[INDICE GENERALE]
INDICE DELLA SESTA VISIONE
SEXTA VISIO
(Ap 16, 18 – 19, 21)
CAPITULUM XVI
Et facta sunt fulgura et cetera (Ap 16, 18). Hic incipit sexta visio secundum Ioachim. Ricardus tamen inchoat eam capitulo XVIII°: Et post hec vidi alterum angelum (Ap 18, 1), totum vero precedens ponit sub <septima> phiala. Quod autem sententia Ioachim sit melior probatur tripliciter […].
<I> In hac igitur visione primo in summa tangitur tota dampnatio eius (Babilonis).
<I.1> Primo tanguntur duo preambula totalem dampnationem eius precedentia.
<I preambulum>
Quorum primum est sancta predicatio et comminatio ipsam ad penitentiam exhortans. Unde ait: Et facta sunt fulgura […] et voces […] et tonitrua (Ap 16, 18).
<II preambulum>
Secundum preambulum est singularis et stupenda immutatio totius seculi et triformis divisio ecclesie, unde subdit: Et terremotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram, talis terremotus sic magnus (Ap 16, 18). […] Ex hiis autem sequetur divisio que subditur: Et facta est civitas magna in tres partes (Ap 16, 19).
<I.2> Secundo igitur post duo predicta preambula subditur iudicium ecclesie carnalis, cum dicitur: Et Babilon magna (Ap 16, 19).
■Deinde effectum huius iudicii insinuat quoad duas partes pene eterne. Quarum prima est pena dampni, scilicet privatio omnis boni iocundi, et hanc tangit cum subdit: Et omnis insula fugit, et omnes montes non sunt inventi (Ap 16, 20). […] <cfr. Ap 6, 14 (ad tertium initium sexte apertionis); Ap 6, 14 (ad quartum initium sexte apertionis)>
Secunda vero est pena sensus, propter sui intolerabilem excessum redundans in horribiles blasphemationes Dei et iudicii sui. Unde subdit: Et grando magna sicut talentum descendit de celo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer (Ap 16, 21). <cfr. Ap 8, 7>
CAPITULUM XVII
<VIa visio>
<II> Secundo plenius explicat eius dampnationem cum sua causa, capitulo XVII°: Et venit ad me unus de septem angelis (Ap 17, 1).
<II.1> Ubi primo introducitur angelus invitans et elevans Iohannem ad videndum in spiritu dampnationem eius, ubi et commemorat flagitia eius (Ap 17, 1-3).
■ Dicit ergo: Et venit unus de septem angelis, qui habeb<ant> septem phialas. Secundum Ioachim, iste est sextus angelus, cui magis quam quinque precedentibus datum est detegere occulta sacramenta. Et subdit quod angelus vocat Iohannem in signum quod discipuli non possunt intrare ad intellectum spiritalium doctorum, nisi illi per verbum eruditionis trahant corda illorum ad intelligentiam veritatis. Subdit etiam quod per hoc quod sic sollicite invitat eum ad videndum dampnationem et malitiam meretricis, designatur quod valde utile est hoc spiritaliter videre, quia qui hoc nescit de facili decipitur nutibus oculorum eius et a gloria eius.
Et subdit: « Hanc meretricem magnam dixerunt patres catholici Romam non quoad ecclesiam iustorum, que peregrinata est apud eam, sed quoad multitudinem reproborum, qui eandem apud se peregrinantem ecclesiam iniquis operibus impugnant et blasphemant. Non igitur in uno loco querendus est locus huius meretricis, sed sicut per totam aream romani imperii diffusum est triticum electorum, sic per latitudinem eius disperse sunt palee reproborum ».
<II.2> Secundo monstratur ei superba gloria et horrenda immunditia et malitia eius, ibi: Et vidi mulierem (Ap 17, 3-6).
■Nota quod per predicta ornamenta possunt mistice intelligi omnia intellectualia dona quibus carnalis ecclesia abutitur in superbiam, iuxta quod et Ezechielis XVI° improperat Deus sinagoge et ecclesie per eam figurate quod de vestimentis et auro et argento, que dederat ei, fecit sibi excelsa et imagines idolorum, et omnia ornamenta et divitias quas sibi dederat obtulit eis.
■ Si queratur quare hic commemorat culpas quas hec mulier in suo priori et antiquo tempore et paganica gente commisit, cum propter illas non debeat sequens carnalis et semicristiana gens eius in sexto tempore ecclesie condempnari, de qua quidem condempnatione hic proprie agitur, patet responsio ex tactis supra XIII° et etiam in lectura super Mattheum super illud XXIIIii capituli: ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est a sanguine Abel iusti et cetera. Sicut enim totus fluvius per multa tempora durans dicitur esse unus, quamvis aqua priorum annorum eius sit alia ab aqua presentis anni, ita ut propter hanc unitatem dicamus quod iste fluvius, iam centum anni sunt, inundavit vel fuit sanguineus, sic tota continua successio populi romani dicitur esse una gens vel unus populus, ita ut dicamus quod populus romanus fuit primo paganus et postea christianus; et secundum hoc quod est unius partis attribuitur toti vel alteri parti per sinodochem.
<II.3> Tertio admiranti Iohanni de visione seu specie talis mulieris exponit angelus misterium visionis, ibi: Et miratus sum, cum vidissem eam (Ap 17, 6).
<II.3.1> Angelus ergo exponit primo aliqua spectantia ad bestiam, ibi: Bestia, quam vidisti (Ap 17, 8); ac deinde ad eius capita, ibi: Septem capita (Ap 17, 9).
<sententia Ioachim>
<expositio Ricardi>
<contra expositionem Ricardi arguitur quadrupliciter>
<positio ipsi auctori propria>
■ Item bestia hec pro tempore finali dicitur esse octava et de septem (Ap 17, 11).
<II.3.2> Angelus exponit secundo quid sunt eius cornua et quid factura sunt, ibi: Et decem cornua, que vidisti, decem reges sunt (Ap 17, 12).
■ Ioachim dicit hic quod per sextum regem, de quo dicitur unus est, possunt intelligi plures reges, scilicet Saladinus et ceteri usque ad illum de quo dicitur et alius nondum venit (Ap 17, 10).
<II.3.3> Angelus exponit tertio quid significatur per aquas super quas mulier sedet, ibi: Et dixit michi: Aquas, quas vidisti et cetera (Ap 17, 15).
<II.3.4> Angelus quarto tangit unum aliud opus per cornua bestie fiendum contra mulierem, ibi: Et decem cornua, que vidisti (Ap 17, 16-17).
<II.3.5> Angelus quinto exponit que est ista mulier, ibi: Et mulier, quam vidisti (Ap 17, 18).
■ Deinde breviter insinuat que est hec mulier de qua et propter quam tanta dixit, unde subdit: Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, que habet regnum super reges terre. Nimis constat quod Roma et gens Romanorum imperabat toti orbi tempore Iohannis et huius visionis, et etiam quod per totum tempus plenitudinis gentium usque ad Antichristum seu usque ad tempus istorum decem regum fixit Christus in ea principalem et universalem sedem et potestatem imperii sui super omnes ecclesias et super totum orbem. An autem post Antichristum hec urbs iterum reparetur, ut ibi usque ad finem seculi stet principalis sedes Christi sicut fuit a tempore Christi et citra, aut Christus post Antichristum reducat sedem suam ad locum unde manavit ad urbem Romam, puta in Iherusalem vel alibi, sue dispositioni est relinquendum. Neutrum enim horum potest certificari ex sacro textu nec ex aliquo certo et catholico dogmate fidei christiane.
CAPITULUM XVIII
<VIa visio>
<II.4> Quarto apparet alius angelus magnifice predicans casum eius et culpam, capitulo XVIII°: Et post hec vidi (Ap 18, 1-3).
<II.5> Quinto auditur vox celestis precipiens electis ut recedant ab ea, ne dampnentur cum ea et iudicent illam secundum demerita sua, ibi: Et audivi aliam vocem de celo (Ap 18, 4-6).
<II.6> Sexto predicit iterum eius culpam et condignam penam, ibi: Quia in corde suo dicit: Sedeo et cetera (Ap 18, 7). Et ibi exaggerat eius exterminium et planctum ac stuporem et tremorem carnalium amicorum eius super tanto casu ipsius, cum paulo post subdit: Et flebunt et plangent (Ap 18, 9-19).
<II.7> Septimo mandat omnes sanctos exultare super iudicio sibi a Deo ad vindictam et gloriam sanctorum inflicto, ibi: Exulta super eam, celum (Ap 18, 20).
<II.8> Octavo sub exemplo lapidis magni in mare proiecti monstratur iterum futura ruina ipsius cum exaggeratione exterminationis glorie eius et etiam cum exaggeratione culpe eius, ibi: Et sustulit unus angelus fortis lapidem (Ap 18, 21-24).
CAPITULUM XIX
<VIa visio>
<III> Tertio magnificat festum et cenam ecclesie post dampnationem Babilonis futuram, capitulo XIX°.
<III.1> In hac igitur parte primo narratur gaudium ex iusta dampnatione Babilonis et ex liberatione sanctorum a servitute ipsius proveniens (Ap 19, 1-5). […]
Pro primo dicit: Post hoc, id est post dampnationem Babilonis, audivi vocem magnam quasi tubarum multarum in celo dicentium: Alleluia. Quot sancti erunt tunc tot erunt et tube, que per Spiritus Sancti vehementem flatum ex intimis visceribus usque ad celum et in totum orbem divinas iubilationes et laudes altissime et effusive resonabunt. Et quia magna multitudo Iudeorum et gentium, et Grecorum et Latinorum, tunc intrabit ad Christum in spiritu magno et alto, ideo tunc multe erunt tube magnis vocibus spiritalium intellectuum et affectuum resonantes, sicut et in huius typum sexta hebdomada quadragesim<e> sextoque die ante passionem Domini celebratur annuatim sollempnitas palmarum, in qua a multis populis glorificatus est Christus. Turbe enim que precedunt designant Grecos et que sequuntur Latinos; que autem occurrunt ad descensum montis Olivarum Iudeos, inter quos sunt et pueri Hebreorum. Igitur hii omnes cantabant Osanna filio David et ‘gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor’ (cfr. Mt 21, 9-15). Quia etiam spiritalis intellectus tertii generalis status tunc clarissime aperietur, et cum ipso omnes ceteri, idcirco procedet tunc de tubis diversarum ystoriarum seu figurarum et innumerabilium misteriorum concorditer et admirabiliter resonantium et sanctorum corda suscitantium ad ineffabilem Dei laudem, que hic designatur per alleluia. Quod est hebreum et est idem quod laudare Deum […].
