nostris corporibus corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt, ipsorumque substantia eas qualitates habebit que corporibus immortalibus conveniant, ut scilicet mundus in melius innovatus apte (b) accomodetur hominibus etiam carne in melius innovatis. 8 Quod autem ait, et mare iam non est, utrum maximo illo ardore siccetur non facile dixerim. 9 Nam de mari novo nichil me uspiam legisse recolo ». 10 Hec Augustinus [1].
11 Ricardus vero dicit quod cum sint quattuor elementa, hic tantum de tribus innovandis videtur mentionem fecisse, scilicet aeris, aque, terre (c). 12 Nam per celum designat aerem et per mare aquam. 13 De igne autem innovando videtur tacuisse, quia ignis parva vel nulla corruptione fedatur et quia ipsius virtute cetera elementa debent in illa ultima conflag<r>atione (d) mundari. 14 Non autem ait ‘aqua iam non est’ sed mare iam non est, ut evidenter ostendatur aquam [f. 194rb] non penitus adnichilari, sed a grossa corpulentia et ab omni corruptione et salsa amaritudine tunc purgari [2]. 15 Et secundum hoc est sensus: et mare iam non est, scilicet sicut prius, vel sub qualitatibus maris grossi et salsi et ad unam partem terre constricti. 16 Nam forte tunc sperice circumdabit totam terram, sicut et faciebat ante tertium diem formationis mundi.

 

(a) elementalium] elementarium corr. P   (b) apte] aperte B   T   (c) terre] et praem. B   (d) conflagratione] conflagatione P

1. 4. 5. 8. 12. 14. 15. Ap 21, 1

[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XX, xvi, 13-25 (CCSL, XLVIII, pp. 726-727; PL 41, col. 682). Agostino pone un’eccezione per quanto riguarda il « mare novum » (rr. 26-28): « […] nisi quod in hoc eodem libro reperitur: Tamquam mare uitreum simile crystallo (Ap 4, 6; 15, 2). Sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur, nec proprie dixisse uidetur mare, sed tamquam mare ».
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, i (PL 196, col. 859 C-D).

607

<II – Secundo agit de gloria civitatis Dei>

1 Secundo agit de gloria civitatis Dei, id est universitatis omnium electorum, cum subdit: Et ego Iohannes vidi civitatem sanctam Iherusalem. 2 Et in hac primo describit eius gloriam breviter, 3 secundo describitur sibi per angelum plenius, ibi: Et venit unus de septem angelis.
In quo, secundum Ricardum, designatur qualiter primo vidit eam sub modo inferiori, ac deinde magis sublevatus vidit eam modo altiori, et etiam primo magna, secundo maiora [1].
5 Secundum autem Ioachim, prima pars refertur ad gloriam ecclesie peregrinantis in terris, secunda vero ad gloriam ipsius post diem iudicii regnantis in celis. 6 Unde et primum per se vidit, secundum vero per alium, quia multa scripta sunt de gloria presentis ecclesie que non solum legi et intelligi potuerunt a discipulis veritatis, immo et oculis [f. 194va] videri et auribus audiri; illa autem que sursum est Iherusalem non potest modo videri oculis nec in scripturis sicut est (a) invenitur expressa. 7 Et ideo necessarius erat doctor spiritalis qui perfectos discipulos traheret ad anagogicum intellectum, ut per ea que in scripturis nota sunt de peregrinante in terris rapiantur ad spiritalem visionem illius que regnat in celis. 8 Unde mons in quem sublevatus est Iohannes est anagogicus intellectus, qui est magnus et altus quia magna et sublimia comprehendit, sicut litteralis transitoria et terrena, typicus vero statum peregrinantis ecclesie, que quodammodo agitur inter celum et terram. 9 Hec Ioachim [2].
10 Sciendum tamen quod utraque pars potest referri ad peregrinantem et regnantem, magis tamen plene et proprie ad regnantem.

 

(a) est] et add. corr. P

1. Ap 21, 2   3. Ap 21, 9   8. Ap 21, 10

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, iii (PL 196, col. 864 B-C).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VIII, ff. 216vb-217ra.

608

<II.1. Primo describit eius gloriam breviter>

<II.1.1> 1 In prima autem primo describitur sub typo sponse precellenter adornate et Deo tamquam sponso suo familiariter iuncte. 2 Vocatur autem civitas, quia ibi est mira unitas omnium sanctorum tamquam concivium. 3 Vocatur vero Iherusalem, quia ibi est visio summe pacis et principalis metropolis et sedes Dei et sanctorum. 4 Dicitur enim descendere de celo, quia tota oritur [f. 194vb] a Deo per gratiam et gloriam, et hoc sic quod est Deo inferior et se sibi humillime subiciens et suis inferioribus condescendens, et etiam a propria altitudine per profundam humilitatem semper suam nichilitatem attendens et in ipsam resiliens. 5 Non autem dicit eam a se sed a Deo paratam, quia tota eius gratia et gloria est principaliter a Deo, nec ipsa potuit sibi ipsi dare tantam gloriam.

 

1. 2. 3. 4. 5. Ap 21, 2

609

1 Sequitur: Et audivi vocem magnam de trono dicentem. 2 Per tronum scriptura sacra, vel celestis illustratio, vel sancti superiores, vel ipsa Dei maiestas, vel Christi humanitas, vel omnia insimul designantur.
3 Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, id est, secundum Ricardum, manifestum deitatis contubernium cum salvatis. 4 Et quia illa societas seu cohabitatio Dei cum eis non erit transitoria sed eterna, ideo subdit: et habitabit in eis, id est cum eis semper. 5 Cuius societatis vinculum magis declarat, cum subdit: Et ipsi populus eius erunt, sibi scilicet fidelissime adherendo ipsumque colendo et semper laudando et sibi obediendo; et ipse Deus cum eis erit eorum Deus, suam scilicet presentiam et beatitudinem ipsis ineffabiliter communicando et ipsos numquam deserendo. 6 Nunc enim in hoc mundo quasi non est cum suis, quia non se presentat eis vi-[f. 195ra]-sibiliter et facialiter, sed speculariter quasi absens [1].
7 Nota quod quia stantes in eodem tabernaculo, quod non est ita magnum sicut urbs vel palatium, sunt sibi valde presentes, ideo intimam presentiam Dei designavit per homines esse cum ipso in eodem tabernaculo eius, quam intimitatem fortius expressit dicendo: et habitabit in eis, id est intra corda ipsorum. 8 Sicut autem celestis patria vocatur desertum, cum per Isaiam dicitur quod multi filii deserte, 9 et cum Christus dicit se reliquisse nonaginta novem oves in deserto, quia a toto humano genere fuit usque ad Christi mortem deserta, et etiam ab angelis ante ipsorum glorificationem, 10 sic mansio eius vocatur tabernaculum, 11 quod est proprie in deserto; prout tamen est viatorum et peregrinantium, designat ecclesiam militantem et peregrinantem. 12 Ipsa etiam deitas Dei, in quantum est super omnia et ab omnibus supersubstantialiter segregata et occulta, vocatur desertum, ac per consequens et mansio Dei in ipsa est Dei tabernaculum.

 

1. 2. 3. 4. 5. 7. 10. 12. Ap 21, 3 (Vulg. et habitabit cum eis)   8. Is 54, 1   9. 11. Lc 15, 4

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, ii (PL 196, coll. 860 D-861 A).

610

<II.1.2> 1 Secundo ostenditur esse ab omni malo immunis, cum subditur: Et absterget Deus omnem lacrimam et cetera. 2 Hoc satis expositum est supra, VII° capitulo circa finem [1]. 3 Dicit autem: Que prima abierunt, id est precesserunt, [f. 195rb] et hoc sic quod iam preterierunt, quasi dicat: quia huiusmodi penalia sancti patienter et victoriose prius toleraverunt, ideo meruerunt omnino liberari ab eis.
4 Nota quod sicut in prima parte ponitur una pars beatitudinis, que est habere omne bonum, sic in hac ponitur altera, que est esse absque omni malo. 5 Quia vero in hiis duobus est plena renovatio, ideo subditur: Et dixit qui sedebat in trono:, quasi dicat: ille qui est summe autenticus et credendus, Ecce nova facio omnia.

 

1. 3. Ap 21, 4   5. Ap 21, 5

[1] Cfr. cap. VII, Ap 7, 17.

611

<II.1.3> 1 Quia etiam hec sunt ad credendum arduissima et tamen necessarissima, ideo pro eorum firma et indubitabili fide dignitate subditur: Et dixit michi: Scribe, scilicet hec in libro autentico, quia hec verba fidelissima sunt et vera, quasi dicat: non solum verbo, sed etiam scripto autentico et diu duraturo hec ex mea auctoritate imprime et confirma in cordibus discipulorum.

 

1. Ap 21, 5

612

<II.1.4> 1 Quia etiam in hiis est finalis et plena consumatio omnis boni, ideo subditur: Et dixit michi: Factum est, id est post hec nichil restat fiendum, quia totum est factum. 2 Cuius causam declarat subdens: Ego sum alpha et o, initium et finis, quasi dicat: sicut omnia principiavi tamquam principium omnium, sic omnia consumavi tamquam omnium finis.

 

1. 2. Ap 21, 6

613

<II.1.5> 1 Quinto ostendit quibus hec dabuntur [f. 195va] et quibus non, scilicet bonis et non malis. Tangit autem duas proprietates bonorum. 2 Primo scilicet contemplativam, cuius est desiderare dulcores sapientie Dei, unde subdit: Ego sitienti dabo de fonte aque vive gratis. 3 Secundo tangit certativam, que est magis propria martirum et active laboriose, unde subdit (a): Qui vicerit, scilicet temptationes et certamina huius vite, possidebit hec, et ero illi Deus, per specialem scilicet gubernationem et provisionem, et ipse erit michi filius, quia scilicet diliget me ut patrem et ego ipsum ut filium.
Deinde subdit octo crimina reproborum quibus non dabitur gloria sed potius pena eterna, dicens: Timidis autem, qui scilicet timore mortis seu pene temporalis fidem negant vel accipere fugiunt (b); et incredulis, qui scilicet ex duritia sue infidelitatis non credunt Deum vel eius bona futura; exsecratis, qui scilicet sacra violant vel tamquam profani sunt a sacris anathematizati sive reiecti iudicio divino vel ecclesiastico; homicidis, scilicet voluntate vel inductione vel opere; fornicatoribus, id est carnali voluptati turpiter subiectis; venefic<is> (c), qui scilicet [f. 195vb] per veneni potiones alios proditorie nituntur occidere, vel qui veneno doctrine erronee vel mali exempli animas hominum necant; idolatris, in quibus et subintelliguntur avari secundum Apostolum [1]; et omnibus mendacibus, scilicet pernicioso mendacio. 5 Unde Ricardus dicit hic: « Legimus in quibusdam sanctorum verbis imperfectos non dampnari mendacio, quando fit ab eis causa evadendi periculi (d), sed inter venialia deputari; perfectos vero, si opus fuerit, veritatem quidem tacere sed a verbis mendacii penitus cavere debere » [2]. 6 Ex quo, secundum Ricardum et sanctos, patet quod predictum mendacium, quod est veniale imperfectis, est mortale perfectis nisi fieret ex subitatione indeliberata. 7 Subdit etiam quod octo species criminum hic ponuntur ut impii ostendantur non pertinere ad numerum illorum qui octo beatitudinibus ditabuntur, quas Christus ponit Matthei V° [3]. 8 Istis enim (e) pars <erit> (f) in stagno et cetera, que scilicet pars est mors secunda.

 

(a) ego sitienti – unde subdit] om. B   (b) fugiunt] refugiunt B   (c) veneficis] veneficiis P   (d) periculi] periculum B   T   (e) enim] om. B   T   (f) erit] om. P

2. Ap 21, 6   3. Ap 21, 7 (Vulg. et ipse)   4. 8. Ap 21, 8

[1] Cfr. Eph 5, 5.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, ii (PL 196, col. 863 B-C).
[3] Cfr. Mt 5, 3-10.

614

<II.2. Secundo describitur sibi per angelum plenius,
ibi: Et venit unus de septem angelis>

1 Et venit unus de septem angelis. 2 Per hunc, secundum Ricardum, intelligitur universitas doctorum unanimis in fide et mi<ni>sterio (a) predicationis [1]; vel per hunc intelligitur sextus [f. 196ra] et etiam septimus.
3 Nota etiam quod sicut ille qui ostendit dampnationem meretricis fuit de septem habentibus phialas seu plagas [2], sic et iste qui ostendit hic gloriam sponse, quia ad eosdem iudices et zelatores spectat comminari et effundere graves sententias in dampnandos et promittere ac demonstrare premia electis danda.
4 Nota etiam, secundum Ricardum, quod multa ponuntur hic que magis spectant ad sanctorum presentia merita quam ad futura premia, quamvis intentio huius visionis sit describere supernum statum Iherusalem beate. 5 Cuius ratio, secundum eum, est ut dum de sanctorum magnificis virtutibus et meritis erudimur, celestia eorum premia sublimius admiremur [3].
6 Potest etiam secunda ratio dari, quia ordines et distinctiones seu differentias glorie beatorum seu sanctorum in gloria, secundum suas species et proprietates, non vidimus nec per univocas similitudines possumus hic speculari, saltem ad plenum. 7 Unde et Dionysius, libro De angelica hierarchia, astruit se non posse docere nec nos doceri proprias differentias et preeminentias angelicorum ordinum et hierarchiarum nisi solum per similitudines nobis expertas et familiares. 8 Et hinc est [f. 196rb] quod ex communibus donis gratie nobis notis, et in sacra scriptura in denominatione angelicorum ordinum positis, describit ordines eorum [4].
9 Tertia est ratio, ut simul describat ecclesiam secundum duplicem eius statum, scilicet glorie et gratie, et ut ex hoc concipiamus correspondentiam unius ad alterum tamquam premii ad meritum et e contrario. 10 Secundum enim differentias meritorum eorum (b) erit differentia premiorum.

 

(a) ministerio] misterio P   (b) eorum] om. B   T

1. Ap 21, 9

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, iii (PL 196, col. 864 A).
[2] Cfr. Ap 17, 1.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, v (PL 196, col. 867 C).
[4] Pseudo Dionigi Areopagita, De coelesti hierarchia, cap. I, § iii (PG 3, coll. 121 C-124 A; Roques-Heil-de Gandillac, pp. 72-73; Scazzoso-Bellini, pp. 79-80).

615

1 In hac igitur parte describit gloriam ecclesie sub typo civitatis nobilissime hedificate et illuminate et inhabitate et multis donis honorate et opulentate et irrigate et ab omni malo segregate.
2 Illuminationem autem tangit ibi: Et templum non vidi in ea; 3 inhabitationem vero et opulentationem ibi: Et ambulabunt gentes; 4 eius vero ab omni malo segregationem ibi: Nec intrabit in ea; 5 eius vero irrigationem et ex fructuosis arboribus ador<n>ationem (a) ibi: Et ostendit michi flumen; 6 iterum eius regiam inhabitationem et illuminationem replicat ibi: Et sedes Dei et Agni in illa erunt.

