[Indice per status]
INDICE SECONDO L’ORDINE DI ESPOSIZIONE DELLA MATERIA
PROLOGUS
INCIPIT
■ Erit lux lune sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plage eius sanaverit. In hoc verbo, ex XXX° capitulo Isaie (Is 30, 26) assumpto, litteraliter prophetatur precellentia fulgoris celestium luminarium, quam in fine mundi ad pleniorem universi ornatum Dei dono habebunt. Allegorice vero extollitur gloria Christi et Novi Testamenti.
■ Quia vero per multiformitatem lucis, quam in se aggregat, scripturam veterem, quasi lunam, illuminat et elucidat, idcirco primitus intuendum est quomodo in hoc libro est lux solis septiformiter sicut lux septem dierum. Propter quod sciendum quod totum decursum ecclesie ab initio sui usque ad finem eterne glorie describit sub septem visionibus, in quibus septem status ecclesie per sui successivum ordinem distinguuntur et describuntur.
■ Ad videndum autem quomodo solaris Christi claritas in hiis septem visionibus septiformiter radiat sicut lux septem dierum sunt duodecim consideranda. […] Preter hoc autem duodecimum est tertium decimum […].
I NOTABILE
Quantum ergo ad primum, qui scilicet sunt septem status ecclesie in hiis visionibus descripti.
■ Septem status ecclesie.
■ Initia septem statuum.
■ Primi autem quattuor status solent aliquando per quattuor animalia designari […] Quintus vero assimilatur generali sedi a quattuor animalibus sustentate.
■ Singulares preeminentie septem statuum ecclesie.
II NOTABILE
Quantum autem ad secundum, quare scilicet hii status describuntur non solum per bona eis propria sed etiam per mala eis opposita (quadruplex ratio datur).
III NOTABILE
Quantum ad tertium, quare scilicet per septem visiones describuntur septem status prefati, et quare in septima non sic distinguuntur sicut in ceteris.
<1> Quare scilicet per septem visiones describuntur septem status prefati (quadruplex ratio datur).
Quarta ratio est quia quodlibet predictorum septem donorum potest subdistingui in septem partes sive proprietates, ita quod prima a proprietate correspondet primo statui et secunda secundo et sic de aliis, ut sic sint septies septem.
de primo dono (pastoralis cura).
de secundo dono (pugna ecclesie).
de tertio dono (magistralis tuba).
de quarto dono (contemplatio).
de quinto dono (zelus severus quadruplex).
de sexto dono (forma christiformis, seu renovatio spiritus, seu fructus caritatis).
de septimo dono (quietatio spiritus in Deo, gustus Dei).
<2> Quare autem predicti septem status non sic distinguantur in septima visione sicut in ceteris (quadruplex ratio datur).
IV NOTABILE
Quantum ad quartum, quare scilicet prima visio litteraliter et aperte tangit septem ecclesias Asie sibi contemporaneas, relique vero describunt septem status ecclesie generales et hoc potius obscure quam clare.
<1> Quare prima visio litteraliter et aperte tangit septem ecclesias Asie sibi contemporaneas (triplex ratio datur).
<2> Quare relique visiones describunt septem status ecclesie generales et hoc potius obscure quam clare (triplex ratio datur).
V NOTABILE
Quintum est de ratione ordinis septem statuum, et septem visionum; et quare initium quarte visionis non sic expresse distinguitur a fine tertie, nec initium sexte a fine quinte, sicut distinguitur in ceteris visionibus; et quare in hiis duabus non agitur de septem mulieribus bonis vel malis, sed solum de una bona vel mala, sicut in ceteris agitur vel de septem ecclesiis vel de septem signaculis vel tubis vel phialis.
<1> De ratione ordinis septem statuum.
<1.1> Prima ratio sumitur ex ordine agendorum ad completionem ecclesie Christi (secundum septem status).
<1.2> Secunda ratio sumitur ex ordine supradictorum donorum et officiorum, qui in parte tactus est supra in tertio notabili, ubi ostenditur ordo officiorum pastoralis cure et ordo officiorum docendi et ordo officiorum zeli (secundum septem status).
<2> De ratione ordinis septem visionum.
<2.1> Prima ratio est ex ordine septem donorum seu officiorum vel statuum prescriptorum (secundum septem visiones).
<2.2> Secunda ratio (secundum septem visiones).
<3> Quare […] initium quarte visionis non sic expresse distinguitur a fine tertie, nec initium sexte a fine quinte, sicut distinguitur in ceteris visionibus; et quare in hiis non agitur de septem mulieribus bonis vel malis sed solum de una bona in quarta et de una mala in sexta, sicut in ceteris agitur aut de septem ecclesiis aut de septem signaculis vel de septem tubis vel de septem phialis, quamvis in quarta ponatur dracho habens septem capita (cfr. Ap 12, 3) et bestia habens septem capita (cfr. Ap 13, 1), et in sexta replicetur eadem bestia habens capita septem (cfr. Ap 17, 3).
VI NOTABILE
<1> Quare scilicet in qualibet quinque visionum priorum premittitur quiddam quod se habet ad sequentia sicut fons et radix septem status sequentes continens triformiter, scilicet causaliter, exemplariter et etiam collective (quadruplex ratio datur).
Quia vero Christus est causa efficiens et exemplaris et etiam contentiva omnium statuum ecclesie, idcirco radix visionum proponitur sub hoc trino respectu, prout infra suis locis specialibus exponetur. Nunc tamen in generali breviter demonstretur (secundum septem status).