<III.2> Secundo subditur gaudium de exaltatione et clarificatione regni Christi et ex nuptiis Christi et spiritalis ecclesie procedens, ibi: Et audivi quasi vocem tube magne (Ap 19, 6). <cfr. Ap 1, 15; Ap 14, 2>
■Quia vero spiritales discipuli, per Iohannem hec ab angelo di<s>centem designati, summe reverentur suos sanctos doctores et precipue illos qui tam alta et gloriosa promittunt et docent, idcirco subditur: Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum, non scilicet sicut creatura Deum, sed sicut servus vehementer et cum servili subiectione honorat suum dominum creatum. Et tamen angelus in Veteri Testamento se sic ab homine adorari sustinebat, non autem sustinet hic, immo prohibet, unde subditur: Et dixit michi: Vide ne feceris, scilicet talem reverentiam michi. Cuius causam subdit dicens: Conservus tuus sum, id est tecum et sicut tu sum servus eiusdem Dei et Domini. […] Nota quod ex causa triplici non permittit se per modum servilem adorari. <cfr. Ap 22, 9>
■Nota quod, secundum morale misterium, meretrix Babilon est concupiscentia carnis vel mens pravis concupiscentiis a Deo aversa. […] Qui autem per horum decem compunctivam et contritivam considerationem in se ipso comburit et occidit prefatam meretricem et reddit ei duplicia secundum demerita eius (cfr. Ap 18, 6), iste cantat quater alleluia et intrat ad nuptias Agni.
<IV> Quarto tangit bellum Antichristi fiendum post illud festum, in eodem capitulo: Et vidi celum apertum (Ap 19, 11), ubi et tangitur condempnatio eius et invitatio sanctorum ad festinandum de dampnatione ipsius et suorum, vel de conversione totius orbis post mortem eius fienda. […]
Et vidi celum apertum. Habito de dampnatione adultere et de festo ac nuptiis nove sponse, subditur dampnatio bestie et pseudoprophete. Et quia hoc fiet in fine prelii Antichristi et suorum contra Christum et suos, fietque ad gloriam Christi et sanctorum <et> ad conversionem totius orbis ad Christum, ideo in hac parte quinque tanguntur.
<IV.1> Primo Christi et sui exercitus ad bellum preparatio (Ap 19, 11-16). […] In prima autem tangit duodecim perfectiones seu dignitates Christi, sub modo aptissimo ad monstrandum cum quanta iustitia et sanctitate et virtute et efficacia veniet cum suo exercitu ad debellandum Antichristum et suos et ad capiendum predam gentium totius orbis tunc subiciendarum et captivandarum fidei et fideli ac famulatorio cultui Christi.
<IV.2> Secundo sanctorum ad triumphalem et spiritalem devorationem hostium invitatio, ibi: Et vidi unum angelum (Ap 19, 17-18). […]
Et vidi unum angelum stantem in sole (Ap 19, 17). Iste designat altissimos et preclarissimos contemplativos doctores illius temporis, quorum mens et vita et contemplatio erit tota infixa in solari luce Christi et scripturarum sanctarum, et secundum Ioachim inter ceteros precipue designat Heliam. Et clamavit voce magna omnibus avibus que volabant per medium celi, id est omnibus evangelicis et contemplativis illius temporis: Venite, congregamini ad cenam Dei magnam, id est ad spirituale et serotinum convivium Christi, in quo quidem devorabitur universitas moriture carnis, ut transeat quod carnale est et maneat quod spirituale est. Unde subdit (Ap 19, 18): ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes hominum liberorum ac servorum ac pusillorum et magnorum. Hoc, quantum ad populos et reges tunc Christo et eius ecclesie incorporandos, significat idem quod et illud quod dictum est Actuum X° Petro videnti quadrupedia et serpentia et volatilia in magno vase linteo, cui dicitur: Occide et manduca (Ac 10, 9-16). Quibus autem verbis explicari posset quanto gaudio et amore et dulcore reficientur sancti de conversione omnium gentium et Iudeorum post mortem Antichristi fienda. Unde Gregorius XXXV° Moralium, super illud Iob XLII°: Et dederunt ei unusquisque ovem unam et cetera (Jb 42, 11), dicit: […] Item paulo post super illud: Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio (Jb 42, 12), dicit: […].
<IV.3> Tertio Antichristi et suorum ad bellum congregatio, ibi: Et vidi bestiam (Ap 19, 19).
<IV.4> Quarto ipsius devictio et captio, ibi: Et apprehensa est bestia (Ap 19, 20).
<IV.5> Quinto ceterorum ipsum sequentium ad Christum traductio seu conversio, ibi: Et ceteri occisi sunt (Ap 19, 21).
SEXTA VISIO
|
|
SEXTUM DECIMUM CAPITULUM
|
|
526 |
1 Et facta sunt fulgura et cetera. 2 Hic incipit sexta visio secundum Ioachim [1]. 3 Ricardus tamen inchoat eam capitulo XVIII°: Et post hec vidi alterum angelum, totum vero precedens ponit sub <septima> (a) phiala [2]. 4 Quod autem sententia Ioachim sit melior probatur tripliciter.
|
(a) septima] sexta P septima B T (b) et] om. B (c) sic] sicut P (d) sexti] quinti P1. 5. Ap 16, 18 3. Ap 18, 1 (Vulg. alium; cfr. cap. XVIII, Ap 18, 1) 6. Ap 17, 10[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars V, f. 191va.
|
|
527
|
<I> 1 In hac igitur visione primo in summa tangitur tota dampnatio eius.
|
|
2. Ap 17, 1 (Vulg. om. ad me) 4. Ap 19, 11 |
528 |
<I – primo in summa tangitur tota dampnatio eius><I.1> 1 In prima autem primo tanguntur duo preambula totalem dampnationem eius precedentia.<Ium preambulum>2 Quorum primum est sancta [f. 167rb] predicatio et comminatio ipsam ad penitentiam exhortans. 3 Unde ait: Et facta sunt fulgura, scilicet coruscantium miraculorum et ferventium eloquiorum instar fulguris vitia ferientium; et voces, scilicet rationabilium et mediocr<i>um (a) persuasionum; et tonitrua, scilicet grandium et terribilium comminationum seu spiritalium et transcendentium eloquiorum. 4 Sicut enim Ioachim ait, quando Deus vult mutare statum ecclesie precedunt ante per aliquot annos fulgura miraculorum et voces exhortationum et tonitrua spiritualium eloquiorum, ut homines excitentur et intelligant quod novum aliquid facturus sit Dominus super terram [1]. |
(a) mediocrium] mediocrum P3. 4. Ap 16, 18[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, ff. 191vb-192ra. |
|
529
|
<IIum preambulum>1 Secundum preambulum est singularis et stupenda immutatio totius seculi et triformis divisio ecclesie, unde subdit: Et terremotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram, talis terremotus sic magnus.
|
|
(a) sequetur] sequitur B T (b) invocabit] vocabit B T Vulg. (c) monarchica] monarchia T1. Ap 16, 18 2. Ap 6, 12 7. 16. Ap 16, 19 8. Ap 17, 18 14. Zc 13, 7-9 15. Ez 5, 2-3.12[1] Cfr. Ap 17, 16.
|
530 |
<I.2> 1 Secundo igitur post duo predicta preambula subditur iudicium ecclesie carnalis, cum dicitur: Et Babilon magna. 2 Babilon, ut superius dixi [1], vocatur quia per enormem et effrenatam multitudinem vitiorum est in ea omnis status et ordo confusus. 3 Babilon enim confusio interpretatur.
|
(a) aperte] om. B T (b) quo] contra quod B quod T1. 2. 4. 6. 8. Ap 16, 19 11. Ap 16, 20 (Vulg. om. omnes) 14. 15. Ap 16, 21[1] Cfr. cap. XIV, Ap 14, 8.
|
|
SEPTIMUM DECIMUM CAPITULUM
|
|
531 |
<VIa visio (sequitur)><II – Secundo plenius explicat eius dampnationem cum sua causa,
|
(a) ad me] om. B T Vulg. (b) exterminationis] exterminii omnis B T1. Ap 17, 1 4. Ap 17, 3 5. Ap 17, 6 (Vulg. cum vidissem illam) 6. Ap 18, 1 7. Ap 18, 4 8. Ap 18, 7 9. Ap 18, 9 10. Ap 18, 20 11. Ap 18, 21 |
|
532 |
<II.1 – Primo introducitur angelus invitans et elevans Iohannem ad videndum in spiritu dampnationem eius, ubi et commemorat flagitia eius>1 Dicit ergo: Et venit unus de septem angelis, qui habeb<ant> (a) septem phialas. 2 Secundum Ioachim, iste est sextus (b) angelus, cui magis quam quinque precedentibus datum est detegere occulta sacramenta. 3 Et subdit quod angelus vocat Iohannem in signum quod discipuli non possunt intrare ad intellectum spiritalium doctorum, nisi illi per verbum eruditionis trahant corda illorum ad intelligentiam veritatis. 4 Subdit etiam quod per hoc quod sic sollicite invitat eum ad videndum dampnationem et malitiam meretricis, designatur quod valde utile est hoc spiritaliter videre, quia qui hoc nescit de facili decipitur nutibus oculorum eius et a gloria eius.
|
(a) habebant] habebat P (b) sextus] unus B T (c) sincero] a praem. B (d) mundo] seculo B T (e) magnatis] magnatibus B T1. 5. 8. 9. Ap 17, 1 10. Ap 17, 15[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 194ra-b: « Angeli habentes phyalas, qui sint, in precedenti parte libri copiosius dictum est. Unus autem eorum, qui venit ad Ioannem, sextus angelus est, cui dictum est magis quam quinque precedentibus occulta detegere sacramenta. Venit autem angelus ad Ioannem, ut Ioannes vadat ad angelum qui vocat eum et ostendat illi damnationem meretricis magne, quia nisi spirituales viri appropinquent verbo predicationis discipulis veritatis, nequaquam ipsi discipuli possunt appropinquare illis intellectu cordis, nec videre damnationem meretricis magne, que sedit aliquando et adhuc sedet super aquas multas (cfr. Ap 17, 15). Est autem utile videre damnationem ipsius, quia qui nescit quod passura sit pro erroribus suis de facili decipitur nutibus oculorum suorum. Hanc magnam dixerunt patres catholici esse Romam, non quo ad ecclesiam iustorum, que peregrinata est apud eam, sed quo ad multitudinem reproborum, qui blasphemant et impugnant operibus iniquis eandem apud se peregrinantem ecclesiam. Verumtamen et si ipsa principaliter intelligenda sit, nihilominus tamen universa multitudo reproborum, et eorum maxime quorum maior est facultas et voluntas peccandi, eorum qui ducunt vitam luxuriosam et delitiis affluentem, letantes cum malefecerint et exultantes in rebus pessimis. Non ergo in uno regno aut in una provincia querendus est locus huius famosissime meretricis, sed sicut per totam aream christiani imperii diffusum est triticum electorum, ita per omnem latitudinem eius disperse sunt palee reproborum ».