 

(a) adornationem] adorationem P

2. Ap 21, 22   3. Ap 21, 24   4. Ap 21, 27   5. Ap 22, 1   6. Ap 22, 3

616

1 Ne autem credatur ad litteram loqui de civitate lapidea vel aurea, ideo primo vocatur ab angelo sponsa uxor Agni. [f. 196va] 2 Sponsa quidem, quia Christo celesti sponso spirituali et nuptiali amore copulatur. 3 Uxor vero, quia per Christi gratiam ad multorum filiorum et bonorum operum spiritalem procreationem fecundatur.
4 Ut etiam designetur quod per nos nequimus ad tam altam eius contemplationem assurgere, nisi a Deo per angelorum suorum et per spiritalium doctorum ministerium suum (a) sublevemur in altum et magnum et solidum apicem contemplationis, ideo subditur: Et sustulit me, scilicet angelus, in spiritu, id est non corporaliter sed in spirituali visione, in montem magnum et altum.
5 Deinde demonstrat eam sibi sub typo civitatis, subdens: Et ostendit michi civitatem sanctam Iherusalem.
6 Ubi primo monstratur eius origo, cum dicit: descendentem de celo. 7 Secundo eius forma. 8 Tertio eius materia, ibi: Et erat structura muri eius.

 

(a) suum] om. B   T

1. 2. 3. Ap 21, 9   4. 5. 6. Ap 21, 10   8. Ap 21, 18

617

<tangit formam civitatis>

1 Formam autem tangit tam quoad eius splendorem quam quoad partium eius dispositionem et dimensionem, unde subdit: a Deo habentem claritatem Dei. 2 Dei dicit, quia est similis increate luci Dei tamquam imago et participatio eius. 3 Dicit etiam a Deo, quia ab ipso datur et efficitur. 4 Sicut enim ferrum in igne et sub igne et ab igne caloratur (a) et ignis [f. 196vb] speciem sumit, non autem a se, sic et sancta ecclesia accipit a Deo claritatem, id est preclaram et gloriosam formam et imaginem Dei, quam et figuraliter specificat subdens: Et lumen eius simile lapidi pretioso, tamquam lapidi iaspidis, sicut cristallum. 5 Lux gemmarum est eis firmissime et quasi indelebiliter incorporata, et est speculariter seu instar speculi polita et variis coloribus venustata et visui plurimum gratiosa. 6 Iaspis vero est coloris viridis; color vero seu claritas cristalli est quasi similis lune seu aque congelate et perspicue. 7 Sic etiam lux glorie et gratie est sensibus cordis intime et solide incorporata et variis virtutum coloribus adornata et divina munde et polite et speculariter representans et omnium virtutum temperie virens. 8 Est etiam perspicua et transparens non cum fluxibili vanitate, sed cum solida et humili veritate. 9 Obscuritas enim lune humilitatem celestium mentium designat.

 

(a) caloratur] coloratur B   T

1.Ap 21, 10-11   2. 3. 4. Ap 21, 11

618

<subdit de dispositione partium eius>

1 Deinde subdit de dispositione partium eius: Et habebat murum et cetera. 2 Ubi nota quod in describendo formalem dispositionem partium, incipit ab ultimo per medium ad primum, id est a muro [f. 197ra] per eius portas ad fundamentum [1]; ubi vero agit de materia, incipit a muro ac deinde agit de fundamento et postmodum de portis, tamquam ab extremis veniens ad medium [2]; utrobique autem incipit a muro (a), tamquam ab eo quod intrantibus vel extra aspicientibus occurrit primo. 3 Deinde vero agit de tota interiori civitate.
4 Nota etiam quod ad hedificandam urbem primo invenitur locus et fodiuntur fossata, secundo ibi ponuntur fundamenta et hedificantur muri, tertio statuuntur porte et hedificantur domus. 5 Primum autem horum pertinet ad primum statum, qui fuit ante Christum humanatum; secundum vero ad secundum, tertium autem ad tertium. 6 Primo enim electus est populus Israel, ut fieret in eo preparatio huius nobilis civitatis. 7 Secundo in adventu Domini electi sunt duodecim apostoli, ut essent in fundamentis (b) civitatis, et post ipsos filii in fide de populo gentili, ut transirent in muros civitatis. 8 Cum autem venerit tempus conversionis Israel et iterum totius orbis, tunc statuentur duodecim porte duodecim apostolis similes, per quas universus populus fidelis intret civitatem [3]. 9 Attamen in quolibet statu possunt omnes partes civitatis mistice adaptari, nec mirum, [f. 197rb] quia sicut diversa possunt significari per idem, sic unum et idem potest per plura significari. 10 Nam Christus est fundamentum secundum Apostolum, Ia ad Corinthios III°; 11 et porta seu hostium et etiam hostiarius, prout dicitur Iohannis X°; 12 et murus et antemurale, prout dicitur Isaie XXVI°. 13 Apostoli etiam fuerunt fundamenta ecclesie, prout dicitur ad Ephesios II°; fuerunt etiam porte per quas infideles intraverunt ad fidem et ecclesiam Christi. 14 Sed ad presens sufficit predictum modum tamquam principaliorem breviter exponere.
15 Dicit ergo: Et habebat murum magnum et altum. 16 Per magnum intelligit longum et latum, seu totum eius circuitum. 17 Sicut autem murus opponitur exterioribus et defendit et abscondit interiora, sic sancti martires et zelativi doctores et pugiles, qui opposuerunt se hostibus et eorum impugnationibus in defensionem fidei et ecclesie, fuerunt murus ecclesie magnus et altus. 18 Virtutes etiam hiis officiis dedicate sunt murus animarum sanctarum, qui quidem murus est ex lapide propter solidam virtutem sanctorum, et ex lapide iaspide propter virorem vive fidei, propter quam sunt zelati et passi et fortes effecti [4].

 

(a) ac deinde – a muro] om. B   (b) fundamentis] fundamento B

1. 15. 16. Ap 21, 12   10. 1 Cor 3, 11   11. Jo 10, 3.9   12. Is 26, 1   13. Eph 2, 20   18. Ap 21, 18

[1] Cfr. Ap 21, 12-14.
[2] Cfr. Ap 21, 17-21.
[3] Nota etiam quod ad aedificandam urbem primo invenitur locus et fodiuntur fossata – per quas universus populus fidelis intrabit civitatem] Baluzii-Mansi Miscellanea, 270 A-B, LIX.
Questa parte di esegesi appartiene a Gioacchino da Fiore, qui non citato, che la pone ad Ap 21, 21 (Et duodecim porte duodecim margarite sunt per singulas), luogo dove l’Expositio dell’abate calabrese è citata da Olivi, ma solo per un aspetto di dettaglio: « Ut autem constructionis huius urbis ordinem inquiramus, scimus quod qui novam urbem edificare proponit primo invenit locum in quo edificetur, deinde fodiens in altum per circuitum preparat valla in quibus iaciantur fundamenta, deinde iactatis fundamentis edificantur muri, novissime locatis in urbe portis edificantur domus. Primo ergo invenitur locus et fodiuntur sulci. Secundo ponuntur fundamenta et edificantur muri. Tertio statuuntur porte et edificantur domus. Horum primum pertinet ad primum statum, secundum ad secundum, tertium ad tertium. Primo etenim tempore electus est populus Israel ut fieret in eo preparatio huius nobilissime civitatis. Secundo in adventu Domini electi sunt duodecim apostoli, ut essent in fundamentis civitatis. Et post ipsos filii eorum et nepotes in fide de populo qui vocatur gentilis, facti et ipsi in spiritu filii patriarcharum, sicut et per Apostolum dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrae semen estis (Gal 3, 29); electi sunt, inquam, et ipsi ut transirent in muros Ierusalem, pro qua et passi sunt ludubria et verbera in corporibus suis adeo ut non diligerint animas suas usque ad mortem. Cum autem advenerit tempus illud de quo dicit Apostolus: Cecitas ex parte contingit in Israel donec plenitudo gentium intraverit, et tunc omnis Israel salvus fiet (Rm 11, 25-26), necesse erit ut statuantur etiam porte in muris per quas universus populus fidelis intret in civitatem reddens in ea Domino vota sua et offerens in ea sacrificium laudum » (cfr. Expositio, pars VIII, ff. 219vb-220ra).
[4] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 171ra-b; pars VIII, f. 218va-b.

619

1 Et (a) etiam habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum et Agni, scilicet insculpta [f. 197va] vel inscripta, quia supra petram Christum et supra fidem apostolorum fundata est multitudo militum Christi. 2 De quibus infra subditur quod sunt omni lapide pretioso ornata, quia in quolibet sanctorum apostolorum est et fuit ornatus omnium perfectarum virtutum. 3 Quia tamen in quolibet fuit singularis prerogativa alicuius gratie, ideo ad hoc designandum ibidem subditur: Fundamentum primum iaspis, secundum saphirus. 4 Libri correctores (b) [1] et antiquiores habent secundus in masculino genere, et sic a secundo usque ad duodecimum, quod fit vel quia fit relatio ad hoc nomen lapis ibi realiter subintellectum, vel quia fundamentum in greco dicitur esse masculini generis.
5 Igitur iaspis suo virore significat preeminentiam viroris fidei.
6 Saphirus autem, qui est similis sereno celo et, ut dicitur, radiis solis percussus emicat ardentem fulgorem, significat certam (c) et ferventem spem celestium.
7 Calcedonius, qui est similis pallenti igni, quasi lucerne, et fulgens magis sub divo quam in domo, significat caritatem corpus proprium macerantem et temporalium artitudinem et obscuritatem pro libertate celestium ilariter deserentem.
8 Smaragdus, qui est summe viriditatis, habens [f. 197vb] colorem purissimi olei, significat dulcorem et gratiosam contemperantiam pietatis seu misericordie.
9 Sardonix, qui inferius est niger et in medio candidus et superius rubeus, significat humilem castitatem ardenti devotioni seu amori Dei dedicatam, seu pulchram mixturam istorum trium.
10 Sardius, qui est coloris sanguinei et rubentis, significat fervens desiderium martirii et perfectam tolerantiam eius.
11 Crisolitus, qui fulget quasi aurum et scintillas emittit ardentes, designat ignitam Dei sapientiam et doctrinam a qua instar scintillarum procedunt verba flammantia.
12 Berillus, qui si positus fuerit in sexangula forma, lucet quasi aqua sole percussa, et qui tante caliditatis esse dicitur ut urat manum tenentis, designat perfectam activam, que suo exemplo accendit proximos ad sui imitationem.
13 Topazius, qui similis est auro purissimo et serenissimo celo, et super ceteros lapides splendens maxime cum tangitur solis splendore, et qui secundum Gregorium dicitur a « pan », quod est omne, pro eo quod omni colore resplendet [2], designat perfectam contemplativam.
14 Crisopassus, qui est coloris purpurei gutatus aureis gu-[f. 198ra]-tulis, designat zelum iustitie, cuius ira seu correctio est quasi purpurea et (d) sanguinea, sed auree caritatis gutulis ordinate permixta.
15 Iacinctus, qui est coloris cerulei et lucis purpuree, et aliquando nebulosus videtur aliquando purus, et qui mutat colorem cum aere, designat discretionem humilitate cerulea seu livida refertam et secundum exigentiam diversarum circumstantiarum se variantem et in quibusdam caute dubitantem et formidantem, in quo est quasi nebulosa, in quibusdam vero certam et claram.
16 Ametistus, qui est coloris purpurei habens similitudinem viole et rose, et qui flammulas aureas videtur emittere tenetque, secundum Papiam [3], principatum inter gemmas purpureas, designat perfectionem prelationis humilis ut viola et pro ardenti zelo et amore subditorum se omni morti et angustie exponentis et in ipsos verbo et exemplo flammas divine caritatis et sapientie effundentis.
17 Si quis autem diligenter attendat, inveniet quod a primo venitur ad secundum, et deinde ad tertium, et sic per ordinem usque ad ultimum et supremum, maxime quia perfectio prelationis  exigit [f. 198rb] predicta omnia preeminenter.
18 Sunt autem et alie proprietates istarum gemmarum, quibus omnibus (e) sanctorum merita multiformiter figurantur.

 

(a) et] est B   T   (b) correctores] correctiores T   (c) certam] ardentem B   (d) et] seu B   T   (e) omnibus] omnium B   T

1. Ap 21, 14   2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. Ap 21, 19   9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. Ap 21, 20

[1] Sui correctoria francescani (quello, più noto, di Guglielmo de la Mare e quelli attribuiti a Guglielmo Brito e a Gerardo da Huy), studiati da H. Denifle (Die Handschriften der Bibel-Correctorien des 13. Jahrhunderts, in “Archiv für Litteratur- und Kirchengeschichte des Mittelalters”, 4 [1888], pp. 263-311, 471-601), cfr. G. L. Potestà, I Frati Minori e lo studio della Bibbia. Da Francesco d’Assisi a Nicolò di Lyre, in La Bibbia nel Medioevo, a cura di G. Cremascoli e C. Leonardi, Bologna 1996 (La Bibbia nella storia), p. 277. Sull’uso di tali strumenti da parte di Olivi cfr. G. Dahan, L’exégèse des livres prophétiques chez Pierre de Jean Olieu, in A. Boureau – S. Piron (ed.), Pierre de Jean Olivi (1248-1298). Pensée scolastique, dissidence spirituelle et société (Études de philosophie médiévale, LXXIX), Paris 1999, pp. 95-97 (dove il « corrector solemnis », citato da Olivi, è identificato con Guglielmo de la Mare); J. Schlageter, in Petri Iohannis Olivi Expositio in Canticum Canticorum, Ad Claras Aquas, Grottaferrata, 1999 (Collectio Oliviana, II), p. 70 n. 157; Idem, in Petri Iohannis Olivi Lectura super Proverbia et Lectura super Ecclesiasten, Ad Claras Aquas, Grottaferrata, 2003 (Collectio Oliviana, VI), p. 35 n. 49 (in entrambi i casi l’autore propone di identificare con Peckham il « corrector solemnis »). Sulla questione, alquanto complessa, si formulano le seguenti considerazioni: a) nella Lectura super Apocalipsim, Olivi non cita mai un « corrector solemnis »; b) fa invece riferimento a « correctores periti », a « libri correctores » o a « quidam correctores » (cfr. ad Ap 22, 17, a proposito della lezione « Spiritus » al posto di « sponsus »), mostrando di conoscerne più d’uno, unitamente alla Glossa (citata, nello stesso luogo, con l’espressione « quidam habent »). Il modo di procedere di Olivi risulta più chiaro se si confrontano, ad esempio, i luoghi della Lectura nei quali è fatto riferimento ai « correctores » con il ms. Plut. XXV sin. 4, ff. 102ra-178va (Bandini, IV, 182) della Biblioteca Medicea Laurenziana di Firenze. Tale codice esisteva a Santa Croce allorché Olivi vi insegnò (1287-1289), in quanto entrato nel convento nel 1279 (apparteneva a frate Illuminato dei Caponsacchi: cfr. Ch. T. Davis, The early collection of Books of S. Croce in Florence, in “Proceedings of the American Philosophical Society”, 107/5 [1963], pp. 401-402). Esso contiene, tra l’altro, un correctorium il cui incipit (« Litterarum sacrarum latino interprete beato Ieronimo in epistula … ») appartiene al gruppo D identificato dal Denifle (pp. 265, 295-297, 545) come riferibile al « sapientissimus homo » di cui parla Bacone (alcuni manoscritti del gruppo fanno il nome di Guglielmo de la Mare, † 1298). Il Davis, nello studio sopra citato, definisce tale correctorium come glosse bibliche anonime, ma in altro successivo sembra attribuirlo a Guglielmo de la Mare (cfr. Ch. T. Davis, L’istruzione a Firenze nel tempo di Dante [1965], trad. it. in L’Italia di Dante, Bologna 1988, p. 148). Di Guglielmo il ms. santacrociano contiene anche il Tractatus de litteris et vocabulis hebraeis et graecis, che segue il correctorium. Lo stesso ms. presenta pure l’introduzione (« Cum animadverterem quam plurimos se miscere questionibus infinitis ») del correttore che fa capo al gruppo E, come stabilito dal Denifle. Dal confronto con la parte relativa all’Apocalisse (ff. 173vb-174vb), che precede quella relativa ai Maccabei, emerge che Olivi segue il correctorium puntualmente, citandolo talora alla lettera (es. ad Ap 18, 12, “et omne lignum thimum”: Par. lat. 713, f. 178va – Plut. XXV sin. 4, f. 174va, rr. 18-19; ad Ap 18, 17, “et omnes qui in locum”: Par. lat., f. 179ra – Plut., f. 174va, r. 21; ad Ap 21, 19, “secundum saphirus”: Par. lat., f. 197va – Plut., f. 174vb, r. 8). Ma ciò che più rileva è che in due casi nei quali non lo segue (ad Ap 14, 18, “super ignem”: Par. lat., f. 158ra – Plut., f. 174rb, rr. 32-33; ad Ap 19, 15, “Et de ore eius”: Par. lat., f. 184vb – Plut., f. 174va, r. 36), Olivi citi a sostegno Riccardo di San Vittore, che si mostra pertanto autore non solo nel modo dell’esegesi, ma anche nella definizione del testo.
[2] S. Gregorii Magni, Moralia in Iob, libri XI-XXII (CCSL, CXLIII A), lib. XVIII, cap. LII, 14-17 (n. 84), p. 947 (= PL 76, col. 89 A).
[3] Papias vocabulista, p. 19a-b: « Amethistus lapis indicus inter purpureas gemmas tenens principatum, non ex toto igneus. Amethistus praecipuus colore uiolaceus flammas euibrat aureas notulasque purpureas, praetendit cor humilium Christo commorientium ».