|
|
533 |
1 Sequitur: Cum qua fornicati sunt reges terre, scilicet [f. 169rb] tam seculares quam ecclesiastici, qui ut eius carnales glorias et delicias et divitias participent, sibi carnaliter et cum multis criminibus adherent. 2 Et inebriati sunt qui inhabitant terram, id est terrena amantes, de vino prostitutionis eius, id est de fornicaria et abhominanda gloria eius.
|
1. 2. Ap 17, 2 3. Ap 17, 3[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 194vb. |
|
534 |
<II.2 – Secundo monstratur ei superba gloria et horrenda immunditia et malitia eius, ibi: Et vidi mulierem>1 Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, id est sanguine et colore coccineo tinctam et rubricatam. 2 Nota quod sicut quodlibet caput bestie aliquando dicitur bestia, aliquando vero distinguitur ab ea sicut caput a corpore vel sicut rex a sua gente, sic mulier ista in quantum est carnalis et bestialis dicitur bestia, in quantum vero quondam prefuit et regnavit super bestiales gentes mundi et adhuc super plures bestiales sibi subditas (a) dominatur, dicitur sedere super bestiam. 3 Que quidem bestia tempore pa-[f. 169va]-ganorum et hereticorum fuit sanguine martirum cruentata, nunc autem sanguine seu strage animarum et impia persecutione spiritus et spiritualium et etiam quorumcumque quos impie affligit est cruentata, et etiam abhominando sanguin<e> (b) luxuriarum suarum.
|
(a) subditas] subiectas T (b) sanguine] sanguinem P (c) pretioso] et margaritis add. et del. P add. T (d) in genitivo] om. B (e) etiam] eam B T (f) tempore] pro praem. B T1. 4. 7. Ap 17, 3 8. 9. 10. 11. 12. Ap 17, 4 13. 14. Ap 17, 5 17. Ez 16, 10-19 18. 20. Ap 17, 6[1] Cfr. Mt 12, 31.
|
|
535 |
1 Si queratur quare hic [f. 170rb] commemorat culpas quas hec mulier in suo priori et antiquo tempore et paganica gente (a) commisit, cum propter illas non debeat sequens carnalis et semicristiana gens eius in sexto tempore ecclesie condempnari, de qua quidem condempnatione hic proprie agitur, patet responsio ex tactis supra XIII° [1] et etiam in lectura super Mattheum super illud XXIIIii capituli: ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est a sanguine Abel iusti et cetera [2]. 2 Sicut enim totus fluvius per multa tempora durans dicitur esse unus, quamvis aqua priorum annorum eius sit alia ab aqua presentis anni, ita ut propter hanc unitatem dicamus quod iste fluvius, iam centum anni sunt, inundavit vel fuit sanguineus, sic tota continua successio populi romani dicitur esse una gens vel unus populus, ita ut dicamus quod populus romanus fuit primo paganus et postea christianus; et secundum hoc quod est unius partis attribuitur toti vel alteri parti per sinodochem [3].
|
(a) in suo priori et antiquo tempore et paganica gente] in sua priori et paganica gente antiquo tempore B T (b) illa] illis B P T1. Mt 23, 35 5. Lc 11, 47-48[1] Cfr. cap. XIII, Ap 13, 1.
|
|
536 |
<II.3 – Tertio admiranti Iohanni de visione seu specie talis mulieris exponit angelus misterium visionis, ibi: Et miratus sum, cum vidissem eam>1 Sequitur: Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna. 2 Secundum Ricardum, hoc dicit Iohannes in persona infirmorum et imperfectorum, qui visa fallaci gloria et potentia reproborum multum mirantur pro eo quod non considerant sequentem dampnationem eorum. 3 Si enim illam attenderent, nequaquam tantum mirarentur fallacem gloriam ipsorum. 4 Per angelum vero dicentem Iohanni: Quare miraris? et cetera designantur doctores perfecti a quibus imperfecti de hiis erudiuntur [1].
|
(a) dici] quod add. T (b) designari] designatur T (c) designat] designatur B T (d) patres] qui add. P (e) significaret] significet B1. Ap 17, 6 4. 10. 12. Ap 17, 7 11. Ap 17, 8[1] Riccardo di San Vittore, In Ap V, ix (PL 196, coll. 833 D-834 A).
|
|
537 |
<II.3.1> 1 Angelus ergo exponit primo aliqua spectantia ad bestiam, ibi: Bestia, quam vidisti; 2 ac deinde ad eius capita, ibi: Septem capita;
|
|
(a) quas vidisti] om. B T (b) vidisti] et bestia add. B in bestia T1. Ap 17, 8 2. Ap 17, 9 3. Ap 17, 12 4. Ap 17, 15 5. Ap 17, 16 6. Ap 17, 18 |
538 |
<II.3.1 – Angelus ergo exponit primo aliqua spectantia ad bestiam, ibi: Bestia, quam vidisti; ac deinde ad eius capita, ibi: Septem capita><sententia Ioachim>1 Dicit ergo: Bestia, quam vidisti, fuit et non est, id est, secundum Ioachim, bestia gentium infidelium, que aliquando romano imperio subiecte fuerunt et persecute sunt Christum et ecclesiam ab exordio ipsius, et per tria tempora ecclesie priora in sex capitibus corruens, scilicet in Iudeis et paganis et in quattuor gentibus seu capitibus Arrianorum, stetit tandem in septimo capite, in gente (a) scilicet Sarracenorum a tempore Mahomet usque ad presens.
|
(a) in gente] om. B T (b) aut] ac B T (c) possint] possent B T (d) erit] est B (e) ipius] istius B (f) Constantius] Constantinus P T (g) Cosdroe] Cosdree P (h) primus] prius B T (i) Henricus] hereticus P1. 2. 4. 7. 9. Ap 17, 8 5. Mt 24, 23-24 6. 8. 10. Ap 17, 9 17. 18. Ap 17, 10 19. 20. 21. Ap 17, 11[1] Cfr. Ap 17, 14.
|
|
539 |
<expositio Ricardi>1 Secundum autem Ricardum, bestia est diabolus, per qu<em> (a) Dei populus bestialiter et crudeliter impugnatur; que fuit, scilicet ante Christi adventum, quia tunc suum dominium in mundo exercuit, et non est, quia illud post adventum Christi amisit; et ascensura est de abisso, id est de profundo et ob-[f. 172ra]-scuro malo, scilicet in tempore Antichristi, quia tunc iterum dominabitur; et in interitum ibit, quia in die iudicii penitus peribit.
|
(a) quem] quam P quem B T (b) universus] immensus B (c) Moyse] Moysen P (d) (e) seu] sed B T (f) vel tanto] om. B (g) et non est – adventum] om. T1. 2. Ap 17, 8 3. 4. Ap 17, 9 14. Ap 17, 10 15. Ap 17, 11[1] Riccardo di San Vittore, In Ap V, ix (PL 196, col. 834 B-D).
|
|
540 |
<contra expositionem Ricardi arguitur quadrupliciter><1> 1 Sed contra hanc expositionem Ricardi arguitur primo quantum ad hoc quod dicit quod hec bestia est diabolus, quia supra XIII° aperte distinguitur hec bestia a drachone, ubi dicitur quod dracho dedit illi virtutem suam.
|
|
1. Ap 13, 2 2. Ap 16, 13 3. Ap 19, 20 4. Ap 20, 9-10 |
541 |
<2> 1 Secundo arguitur contra <eam> (a) in eo quod per quinque reges, qui ceciderunt, dicit intelligi regna impiorum que fuerunt in quinque etatibus ante Christum, per sextum vero illud quod est in tota sexta Christi etate usque ad ultimum Antichristum. 2 Cum enim angelus intendat hic Iohanni ostendere dampnationem meretricis sedentis super hanc bestiam, et tandem sibi monstret (b) quod sub sexto rege sit hec meretrix a decem regibus sexto regi coniunctis cremanda, quid spectat ad tempus cremationis eius precedens regnum bestie ab initio ecclesie Christi usque ad tempus huius cremationis adhuc futurum?
|
|
(a) eam] eum P T (b) monstret] monstrat B T (c) septimi] septimum P |
542 |
<3> 1 Tertio contra ipsam arguitur quoad hoc quod dicit, quod pro tempore illo in quo Iohannes vidit hanc visionem fuit verum quod bestia, que prius fuerat, non est. 2 Constat enim quod diabolus et romani imperatores et eorum idolatria vehementer dominabantur tunc in toto orbe et atrocissime persequebantur tunc totam ecclesiam Christi in toto orbe, et certe quoad quid non minus, immo amplius, quam fiet tempore ultimi Antichristi, saltem quoad hoc quia illa fuit incomparabiliter diuturnior quam erit ista [1]. |
|
[1] Cfr. Prologus, Notabile X. |
543 |
<4> 1 Quarto arguitur contra ipsam, tum quia mulier, de qua hic agitur, non fuit per quinque priores etates mundi ante Christum (nam Roma fuit fundata per Romu-[f. 173ra]-lum circa tempora Ezechie, prout dicit Augustinus XVIII° De civitate Dei, capitulo XXVIII° [1]; monarchiam vero mundi obtinuit tempore Iulii Cesaris, qui tribus annis et dimidio imperavit et obiit ante Christi ortum per quadraginta duos annos vel circa), tum quia improprie et insufficienter reddit rationem quare hec bestia dicatur octava et tamen sit de septem, tum quia sententia expositionis sue non fuit occulta, immo fuit clarissima omnibus catholicis etiam idiotis. 2 Omnes enim indubitanter sciunt Antichristum in fine esse venturum et quod quinque priora tempora mundi precesserant incarnationem Christi, et tamen angelus dicit hic pro magno quod in hoc loco est sensus qui habet profundam sapientiam.
|
|
1. Ap 17, 11 2. Ap 17, 9 3. Ap 17, 8-9 4. Ap 13, 18 5. Ap 13, 10 6. Ap 14, 12[1] Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei, XVIII, xxvii, 20-23 (CCSL, XLVIII, pp. 617-618; PL 41, coll. 583-584). |
544 |
1 Subponendo igitur prefatam expositionem Ioachim tamquam satis propriam et probabilem, potest ulterius dici quod per septem capita intelliguntur septem reges in septem persecutionibus principales, et etiam regna bestialium gentium eis subiecta et in malo cooperantia, que hic per montes designari videntur. 2 Alias enim angelus irrationabiliter et quasi ridiculose, in exponendo septem capita per septem montes, subderet et septem reges sunt. 3 Et certe modus loquendi satis aperte sonat quod per [f. 173va] capita voluit designari septem montes et septem reges.
|
|
(a) dissipabitur] dissipatur P (b) Aventinus] Adventinus B T (c) Juminalis] Juvinalis B T (?)1. 2. 5. Ap 17, 9 4. Dn 2, 34-35.44 |
545 |
1 Quod etiam pro sexto tempore dicit, quod bestia fuit et non est sed iterum ascensura est de abisso, potest non solum referri ad casum bestie sarracenice et ad subsequentem suscitationem eius, sed etiam ad casum paganismi durantem a tempore Constantini et citra et ad expulsionem heresum de ecclesia in [f. 173vb] quinto tempore eius, que quidem circa tempora magni Antichristi stupendo modo resurgent, quamvis sub alia forma, et etiam circa casum nove Babilonis et circa tempora mistici Antichristi. 2 Qui quidem est pro sexto rege ponendus quando magnus Antichristus ponitur pro septimo; quando autem Gog novissimus ponitur pro septimo, tunc Antichristus magnus ponitur pro sexto et misticus tunc subintelligitur cum ipso, vel ponitur pro consumata fece omnium laxationum et ceterorum malorum quinti temporis. |
|
1. Ap 17, 8 |
546 |
1 Item bestia hec pro tempore finali dicitur esse octava et de septem, 2 tum quia sicut dracho ultra septem capita habet caudam trahentem tertiam partem stellarum, prout dicitur supra XII°, 3 sic bestia pro illa cauda est octava, quamvis illa sit de septem capitibus tracta; tum quia sicut alius fuit rex Persarum qui destruxit Babilonem antiquam, scilicet Cirus, alius vero qui persecutus est populum Dei tempore Iudith (fuit enim successor Ciri, et secundum quosdam fuit Cambisses filius eius) [1], sic forte alius rex erit ille qui cum decem regibus destruet novam Babilonem et alius ei succedens erit ille qui, tribus cornibus seu regibus evulsis, bellabit contra sanctos per tempus et tempora et dimidium temporis, [f. 174ra] prout dicitur Danielis VII°. 4 Iste ergo, quantum ad novam sectam quam statuet (a) et quantum ad novam persecutionem quam ecclesie faciet, erit octavus; quantum autem ad gentem et regnum in quo fundabitur spectabit ad septimum, sicut filius Ciri et omnes reges Persarum succedentes Ciro et tenentes locum eius computantur quasi unus rex cum eo, seu unus ordo regum vel regni.
|
|
(a) statuet] instituet B T1. 3. 6. Ap 17, 11 2. Ap 12, 4 3. Dn 7, 24-25 5. Ap 17, 8 9. Mt 5, 10 10. Mt 23, 29-36[1] Cfr. cap. XII, Ap 12, 6.
|
547 |
<II.3.2 – Angelus exponit secundo quid sunt eius cornua et quid factura sunt, ibi: Et decem cornua>1 Sequitur: Et decem cornua, que vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt; sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. 2 Aut per decem reges designantur hic ad litteram decem, aut indeterminata multitudo regum, ut more scripture sumatur numerus determinatus pro indeterminato. 3 Dicuntur autem accipere regnum post bestiam quia suberunt bestie, id est principali regi ipsius bestie qui et ipse dicitur bestia, et secundum hoc le post non dicit hic posteritatem temporis sed solum subiectionis et sequele. 4 Unde et mox subditur quod virtutem et potestatem suam bestie tradent, id est erunt obedientes et famulatorie cooperantes principali regi bestie, videturque verbum tradendi sonare quod potestatem regiam, quam prius habebant liberam et insubiectam, subicient illi regi gratis vel vi vel timore illius compulsi.
|
|
(a) dici] om. B (b) de quo dicit Iohannes unus est] om. B T 1. 2. 3. 5. 9. Ap 17, 12 4. Ap 17, 13 6. 7. 10. Ap 17, 10 8. Dn 7, 24 11. Dn 7, 8.24[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 197ra-b. Cfr. ibid., liber introductorius, cap. 8, f. 10rb-va: « Sextum caput draconis ille est de quo dicitur in Daniele: Alius rex surget post eos, et ipse potentior erit prioribus (Dn 7, 24), quamvis initium sexti capitis a rege isto Turchorum Saladino nomine sumptum putem, qui nuper calcare cepit sanctam civitatem, quique peccatis nostris exigentibus in cervicibus christianorum supra quam putavimus crassatus est. Quod autem ait Ioannes in sexta parte: Et reges septem sunt. Quinque ceciderunt, et unus est, et unus nondum venit (Ap 17, 9-10), ita est sermo accipiendus ac si nobis fieret, qui hic et loquimur ac si in tempore sexto condita esset prophetia. Nimirum quia in ipso erat aperienda fidelibus. In solo enim tempore sexto et in sexta visione libri sui instruit angelus Danielem docens illum mysterium bestie habentis cornua decem, et in solo sexto tempore et sexta parte libri loquitur angelus beato Ioanni docens illum pari modo mysterium bestie habentis cornua decem, ut perpendant et intelligant et recogitent pariter hi, quos Daniel et Ioannes viri Deo dicati et precipui castitate designant, datum sibi esse a Domino nosse in hoc tempore sexto mysteria regni Dei, et scire sacramentum a diebus antiquis et occultatum usque ad presens a generationibus seculorum. Sive ergo Saladinus iste ille sit qui est scriptus in libro Danielis prophete, sive non iste ille sit sed alius qui venturus est post eum, indifferenter tamen hoc totum referendum est ad sextum illum regem de quo dicit Ioannes ». |
548 |
1 Quia vero cum dicitur quod una hora accipient potestatem regnandi, posset credi quod una hora sumatur hic large, 2 sicut a Iohanne sumitur hora novissima pro tota sexta etate, 3 ita quod omnes, qui in ea successive unus post alterum regnaverunt, possunt hoc modo dici una hora (a) regnasse, ideo hunc sensum excludit per hoc quod subdit: 4 Hii unum consilium habent, id est concordi et unanimi consilio et consensu convenient insimul contra Christum et electos eius, et etiam contra meretricem, id est contra ecclesiam a Christo meretricatam. 5 Ex quo patet quod non successive unus post alium, immo insimul regnabunt et concordabunt. 6 Concordatque hoc cum eo quod Ieremias, capitulo L° loquens contra Babilonem, dicit: Ecce ego adducam in Babilonem congregationem gentium magnarum. 7 Et post subdit: Ecce populus veniet ab aquilone, et gens magna et reges multi a finibus terre, crudeles et immisericordes contra te fili<a> (b) Babilonis. Audivit rex Babi-[f. 175ra]-lonis famam eorum, et dissolute sunt manus eius. 8 Et tamen constat quod isti reges venerunt cum Ciro rege et Dario. |
|
(a) una hora] hora una P (b) filia] filiam P1. 3. Ap 17, 12 2. 1 Jo 2, 18 4. Ap 17, 13 6. Jr 50, 9 7. Jr 50, 41-43 (Vulg. venit) |
549 |
1 Sequitur: Hii cum Agno pugnabunt, id est cum electis Christi et contra fidem Christi; et Agnus vincet illos, scilicet finaliter subiciendo ipsos vel plebes eorum sibi et sue fidei et cultui. 2 Quod autem eos vincere possit ostendit subdens: quoniam Dominus dominorum est et rex regum, in quo etiam vult insinuare quod tunc debet eos vincere quia tunc est evidenter et efficaciter dominaturus et regnaturus super toto orbe et triumphaturus de Antichristo et omnibus regibus mundi.
|
|
1. 2. 3. Ap 17, 14 |
550 |
1 Nota quod duplici ex causa primo locutus est de pugna quam facient contra Christi electos quam de pugna quam facient contra meretricem, quamvis vel utramque simul faciant vel istam primo dictam faciant postremo.
|
|
(a) meretricantis] meretricis B (b) vindicare] vendicare P |
551 |
<II.3.3 – Angelus exponit tertio quid significatur per aquas super quas mulier sedet, ibi: Et dixit michi: Aquas, quas vidisti et cetera>1 Sequitur: Aquas, id est aque casus pro casu, quas vidisti ubi meretrix sedet, id est super quas principatur, sunt populi et gentes et lingue, quia scilicet sicut aque sua labilitate defluunt ita populi sua mortalitate pertranseunt, et etiam variis moribus seu passionibus fluitant sicut aque. |
|
1. Ap 17, 15 |
552 |
<II.3.4 – Angelus quarto tangit unum aliud opus per cornua bestie fiendum contra mulierem, ibi: Et decem cornua, que vidisti>1 Et decem cornua, que vidisti, et bestia, et etiam bestia seu rex bestie seu, secundum Ricardum, et bestia, id est diabolus [1]; hii, scilicet decem reges per cornua designati, odient fornicariam et desolatam facient illam, scilicet suis aquis seu populis in quibus consolatorie quiescebat, et nudam, scilicet suis ornamentis et divitiis, et carnes eius manducabunt, id est <crudeliter dilacerabunt et occident, et ipsam igni concremabunt, id est> (a) eius urbes et terras cremabunt et incinerabunt, ut quasi non sit memoria vel signum prioris status vel glorie eius.
|
|
(a) crudeliter dilacerabunt et occident et ipsam igni concremabunt id est] om. P add. B T (b) impleantur] compleantur B T (c) immo] in add. B1. Ap 17, 16 2. Ap 17, 17[1] Riccardo di San Vittore, In Ap V, ix (PL 196, col. 835 C).