620

1 Angelus vero habens mensuram arundineam auream designat rectores et doctores, qui in exemplari opere et potestate regendi et docendi habent sapientiam scripture sacre, que per sonum predicationis et per humilem sensum proprie fragilitatis et vacuitatis sive nichilitatis est arundo, et per fulgorem divine cognitionis est aurea. 2 Per hanc autem metiuntur civitatem et murum et portas, tum quia docent horum regularem et virtualem mensuram, tum quia sub certa discretionis regula et mensura regunt totam ecclesiam et eius introitus et exitus et mirabilem (a) clausuram.

 

(a) mirabilem] muralem B   T

1. Ap 21, 15

621

1 Et civitas in quadro posita est, id est habens quattuor latera muri sub figura quadranguli iuncta, per quod designatur solida quadratura virtutum.
2 Longitudo eius tanta est quanta et latitudo (a), id est quattuor latera eius sunt equalia. 3 Nam duo sunt longitudo eius et alia duo sunt eius latitudo. 4 Civitas enim beatorum quantum de Deo et bonis eius videt tantum amat, [f. 198va] et ideo quantum est in visione longa tantum est in caritate lata; quantum etiam est in longitudinem eternitatis immortaliter prolongata, tantum est iocunditate glorie dilatata.
5 In vita autem ista non sunt hec communiter equalia, nisi forte in illis perfectis qui quantum cognoscunt vel credunt tantum amant, et quantum per spem in bona eterna protenduntur tantum gaudio dilatantur. 6 In beatis etiam (b) prudentia et fortitudo et iustitia et temperantia sunt equales. 7 Hec enim sunt quattuor latera civitatis.
8 Nota quod quia hic agit solum de quadratura non facit mentionem de altitudine, sed paulo post, agens de totali mensura civitatis, dicit quod longitudo et latitudo et altitudo eius equalia sunt. 9 Nam quantum per visionem et amorem protenditur in longum et latum, tantum elevatur in altam laudem et reverentiam Dei et in altum superexcessum apprehensionis et degustationis sublimis maiestatis Dei. 10 Secundum etiam mensuram sue caritatis et tensionis Dei est altitudo sue dignitatis et auctoritatis, quod non est communiter in hac vita, nisi in desiderio et in spe pertingendi ad consumatam mensuram patrie. 11 Aliter enim se habet omne edificium in suo initio et aliter in suo fine perfecto.

 

(a) eius – latitudo] om. B   (b) etiam] om. B   T

1. 2. 8. Ap 21, 16

622

1 Et mensus est civitatem [f. 198vb] Dei cum arundine per stadia duodecim milia. 2 Stadium est spatium in cuius termino statur vel pro respirando pausatur, et per quod curritur ut bravium acquiratur, secundum illud Apostoli Ia ad Corinthios, capitulo IX°: Nescitis quod hii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium?, et ideo significat iter meriti triumphaliter obtinentis premium. 3 Cui et congruit quod stadium est octava pars miliarii, unde designat octavam resurrectionis. 4 Octava autem pars miliarii, id est mille passuum, sunt centum viginti quinque passus, qui faciunt duodecies decem et ultra hoc quinque; in quo designatur status continens perfectionem apostolicam habundanter implentem decalogum legis, et ultra hoc plenitudinem quinque spiritualium sensuum et quinque patriarchalium ecclesiarum.
5 Secundum autem Ioachim, designat duodecim turmas sanctorum martirum designatas per duodecim milia signatos ex unaquaque duodecim tribuum Israel, qui numerus demonstrat longitudinem et latitudinem et altitudinem esse equales. 6 Si enim duodecies duodecim milia dividas in quattuor partes, erunt in singulis triginta sex milia, id est sexies sex milia. 7 Si enim senarius est per se simpliciter perfectus, multo magis est cum per reflexionem sui in se ipsum est in altum auctus. 8 Et secundum hoc ubique per latera longitudinis et latitudinis et per altitudinem ipsorum invenies [f. 199ra] sex gradus. 9 Tanta autem equalitas designat summam concordiam beatorum in regno Dei [1].
10 Quod autem subdit: Et mensus est muros eius centum quadraginta quattuor cubitorum, pro singulis millenariis singuli cubiti accipiendi sunt, ut illud esse videatur numerus perfectus in sanctorum collegiis quod circa murorum spatia cubitus in mensura [2].
11 Quod autem dicitur mensura hominis, que est angeli, ostendit esse mensuram unam angelorum et sanctorum hominum, 12 iuxta illud Deuteronomii XXXII°: Constituit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei [3], secundum litteram septuaginta [4]. 13 Et Matthei XXII°, dicit Christus quod sancti in resurrectione erunt in celo sicut angeli Dei, 14 et Luche XX° dicit quod sunt equales angelis.

 

1. Ap 21, 16 (Vulg. de arundine)   2. 1 Cor 9, 24   10. 11. Ap 21, 17   12. Dt 32, 8   13. Mt 22, 30   14. Lc 20, 36

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VIII, ff. 217vb-218rb.
[2] Ibid., f. 218va.
[3] Ibid.
[4] La Vulgata reca « populorum » anziché « gentium » e  « filiorum Israel » anziché « angelorum ».

623

1 Si obicias quod civitas habens duodecim milia stadia non potest contineri infra muros centum quadraginta quattuor cubitorum, ad hoc est triplex responsio.
2 Prima est quod sola urbs non dicitur habere duodecim milia stadia, sed urbs cum suis suburbanis et territoriis.
3 Secunda est quod quando muri dicuntur habere centum quadraginta quattuor cubitos subintelligatur milia, ut sint centum quadraginta quattuor milia, et tunc unicuique stadio correspondent duodecim cubiti. 4 Vel si quodlibet latus muri habuit centum quadraginta quattuor cubitos, tunc unicuique stadio competunt quadraginta octo cubiti. 5 Si tamen cubiti geometrici sumantur, quorum unus habet novem cubitos communes, tunc [f. 199rb] unicuique stadio competerent quadringenti triginta duo cubiti.
6 Tertia est quod in visionibus propter diversa misteria potest una vice videri unum et alia vice aliud, quod secundum rem non potest simul esse cum primo, sicut super Ezechielem de quattuor rotis Ezechielis secundum unam opinionem ostendi [1].
7 Nota tamen quod si quodlibet latus habuit centum quadraginta quattuor cubitos, tunc videtur quod spatium a porta ad portam et a portis extremis ad angulos lateris habuit triginta sex cubitos. 8 Nam quater triginta sex faciunt centum quadraginta quattuor. 9 Si vero quattuor latera insimul habuerunt tantum centum quadraginta quattuor cubitos et unumquodque latus triginta sex, tunc a porta ad portam essent novem cubiti, et consimiliter a portis extremis usque ad angulos lateris. 10 Nam quater novem faciunt triginta sex, sed tunc semper mensura hec inciperet a medio porte, quia spatium portarum includeretur infra triginta sex cubitos lateris.
11 Quilibet autem istorum modorum et numerorum est aptus misteriis. 12 Consimiliter etiam potes videre quod, secundum litteralem corticem huius visionis, non sufficiunt duodecim lapides pro fundamentis muri tante civitatis, et maxime tales quales communiter sunt duodecim gemme hic nominate. 13 Una etiam margarita vel duodecim [f. 199va] communiter non sufficerent, ne dicam pro magna, nec etiam pro minima porta tante urbis. 14 Unde patet quod in visionibus multa monstruosa vel inusitata cum usitatis miscentur, prout expedit misteriis et sublevationi contemplantium vel legentium in stuporem, et ut ex hoc magis pateat (a) ea que monstrantur potius esse mistica quam litteralia.

 

(a) pateat] pateant B   T

1. Ap 21, 16-17

[1] Cfr. Olivi, Lectura super Ezechielem, f. 127va-b: « Aliquibus tamen videtur quod, sicut in multis visionibus, contingit quod videntur sic hominibus aliqua que nullo modo sic sunt in re nec sic esse possunt. Vidi enim aliquem cui in visione misterium beatissime Trinitatis ostensum fuit sub specie trium personarum sibi consimilium, ita quod sibi videbatur quodam intimo sensu quod essent tria et unum, sive simul hoc sibi videretur sive successive. Sepe etiam enim contingit in sompniis quod videtur sibi de se vel de alia re quod modo sit homo et statim post, nulla preimaginata mutatione, sibi vide<tur> quod sit leo et sic de aliis. Aliquando etiam homo sompniat se esse mortuum et simul cum hoc sompniat se quoad multa tamquam vivum, utpote [f. 127vb] loquentem vel euntem vel dolentem et cetera. Sic igitur dicunt isti quod videtur contigisse in hac visione, ita quod videbantur sibi quattuor rote sic esse quattuor quod et una, sive in eadem hora hoc sibi videretur sive nunc viderentur sibi esse quattuor et statim post, nulla preimaginata in eis mutatione, viderentur sibi esse una et e contrario. Et sic consimiliter quod nunc videbantur sibi esse site in quattuor locis distinctis et statim post quod essent simul, ita quod una contineretur infra alteram. Quamvis autem primus modus magis consonet possibilitati rei et communi cursui ymaginantium, iste tamen magis consonat veritati misteriorum. Scriptura enim sic est vere una quod est <nature ?> quadriformis, et Christi persona sic est una quod habet quattuor status. Et sic de aliis consimilibus misteriis. Divinarum illustrationum altitudini non enim videtur impossibile quin Deus tali modo possit  multa revelare ».

624

1 Item murus habebat portas duodecim et in portis angulos duodecim <et> (a) nomina scripta, que nomina sunt duodecim tribuum filiorum Israel. 2 Ab oriente porte tres, ab aquilone porte tres, ab austro porte tres et ab occasu porte tres. 3 Et infra, ubi agitur de materia earum, dicitur: Et duodecim porte duodecim margarite sunt per singulas, id est, secundum Ricardum [1] et Ioachim [2], in unaquaque porta sunt duodecim margarite. 4 Contra hoc tamen videtur esse id quod mox subditur, scilicet: et singule porte erant ex singulis margaritis. 5 Unde secundum litteram potius videtur esse sensus quod singula porta erat una margarita, ita quod duodecim porte erant duodecim margarite. 6 Potest tamen pro primo sensu dici quod quelibet porta erat ex una magna margarita cui duodecim minores erant incastate. 7 Vel, prout super Ezechielem dixi [3], quod non potest esse in re potest videri [f. 199vb] in visione, et secundum hoc potuit uno modo videri una porta quod esset una margarita et alio modo quod essent duodecim.

 

(a) et] om. P

1. Ap 21, 12 (Vulg. que sunt nomina)   2. Ap 21, 13   3. 4. Ap 21, 21

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, vi (PL 196, col. 872 B).
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VIII, f. 220ra.
[3] Cfr. supra, § 623, nt. 1.

625

1 Sciendum igitur quod, licet per apostolos et per (a) alios sanctos secundi status generalis ecclesie intraverit multitudo populorum ad Christum tamquam per portas civitatis Dei, nichilominus magis appropriate competit hoc principalibus doctoribus tertii generalis status, per quos omnis Israel et iterum totus orbis intrabit ad Christum. 2 Sicut enim apostolis magis competit esse cum Christo fundamenta totius ecclesie et fidei christiane, sic istis plus competet (b) esse portas apertas et apertores seu explicatores sapientie christiane. 3 Nam, sicut arbor dum est in sola radice non potest sic tota omnibus explicari seu explicite monstrari sicut quando est in ramis et foliis ac floribus et fructibus consumata, sic arbor seu fabrica ecclesie et divine providentie ac sapientie in eius partibus diversimode refulgentis et participate non sic potuit nec debuit ab initio explicari sicut in sua consumatione poterit et debebit. 4 Et ideo sicut ab initio mundi usque ad Christum crevit successive illuminatio populi Dei et [f. 200ra] explicatio ordinis et processus totius Veteris Testamenti et providentie Dei in fabricatione et gubernatione ipsius, sic est et de illuminationibus et explicationibus christiane sapientie in statu Novi Testamenti [1].

 

(a) per] om. B   T   (b) competet] competit B   T

[1] Cfr. P. Vian, Tempo escatologico e tempo della Chiesa: Pietro di Giovanni Olivi e i suoi censori. Tempo escatologico e tempo della Chiesa: Pietro di Giovanni Olivi e i suoi censori, in Sentimento del tempo e periodizzazione della storia nel Medioevo, Atti del XXXVI Convegno storico internazionale. Todi 10-12 ottobre 1999, Spoleto 2000 (Centro Italiano di Studi sul Basso Medioevo – Accademia Tudertina / Centro di Studi sulla Spiritualità Medievale dell’Università degli Studi di Perugia), p. 164, nt. 70: « Le due immagini – la costruzione di una città, lo sviluppo di un albero – applicate al decorso della storia della Chiesa non sembrano avere precedenti patristici, cfr. H. Rahner, Simboli della Chiesa. L’ecclesiologia dei Padri, Roma 1971 (Biblioteca di cultura religiosa. Serie 2, 50) [edizione originale: 1954]. Il concetto, se non il termine, di “fabrica ecclesiae” (ma a proposito della dedicazione di una chiesa e con uno slittamento al piano morale) è già agostiniano (Serm. 337; PL 38, 1475) ma ricorre raramente nei testi della Patrologia Latina e mai comunque – mi sembra – nell’accezione oliviana. All’edificazione della “civitas ecclesiae” fa riferimento Rabano Mauro nei Commentaria in Ecclesiasticum (PL 109, 1037) ». Gioacchino da Fiore, senza parlare di « fabrica ecclesiae », usa l’immagine della costruzione di una città.