|
553 |
<II.3.5 – Angelus quinto exponit que est ista mulier, ibi: Et mulier, quam vidisti>1 Deinde breviter insinuat que est hec mulier de qua et propter quam tanta dixit, unde subdit: Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, que habet regnum super reges terre. 2 Nimis (a) constat quod Roma et (b) gens Romanorum imperabat toti orbi tempore Iohannis et huius visionis, et etiam quod per totum tempus plenitudinis gentium usque ad Antichristum seu usque ad tempus istorum decem regum fixit Christus in ea principalem et universalem sedem et potestatem imperii sui super omnes ecclesias et super totum orbem. 3 An autem post Antichristum hec urbs iterum reparetur, ut ibi usque ad finem seculi (c) stet principalis sedes Christi sicut fuit a tempore Christi et citra, aut Christus post [f. 175vb] Antichristum reducat sedem suam ad locum unde manavit ad urbem Romam, puta in Iherusalem vel alibi, sue dispositioni est relinquendum. 4 Neutrum enim horum potest certificari ex sacro textu nec ex aliquo certo et catholico dogmate fidei christiane [1]. |
|
(a) nimis] superius B T (b) Roma et] om. B (c) seculi] om. B1. Ap 17, 18[1] Sul punto, Gioacchino da Fiore da una parte ribadisce la posizione dei Padri, secondo i quali la Roma-Babilonia è la collettività dei reprobi che peregrinano, impugandola, accanto alla Roma-Gerusalemme dei giusti (cfr. Ap 17, 1); dall’altra riporta la profezia di Benedetto, fatta a Sabino vescovo di Canosa, dai Dialogi di Gregorio Magno (II, xv): « Roma a gentibus non destruetur, sed terremotibus fatigata in se ipsa marcescet ». Comunque sia, la minaccia divina è rivolta non alle mura, ma agli uomini: « Non enim eo modo minatur sermo divinus civitati, que habet regnum super reges terre, quia non lapides et parietes peccaverunt domino, ut cure sit domino lapides iudicare, sed magis ut relinquantur multe domus (ut ait propheta) magne et pulchre sine homine et desolentur civitates ab habitatoribus suis (cfr. Is 6, 11) » (Expositio, pars VI, distinctio I, f. 198ra-b). |
DUODEVICESIMUM CAPITULUM
|
|
554 |
<VIa visio (sequitur)><II.4 – Quarto apparet alius angelus magnifice predicans casum eius et culpam, capitulo XVIII°: Et post hec vidi>1 Et post hec vidi alium angelum, id est alium doctorem vel alium ordinem doctorum. 2 Nam per precedentem intelliguntur illi qui spiritalibus discipulis exponunt malitiam meretricis et futurum casum eius, per istum vero illi qui casum eius iam factum predicaturi sunt magnifice et clare et letabunde. 3 Vel per primum designantur hii qui docent absolute contemplari futura, per istum vero hii qui futurorum et factorum notitiam docent et iubent vel monent applicari ad fugam malorum et ad actionem bonorum. 4 Unde subdit: descendentem de celo, id est de altitudine celestis contemplationis ad activam predicationis.
|
(a) typum] tropum B (b) a] om. B T1. 4. 5. 7. Ap 18, 1 6. Mt 7, 29 8. 10. 11. 12. Ap 18, 2 13. Is 13, 19.21 14. Jr 50, 39-40 15. 16. 17. Ap 18, 3[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 198va.
|
|
555 |
<II.5 – Quinto auditur vox celestis precipiens electis ut recedant ab ea, ne dampnentur cum ea et iudicent illam secundum demerita sua, ibi: Et audivi aliam vocem de celo>1 Et audivi aliam vocem de celo dicentem. 2 Recte dicitur alia, quia prior fuit de dampnatione reproborum, hec vero est de admonitione electorum, ne communicent cum reprobis in culpa et tandem in pena. 3 Ait enim: Exite de illa, popule meus, et ne partici-[f. 176va]–pes sitis delictorum eius et de plagis eius ne accipiatis. 4 Idem dicitur Ieremie, L°, ubi dicitur Dei populo: Recedite de medio Babilonis et de terra Caldeorum egredimini, et estote quasi edi ante gregem, et subdit causam quia cito est capienda et destruenda [1].
|
|
(a) non utique fornicariis] om. B T (b) id est famosi et per sententiam ecclesie notati] om. B (c) potest] ibi add. B (d) quod] om. P (e) et cetera] et cum P (f) enim] etiam B T1. 2. 3. Ap 18, 4 (Vulg. populus) 4. Jr 50, 8-9 7. 1 Cor 5, 9-10 8. 1 Cor 5, 11 11. Ap 18, 2[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 199ra-b. |
556 |
1 Deinde reddit rationem quare [f. 177ra] sit ab ea exeundum, ne participent in eius delictis et penis, subdens: Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum, id est usque ad summum, seu ad tantum et tam famosum cumulum quod Deus amodo non potest ipsam amplius tolerare. 2 Unde subdit: et recordatus est Dominus iniquitatum eius, scilicet ad statim puniendum illas. 3 Per longam enim dissimulationem punitionis videbatur non recordari earum.
|
|
(a) vel] om. P1. 2. Ap 18, 5 4. 5. 7. 8. 9. 10. 11. Ap 18, 6[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 199va-b. |
557 |
<II.6 – Sexto predicit iterum eius culpam et condignam penam, ibi: Quia in corde suo dicit: Sedeo et cetera. Et ibi exaggerat eius exterminium et planctum ac stuporem et tremorem carnalium amicorum eius super tanto casu ipsius, cum paulo post subdit: Et flebunt et plangent>1 Quia vero non solum punietur pro malis que fecit in sanctos vel in proximos, sed etiam pro hiis quibus se ipsam vanificavit et fedavit, ideo pro hiis subditur: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. 2 Le tantum non significat hic absolutam equalitatem quantitatis, sed equalitatem proportionis et iustitie. 3 Signanter autem notat eius culpam de duobus, scilicet de superba gloria et de carnali voluptate, quia hec duo sunt radices omnium aliorum. 4 Nullus enim, secundum Ieronimum, querit divitias nisi pro hiis duobus [1]. 5 In hiis autem <tribus> (a), secundum Iohannem, consistit radicaliter tota malitia mundi [2]. 6 Quidam habent: Quantum glorificavit se in deliciis suis, et satis redit in [f. 177va] idem.
|
|
(a) tribus] duobus corr. P tribus B T (b) conquiesco] quiesco T (c) nec] ut B (d) iudicavit] iudicabit B iudicat T1. 2. 7. Ap 18, 7 8. 9. Ap 18, 8 (Vulg. est Deus)[1] S. Hieronymi presbyteri Commentarius in Ecclesiasten, IX, 13-16, ed. M. Adriaen, Turnholti 1959 (Corpus Christianorum. Series Latina, LXXII), pp. 331-332 (= PL 23, col. 1089 A-B).
|
558 |
1 Deinde subdit de pena (a) suorum condolentium illi et sibi ipsis, dicens: Et flebunt et plangent se super illam, id est super casu illius, reges terre, in quibus subintelliguntur prelati ecclesiarum, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, scilicet cum illa. 2 Plangent, inquam, cum viderint fumum incendii eius, id est fumosum incendium eius. 3 Vel per fumum intelligitur fama sui tormenti l-[f. 177vb]-ongius advolans [1]. 4 Et possunt hec referri tam ad temporalem destructionem eius per decem reges fiendam quam ad eius infernalem penam, in qua omnes sui reprobi erunt finaliter simul cum ipsa.
|
|
(a) de pena] penas B (b) maxima et] om. B1. 2. 3. Ap 18, 9 5. 6. 8. 10. 11. Ap 18, 10 (Vulg. om. ve3)[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 200v. |
559 |
1 Sicut autem reges eius plangent, quia in casu eius amiserunt gloriam sue regie dignitatis et potestatis et voluptatis, 2 sic negotiatores, per quos intelliguntur non solum hii qui in civilibus negotiantur, sed etiam hii qui in ecclesiasticis per symonias et ambitiones et adulationes et per ypocrisim et per questus varios varia lucra sectantur. 3 Hii, inquam, plangent, quia in casu eius perdiderunt omnia lucra predicta et omnem spem ipsorum. 4 Unde subdit: Et negotiatores terre flebunt et lugebunt super illam, quoniam mercedes eorum nemo emet amplius. 5 Quarum [f. 178rb] aliquas specificat subdens: Mercedem (a) auri et argenti et lapidis pretiosi et margariti, id est margarite (invenitur enim hoc margaritum neutri generis, secundum Papiam [1]), et bissi et purpure et serici et coccini. 6 Secundum Glosam super Isaie primo, Si fuerint peccata vestra ut coccinum, coccus et coccinum sunt genus tincture medium inter rubeum et croceum, quam nos rubrum seu vermiculum vocamus [2]. 7 Hic tamen potest sumi pro filo vel panno illa tinctura tincto, sicut et Exodi XXVI°, ubi dicitur: Facies cortinas de bisso et iacincto et purpura et cocco bis tincto, 8 et Genesis XXXVIII°, ubi dicitur quod obstetrix ligavit coccinum in manu Zaram. 9 Secundum autem Papiam, ‘coccus’ grece rubeus vermiculus dicitur; ex primo enim colore humoris conchiliorum, id est ostreorum, tingitur, coccus vero magis rubeus ex secundo [3].
|
|
(a) mercedem] mercedes B T1. Ap 18, 9 2. 4. Ap 18, 11 5. 10. Ap 18, 12 (Vulg. et cocci) 6. Is 1, 18 7. Ex 26, 31 (Vulg. facies velum) 8. Gn 38, 27-30[1] Papias vocabulista, p. 195a.
|
560 |
1 Sequitur: Et omne [f. 178va] lignum thi<n>um (a), 2 supple: nemo emet amplius. 3 Secundum Papiam, ‘thimum’ <cum> (b) m est flos seu genus herbe apibus apte, cuius flos odorem refert, sed ‘thinum’ <cum> (c) n est lignum incognitum de quo Salomon fecit gradus in domo Domini [1]. 4 Glosa tamen super illud IIIii Regum X, attulit ex Ophir ligna thina, dicit quod sunt ligna imputribilia et spinosa in similitudinem albe spine (d) et rotunda et candida [2]. 5 Quidam correctores dicunt quod est trisillabum ut dicatur “thinium”, communiter tamen ponitur dissillabum et cum solo uno i.
|
|
(a) thinum] thimum P (b) (c) cum] generis P (d) in similitudinem albe spine] om. B (e) et vini] om. B T (f) supplet] supple P (g) et] om. B1. 6. Ap 18, 12 2. 8. 10. Ap 18, 11 4. 3 Rg 10, 11 7. 9. 12. 13. Ap 18, 13[1] Papias vocabulista, p. 353a: « Thymum graece flos. Thymum dictum quod flos eius odorem refert. genus herbae. Tyna incognita ligna de quibus salomon gradus fecit in domo domini ».
|
561 |
1 Deinde exprimunt delicias Babilonis pro quibus habendis suas merces detulisse videntur, tanguntque tres species in quibus manet principaliter concupiscentia gule, scilicet in ‘pomis’, per que omne genus delectabilium fructuum designatur; et in ‘pinguibus’, scilicet carnibus; et in ‘preclaris’, scilicet vinis et mensis et vestibus et ceteris deliciosis et preclaris (a) apparatibus. 2 Unde subdit: Et poma tua desiderii anime, id est valde desiderabilia appetitui animali vel, secundum Ricardum, id est minora bona tua que desiderabiliter dilexisti, discesserunt a te [1], scilicet o Babilon. 3 Secundum enim Ricardum, sicut reges super eius ruina plangentes converterunt querimoniam ad illam, sic et negotiatores convertunt hic suum lamentativum sermonem ad illam [2]. 4 Et omnia pinguia et preclara, id est maiora bona [3], perierunt a te, et amplius illa iam non invenient. 5 Mercatores eorum, qui divites facti sunt ab ea, id est a Babilone – scilicet, secundum Ricardum, non invenient amplius illa in mundo [4] seu in ea – longe sta-[f. 179ra]-bunt, scilicet, secundum Ricardum, voluntate non passione in inferno [5], vel etiam in vita ista non solum voluntate sed etiam localiter stabunt longe, propter timorem tormentorum eius, id est quia vehementer timebunt seu horrebunt tormenta eius; flentes ac lugentes, id est extra in corpore et intus in anima dolorem et signa doloris habentes, 6 dicentes: Ve, ve, civitas magna, que amicta eras bisso et purpura et cocco et deaurata auro et lapide pretioso et margaritis, 7 quoniam una hora destitute sunt tante divitie!. |
|
(a) preclaris] et add. P2. 4. Ap 18, 14 5. Ap 18, 15 6. Ap 18, 16 7. Ap 18, 17[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, i (PL 196, col. 842 D).
|
562 |
1 Deinde subdit de planctu aliorum qui per mare seu per vias graviores negotiabantur: Et omnis gubernator et omn<es> (a) qui in l<o>cum (b), scilicet aliquem, puta ad urbem vel portum maritimum, navigant. 2 Antiqui et Greci habent hic <in> (c) locum; quidam vero habent in lacum, id est in stagnum aquarum dulcium; quidam vero habent in longum, scilicet in longinquum iter maris, vel ad longinquos portus [1].
|
|
(a) omnes] omnis P (b) locum] lacum corr. P (c) in] om. P (d) de] om. B1. 3. Ap 18, 17 4. Ap 18, 18 5. 6. Ap 18, 19[1] Cfr. Riccardo di San Vittore, In Ap VI, i (PL 196, col. 843 A). |
563 |
1 Nota quod utrique negotiatores dicunt bis ve, 2 reges vero triplicant ve, quia sicut reges in eius casu plus perdiderunt et de altiori gloria ceciderunt, 3 sic et gravius plangent (a) et in inferno fortius dolebunt, secundum illud Sapientie VI°: Iudicium durissimum fiet in hiis qui presunt; exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur.
|
|
(a) plangent] plangunt B T1. Ap 18, 15-16.19 2. Ap 18, 9-10 3. Sap 6, 6-7 |
564 |
1 Secundum Ioachim, negotiatores terre sunt sacerdotes animales qui vendunt omnes orationes et missas pro denariis. 2 Quibusdam enim commissum est aurum sapientie et argentum eloquentie, sed per hec non querunt electos hedificare sed mundi divitibus placere ut honorentur ab eis. 3 Aliis autem commissa sunt sacramenta divina designata in margarita et lapidibus pretiosis, sed nolunt ea ministrare nisi aliquid accipiant aut sperent accipere. 4 Aliis autem datum est posse operari opera iustitie designata in bisso et purpura et serico et cocco, sed per hec querunt placere hominibus plusquam Deo. 5 Aliis autem commissa sunt artificia ad operandum quod bonum est manibus suis, designata in ligno thino et vasis eboris et vasis de lapide pretioso. 6 Aliis [f. 179vb] autem commissa sunt exercitia corporalia que pertinent ad usum cotidianum, designata in eramento, ferro et marmore, sed hec non solum dare nolunt, immo pro re viliori cariora extorquere contendunt. 7 Aliis autem data sunt exercitia spiritualia in cinnamomo et amomo et odoramento et thure designata, sed pro eis laudes hominum recipiunt. 8 Aliis autem datum est posse reficere corda fidelium doctrina spirituali, designata in vino et oleo et simil<a> (a) et tritico, sed ex hiis in superbiam elevati ad prelationes aspirant. 9 Aliis commisse sunt anime fideles designate in iumentis, ovibus et equis et redis et mancipiis et animabus hominum, ut eas custodiant ad salutem, et tamen contrarium faciunt. 10 Hii omnes sunt negotiatores terre, qui commutant dona Dei pro rebus temporalibus et caducis [1].
|
|
(a) simila] similia P (b) enim] autem B T (c) habent] regunt B1. 10. Ap 18, 11 11. Ap 18, 17[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, ff. 200vb-201rb.
|
565 |
<II.7 – Septimo mandat omnes sanctos exultare super iudicio sibi a Deo ad vindictam et gloriam sanctorum inflicto, ibi: <Exulta super eam, celum>1 Deinde redit Deus seu angelus ad suas exhortationes, quarum duas iam premisit, scilicet de exeundo ab ea et de iudicando eam. 2 Nunc autem subdit tertiam, de exultando super eius casu, dicens: Exulta super eam, id est super eius casum, celum, id est sancta ecclesia vel sancti angeli habitantes in celo, et sancti apostoli et prophete, id est doctores, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum, id est causam vestram, vel iudicium sibi pro malis que vobis intulit inflictum, de illa, id est de vindicando vos de illa. |
|
2. Ap 18, 20 |
566 |
<II.8 – Octavo sub exemplo lapidis magni in mare proiecti monstratur iterum futura ruina ipsius cum exaggeratione exterminationis glorie eius et etiam cum exaggeratione culpe eius, ibi: Et sustulit unus angelus fortis lapidem>1 Deinde ut sensibili exemplo fortius exprimat terribilem dampnationem eius, subditur: Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: Hoc impetu mittetur, scilicet in dampnatione seu in mare innumerabilium et crudelium hostium seu nationum, seu in ma-[f. 180rb]-re inferni, Babilon illa magna civitas, et ultra iam non invenietur, scilicet in hoc mundo vel in statu alicuius glorie. 2 Secundum Ioachim, si lapis iste non solum ponitur pro exemplo sed etiam pro misterio, tunc designat aliquem de regibus mundi quem angelus prepotens deiciet in abissum, eo forsitan ordine aut consimili quo rex Theodoricus est in ollam vulcani iactatus a papa Iohanne, ut in regis impiissimi manifesto iudicio quid multitudo pessima mereatur agnoscat [1].
|
|
(a) occiderunt] occiderint B T1. Ap 18, 21 4. Ap 18, 22 5. 7. 9. Ap 18, 23 10. 11. Ap 18, 24[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 202va. Cfr. Gregorii Magni Dialogi libri IV, a cura di U. Moricca, Roma 1924 (Fonti per la storia d’Italia, 57. Scrittori. Secolo VI), l. IV, XXXI, pp. 274-275 (= PL 77, coll. 368 D-369 B). In Gregorio gli attori della punizione del re goto sono papa Giovanni I e il patrizio Simmaco.
|
UNDEVICESIMUM CAPITULUM
|
|
567 |
<VIa visio (sequitur)><III – Tertio magnificat festum et cenam ecclesie post dampnationem Babilonis futuram>1 Post hoc audivi. 2 Descripta Babilonis dampnatione, subditur hic festi-[f. 180vb]-vale gaudium sancte ecclesie quod erit post dampnationem Babilonis. 3 Sicut enim Vasti regina a regno et coniugio regis Assueri abiecta, electa est Hester humilis et sancta ad eiusdem regis conubium et regnum, fecitque ex hoc rex magnificum convivium cunctis principibus et servis suis, sic reiecta sinagoga electa est ecclesia plenitudinis gentium, sicque in sexto statu ecclesie reiecta Babilone adultera oportet spiritalem ecclesiam exaltari et celebre ac spiritale convivium pro eius nuptiis celebrari [1].