626

1 Quod autem hic per duodecim portas magis designentur illi per quos duodecim tribus Israel intrabunt ad Christum, patet ex hoc quod dicit nomina duodecim tribuum Israel esse scripta in hiis duodecim (a) portis, 2 sicut nomina duodecim apostolorum et Agni sunt scripta in fundamentis [1]. 3 Unde bene dicuntur esse margarite et ex margaritis, quia singulari cordis et corporis munditia et castimonia candescent tamquam ex rore celitus (b) concepti et coagulati. 4 Margarite enim dicuntur in conchilibus formari ex rore celesti eis imbibito. 5 Sicut etiam margarite sunt parvule, sic ipsi erunt per evangelicam humilitatem et paupertatem parvuli.

 

(a) duodecim] om. B   (b) celitus] celico B   T

1. Ap 21, 12   2. Ap 21, 14   3. Ap 21, 21

[1] Sciendum igitur quod licet per Apostolos (f. 199vb) – sicut nomina duodecim Apostolorum et agminum sunt scripta in fundamentis] Baluzii-Mansi Miscellanea, 270 B, LX: « Temerarius, erroneus, et blasphemus quantum ad hoc quod dicit quod magis appropriate et plus competit doctoribus tertii generalis status, qui est sextus et septimus specialis, esse portas introducentes apertas et apertores seu explicatores sapientiae Christianae quam Apostolis ».

627

1 Secundum autem Ioachim, duodecim margarite per singulas portas, que sunt simul centum quadraginta quattuor seu bis septuaginta duo, erunt adiutores eorum in predicatione evangelii. 2 Sicut enim spiritus Helie petitur ab Heliseo duplex, sic in tertio statu colligente simul plenitudinem Israelis et gentium duplicabuntur septuaginta duo, qui numerus fuit simpliciter sub [f. 200rb] Moyse septuaginta duos (a) seniores ex <duodecim> (b) tribubus eligente [1] 3 et in primo Christi adventu (c) septuaginta duos discipulos cum duodecim apostolis ad evangelium destinante [2]. 4 Possunt etiam per has duodecim margaritas designari duodecim privilegia puritatis perfecte.

 

(a) qui numerus – septuaginta duos] om. B   (b) duodecim] septem P   (c) adventu] statu B   T

2. 4 Rg 2, 9   3. Lc 10, 1

[1] Cfr. Ex 24, 1; Nm 11, 16.
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VIII, f. 220ra-b.

628

1 Secundum autem Ricardum [1], per duodecim angulos cuiuslibet porte intelliguntur universi minores et meritis occultiores, quia angulus occultum significat, et duodenarius universitatem.
2 In scripturis tamen sepe angulus sumitur pro fortitudine et ornatu, quia in angulis domorum, in quibus parietes coniunguntur, est fortitudo domus. 3 Unde Christus dicitur esse factus in caput anguli et lapis angularis; 4 et Iob I° dicitur ventus <concussisse> (a) quattuor angulos domus ut dirueret ipsam domum; 5 et Zacharie X°, ubi agitur de futura fortitudine et victoria regni Iude, dicitur quod ex ipso erit angulus et paxillus et archus prelii, id est robusti duces qui erunt aliorum sustentatores sicut angulus et paxillus; 6 et Sophonie I° dicitur quod dies ire erit super civitates munitas et super angulos excelsos, 7 et capitulo III° dicitur: Disperdidi gentes et dissi-[f. 200va]-pati sunt anguli earum, id est robusti duces earum; 8 et Io Regum XIIII°: dixit Saul: Applicate huc universos angulos populi et cetera.
9 In ornatu vero sunt angulares prominentie que fiunt in columpnis et portis, unde IIIo Regum VI° dicitur quod Salomon in ingressu sancti sanctorum fecit postes angulorum quinque, in quibus scilicet postibus hostia figebantur. 10 Unde et Ricardus, in quodam tractatu de templo exponens hoc, dicit quod postes aliquando ita dolantur ut habeant angulos quattuor et aliquando quinque et aliquando senos aut septenos aut etiam octenos [2]. 11 Potest ergo hic sumi duodenarius angulorum pro redundanti ornatu virtutum sub discreta et subtili incisione exterius prominentium, aut ultra hoc pro perfectis sociis unicuique duodecim portarum, id est principalium ducum et doctorum, annexis, iuxta quod Luchas et Silas et Titus et Thimoteus et Dionysius et consimiles erant apostolo Paulo connexi et in officio predicationis et regiminis cooperantes.

 

(a) concussisse] contulisse P

1. Ap 21, 12   3. Mt 21, 42; Mr 12, 10; Lc 20, 17; Ac 4, 11; Eph 2, 20; 1 Pt 2, 7; cfr. Ps 117, 22   4. Jb 1, 19   5. Zc 10, 4   6. Sph 1, 15-16   7. Sph 3, 6   8. 1 Rg 14, 38   9. 3 Rg 6, 31

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, iv (PL 196, col. 866 A-B).
[2] Riccardo di San Vittore, Expositio difficultatum suborientium in expositione tabernaculi foederis, II, De templo Salomonis ad litteram (PL 196, col. 229 D).

629

1 Erant etiam in quolibet quattuor laterum muri tres porte ut, secundum Ioachim, in singulis partibus fulgeat misterium Trinitatis [1].
2 Tres etiam porte sunt ab oriente, [f. 200vb] ad aperiendum intelligentiam nostre creationis et redemptionis et regenerationis per sacramentalem gratiam Christi incarnati. 3 Hec enim tria sunt in nostro oriente.
4 Tres etiam sunt ab aquilone, ad aperiendum aquilonarem algorem et procellam et obscuritatem hostilium temptationum et certaminum, que sunt principaliter a tribus, scilicet a carne et mundo et diabolo, 5 seu a concupiscentia carnis et a concupiscentia oculorum et superbia vite, seu ab errore et favore et terrore. 6 Error enim seductorius impugnat veritatem et eius intelligentiam, favor autem mundanus et adulatorius allicit et inficit voluntatem, terror autem comminatorius et malignus inducit pusillanimitatem et fugam et frangit constantiam. 7 Unde primum est proprie <contra> (a) rationalem, secundum contra concupiscibilem, tertium vero contra irascibilem.
8 Sunt etiam tres a meridie, ad aperiendum ardentem Christi caritatem, et eius superexcessivam et incomprehensibilem claritatem, et ineffabilem et immensam iocunditatem et felicitatem et satietatem et ebrietatem. 9 Hec enim sunt tria meridionalia, que Canticorum I° petit sponsa cum ait: Indica michi ubi pascas, ubi cubes in meridie.
10 Tres etiam sunt ab occasu, ad aperiendum nostre peccabilitatis [f. 201ra] seu pronitatis miserabilem fragilitatem, et nostrarum culparum horribilem deformitatem et gravitatem, et penarum iudicialium sibi debitarum et comminatarum terribilem et intolerabilem infinitatem seu eternitatem. 11 Hec enim tria sunt occidentalia.
12 Vel ille sunt ab oriente per quas intrabunt populi qui primo convertentur; ille vero erunt in occidente per quas intrabunt illi qui ultimo convertentur; relique vero erunt in medio, ita quod aquilonares sint ad introducendum seu convertendum gentes ferociores et magis hostiles, australes autem sint ad introducendum faciliores et dispositiores ad clariorem et ardentiorem fidem et caritatem. 13 Et forte secundum hoc Latini primo intrabunt quasi ab oriente, secundo Greci quasi a meridie, tertio Sarraceni et Tartari quasi ab aquilone, quarto Iudei quasi ab occidente. 14 Vel, ad litteram, quidam doctorum insistent principalius predicationi versus plagam orientalem, quidam autem versus occidentalem, et sic de aliis.

 

(a) contra] om. P

2. 4. 8. 10. Ap 21, 13   5. 1 Jo 2, 16   9. Cn 1, 6

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VIII, f. 220va.

630

1 Postquam autem dixit quod materia muri erat ex iaspide, dicit: Ipsa vero civitas, scilicet erat aurum mundum simile vitro [f. 201rb] mundo. 2 Et infra, postquam egit de materia portarum, subdit: Et platea civitatis, scilicet erat, aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. 3 Et forte secundum litteram primum dixit de domibus ex quibus constabat civitas, ultimum vero de toto fundo seu planitie intra muros contenta. 4 Per utrumque autem designatur generalis ecclesia et principaliter contemplativorum, sicut per muros militia (a) martirum et pugilum seu defensorum interioris ecclesie, que est per unitatem concordie civitas, id est civium unitas, et per fulgorem divine caritatis et sapientie aurea, et per puram confessionem veritatis propria peccata clare et humiliter confitentis et nichil falso simulantis est similis vitro mundo, 5 et per latitudinem caritatis et libertatem ac communitate<m> (b) evangelice paupertatis est platea celis patula, non tectis clausa, nec domibus occupata, nec domorum distinctionibus divisa, nec isti vel illi instar domorum appropriata, sed omnibus communis et indivisa. 6 Et quia in tertio generali statu, statutis duodecim portis eius, fulgebit singulariter evangelica paupertas et contemplatio, ideo non fit mentio de platea nisi post portas, et ubi mox subditur [f. 201va] quod solus Deus est templum et sol huius civitatis. 7 Unde et platea non solum dicitur esse aurum simile vitro mundo, id est perspicuo et polito et nulla macula vel pulvere obumbrato, 8 sed etiam dicitur esse sicut vitrum perlucidum, id est valde lucidum, quia tunc maior erit cordis et oris puritas et clarior veritas. 9 In ecclesia vero beatorum erit tanta, ut omnia interiora cordium sint omnibus beatis mutuo pervia et aperta.
10 Nota quod, secundum doctrinam Dionysii in libro De angelica hierarchia sane et subtiliter intellectam, hii qui fuerunt fundamenta vel porte in statu meriti seu gratie multo gloriosius hec erunt in statu premii et glorie. 11 Quamvis enim totus habitus glorie inferiorum sit immediate a Deo, sic tamen erit connexus glorie suorum superiorum ac si in ipsa fundetur et conradicetur, sicut secundaria membra corporis quasi fundantur et radicantur in virtute cerebri, cordis et <e>patis (c). 12 Inferiores etiam mi<ni>sterialiter (d) iuvabuntur per (e) intermediam gloriam superiorum, quasi per specula clara et quasi per vitrum perspicuum et quasi per portas intrent in clariorem et altiorem actum visionis et fruitionis Dei [1]. 13 Qualiter autem hoc sit et esse possit declaravi plenius in Lectura super librum angelice hierarchie prefate [2].

 

(a) militia] milia B   T   (b) communitatem] communitate P   (c) epatis] capitis ca exp. P  epatis B  capitis T   (d) ministerialiter] misterialiter B   P   T   (e) per] ut praem. B   T

1. 4. 7. Ap 21, 18   2. 5. 8. Ap 21, 21   6. Ap 21, 22-23

[1] Cfr. Pseudo Dionigi Areopagita, De coelesti hierarchia, cap. III, § i-iii (PG 3, coll. 164 D-168 A; Roques-Heil-de Gandillac, pp. 87-89; Scazzoso-Bellini, pp. 89-92).
[2] Cfr. Fr. P. I. Olivi quaestio de angelicis influentiis (premessa alla Lectura super librum angelice hierarchie), ed. F. Delorme in S. Bonaventurae … Collationes in Hexaëmeron et Bonaventuriana quaedam selecta, Ad Claras Aquas, Florentiae, 1934 (Bibliotheca Franciscana Scholastica Medii Aevi, 8), pp. 374-375, 378: « Quarto, ex parte ordinis et connexionis caelestis, immo et universae hierarchiae. Omnis enim hierarchia seu omnis universitas et omne totum quanto maiorem et intimiorem et nobiliorem connexionem et connexivum ordinem habet in suis membris et partibus, tanto ipsa est stabilior, perfectior et pulcrior; sed nobilior et essentialior ordo et connexio, qui sit aut esse possit in aliquibus ad unum finem ordinatis, est quod ordinato modo ad illum finem et respectu illius finis sibi invicem subordinentur et connectantur; sic enim videmus in connexione diversarum artium seu diversorum habituum seu diversorum actuum ad unum principalem finem ordinate tendentium. Si ergo omnes beati ad unum Deum et ad eius visionem et gloriam tamquam ad principalissimum finem sunt ordinati, ergo quanto intimius et fortius respectu illius finis et ad illum finem sibi invicem connectentur, tanto eorum hierarchia erit perfectior. Sed quanto fortius et multiplicius unus per alterum trahetur ad illum finem, tanto ceteris paribus ista connexio erit maior et tanto plus sapiet modum et speciem huius connexionis, quia in coordinatione plurium ad unum finem illud quod est fini propinquius habet quasi rationem medii et reductivi respectu illius quod est remotius, ita quod illo mediante ipsum remotius attingit illum finem: ut, verbi gratia, actio pigmentarii per intermediam actionem medici pertingit ad sanationem infirmi; sic etiam actio aedificatoris navium per intermediam actionem nautarum attingit suum finem ultimum; sic etiam virtutes et earum actiones per caritatem et eius actum attingunt ordinem finis ultimi. Non autem intendo quod in istis exemplis sit plena similitudo, quin potius valde sunt defectiva […] Si dicatur quod connexio huiusmodi causalitatum et cooperationum respectu substantialis gloriae non potest dari in beatis post acquisitionem gloriae consummatae, quia ex tunc nihil de novo acquirent, etsi dari eis potuit in hora acquisitionis, dicendum ad hoc quod, sicut in corpore glorioso est dare connexionem membrorum ad unum cor et ad unum caput multo perfectiorem quam nunc et tamen tunc non acquirent novum nutrimentum aut novam perfectionem – erit enim ibi connexio mutuae et connaturalis colligantiae et dependentiae et connexio continuationis et conservationis influentiae prius datae et acquisitae, ac per consequens et connexio causalitatis perfectae: non enim est minor perfectio eumdem effectum in tota sua perfectione semper continuare quam ipsum de novo generare et successive ad consummationem perducere –  sic suo modo potest dari in proposito saltem post diem iudicii ».
Chi, esaltata al di sopra delle gerarchie angeliche, riceve immediatamente i segreti e le illuminazioni divine prima di ogni altro, e può perciò esaltare e trarre gli angeli alla lode di Dio più di ogni altro, è la Vergine. Ella si volge alla persona del Verbo come al proprio figlio naturale: lo ama, lo gusta e lo vede come figlio, e si vede da lui guardata, onorata e amata come madre. Ella ama gli angeli come ‘figli del suo figlio’: « Praeterea, constat secundum fidem Ecclesiae quod Mater Dei est super omnes ordines angelorum exaltata; ergo ipsa prius et immediatius et copiosius et virtuosius suscipit divina secreta et divina lumina quam aliquis eorum; ergo plus potest influere et revelare quam ipsi. – Praeterea, constat quod mens Matris Dei fertur in personam Verbi tamquam in proprium et naturalem filium: amat enim et gustat et videt eum ut filium et videt se ab eo aspici et honorari et amari ut matrem; hoc autem nullus angelus potest aut potuit in se ipso experiri, nunc autem huiusmodi vident et experiuntur in ipsa; sed haec non potest quis videre et amare et experiri quin eo ipso aliquid altius experiatur de secretis divini amoris et splendoris. – Praeterea, constat quod anima Virginis incomparabiliter ferventius et altius amat et laudat Deum quam aliquis angelorum; ergo fortius potest alios inflammare et cohortari et trahere ad hoc ipsum. Nec solum sequitur quod hoc plus possit, sed etiam quod plus hoc facere velit. Numquid enim ipsa aspiciens omnes angelos, quos diligit ut suos filios et ut filios filii sui, invitat et trahit ad laudem et amorem filii sui tam exemplo quam efficaci auxilio? Aut numquid ipsi, videntes in ea Dei amorem et iubilum eis ab initio inexpertum, assurgunt ad aliquam Dei laudem ad quam non assurgebant prius quam hoc experirentur in ea? » (ibid., pp. 402-403).
Cfr. ancora, dalla Lectura super librum angelice hierarchie cap. I (Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, ms. Urb. lat. 480, f. 132rb): « Ad quod sciendum quod sicut sol in se manens unus apparet in pluribus speculis secundum proportionem illorum, ita quod intuentibus videtur multiplicatus et quasi in alio situ positus, sic Deus in qualibet creatura et in quolibet suo effectu iuxta proportionem illius refulget et precipue in mentibus donis gratie ei coniunctis, et ex hoc est quod sicut eius effectus ordinate ab eo descendunt, sic ipse ordinate in eis refulget et in eis existit. Magis enim refulget in superioribus quam in mediis et in mediis plusquam in extremis, secundum quod magis et minus participatur ab eis. Unde sicut oculo soli propinquo sol maior esse videtur quam oculo plus distanti, et iterum illi plusquam remotissimo, sic est de oculis intellectualibus differentium graduum et proportionum respectu visionis Dei. Et hec est causa quare Deus secundum processum et ordinem ipsum participantium videtur a sua altitudine semper magis ac magis descendere et a sua unitate et simplicitate semper magis distrahi et multiplicari, cum tamen hoc non sit nisi solum ex hoc quod unicuique adest et in unoquoque refulget secundum proportionem uniuscuiusque ».

631

<tangit illuminationem civitatis>

1 Et templum non vidi in ea et cetera. 2 Hic agit [f. 201vb] de sacro cultu et lumine quo civitas beatorum colit Deum et videt ipsum et omnia in ipso. 3 Prius enim egit de formali et intrinseca luce et claritate eius [1], hic vero de fontali obiecto et radio in quo Deum et omnia videbit. 4 Que quidem visio est summa et ultimata (a) illuminatio beatorum; beatificus autem actus caritatis spectat magis proprie ad cultum et sacrificium templi, quamvis utrumque in utroque comprehendatur, quia neutrum absque altero est perfectum etiam in propria specie sua.
5 Quia ergo Deus non videbitur ibi per specula quasi absens, immo aspectus beatorum immediate figetur in ipsa luce, que est Deus, et in ea et per eam videbit limpidissime omnia, et consimiliter totus affectus erit immediate et intime Deo invisceratus et in ipso tamquam in templo inhabitans, et ibidem se totum Deo continue offerens et ipso (b) infinitissimo igne increate caritatis Dei semper erit in Dei holocaustum incensus, ibique semper Deum indicibili iubilo laudans, idcirco dicitur hic quod solus Deus erit templum et sol civitatis beate, ita quod non egebit sole scripturarum Novi Testamenti neque luna Veteris Testamenti aut quacumque consimili scriptura vel doctrina sicut hic eget.
6 Quia vero utrique predictorum actuum, scilicet beate dilectionis et visi-[f. 202ra]-onis, vehementer cooperabitur meritum et gloria Christi in quantum homo, ideo non solum dicit quod deitas Christi et totius Trinitatis sit templum et sol, immo etiam quod Christus in quantum homo est templum et lucerna beatorum. 7 Ad quod intelligendum non modicum conferunt ea que super librum angelice hierarchie dixi [2] et in quibusdam magnis questionibus de Christo [3], prout etiam in questionibus magnis de sacramento corporis Christi alicubi subinsinuavi [4]. 8 Si in hoc statu peregrinationis tantum unitur nobis Christus in quantum homo et nos ei per sacram sumptionem eucharistie, necessario enim convincitur quod incomparabiliter intimius unietur nobis in gloria et nos ei, ita ut merito dicatur quod Agnus est templum et lucerna omnium beatorum [5].

 

(a) ultimata] ultima B   T   (b) ipso] in praem. B

1. Ap 21, 22   5. 6. 8. Ap 21, 22-23

[1] Cfr. Ap 21, 11
[2] Cfr. Olivi, Quaestio de angelicis influentiis, p. 373: « Hoc autem evidenter patet consideranti quid gloriae provenit angelis ex gloria animae Christi a tempore incarnationis Verbi et citra. Anima enim illa habet unum gradum et unam rationem divini amoris divinique gustus, qui nulli purae creaturae potuit unquam per se et in se communicari, scilicet amare et gustare Deum ut proprium suppositum seu potius quod Dei Filius per illam animam amat et videt et gustat se ut se, et Patrem ut sui proprium Patrem, et Spiritum Sanctum ut sui Spiritum a se emanantem. Quando igitur hunc gradum experti fuerunt angeli in ipsa anima Christi sic ipsam eis viscerosissime expandentem, numquid eo ipso sursum acti sunt ad percipiendum illum gustum in ipsomet Verbo seu ad gustandum Deum prout est obiectum illius gradus talis amoris et gustus? »; pp. 386-388: « Septimo, hoc patet ex parte Christi mediatoris. Si enim rationes illae quibus tenetur angelos non posse cooperari aliis ad substantiam gloriae verae sunt, tunc eisdem rationibus necessario teneri oportet quod nec Christus secundum quod homo et secundum quod mediator cooperetur alicui beato ad consummationem substantialis gloriae; quod an sit sanum dicere, subtilius perscrutanti medullas Veteris ac Novi Testamenti et praecipue epistolarum Pauli, unusquisque catholicus sibi attendat. Apostolus enim non qualitercumque, sed emphatice et quasi excessive loquitur super istis, et hoc non in uno loco solum, sed quasi ubique. Unde in abstracto dicit quod ipse factus est nobis a Deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio (1 Cor 1, 30). Nec enim solius deitatis fides nos iustificat, immo et fides humanationis suae, in tantum ut qui spiritualiter non manducat carnem eius, non habebit vitam aeternam (Jo 6, 55). Ipse generalissime dicitur via et ostium et reserator ianuae regni caelorum (cfr. Jo 14, 6; 10, 7-9); ipse in quantum homo generalis iudex ponitur omnium, non solum reproborum, sed etiam salvandorum: Omne enim iudicium dedit Pater Filio (Jo 5, 22); ipse etiam dicit quod data est sibi omnis potestas non solum in terra, sed et in caelo (Mt 28, 18); et secundum Apostolum, Ephes. 1, 22, ipse est caput non solum super nostram ecclesiam, sed etiam super omnem, ac per consequens omnes sunt membra eius et tota hierarchia caelestis et humana insimul adunata est perfectum corpus eius; et secundum Ioannem, in Apoc. (Ap 21, 23-24), lucerna illius solaris claritatis Dei, quae illuminabit civitatem caelestem, est ipse Agnus et, ut subdit, ambulabunt gentes in lumine eius. Ibidem etiam dicit quod templum illius civitatis est Dominus Deus et ipse Agnus, tota etiam civitas dicitur esse ibi sponsa et uxor ipsius Agni (Ap 21, 9). Nec mirum, quia fundamenta illius civitatis sunt secundum eum ibidem non solum ipse Agnus, sed etiam nomina duodecim Apostolorum (Ap 21, 14); per nomina autem Apostolorum non est dubium quin intelligatur gloria eorum. […] Mirum etiam quod tunc non simus ei connexi sicut capiti, pro eo quod secundum primam viam tunc nil penitus influet in nos. Non ita sentit Ioannes, Apoc 4 et 5, ubi sub miro mysterio ostendit quomodo omnes Sancti omnem gratiam et gloriam suam recognoscent ei non solum ut est Deus, sed ut est Agnus seu homo pro nobis immolatus. Unde, sicut ibi dicit, omnes non solum homines, sed etiam angeli, confitebuntur Agnum dignum omni gloria pro eo quod occisus est pro nobis et omnes in aeternum glorificabunt eum tamquam Dominum suum dicentes: Sedenti in throno et Agno benedictio etc. (Ap 5, 9-13) ».
[3] Cfr. Olivi, Quaestiones de incarnatione et redemptione, q. II (« Quaeritur an Christus plene satisfecerit pro nobis et meruit nobis gratiam et gloriam; quod est quaerere an sit perfectus redemptor et mediator hominum » [De merito Christi redemptoris]), pp. 85-142, passim: p. 113: « Ex praedictis autem modis surgit quartus, non minus admirabilis, scilicet quod (Christi meritum) communicatur sub ordine hierarchico; ita quod per superiores deducitur ad medios et per medios ad inferiores, non solum per viam ministerialis influxus, sed etiam per modum ministerialis prominentiae. Cuius ratio est, quia Christus meruit habere corpus electorum sub diversa habitudine ad ipsum et ad se coordinatorum. Ex hoc etiam provenit quod primi patres cooperati sunt introductioni Christi et sui meriti, quamvis in virtute ipsius meriti ut a Deo praeintenti et ut ab istis crediti et desiderati, saltem implicite; sicut et videmus quod finis ut praeintentus et desideratus movet ad sui eductionem in actum »; pp. 115-116: « Et ideo, sicut nunc, dum sumus in statu viae, in essentia nostrae fidei, spei et caritatis includitur essentialis respectus ad Christum et ad meritum eius, sic in statu patriae in essentia caritatis et substantialis gloriae nostrae includitur respectus ad meritum Christi: quia mens non audet ibi ferri in Deum, nisi ut praesupponens et videns non se dignam Deo sic familiariter iungi, nisi propter intermediationem et participationem meriti Christi. Non etiam potest ferri in illum Dei amorem, a quo influitur sibi sua gloria, nisi prout videt illum amorem super se ferri; et ideo, quia videt quod non fertur super eam, nisi sub respectu ad Christum, ideo non potest ferri in ipsum, nisi accipiat et amplexetur illum sub illo respectu. Et hoc est dicere quod aspicit Deum ut suum reparatorem per intermedium meritum Christi; et secundum <hoc> omnes homines beati, inquantum redempti et salvati per meritum Christi, se sentiunt quasi unum opus et unum corpus capitis Christi; et secundum hoc etiam omnes ibi cibantur et potantur, ornantur et sanctificantur seu dignificantur uno Christo homine et uno merito eius. Huius autem plenior explicatio in quaestionibus de hierarchicis influxibus gratiae et gloriae plenius habet tangi. Qualiter autem per hoc connectantur ibi homines angelis, et e converso, in sequentibus quaestionibus poterit tangi ».
[4] Delle quattro quaestiones sull’eucaristia pervenuteci (in quartum Sententiarum, 9-12, tutte inedite: cfr. A. Ciceri, Petri Iohannis Olivi Opera. Censimento dei manoscritti, Ad Claras Aquas, Grottaferrata 1999 [Collectio Oliviana, I] pp. 106-107; Piron, Les oeuvres perdues d’Olivi, pp. 374-376), la prima (An panis possit a Deo conuerti in corpus Christi, et an panem conuersum in corpus eius possit inde reducere, ut sit eadem numero substantia panis que prius erat) e la seconda (An sit possibile corpus Christi esse in omnibus locis seu accidentibus simul panum qui conuertuntur aut conuerti possunt in ipsum, et an sic quod sit totum in qualibet parte ipsorum) sono riferibili all’argomento (la presenza unitiva di Cristo, in quanto Dio e uomo, nella gloria finale, rappresentata dal sacramento dell’eucaristia): cfr. Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Conv. sopp. G. 1. 171, in particolare ff. 18va, 23rb.
[5] Cfr. Olivi, Quaestio de angelicis influentiis, p. 388: « Praeterea, constat quod multo supernaturalius et intimius uniemur Christo homini in patria quam in vita ista; sed hic sub sacramento eucharistiae unimur ei quadam praesentia ineffabili et supernaturalissima et omnino mediativa et instrumentali ad unionem nostri cum deitate sua; ergo multo ineffabilius complebitur hoc ibi, maxime quia, secundum Dionysium, in fine 1 cap. Angelicae hierarchiae, divinissimae eucharistiae assumptio est quaedam visibilis imago illius participationis Iesu, quam habebimus in patria; constat autem quod veritas in infinitum praeabundat suae figurae ».

632

1 Nota quod hec secundum quid verificantur in ecclesia Christi, que non artatur ad corporalem locum et templum veteris Iherusalem et sinagoge, nec cerimoniali luce et cultu legis et prophetarum eget, quia Christus et eius vita et doctrina est eius templum et sol et lucerna lucis solaris sue deitatis. 2 In ecclesia autem septimi status hoc plenius complebitur, ita ut multis doctrinis prioribus non egeat, pro eo quod per contemplationis excessum absque ministerio exterioris vocis et libri docebit eam Christi Spiritus omnem veritatem, 3 et temporalibus denudata adorabit Deum Patrem in spiritu [f. 202rb] et veritate. 4 Nec ex hoc intelligo quod omnem usum temporalium vel exterioris doctrine et scripture abiciat sed, prout dixi, secundum quid impletur et implebitur in ecclesia militante, simpliciter autem in ecclesia triumphante [1].

 

2. Jo 4, 23-24   3. Jo 16, 13

[1] La precisazione finale attenua le conseguenze di un’esegesi pregna di Gioacchino da Fiore: « Idcirco (inquit) non vidi templum in illa Hierusalem (cfr. Ap 21, 22), quia Pater et Filius sunt templum illius. In templo etenim manufacto, quod edificavit Salomon, erant pontifices et sacerdotes constituti ut docerent populum legem Domini et offerrent pro eo sacrificium, et pro delicto et pro peccato. Similiter, et si multo dignius, venerandum illud capitulum, quod fundatum est Rome, pro templo constitutum est in Ecclesia, ut ab eo accipiant fideles decreta et legitima vite christiane, in quo et qui presidet, summus Pontifex, vicem Christi gerit in terris donec veniat ipse qui est Summus Pontifex requirere oves suas et visitare illas, sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum (cfr Ez 34, 12). In civitate autem illa, que sursum est, neque templum manufactum necessarium est, neque conventum sacerdotum ad docendum iterum populum viam Dei, quia Dominus omnipotens cum Filio suo omnia est in omnibus, docens electos suos omnem veritatem, non iam per elementa muta, sicut in hac vita presenti, sed per spiritum suum quem dedit nobis et daturus est abundantius in die illo. […] Id est, neque viro spirituali egebit qui doceat ibi electos spiritualem intellectum, neque animali qui doceat eos superficiem littere, quia claritas divine sapientie docebit eos omnem veritatem sui ipsius, qui est id quod est, et homo Christus Iesus erit ei pro lucerna, ut in ipso sciant et admirentur magna opera Domini et exquisita in omnes voluntates eius. Quecunque etenim  archana, quecunque occulta iudicia admirantur homines in hac vita presenti, nuda erunt omnibus in die illo et absque enigmate manifesta. Quia vero quod futurum erit in ea post diem novissimum, etiam ante diem ipsum et maxime in tempore illo quo statuentur in ea porte incipiet consumari, sequitur consequenter et dicit: Et ambulabunt gentes per lumine eius […] » (cfr. Expositio, pars VIII, ff. 220vb-221ra).
Questo passo della Lectura (Ap 21, 22-23), dove si distingue tra l’insegnamento per la voce esteriore, che nella Chiesa del settimo stato verrà abbandonato secundum quid per la voce interiore dello Spirito, è da connettere a quanto similmente detto al cap. II, Ap 2, 7.