|
|
1. Ap 19, 1 (Vulg. hec) 3. Est 2, 18 5. Ap 19, 6[1] Post haec audivi, descripta damnatione Babylonis, subditur hic festivale gaudium – oportet spiritalem Ecclesiam exaltari et celebre ac spiritale convivium post ejus nuptias celebrari] Baluzii-Mansi Miscellanea, 270 A, LVII. |
568 |
<III.1 – Primo narratur gaudium ex iusta dampnatione Babilonis et ex liberatione sanctorum a servitute ipsius proveniens>1 Pro primo dicit: Post hoc, id est post dampnationem Babilonis, audivi vocem magnam quasi tubarum multarum in celo dicentium: Alleluia. 2 Quot sancti erunt tunc tot erunt et tube, que per Spiritus Sancti vehementem flatum ex intimis visceribus usque ad celum et in totum orbem [f. 181ra] divinas iubilationes et laudes altissime et effusive resonabunt. 3 Et quia magna multitudo Iudeorum et gentium, et Grecorum et Latinorum, tunc intrabit ad Christum in spiritu magno et alto, ideo tunc multe erunt tube magnis vocibus spiritalium intellectuum et affectuum resonantes, sicut et in huius typum sexta hebdomada quadragesim<e> (a) sextoque (b) die ante passionem Domini celebratur annuatim sollempnitas palmarum, in qua a multis populis glorificatus est Christus. 4 Turbe enim que precedunt designant Grecos et que sequuntur Latinos; que autem occurrunt ad descensum montis Olivarum Iudeos, inter quos sunt et pueri Hebreorum. 5 Igitur hii omnes cantabant Osanna filio David et ‘gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor’. 6 Quia etiam spiritalis intellectus tertii generalis status tunc clarissime aperietur, et cum ipso omnes ceteri, idcirco procedet tunc de tubis diversarum ystoriarum seu figurarum et innumerabilium misteriorum concorditer et admirabiliter resonantium et sanctorum corda suscitantium ad ineffabilem Dei laudem, que hic designatur per alleluia [1]. 7 Quod est hebreum et est idem quod laudare Deum. 8 Nam, secundum Ieronimum, ia est [f. 181rb] in hebreo <unum> (c) de decem nominibus Dei, cantaturque communiter in ecclesia cum grandi melodia et neupmate ad designandum illum ineffabilem iubilum laudis Dei qui verbis exprimi non potest [2]. 9 Unde, secundum Augustinum, ‘alleluia’ et ‘amen’ propter sui reverentiam remanserunt intranslata [3]. 10 Unde, secundum Ricardum, quia alleluia ignotum est, addit quod notum est dicens: laus et gloria et virtus Deo nostro [4], scilicet est vel sit et reddatur seu ascribatur a nobis. 11 Laus dicitur in respectu ad nos a quibus est laudandus; gloria vero designat essentialem et immensam beatitudinem eius suis sanctis tunc singulariter inclarescentem; virtus vero est eius omnipotentia per quam deiecit Babilonem et mirabiliter exaltavit electos. |
|
(a) quadragesime] quadragesimo P (b) sextoque] sexto B T (c) unum] i P1. 6. 10. 11. Ap 19, 1 (Vulg. quasi vocem magnam) 4. 5. cfr. Mt 21, 9-15; Lc 19, 37[1] Tutta questa parte di esegesi, che tocca temi di grande rilevanza, è già in Gioacchino da Fiore, la cui esposizione è però citata solo per il successivo versetto 19, 6: « Post hec (inquit) audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in celo dicentium: alleluia. Post ruinam Babylonis quasi vox magna tubarum multarum audietur in celo, quia tanta exultatio electorum erit in ecclesia quanta non fuit a diebus Constantini ob magnam consolationem et letitiam quam facturus est Dominus super terram. Et quia iam in ore multorum resonabunt concorditer aperta misteria, et etiam multa hactenus ora Iudeorum aperientur ad laudem Christi patenti spirituali intellectu, quia veluti quidam flatus vehemens procedit de tubis diversarum hystoriarum, recte dicitur tubarum multarum, quia concorditer Iudeorum vox audietur et gentium. Unde et in evangelio scriptum est: Turbe autem, que procedebant, et que sequebantur, et etiam pueri Hebreorum egressi a Ierusalem obviam Christo clamabant dicentes: Osanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini, osanna in altissimis (Mt 21, 9.15). Iam enim incipit elucescere quid sibi velint laudes iste cantantium: alleluia. Quas et si exprimere sicut erunt nequimus, quod tamen in tali tempore future sint secure possumus firmiterque promittere, non solum ex loci huius apertione, verumetiam ex his que hactenus memorati sumus, que omnia conveniunt in sexto loco ostendentia quod in sexto tempore magna ista laus erit in ecclesia Dei propter bona que supervenient reliquiis electorum suorum. Sexto namque signaculo inchoato percussa est Babylon metropolis Chaldeorum a Mediis et soluta (ut iam supra commemoravi) captivitate Iudeorum edificatum est templum et muri civitatis in angustia temporum, propter quod et filii Iuda laudaverunt Dominum super omni misericordia Domini qua consolatus est eos. Solemnitas quoque palmarum, in qua glorificatus est Christus, inchoata sexta hebdomada quadragesime sexto die scilicet ante passionem Domini celebratur annuatim in ecclesia Christi, haud dubium quod in typo eorum que futura sunt post percussionem Babylonis, quando et Iudeorum populus convertetur ad Dominum. Turbe sane que precedebant, Grecos; que sequebantur, Latinos; que autem occurrerunt ad descensum montis Olivarum, Iudeos, usque ad presens inimicos fidei et nostros, tunc autem amicos et concives designant, qui et ipsi nobiscum pariter cantabunt, dicentes: Osanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini. Unde et eidem populo hucusque infideli veritas ipsa dicit: Dico vobis: non me videbitis amodo donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini (Mt 23, 39). Erit ergo in die illo consumata severitas et vexatio satis dura dabit intellectum auditui. Aperientur oculi eorum et videbunt Iesum dicturi, et ipsi ut iam dixi nobiscum: Benedictus qui venit in nomine Domini » (Expositio, pars VI, distinctio II, f. 203rb-vb).
|
569 |
1 Subduntque unam rationem sue laudis, scilicet quia vera et iusta iudicia eius sunt; vera quidem reddendo unicuique quod promisit vel comminatus est, iusta autem reddendo secundum quod quisque promeruit.
|
|
(a) specificat] specificant B T (b) influxit] inflixit B1. 2. 3. Ap 19, 2 |
570 |
1 Et iterum dixerunt: Alleluia. 2 Huiusmodi replicationes designant vehementiam et iugem continuationem divine iubilationis et laudis. 3 Vel primo cantant alleluia pro interemptione (a) adultere, quod est predicare Deum esse iustum; secundo pro liberatione (b) ecclesie, quod est Deum misericordem cum gratiarum actione laudare. 4 Dicitur etiam semel alleluia quia malum quod aderat desiit, 5 dicitur et iterum quia bonum quod aberat advenit.
|
|
(a) interemptione] peremptione T (b) liberatione] libertate B T (c) laudem dicite Deo nostro] om. P T add. B1. 5. 6. Ap 19, 3 3. 4. Ap 19, 1 7. 8. Ap 19, 4 (Vulg. et ceciderunt viginti quattuor) 9. 10. Ap 19, 5 (Vulg. omnes servi / timetis eum) 11. Mt 19, 21[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, iii (PL 196, col. 846 D). |
571 |
<III.2 – Secundo subditur gaudium de exaltatione et clarificatione regni Christi et ex nuptiis Christi et spiritalis ecclesie procedens, ibi: Et audivi quasi vocem tube magne>1 Sequitur de festivo gaudio (a) regni Christi et nuptiarum eius et ecclesie: Et audivi quasi vocem tube magne et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia. 2 Secundum Ioachim, inchoante hanc laudem aliquo magno sancto, quasi magna tuba Dei, statim resonabit laus in ore multorum, que erit quasi vox aquarum multarum; ad extremum autem maior effecta, quasi tonitruorum magnorum, perveniet usque ad fines terre [1].
|
|
(a) gaudio] om. B T (b) ad] om. B T (c) Dominus] Domine P Dominus B T (d) psaltemus] saltemus B (e) et] om. B (f) designatur] designetur B1. 5. Ap 19, 6 7. 8. Ap 19, 7 9. 12. Ap 19, 8[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio II, f. 204vb. |
572 |
1 Quam gloriosum autem sit esse in hiis nuptiis vult nobis confirmari non solum verbo, sed etiam autentico et indel<e>bili (a) scripto, unde subdit: Et dixit michi, scilicet angelus qui vocem laudis predicte formaverat similem tube, scribe: Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt. 2 Non dicit ‘ad prandium’ sed ad cenam, quia hoc convivium in fine secundi status generalis erit [1], ut sit trina cena Christi: prima scilicet (b) in fine legis veteris seu primi status generalis, [f. 182va] secunda in fine secundi, tertia vero in fine seculi seu in eterna patria. 3 Ut autem sibi firmius credatur, subdit: Et dixit michi: Hec verba Dei, que scilicet premisi, vera sunt, quasi dicat: tanto maiori fide hec que dixi credere debetis quanto ea et Dei esse et vera esse manifestius auditis. 4 Hec autem signanter sic confirmat, quia difficile est credere quod tales nuptie et iubilationes sint tunc fiende, immo carnales et animales hoc derident et est eis quasi fabulosum. |
|
(a) indelebili] indelibili P (b) scilicet] om. B T1. 2. 3. Ap 19, 9[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio II, f. 209ra: « Et bene hoc convivium cena non prandium nominatur, quia circa finem mundi huiuscemodi convivium celebrandum est ». |
573 |
1 Quia vero spiritales discipuli, per Iohannem hec ab angelo di<s>centem (a) designati, summe reverentur suos sanctos doctores et precipue illos qui tam alta et gloriosa promittunt et docent, idcirco subditur: Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum, non scilicet sicut creatura Deum, sed sicut servus vehementer et cum servili subiectione honorat suum dominum creatum. 2 Et tamen angelus in Veteri Testamento se sic ab homine adorari sustinebat, non autem sustinet hic, immo prohibet, unde subditur: Et dixit michi: Vide ne feceris, scilicet talem reverentiam michi. 3 Cuius causam subdit dicens: Conservus tuus sum, id est tecum et sicut tu sum servus eiusdem Dei et Domini.
|
|
(a) discentem] dicentem B P (b) ideo] iam B (c) (d) permittebant] permittebat T (e) permittunt] permittent T (f) honorari] adorari T1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 11. Ap 19, 10 (Vulg. et dicit mihi); cfr. Ap 22, 9 12. Lc 22, 26-27 13. Ac 10, 26 (Vulg. et ego ipse) |
574 |
1 Nota etiam, secundum Ioachim, quod sicut hic dictum est quater alleluia, sic destructa Babilone per Cirum, populus Dei de Babilone rediens ad terram sanctam cantat quater canticum Domini, quod in terra aliena non licebat, immo suspenderunt organa in salicibus, prout in Psalmo dicitur. 2 Prout enim in libro Esdre dicitur, primo cantaverunt cum posuerunt altare et iactaverunt fundamenta templi [1], secundo cum consumatum est templum [2], tertio cum fecerunt festivitatem ta-[f. 183rb]-bernaculorum [3], quarto quando consumata est structura civitatis Iherusalem [4]. 3 Que quattuor sunt spiritaliter post exterminium nove Babilonis implenda [5]. |
|
1. Ps 136, 1-4[1] Cfr. 1 Es 3, 11-12.
|
575 |
1 Nota quod, secundum morale misterium, meretrix Babilon est concupiscentia carnis vel mens pravis concupiscentiis a Deo aversa. 2 Bestia vero, supra quam sedet, est bestialis voluptas, vel prava et bestialia obiecta concupiscentie prave, vel bestialis societas menti carnali subiecta et serviens. 3 Septem autem capita bestie sunt septem genera principalium obiectorum concupiscentie prave, que distinguuntur secundum septem genera capitalium vitiorum. 4 Nam unumquodque habet suum formale et proprium et principale obiectum. 5 In sexta autem etate mortalis hominis, scilicet in senio, ceciderunt quinque reges, scilicet quinque sensus. 6 Tunc tamen precipue regnat sextus, id est avaritia, quem secuturus est septimus, scilicet intolerabilis et desperatus timor et tristitia de mortis imminentia et de mundialis vite nimium dilecte deficientia.