633

1 Quod autem circa finem huius seculi amplius innotescat solaris lux sapientie Christi docet expresse Gregorius, libro IX° Moralium super illud Iob IX° Qui facit Arturum et Orionem et Iadas, dicens: « 2 Dum, diebus singulis magis magisque scientia celestis ostenditur, quasi interni nobis luminis vernum tempus aperitur, ut novus sol nostris mentibus rutilet et doctorum verbis nobis cognitus se ipso cotidie clarior lucet. 3 Urgente (a) enim mundi fine superna scientia proficit et largius cum tempore excrescit. 4 Hinc namque per Danielem dicitur: Pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia. 5 Hinc Iohanni in priori parte revelationis angelus dicit: Signa que locuta sunt septem tonitrua. 6 Cui tamen in eiusdem revelationis termino precipit dicens: Ne signaveris verba prophetie libri huius. 7 Pars quippe revelationis anterior signari precipitur, terminus prohibetur, quia quicquid in sancte ecclesie initiis latuit, finis cotidie ostendit » [1]. 8 Idem etiam docet libro IIII° Dialogorum, capitulo XLIII° [2].

 


(a) urgente] vergente B

1. Jb 9, 9   4. Dn 12, 4   5. Ap 10, 4   6. Ap 22, 10

[1] S. Gregorii Magni Moralia in Iob, libri I-X, cura et studio M. Adriaen, Turnholti 1979 (Corpus Christianorum. Series Latina, CXLIII), lib. IX, cap. XI, 88-100 (n. 15), p. 467 (= PL 75, col. 867 C-D).
[2] Cfr. Gregorii Magni Dialogi libri IV, a cura di U. Moricca, Roma 1924 (Fonti per la storia d’Italia, 57. Scrittori. Secolo VI), l. IV, XLIII, pp. 300-301 (= PL 77, coll. 397 D, 400 A): « Ita est: nam quantum praesens saeculum propinquat ad finem, tantum futurum saeculum ipsa iam quasi propinquitate tangitur, et signis manifestioribus aperitur. quia enim in hoc cogitationes nostras vicissim menime videmus, in illo autem nostra in alterutrum corda conspicimus, quid hoc saeculum nisi noctem, et quid venturum nisi diem dixerim? sed quemadmodum, cum nox finiri, et dies incipit oriri, ante solis ortum, simul aliquo modo tenebrae cum luce commixtae sunt, quousque discedentis noctis reliquiae in luce diei subsequentis perfecte vertantur, ita huius mundi finis iam cum futuri saeculi exordio permiscitur, adque ipsae reliquiarum eius tenebrae quadam iam rerum spiritalium permixtione translucent. et, quae illius mundi sunt, multa iam cernimus, sed necdum perfecte cognoscimus, quia, quasi in quodam mentis crepusculo, haec velut solem videmus ». Sostituendo il « futurum saeculum » gregoriano con il terzo stato generale del mondo (che per lui corrisponde al sesto e al settimo stato), Olivi si è ricordato di questo passo scrivendo di Gioacchino da Fiore: « non mireris si cum magna luce sibi data, quasi in aurora tertii status, habuit permixtas tenebras in notitia futurorum, et maxime cum nocturne tenebre quinti temporis suo tempore inundarent. Quod autem non assertorie sed opinative talia dixerit, patet ex pluribus superius a me tactis super quinta  et sexta tuba » (cfr. cap. XII, Ap 12, 6).

634

<tangit inhabitationem et opulentationem civitatis>

1 Et ambulabunt gentes in [f. 202va] lumine eius et cetera. 2 Simile huius partis et precedentis habes Isaie LX°. 3 Per gentes autem et reges earum intelligit totam universitatem electorum de gentibus et earum regibus, que existens in gloria in predicto lumine ambulabit, id est diriget et faciet actus suos beatos, et totam gloriam, quam a Deo acceperunt, reddent et offerent Deo et etiam toti sancte civitati beatorum tamquam matri et cooperatrici et comministre meriti eorum et adductioni<s> (a) eorum ad gratiam et gloriam Dei. 4 Possunt etiam per reges intelligi spiritales prelati.
5 Et porte eius non claudentur per diem (b), quasi dicat: nec timore hostium nec invidia aut avaritia vel quocumque privato amore vel ob culpam alicuius civium claudentur, immo omnia erunt patula et aperta beatis. 6 Hic enim clauduntur quando vel predicatio iuste subtrahitur, vel aliquis pro culpa sua ab introitu ecclesie arcetur.
7 Quare autem non dixerit portas eius per noctem non claudi, sicut ait eas non claudi per diem, ipse declarat dicens: Nox enim non erit illic, id est nullus defectus lucis vel gaudii vel alicuius boni nec aliqua adversitas.
8 Et afferent, scilicet reges, gloriam et honorem gentium in illam. 9 Nota [f. 202vb] quod bona inferiorum dicit offerri per suos superiores. 10 Est enim, secundum Dionysium, ordo et lex universalis quod sicut bona descendunt a Deo per superiores in medios et per medios in infimos, sic et inferiores et eorum bona reducantur per medios ad supremos et per supremos ad Deum [1].
11 Referendo autem predicta ad ecclesiam huius vite, designat conversionem regum et gentium totius orbis factam in secundo generali statu mundi et fiendam plenius in tertio, quando scilicet secundum Danielem regnum, quod est subter omne celum, dabitur populo sanctorum Altissimi. 12 Tuncque porte non claudentur, quia patebunt viscera misericordie volentibus intrare ad fidem et gratiam Christi et ad sanctam communionem sanctorum.

 

(a) adductionis] adductioni P   (b) diem] et noctem add. P

1. 3. 4. Ap 21, 24   5. 7. 12. Ap 21, 25   8. Ap 21, 26   11. Dn 7, 27

[1] Cfr. Pseudo Dionigi Areopagita, De ecclesiastica hierarchia, cap. V, iv (PG 3, col. 503); Bonaventura, Collationes in Hexaëmeron, III, 32. p. 110.

635

<tangit segregationem civitatis ab omni malo>

1 Nox etiam priorum errorum vel adversitatum, aut veteris legis, aut temporalium quibus Babilon (a) est obtenebrata, non erit illic, scilicet sicut prius. 2 Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum faciens abhominationem, scilicet spiritali gustui et affectui, et mendacium, scilicet fallens intellectum semper pro vita ista, supple: sicut prius, cum adhuc Babilon regnaret. 3 In sola enim eterna patria simpliciter compl-[f. 203ra]-ebuntur hec omnia. 4 Per mendacium etiam intelligitur non solum mendositas verbi, sed etiam operis et vite et omnis peccati deficientis a veritate iustitie Dei <et> (b) sequentis falsa bona pro veris et summis.

 

(a) Babilon] nova praem. B   T   (b) et] om. P

1. Ap 21, 25   2. 4. Ap 21, 27

VICESIMUM SECUNDUM CAPITULUM

 

636

<VIIa visio (sequitur)>

<tangit irrigationem civitatis et eius ex fructuosis arboribus adornationem>

1 Et ostendit michi fluvium. 2 Hic sub figura nobilissimi fluminis currentis per medium civitatis describit affluentiam glorie manantis a Deo in beatos. 3 Fluvius enim iste procedens a sede, id est a maiestate Dei et Agni, est ipse Spiritus Sanctus et tota substantia gratie et glorie per quam et in qua tota substantia summe Trinitatis dirivatur seu communicatur omnibus sanctis et precipue beatis, que quidem ab Agno etiam secundum quod homo meritorie et dispensative procedit. 4 Dicit autem fluvium propter copiositatem et continuitatem, et aque quia refrigerat et lavat et reficit, et vive quia, secundum Ricardum, numquam deficit sed semper fluit [1]. 5 Quidam habent vite, quia vere est vite eterne. 6 Dicit etiam splendidum tamquam cristallum, quia in eo est lux omnis et summe sapientie, et summa soliditas et perspicuitas quasi cristalli solidi et transparentis. 7 Dicit etiam in medio platee eius, id est in intimis cordium et in tota plateari latitudine et spatiositate ipsorum. [f. 203rb]

 

1. 3. 4. 5. 6. Ap 22, 1   7. Ap 22, 2

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, vii (PL 196, col. 875 C). Anche Gioacchino da Fiore identifica il fiume con lo Spirito Santo nei suoi vari doni (Expositio, pars VIII, f. 221va: « Notandum vero quod non semper nomine Spiritus intelligenda est illa persona Trinitatis que vocatur Spiritus Sanctus, sed aliquando accipiendum est pro ipsa persona, aliquando pro aliquo donorum eius, iuxta illud Helysei: Oro ut fiat spiritus tuus duplex in me (4 Rg 2, 9). Sic et in hoc loco flumen, quod procedit de sede, quemadmodum et flumina manantia de ventre credentis (cfr. Jo 7, 38) ad dona Spiritus Sancti, que data sunt ecclesie ut sint eius, referendum est, quamvis et ipse Spiritus, qui Deus est et una in Trinitate persona, datus nobis esse dicatur, dicente Apostolo: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Rm 5, 5) ».

637

1 Ex utraque parte fluminis lignum vite. 2 Ricardus construit hoc cum immediate premisso, dicens quod hoc lignum est in medio platee [1]. 3 Et certe tam fluvius quam 4 lignum vite, id est Christus, est in medio eius, id est civitatis, 5 iuxta quod Genesis II° dicitur quod lignum vite (a) erat in medio paradisi. 6 Una autem pars seu ripa fluminis est ripa seu status meriti quasi a sinistris, dextera vero pars est status premii; utrobique autem occurrit Christus, nos (b) fruct<u> (c) vite divine et foliis sancte doctrine et sacramentorum reficiens et sanans. 7 Per folia enim designantur verba divina, tum quia veritate virescunt, tum quia fructum bonorum operum sub se tenent et protegunt, tum quia quoad vocem transitoria sunt. 8 Sacramenta etiam Christi sunt folia, quia sua similitudine obumbrant fructus et effectus gratie quos significant et quia arborem ecclesie ornant. 9 Vel una pars fluminis est suprema, altera vero pertingit usque ad infimum sensuum et corporum. 10 Nam non solum celum, sed etiam terra plena est gloria et maiestate Dei, unde beatis ex utraque parte occurrit Deus et specialiter Christus homo, qui secundum corpus se visibilem exhibet in ripa inferiori et suam deitatem et animam in ripa superiori. [f. 203va]

 

(a) vite] id est Christus add. in marg. P   (b) nos] Christus add. P   (c) fructu] fructus P

1. 2. 4. 7. 8. Ap 22, 2   3. Ap 21, 1   5. Gn 2, 9

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, vii (PL 196, col. 876 A).

638

1 Affert autem fructus duodecim per menses singulos. 2 Et sic, cum sint duodecim menses, sunt duodecies duodecim, tum quia duodecim apostolorum exemplo et doctrina semper suam ecclesiam reficit, tum quia hic et in patria superhabundanter affert fructus gratie et glorie, quod per duodenarium significatur, qui est numerus habundans: nam ex suis partibus aliquotis superexcrescit in sedecim. 3 Quidam adaptant ad hoc duodecim fructus Spiritus, quos ponit Apostolus ad Galatas V°. 4 Quorum primi tres altius et immediatius feruntur ad Deum, secundi autem tres ad animum proprium, et tertii tres ad proximum, et quarti tres ad corpus proprium modeste et continenter et caste gubernandum [1].

 

1. 2. Ap 22, 2

[1] Cfr. Gal 5, 22-23: « Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, bonitas, benignitas, (5, 23) mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex ».

639

<Frater Bonaventura reduxit totum evangelium Christi ad duodecim fructus>

1 Frater Bonaventura [1], doctor noster magnus, multum gratiose reduxit totum evangelium Christi ad duodecim fructus, qui a devotis in quibusdam crucifixi imaginibus reperiuntur depicti et scripti [2].
2 Sunt autem hii scilicet preclaritas originis, humilitas conversationis, celsitudo virtutis, plenitudo pietatis, confidentia in periculis, patientia in iniuriis, constantia in cruciatu, victoria in conflictu, novitas resurrectionis, sublimitas ascensionis, equitas iudicii, [f. 203vb] eternitas regni.
3 Singulis autem horum duodecim adiunguntur quattuor membra, quasi quattuor flores vim ipsorum fructuum secundum (a) ordinem ystorie doctrine evangelice exprimentes. 4 Quodlibet autem membrorum incipit ab hoc nomine, Ihesus, ob devotionem ipsius.
<1> 5 In primo enim sunt hec quattuor, scilicet
Ihesus ex Deo genitus,
Ihesus prefiguratus,
Ihesus emissus celitus, scilicet in uterum Virginis,
Ihesus Maria natus.
<2> 6 In secundo autem sunt:
Ihesus conformis  patribus, scilicet in circumcisione,
Ihesus magis monstratus, scilicet in humili  presepio,
Ihesus submissus legibus, sicut in Lucha dicitur quod erat subditus illis, scilicet matri et Iosep,
Ihesus regno fugatus, scilicet in Egiptum propter Herodem.
<3> 7 In tertio sunt:
Ihesus baptista celitus, scilicet demonstratus per apertionem celi et descensum columbe,
Ihesus hoste temptatus, scilicet in deserto,
Ihesus signis mirificus, faciendo scilicet miracula,
Ihesus transfiguratus, scilicet in monte.
<4> 8 In quarto autem sunt:
Ihesus pastor sollicitus, ut cum Matthei IX° dicitur quod circuibat civitates et castella docens et curans omnem langorem, et videns turbas misertus est eis, quia erant sicut oves non habentes pastorem, 9 et cum Iohannis X° ait: Ego sum pastor bonus, [f. 204ra]
Ihesus fletu rigatus, scilicet quando suscitavit Lazarum et cum post in die ramorum intravit civitatem flens super illam,
Ihesus rex orbis agnitus, scilicet in ipso festo ramorum,
Ihesus panis sacratus, 10 scilicet in cena quando ait: Hoc est corpus meum.
<5> 11 In quinto autem sunt:
Ihesus dolo venundatus, scilicet a Iuda,
Ihesus orans prostratus, scilicet in orto in quo fuit captus,
Ihesus turba circumdatus, scilicet ibidem,
Ihesus vinculis ligatus, scilicet ibi et post.
<6> 12 In sexto autem sunt:
Ihesus notis incognitus, quando scilicet a Petro est negatus et ab omnibus discipulis relictus quasi incognitus,
Ihesus vultu velatus,
Ihesus Pilato traditus,
Ihesus morte dampnatus.
<7> 13 In septimo autem sunt:
Ihesus spretus ab omnibus, scilicet cum dicunt: Non hunc, sed Barraban, 14 et cum dicunt: Crucifige eum,
Ihesus cruci clavatus,
Ihesus iunctus latronibus,
Ihesus felle potatus.
<8> 15 In octavo sunt:
Ihesus sol morte pallidus. Sol enim enim obscuratus est cum ipse morte palluit,
Ihesus translanceatus,
Ihesus cruore madidus,
Ihesus intumulatus.
<9> 16 In nono sunt:
Ihesus triumphans mortuus, scilicet de demonibus,
Ihesus surgens beatus,
Ihesus doctor (b) precipuus, quando scilicet [f. 204rb] discipulis gloriosus apparuit,
Ihesus orbi prelatus, cum scilicet ait: Data est michi omnis potestas in celo et in terra.
<10> 17 In decimo sunt:
Ihesus ductor exercitus, quando scilicet volens in celum ascendere duxit discipulos in montem Oliveti,
Ihesus celo levatus,
Ihesus largitor Spiritus, scilicet in Pentecoste,
Ihesus laxans reatus, scilicet per donum eiusdem Spiritus, unde Iohannis XX° ait: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.
<11> 18 In undecimo sunt:
Ihesus testis veridicus,
Ihesus iudex iratus,
Ihesus victor magnificus,
Ihesus sponsus ornatus.
19 Hec quattuor assumuntur de hiis que Christus predixit de fine mundi et de futuro iudicio [3], ubi et posuit parabolas de sponso et sponsa [4] ac de dura dampnatione eius qui abscondit talentum, de quibus habetur Matthei XXIIII° et XXV° [5], et Matthei XXII° ponitur parabola de nuptiis factis filio regis et quomodo rex (c) iratus condempnavit contemptores [6]. In Lucha etiam narrantur parabole ad hoc spectantes [7].
<12> 20 In duodecimo autem sunt:
Ihesus rex regis filius,
Ihesus liber signatus,
Ihesus fontalis radius,
Ihesus finis [f. 204va] optatus.
21 Hec tam de evangelio quam de Apocalipsi sumuntur.

 

(a) secundum] seu B   T   (b) doctor] decor B   T   (c) rex] om. B   T

6. Lc 2, 51   8. Mt 9, 35-36   9. Jo 10, 14   10. Mt 26, 26; Mc 14, 22; Lc 22, 19   13. Jo 18, 40   14. Mc 15, 13; Jo 19, 15   16. Mt 28, 18   17. Jo 20, 22-23

[1] Nel Lignum vitae, in Doctoris seraphici S. Bonaventurae … Opera omnia, VIII, Ad Claras Aquas, prope Florentiam, 1898, pp. 68-87; Decem Opuscola ad Theologiam Mysticam Spectantia, pp. 135-180.
[2] Ibid., Prologus, p. 68 [137-138]: « Et quoniam imaginatio iuvat intelligentiam, ideo quae ex multis pauca collegi in imaginaria quadam arbore sic ordinavi atque disposui, ut in prima et infima ramorum ipsius expansione Salvatoris origo describatur et vita, in media passio, et glorificatio in suprema. Et in prima quidem ramorum serie quatuor altrinsecus secundum alphabeti ordinem ponentur versiculi, similiter in secunda et tertia, ex quorum quolibet instar fructus unica pullulatio pendet, ut sic sint quasi duodecim rami afferentes duodecim fructus iuxta mysterium ligni vitae ». Alcuni dei passi scritturali riportati nella Lectura (Mt 9, 35-36; Lc 2, 51; Jo 10, 14; 18, 40; 19, 15; 20, 22-23) sono parzialmente diversi da quelli presenti in Bonaventura, nel quale è assente il riferimento ai capitoli escatologici di Matteo (Mt 24-25).
[3] Cfr. Mt 24; 25, 31-46.
[4] Cfr. Mt 25, 1-13.
[5] Cfr. Mt 25, 14-30.
[6] Cfr. Mt 22, 1-14.
[7] Cfr. Lc 14, 16-24; 19, 12-27.

640

1 De predicto autem flumine et ligno et aliis arboribus sibi annexis habetur Ezechielis XLVII° [1] et in Isaia nimis [2], et quasi per totam scripturam, et ideo pertranseo. 2 Sequentia etiam ex superioribus patent, repetuntur enim ibi tria superius per modum alium tacta.
3 Dicit autem: Et nomen eius in frontibus eorum, id est in suprema et aperta notitia et memoria et laude et confessione ipsorum. Non etiam hic 4 vel supra dicit quod 5 non utentur lumine solis, scilicet inferioris vel lucerne, sed quod non egebunt ipso, quia suprema lux Dei et superior lucerna humanitatis Christi sufficiet eis, sed nichilominus utentur omnibus. 6 Nam in omnibus Deum videbunt et laudabunt et omnia referent et reducent in Deum.

 

3. Ap 22, 4   4. Ap 21, 23   5. Ap 22, 5

[1] Cfr. Ez 47, 1-12.
[2] Cfr. Is 33, 21.

FINALIS CONCLUSIO TOTIUS LIBRI

 

641

1 Et dixit michi. 2 Hic incipit finalis conclusio totius libri. 3 Primo enim premisit prohemium [1], et secundo subiunxit tractatum seu narrationem septem visionum [2], post quas subditur hic conclusio totam continentiam huius libri commendans et confirmans auctoritate triplici: 4 primo scilicet auctoritate angeli sibi loquentis et predicta monstrantis; 5 secundo auctoritate Christi, ibi: Ecce venio cito; 6 tertio auctoritate propria, ibi: Contestor ego. 7 Deinde finit in postulativo desiderio adventus gloriosi Christi, ibi: Veni (a) cito [3]; 8 et [f. 204vb] ultimo in salutatoria exoptatione gratie Christi omnibus quibus scribit, ibi: Gratia Domini.

 

(a) veni] venio B   T

1. Ap 22, 6   5. Ap 22, 12   6. Ap 22, 18   7. Ap 22, 20   8. Ap 22, 21

[1] Cfr. cap. I, Ap 1, 1-8.
[2] Cfr. capp. I-XXII, Ap 1, 9-22, 5.
[3] « venio cito » ad Ap 22, 20.

642

<I. Totam continentiam huius libri commendat et confirmat
primo auctoritate angeli sibi loquentis et predicta monstrantis>

1 In prima autem tanguntur sex confirmantia veritatem dictorum et ostensorum.

<I.1> 2 Primum est: Et dixit michi, scilicet angelus: Hec verba fidelissima sunt et vera.

 

2. Ap 22, 6

643

<I.2> 1 Secundum est: Et Dominus Deus spirituum prophetarum, id est qui dat prophetis spiritum prophetandi vel creator et illustrator spirituum eorum, misit angelum suum, scilicet me, ostendere servis suis que oportet fieri cito, quasi dicat: singulari iussu et missione et auctoritate summi Dei ostendi hec, non quidem vana sed necessaria, nec tardanda sed cito fienda, nec quibuscumque sed servis Dei.

 

1. Ap 22, 6

644

<I.3> 1 Tertium est introductio festivi adventus Christi ad iudicium, in quo beatificabitur qui fideliter credit et observat hec dicta. 2 Unde in Christi persona subdit: Et ecce venio velociter. Beatus et cetera.

 

1. Ap 22, 7

645

<I.4> 1 Quartum est summa reverentia Iohannis ad angelum, ex quo (a) patet quod tam altus et mirandus et reverendus et credendus sibi apparebat quod totus se prostravit ad pedes eius, unde subdit: Et ego Iohannes, scilicet sum ille, qui audivi et vidi hec. 2 In quo etiam confirmat hec celebri testimonio et auctoritate sui ipsius hec videntis: Et postquam audissem et cetera.

 

(a) quo] qua B

1. 2. Ap 22, 8

646

<I.5> 1 Quintum est magna humilitas et sobrietas angeli [f. 205ra] et reverentia eius ad Iohannem, quia non permittit se adorari, et fidelitas eius ad Deum quem solum iubet adorari, unde subdit: Vide ne feceris et cetera. 2 Hec satis exposita sunt supra XIX° [1]. 3 Nota tamen quod Iohannes bis adoravit, id est humillime prostratus honoravit eum, et bis prohibitus est ab eo: primo scilicet in sexto statu, ubi post destructionem Babilonis agitur de festo et nuptiis sponse; et secundo hic in septimo, postquam ostendit gloriam sponse et nove Iherusalem. 4 In utroque enim statu, quanto erit altior contemplatio glorie sponsi et sponse, tanto erit profundior humiliatio non solum ad Deum, sed etiam ad spiritales doctores et demonstratores tante glorie. 5 Quanto autem maior erit in discipulis humiliatio, tanto erit maior et in magistris, ita quod etiam ad litteram angeli erunt eis familiares quasi socii, et conservi tam prophetarum, id est doctorum, quam discipulorum qui servant verba prophetie, id est doctrine libri huius. 6 Docemur etiam in hoc quod quamvis spirituales magistri, proprium honorem refugientes, prohibeant se a suis subditis et discipulis honorari, non debent propter hoc discipuli cessare, immo [f. 205rb] profundius se humiliare quanto plus magistri et prelati se exhibent humiles eis. 7 Et hec est beata contentio evangelice humilitatis, per quam superiores se honorari prohibent, et inferiores honorare et se illis omnino subicere numquam cessant.

 

1. 5. Ap 22, 9

[1] Cfr. Ap 19, 10.

647

<I.6> 1 Sextum est <iussio> (a) de propalando doctrinam propheticam huius libri, tamquam scilicet utillimam et necessariam electis et tamquam certam et gloriosam et Christum et eius opera clarificantem et magnificantem. 2 Unde subdit: Et dixit michi, scilicet angelus: Ne signaveris, id est non occultes nec sub sigillo claudas, verba prophetie huius libri, subditque huius duplicem rationem.
3 Prima est ex propinquitate futurorum temporum et iudiciorum et operum de quibus loquitur, propter quod oportet eam cito (b) sciri, unde subdit: tempus enim prope est.
4 Secunda est quia eius revelatio est utilis ampliori iustificationi sanctorum et etiam, quantum est ex se, correctioni malorum. 5 Quamvis pluribus ex sua malitia per accidens noceat, propter tales autem non est occultanda, immo in ipsorum inexcusabilitatem et iustam excecationem fortius predicanda. 6 <Et hoc> (c) primo tangit cum subdit: Qui nocet, scilicet proximis vel ecclesie ipsam persequendo, noceat adhuc, id est iustum [f. 205va] est ut permittatur amplius insanire et nocere; et qui in sordibus est, scilicet carnalis luxurie per quam se ipsum fedat, sordescat adhuc, id est dignus est permitti in ampliores sordes a se ipso immergi.
7 Nota quod duo genera peccatorum tangit, scilicet impietatis in alios et immunditie ad se ipsum. 8 Et in primo designantur peccata spiritualia et precipue presidentium seu potentiorum, in secundo vero carnalia et precipue gentium brutaliorum.
9 Sub consimili autem modo et ordine subdit duo genera bonorum, dicens: Et qui iustus est, scilicet reddendo unicuique quod sibi debetur seu faciendo opera iustitie, iustificetur adhuc, id est dignum est ut ad ampliorem iustitiam promoveatur et ut ipse ad hoc instanter et perseveranter conetur. 10 Littera verior est: Et iustus iustitiam faciat adhuc, et sic habet Ricardus [1]. 11 Et hoc modo expressius contrariatur ad hoc quod primo posuit, scilicet qui nocet noceat adhuc.
12 Et qui sanctus est, scilicet per mentalis et corporalis munditie sanctimoniam, sanctificetur adhuc, id est dignum et utile est ut per Christi gratiam et per superiorum doctrinam et disciplinam et per proprium conatum in hoc amplius excrescat.

 

(a) iussio] visio P   T   (b) cito] scito B   P   T   (c) et hoc] om. P  con. ex  B   T

2. 3. Ap 22, 10   6.  9. 10 11. 12. Ap 22, 11

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, viii (PL 196, col. 880 B).

648

1 Queritur [f. 205vb] quomodo hic precipit ei quod non signet verba prophetie huius, cum supra X° [1] sibi preceptum fuerit ut signet ea que locuta sunt septem tonitrua. 2 Ad hoc est quadruplex responsio.
3 Prima est Gregorii, Moralium IX° [2] dicentis quod pars anterior precipitur signari seu claudi, finis vero prohibetur, quia quod in initiis ecclesie fuit occultandum est in eius fine monstrandum.
4 Secunda est Ricardi [3], dicentis quod verba sacre scripture sunt secundum aliquid signanda et secundum aliquid non. Sunt enim occultanda inimicis et revelanda amicis.
5 Tertia est Ioachim [4], dicentis quod illud de septem tonitruis signandis seu occultandis intelligitur de quibusdam archanis designatis in sudario quo Christi caput fuit involutum et quod Petrus vidit separatum a reliquis linteaminibus; istud enim (a) intelligitur de hiis que futura erant in genere humano in temporibus suis. 6 Vel, secundum eum, illud refertur ad tempus sexti angeli, istud ad principium septimi, secundum illud Danielis XII°: Clausi sunt signatique sermones usque ad tempus statutum.
7 Quarta est quod supra precipit ut non revelet omnia omnino nude et absque figuris, hic vero quod revelet ea prout hic sunt scripta, quedam scilicet proprie et clare et quedam sub velaminibus figurarum, et [f. 206ra] deinde quod exponantur prout et quantum expedit et non plus.

 


(a) enim] vero B   T

5. Jo 20, 6-7   6. Dn 12, 4.9

[1] Cfr. Ap 10, 4.
[2] Cfr. cap. XXI, Ap 21, 22-23.
[3] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, viii (PL 196, col. 879 C-D).
[4] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VIII, f. 222vb.

649

<II – Totam continentiam huius libri commendat et confirmat
secundo auctoritate Christi>

1 Sequitur secundum, in quo introducitur Christus sua auctoritate confirmans predicta. Introducitur autem tamquam assistens angelo et verbis eius, et tamquam aliquando per eum aliquando per se ipsum loquens.
<II.1> 2 Loquitur autem Christus primo ut contestator propinquitatis sui adventus ad iudicium, de quo paulo ante dixit angelus: Tempus enim prope est. 3 Et continuat se ad immediate premissum, ac si ironice contra malos dictum sit: Qui nocet noceat, 4 quia ecce venio cito, quasi dicat: in penam suam hoc faciet, quia ego cito veniam ad iudicandum. 5 Et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua, id est bonis condigna premia et malis condigna supplicia. 6 Mea dicit, quia merces ista est eius tamquam dantis, hominis vero est tamquam promerentis eam et recipientis. 7 Dicit etiam mecum, quia causaliter seu per vim causalem est in ipso et quasi in manu eius; respectu etiam premii est in ipso substantia principalis obiecti.

 

2. Ap 22, 10   3. Ap 22, 11   4. 5. 6. 7. Ap 22, 12

650

<II.2> 1 Secundo loquitur ut sue contestationis probator, dicens: Ego sum alpha et o, primus et novissimus, principium et finis, quasi dicat: re vera ego veniam, quia sicut ego sum qui omnia creavi et principiavi, sic ego omnia [f. 206rb]  fine debito consumabo tamquam omnium ultimus finis.