|
|
(a) despectionis] desperationis P desperationis corr. despectionis B despectionis T13. Ap 18, 6 |
576 |
<IV – Quarto tangit bellum Antichristi fiendum post illud festum, in eodem capitulo:
|
|
(a) et] om. P T1. Ap 19, 11 4. Ap 19, 17 5. Ap 19, 19 6. Ap 19, 20 7. Ap 19, 21 |
577 |
<IV.1 – Primo Christi et sui exercitus ad bellum preparatio: tangit duodecim perfectiones seu dignitates Christi>1 In prima autem tangit duodecim perfectiones seu dignitates Christi, sub modo aptissimo ad monstrandum cum quanta iustitia et sanctitate et virtute (a) et efficacia veniet cum suo exercitu ad debellandum Antichristum et suos et ad capiendum predam gentium totius orbis tunc subiciendarum et captivandarum fidei et fideli ac famulatorio cultui Christi.
|
|
(a) et virtute] om. B (b) summo] suo B T (c) pro] cum B T (d) seu] et B (e) rubrificata] rubricata B T (f) imitatione] et veneratione add. B T (g) vestiti] vestito B T2. 3. 4. 5. Ap 19, 11 6. 7. 8. Ap 19, 12 9. Mt 11, 27 11. 12. Ap 19, 13 13. 14. 15. 16. Ap 19, 14[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, iv (PL 196, col. 850 C). |
578 |
1 Nota quod prout isti exercitus referuntur ad angelos vel spiritus sanctorum defunctorum, tunc per equos albos designantur spiritus inferiores et per equites spiritus superiorum ordinum; vel equi albi designant virtutes seu potentias eorum vectivas et robustas candore glorie dealbatas. 2 Prout vero referuntur ad omnes sanctos Christo in extremo [f. 184va] iudicio assistentes, tunc equi albi sunt eorum corpora resuscitata et glorificata [1].
|
|
4. 2 Th 2, 8[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio III, f. 207va-b.
|
579 |
<10> 1 Et de ore eius procedit gladius acutus, id est sententia subtilis et rigida (quidam habent ex utraque parte (a), sed [f. 184vb] antiqui non habent hic ex utraque parte neque Ricardus [1], sed supra capitulo I° [2]), ut in ipso percutiat gentes, quasdam scilicet in eternum interitum, quasdam vero ad correctionem et ad vitiorum suorum extinctionem.
|
|
(a) parte] acutus add. B T (b) ut saltem – ipsius] om. B (c) estremam] strenuam B T1. 2. 4. Ap 19, 15 5. 6. 8. 11. Ap 19, 16 (Vulg. et in femore)[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, iv (PL 196, col. 850 C-D).
|
580 |
<IV.2 – Secundo sanctorum ad triumphalem et spiritalem devorationem hostium invitatio, ibi: Et vidi unum angelum>1 Et vidi unum angelum stantem in sole. 2 Iste designat altissimos et preclarissimos contemplativos (a) doctores (b) illius temporis, quorum mens et vita et contemplatio erit tota infixa in solari luce Christi et scripturarum sanctarum, et secundum Ioachim inter ceteros precipue designat Heliam. 3 Et clamavit voce magna omnibus avibus que volabant per medium celi, id est omnibus evangelicis et contemplativis illius temporis: Venite, congregamini ad cenam Dei magnam, id est ad spirituale et (c) serotinum convivium Christi, in quo quidem devorabitur universitas moriture carnis, ut transeat quod carnale est et maneat quod spirituale est [1]. 4 Unde subdit: ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sed-[f. 185rb]-entium in ipsis et carnes hominum liberorum ac servorum ac pusillorum et magnorum. 5 Hoc, quantum ad populos et reges tunc Christo et eius ecclesie incorporandos, significat idem quod et illud quod dictum est Actuum X° Petro videnti quadrupedia et serpentia et volatilia in magno vase linteo, cui dicitur: Occide et manduca [2]. 6 Quibus autem verbis explicari posset quanto gaudio et amore et dulcore reficientur sancti de conversione omnium gentium et Iudeorum post mortem Antichristi fienda. 7 Unde Gregorius XXXV° Moralium, super illud Iob XLII° (d): Et dederunt ei unusquisque ovem unam et cetera, 8 dicit: « Aperire libet oculos fidei et extremum illud sancte ecclesie de susceptione israelitici populi convivium contemplari. 9 Ad quod nimirum convivium magnus ille Helias convivantium invitator adhibetur; et tunc propinqui et noti ad Christum cum muneribus veniunt, quem in flagello paulo ante positum contempserunt » [3]. 10 Et subdit: « Quod enim cernimus magna ex parte iam factum, adhuc credimus perfecte fiendum, scilicet adorabunt eum filie Tyri in muneribus. 11 Hec enim tunc plenius fient cum Israelitarum mentes ei quem superbientes negabant (e) quandoque cognito [f. 185va] hostiam sue confessionis aportant » [4].
|
|
(a) contemplativos] et praem. B (b) doctores] et praem. B T (c) et] om. B T (d) XLII°] capitulo praem. B T (e) negabant] negaverant B T (f) principio] eius add. T (g) ad] om. P (h) collatione] collectione B T (i) dicit Deus] dicitur B (j) ambigebat] abigebat B1. 3. Ap 19, 17 (Vulg. voce magna dicens omnibus) 4. Ap 19, 18 (Vulg. carnes omnium) 5. Ac 10, 9-16 7. Jb 42, 11 10. Ps 44, 12-13 12. Jb 42, 12 15. Ps 91, 15-16 17. Is 66, 24 18. Jb 39, 30 20. Gn 40, 16-19 21. Gn 15, 11[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio III, f. 209ra-b: « Angelum istum, qui stat in sole, Helyam prophetam esse puto, cui data est proprietas vite contemplative, sicut Ioanni Baptiste active, ut enim aliquando in luna designatur vita activa, ita in sole vita contemplativa. Rursum quia in primo adventu suo Christus Iesus venit humilis et mansuetus, missus est Ioannes Baptista quasi mitis luna ante faciem eius ut precurreret salvatorem venientem utique in aqua redemptionis; et quoniam in secundo adventu suo veniet in maiestate, mittendus est Helyas quasi sol ante faciem eius, ut preveniat iudicem venturum in terribili igne iudicii, de quo dicit apostolus: Terribilis autem quedam expectatio iudicii et ignis emulatio, que consumptura est adversarios (Heb 10, 27). Magna vero voce clamabit, quia publice et solemniter predicabit. Invitabit autem aves celi ad cenam magnam Dei, quia viros spirituales et contemplatores vocabit ad spirituale convivium Christi in quo mactabitur universitas moriture carnis, ut transeat quod carnale est et maneat quod spirituale. Et bene hoc convivium cena, non prandium nominatur, quia circa finem mundi huiuscemodi convivium celebrandum est. Sicut autem aves celi, que vescuntur carnibus, delectantur in cadaveribus mortuorum, ita anime iustorum in defectu concupiscentie carnalis et in abolitione carnalium desideriorum, que militant adversus animam. Inde est quod et ipse Deus exiguit in Veteri Testamento sacrificium hyrcorum et vitulorum et arietum ac si eisdem sacrificiis vesceretur, quia sicut gaudent carnales homines in mactatione carnis, ita letantur sancti Dei in abolitione carnalis desideri<i>. Scimus enim quod convivium de carnibus fieri non potest, nisi desinant esse ipsa animalia de quorum cadaveribus ipsum convivium preparatur. Sed et illud convivium comendari apud homines consuevit ubi diversi generis animalia iugulantur. Ex qua re aperte liquet quod diversa hominum genera convenire constabit adversus Dominum in die illa superanda pariter a rege Christo, quas quidem carnes regum et tribunorum, fortium et equorum et sedentium in ipsis, id est subiectorum et prelatorum, liberorum et servorum, pusillorum et magnorum, eedem aves celi manducare iubentur ».
|
581 |
<IV.3 – Tertio Antichristi et suorum ad bellum congregatio, ibi: Et vidi bestiam; IV.4 – Quarto ipsius devictio et captio, ibi: Et apprehensa est bestia>1 Sequitur: Et vidi bestiam, id est Antichristum et suam bestialem militiam, et reges terre et exercitus eorum congregatos ad faciendum prelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu eius. 2 Et apprehensa est bestia, scilicet in fine belli, et cum illa pseudopropheta, scilicet est captus, qui fecit signa [f. 186ra] coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestie et qui adorant imaginem eius. 3 Hec satis exposita sunt supra, capitulo XIII° et XIIII° et XVI° [1].
|
|
(a) et] om. B T
|
582 |
1 Sed quomodo dicit quod vivi mittentur in stagnum ignis, id est in inferno, 2 cum Paulus dicat quod Dominus Ihesus interficiet Antichristum 3 et etiam dicat quod omnes tam boni quam mali resurgemus, ex quo sequitur quod omnes morientur prius quam resurgant?
|
|
1. 5. Ap 19, 20 2. 2 Th 2, 8 3. 1 Cor 15, 51[1] Cfr. Nm 16, 31-35.
|
583 |
<IV.5 – Quinto ceterorum ipsum sequentium ad Christum traductio seu conversio, ibi: Et ceteri occisi sunt>1 Sequitur: Et ceteri, scilicet de exercitu istorum, occisi sunt in gladio sedentis super equum, id est spiritali et acutissimo sermone Christi, qui procedit de ore suo. 2 Et omnes aves, id est sancti contemplativi, saturate sunt carnibus eorum, id est mactatione et interfectione carnalitatis eorum et incorporatione eorum (a) intra corpus seu collegium electorum. 3 Ricardus tamen legit de occisione et dampnatione ceterorum reproborum [1]. 4 Prior tamen modus est congruentior. 5 Nam et supra XI°, ubi de hoc ipso agitur, dicitur: et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo celi. |
|
(a) eorum] ipsorum B T1. 2. Ap 19, 21 (Vulg. de ore ipsius) 5. Ap 11, 13[1] Riccardo di San Vittore, In Ap VI, vi (PL 196, col. 853 A). |