 

1. Ap 22, 13

651

<II.3> 1 Tertio loquitur ut exhortator ad obtinendum gloriam civitatis beate per Christi gratiam, dicens: Beati qui lavant stolas suas, id est corpora et opera sua peccatis polluta, ut sit potestas eorum in ligno vite, id est ut cum pleno dominio seu facultate possint fructus eterne vite Christi edere, et per portas, id est per claram doctrinam et directionem sanctorum rectorum, intrent in civitatem scilicet beatorum et etiam sanctorum huius vite. 2 Quidam habent stolas suas in sanguine Agni, sed non est de textu, nec Ricardus habet [1], quamvis subintelligatur.

 

1. Ap 22, 14

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, viii (PL 196, col. 881 B-C).

652

<II.4> 1 Quarto loquitur ut comminator sive iudiciarius reiector impiorum a prefata gloria, dicens: Foris, scilicet sunt vel erunt, canes, id est immundi et sanctorum vitam detractoriis latratibus lacerantes, et impudici et cetera. 2 Septem ponit; nam ultimum, scilicet mendacium, duplicat prout est in affectu et effectu [1]. 3 Per hec autem septem intelligit omnia peccata mortalia, et semper hic et alibi intellige hec dici de finaliter impenitentibus.

 

1. Ap 22, 15

[1] Ap 22, 15: « Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium »; cfr. cap. XXI, Ap 21, 8.

653

<II.5> 1 Quinto loquitur ut destinator angeli ad hec toti ecclesie revelanda, unde subdit: Ego Ihesus misi angelum meum testificari in ecclesiis hec. 2 Secundum Ricardum, non dicit ‘in ecclesia’, sed in ecclesiis [f. 206va] propter ecclesias Asie quibus hunc librum principaliter misit [1]. 3 Vel hoc dicit ad monstrandum quod in omnibus ecclesiis vult hec doceri et teneri.

 

1. 2. Ap 22, 16 (Vulg. testificari vobis)

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, viii (PL 196, col. 882 B).

654

<II.6> 1 Sexto loquitur ut sue regalis auctoritatis et magistralis et exemplaris claritatis manifestator, ut sic omnimode sibi credatur, unde subdit: Ego sum radix et genus David. 2 Non dicit ‘de radice et genere David’, quamvis et hoc ibi secundum carnem intelligatur, sed dicit ego sum radix, id est radicale principium et fundamentum et nutrimentum totius regni davitici et totius cultus Dei in ipso fundati et ad alios derivati, et genus, id est principale caput totius generis et generositatis eius.
3 Sum etiam stella splendida, omnium scilicet sanctorum illuminatrix, et matutina, future scilicet et eterne diei immensam claritatem predicando et promittendo et tandem prebendo, et etiam prout fui homo mortalis ipsam precurrendo, ut ipse secundum quod homo sit stella et secundum quod Deus sit sol.

 

1. 2. 3. Ap 22, 16

655

<II.7> 1 Septimo loquitur ut invitator omnium ad prefatam gloriam, et hoc tam per se quam per ecclesiam et eius doctores, unde subdit: Et sponsus, id est, secundum Ricardum [1], Christus (quidam tamen habent Spiritus, et quidam correctores [2] dicunt quod sic (a) habent antiqui et Greci, ut sic Christus tam per se quam per Spiritum suum et eius [f. 206vb] internam inspirationem ostendat se invitare), et sponsa, id est generalis ecclesia tam beata quam peregrinans vel contemplativa ecclesia, dicunt: veni, scilicet ad nuptias. 2 Ideo enim dixit sponsa, ut innueret nos invitari ad gloriosam cenam nuptiarum Agni. 3 Et qui audit, scilicet hanc nostram invitationem, id est qui est de hiis sufficienter doctus; vel qui audit, id est recte et obedienter credit et opere perficit, dicat, scilicet unicuique vocandorum: veni, scilicet ad cenam et civitatem beatam.
4 Deinde ipse Christus per se liberaliter invitat et offert, dicens: Et qui sitit veniat, et qui vult accipiat aquam vite gratis. 5 Quia nullus cogitur nec potest venire nisi per desiderium et voluntarium consensum, ideo dicit qui sitit et qui vult. 6 Idem autem est venire quod accipere aquam vite, id est gratiam vite refectivam et vivificam et perducentem in vitam eternam. 7 Dicit autem gratis, tum quia absque omni pretio venali et exteriori datur et accipitur, tum quia prima gratia datur absque omni previo merito et tamquam principium et caus<a> (b) meriti, ac per consequens totum premium et augmentum gratie quod per primam gratiam acquiritur gratia reputatur. 8 Dicit etiam gratis, quia tota a summa caritate Christi et summe gratuita et liberali predestinatur et off-[f. 207ra]-ertur et datur.

 

(a) dicunt quod sic] om. B   (b) causa] causam P

1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. Ap 22, 17

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, viii (PL 196, col. 882 D).
[2] Cfr. Glossa ordinaria, PL 114, col. 752:  « Et spiritus et sponsa dicunt ».

656

<III – Totam continentiam huius libri commendat et confirmat
tertio auctoritate propria>

1 Contestor et cetera. 2 Premissa confirmatione huius libri per auctoritatem angeli et Christi et etiam Iohannis, ubi supra ait: Et ego Iohannes et cetera, 3 hic confirmat hoc auctoritate propria, et hoc cum comminatione valida, dicens: Contestor ego, id est protestor vel testis consisto vel tamquam contestis Christi denuntio omni audienti verba prophetie huius libri, denuntio scilicet id quod subditur: Si quis apposuerit ad hec, scilicet aliquid mendosum, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; 4 et si diminuerit, scilicet mendose subtrahendo vel negando, aliquid de verbis libri prophetie huius, auferet Deus partem eius de libro vite, ut scilicet non habeat partem in substantiali gloria Dei, qui est ‘liber vite’, et de civitate sancta, ut scilicet non sit civis in ea nec habeat partem in eius societate, et de hiis que scripta sunt in libro isto, ut scilicet non sit particeps bonorum que promittuntur et docentur in eo [1].
5 Nota primo quod non intendit hic loqui contra illos qui expositorie et explicative et extra ipsum textum expositiones circa hunc librum apponunt, aut qui in suis expositionibus aliqua de textu abbreviant seu abbreviato modo suis glosaturis interserunt, sed solum loquitur de hiis, qui corrumpendo [f. 207rb] seriem et veritatem textus, fallaciter aliqua addunt vel subtrahunt. 6 Erant enim in Asia tunc quidam heretici, pluresque erant in orbe futuri, qui ut suos errores firmius fovere possent, de facili apponerent vel minuerent aliquid in hoc libro. 7 Ad horum igitur, ut dicit Ricardus [2], presumptionem refrenandam, excommunicationis adiungit sententiam et ostendit qua animadversione dignus est qui aliquid in hoc libro addere vel auferre presumit.
8 Secundo nota quod quia contra duos errores, scilicet false additionis et false subtractionis, habebat duas partes eterne dampnationis comminari, scilicet penam summi dampni amissionis glorie Dei et sanctorum et penam sensus plagarum infernalium, idcirco usitato more scripture per pulchram correpondentiam coaptavit scilicet unum uni sibi similius et aliud alteri; false enim additioni correspondet appositio plagarum et false ablationi correpondet ablatio vite beate. 9 Intelligendum est tamen utramque penam utrique fraudi deberi.
10 Deinde ad magis confirmandum subdit: Dicit, scilicet predicta, qui testimonium perhibet ipsorum, scilicet Christus, secundum Ricardum [3]: « Christus enim cuncta que in hoc libro sunt attestatur ». 11 Posset tamen dici quod Iohannes dicit hoc de se ipso. 12 Nam et in fine evangelii sui consimiliter [f. 207va] dicit: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de hiis, 13 et sicut hic confirmative subdit: Etiam. Amen, 14 sic et ibi subdit: Et scimus quia verum est testimonium eius. 15 Posuit autem hebreum amen, et ultra hoc adverbium grecum pro quo nos habemus latine etiam, ut innuat hoc omnimode et in omni lingua esse indubitabiliter asserendum.

 

1. 3. Ap 22, 18 (Vulg. libri huius)   2. Ap 22, 8   4. Ap 22, 19   10. 13. 15. Ap 22, 20 (Vulg. istorum)   12. 14. Jo 21, 24

[1] Cfr. il Testamento di Francesco: « Et generalis minister et omnes alii ministri et custodes per obedientiam teneantur in istis uerbis non addere uel minuere. Et semper hoc scriptum habeant secum iuxta Regulam. Et in omnibus Capitulis quae faciunt, quando legunt Regulam, legant et ista uerba. Et omnibus fratribus meis clericis et laicis praecipio firmiter per obedientiam ut non mittant glossas in Regula neque in istis uerbis dicendo: Ita uolunt intelligi. Sed sicut dedit mihi Dominus simpliciter et pure dicere et scribere Regulam et ista uerba, ita simpliciter et sine glossa intelligatis et cum sancta operatione obseruetis usque in finem. Et quicumque haec obseruaverit, in caelo repleatur benedictione altissimi Patris et in terra repleatur benedictione dilecti Filii sui cum sanctissimo Spiritu paraclito et omnibus uirtutibus caelorum et omnibus sanctis. Et ego frater Franciscus paruulus uester seruus, quantumcumque possum, confirmo uobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem. » (La letteratura francescana, I, p. 226).
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, ix (PL 196, col. 884 A).
[3] Ibid., col. 884 C.

657

<Deinde finit in postulativo desiderio adventus gloriosi Christi, ibi: Venio cito;
et  ultimo in salutatoria exoptatione gratie Christi omnibus quibus scribit, ibi: Gratia Domini>

1 Deinde subdit duo in quibus est et esse debet finis omnis sacri desiderii et totius sacre scripture, et ideo congrue in ipsis est finis huius libri.
2 Primum autem est beatificus Christi adventus, quem bis et etiam ter petit in signum quod vehementer et incessanter debet hoc desiderium replicari, et etiam in misterium beatissime Trinitatis. 3 Primo ergo dicit: Venio (a) cito. 4 Secundo dicit: Amen, id est fiat secundum hoc quod peto. 5 Tertio dicit: Veni, Domine Ihesu. 6 In primo specificatur accelerationis petitio. 7 In secundo autem eius confirmatio. 8 In tertio autem specificatur reverende dominationis et desiderabilis nominis et salutis Ihesu commemoratio.
9 Secundum est exoptatio gratie Christi omnibus, unde subdit: Gratia Domini nostri Ihesu Christi cum omnibus vobis, scilicet sit; amen, id est vere vel sic fiat. 10 Sicut autem dicit Ricardus [1], « more scribentium aliis, sicuti in principio libri optat salutem hiis quibus scribit [2], [f. 207vb] ita et in fine, quam etiam omnibus deprecatur ut omnibus patenter ostendatur benivolus et nulli (b) offensus, ut scilicet ex ipsa benivolentia omnes provocet ad meliora ».
11 Ut autem verbis Ioachim [3] utar, referamus et nos gratiam ei qui nos, decursis tantis pelagis, perduxit ad portum, orantes ut si in aliquibus locis aliter locuti sumus quam ipse voluit, prestet indulgentiam delinquenti. 12 Quod si est qui pie corrigat dum adhuc vivo, paratus sum recipere (c) correctionem. 13 Si autem velox vocatio Domini me subtraxerit ex hac luce, romana ecclesia, cui datum est universale magisterium, si qua indigna esse perspexerit, dignetur obsecro emendare.
14 Et ut verbis Ricardi [4] utar, quicquid in hiis que scripsimus minus bene diximus nobis imputamus; si quid vero digne illius dono fideliter ascribendum iudicamus, qui nec loco capitur nec tempore mutatur, immensus eternus et Deus benedictus ac benedicendus in secula seculorum. 15 Amen (d).

 

(a) venio] veni B   (b) nulli] nullis B   (c) recipere] suscipere B   (d) (voca)tio Domini – amen] om. B

3. 4. 5. Ap 22, 20   9. Ap 22, 21

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, ix (PL 196, col. 885 A).
[2] Cfr. cap. I, Ap 1, 4.
[3] Ioachim, Expositio, ff. 223vb-224rb: « Sed et nos referamus ei gratias qui nos, decursis tantis pelagis, perduxit ad portum, orantes ut si in aliquibus locis aliter loquuti sumus quam ipse voluit, prestet indulgentiam delinquenti. Qui scit quod timor eius et amor coegit me presumere quod presumpsi, ne quando diceretur mihi ab ipso, qui dicturus est servo malo et pigro qui abscondit pecuniam quam accepit: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi; oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, ut et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usuris (Mt 25, 26-27). Super quo obsecro et vos, o fideles, ut sicut ego pro vestra salute laborem tanti oneris assump<s>i cupiens dare vobis significationem ut fugiatis a facie arcus (cfr. Is 21, 15), ita et vos mihi manum porrigatis, quatenus si in hoc ipso aut in aliis opuscolis meis in aliquibus erravi sicut homo quod, licet non habeam in conscientia, tamen nec abnuo nec excuso, ipse qui bonus est indulgeat clementia sua, sciens ipse humilitatem meam. Quod si est qui pie corrigat dum <adhuc> vivo, paratus sum suscipere correptionem, imitans humiliter eum qui dixit: Corripiet me iustus in misericordia; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps 140, 5). Quod si me celer vocatio Domini subtraxerit ex hac luce, Romana ecclesia, cui datum est universale magisterium et cuius mandato et licentia scripsi hec, in presentia culminis sui iubeat presentari et sic eis que digna sunt auctoritatem iubeat, ut si qua tamen indigna esse perspexerit, dignetur obsecro emendare. Si enim ille summus Apostolus attulit scripta sua ad antecessores suos apostolos, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset (cfr. Gal 2, 2), quanto magis ego, qui nihil sum, nolo esse iudex mei ipsius, sed magis summus pontifex qui iudicat omnes et semper a nemine iudicatur. Ceterum si in aliquibus locis aliqua minus habent, ac per hoc trahi possunt ab emulis ad illicitum intellectum, querat diligenter defensor veri in aliis locis opuscolorum nostrorum et inveniet sufficienter in alio loco lucidum quod in alio forte loco fecit brevitas tenebrosum. Si enim non defuerunt viri iniqui qui depravarent (teste Petro) epistolas Pauli (cfr. 2 Pt 3, 16), e si Iamnes et Mambres homines impii restiterunt Moysi (cfr. 2 Tm 3, 8), quanto magis necesse est ut compleatur id quod futurum esse testatur Apostolus de subversoribus veritatis, maxime cum videamus instare tempora illa periculosa in quibus hec ipsa et multa alia futura esse prescripsit (ibid., 3, 1)? Verum nos in omnibus his fiduciam bonam habemus ad Deum, scientes quia sicut verum est quod predixit de impugnatione veritatis, ita verum esse necesse est id quod subiunxit: sed ultra non proficient, insipientia enim eorum nota erit omnibus sicut et illorum fuit (ibid., 3, 9) ».
[4] Riccardo di San Vittore, In Ap VII, x (PL 196, col. 888 B): « Et de sacra prophetia libri Apocalypsis quiescimus, ut mentem per diversarum rerum cogitationem dispersam, ad semetipsam deinceps colligamus. Quod autem in his quae scripsimus minus bene diximus nobis imputamus. Si quod vero digne diximus, illud dono Dei fideliter ascribendum judicamus, qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jc 1, 5), qui nec loco capitur, nec tempore mutatur, immensus et aeternus, qui est Deus benedictus in saecula. Amen ».