<2> Quare non fit hoc in sexta et in septima visione (triplex ratio datur).
VII NOTABILE
Septimum est quare sextus status semper describitur ut notabiliter preeminens quinque primis et sicut finis priorum et tamquam initium novi seculi evacuans quoddam vetus seculum, sicut status Christi evacuavit Vetus Testamentum et vetustatem humani generis, unde et quasi circulariter sic iungitur primo tempori Christi ac si tota ecclesia sit una spera et ac si in sexto eius statu secundo incipiat status Christi habens sua septem tempora sicut habet totus decursus ecclesie, sic tamen quod septimus status sexti sit idem cum septimo statu totius ecclesie. Et iterum quare sexta et septima visio principaliter describunt solum finalem statum ecclesie, coannexe vero et quasi non ex principali intento describunt tempora priorum quinque statuum.
<1> Prima ratio est ex sollempnizatione trium personarum Dei et trium finalium perfectionum seu proprietatum Christi.
<2> Secunda ratio est ex parte diversarum perfectionum seu diversorum graduum eiusdem perfectionis in Christi ecclesia distincte et ordinate introducendorum.
■ Triplex responsio ad obiectionem.
■ Figurale exemplum (commutatio pontificatus).
<3> Tertia ratio est ex respectu duplicis populi, scilicet gentilis et iudaici, per Christum convertendi.
■ Duplex argumentum ad conclusionem.
VIII NOTABILE
Quantum autem ad octavum, unde scilicet possit probari et probative trahi litteralis seu principalis intelligentia sex visionum posteriorum cum sub verbis obscuris et figuralibus tradantur, unde enim probabitur quid ad litteram significet prima tuba et secunda vel prima et secunda phiala et sic de aliis, aut quare secunda tuba vel tertia plus referatur ad hoc vel illud tempus quam ad aliud, et sic de aliis; unde etiam probabitur quod septem visiones huius libri referantur ad eosdem septem status ecclesie (nam et quibusdam visum est quod totum litterale significatum prime precedat totum litterale significatum secunde et sic deinceps usque ad septimam); item cum ibi satis plusquam septies replicetur et vidi, unde probatur quod ibi sint tantum septem visiones principales.
<1> Unde possit probari et probative trahi litteralis seu principalis intelligentia sex visionum posteriorum.
<1.1> Primo trahitur ex duabus principalibus partibus visionum, scilicet ex radicali et ex finali, et ex ordine quinque membrorum priorum ad sextum et septimum tamquam ad finalem suum et tamquam ad piscinam ad quam se effundunt.
<1.2> Secundo trahitur ex doctrina Novi Testamenti in evangeliis et epistulis et in libro Actuum tradita, sicut et litteralis intelligentia prophetarum Veteris Testamenti in parte trahitur ex libris legalibus et ystoricis veteris legis.
<1.3> Tertio trahitur ex prophetiis finalium temporum in Veteri Testamento conscriptis.
<2> Unde probentur septem membra istarum visionum principaliter referri ad eosdem septem status ecclesie.
<3> Unde probetur ibi tantum esse septem visiones principales.
IX NOTABILE
Quantum ad nonum, scilicet quare in prima visione tangit plura bona quam mala preterquam in quinta ecclesia et septima; in tribus vero sequentibus ponit plura mala preterquam respectu status sexti et septimi et preterquam in apertione primi signaculi, que designat primum statum secunde visionis; in quinta vero tangit sola mala incidentia septem statibus seu temporibus; in septima vero tangit sola bona finalia; in sexta vero non nisi mala usque ad initium sexti status et postmodum bona cum intermixtione cuiusdam belli.
X NOTABILE
Quantum autem ad decimum, scilicet quomodo et quare primus status concurrit aliqualiter cum secundo et tertius cum quarto, ac quomodo et quare initium cuiuslibet subsequentis status inchoat ante decisionem prioris, et iterum quomodo mala primis statibus opposita remanent in sequentibus.
<1> Quomodo et quare primus status concurrit aliqualiter cum secundo et tertius cum quarto.
■ concurrentia VIi status cum II°
■ concurrentia IVi status cum III°
<2> Quomodo et quare initium cuiuslibet subsequentis status inchoat ante decisionem prioris.
■ concurrentia Ii status cum II°
■ concurrentia IIIii status cum II°
■ concurrentia Vi status cum IV°
■ concurrentia VIi status cum V°
<3> Quomodo mala primis statibus opposita remanent in sequentibus.
XI NOTABILE
Quantum ad undecimum, quomodo scilicet prefate visiones et earum partes possunt ad alia diversa tempora coaptari, ita quod septimus status potest coaptari ad quamlibet maiorem partem cuiuslibet status.
XII NOTABILE
Quantum ad duodecimum, quare scilicet predicti status non habent equale spatium temporis, immo quintus duravit iam fere per quingentos annos, sumendo eius initium a translatione imperii romani a Grecis in Karolum facta DCCCI° anno Christi; sumendo vero eius initium a vocatione Pipini patris eius ad ferendum auxilium Romanis et pape contra Longobardos, sunt fere quingenti sexaginta anni.
■ Quattuor primi status insimul sumpti.
■ Spatium temporis Ii status.
■ Spatium temporis IIi status-1.
■ Spatium temporis IIi status-2.
■ Spatium temporis IVi status-1.
■ Spatium temporis IVi status-2.
■ Spatium temporis Vi status.
■ Spatium temporis VIi et VIIi status.
XIII NOTABILE
Quantum autem ad tertium decimum, quomodo scilicet septem predicti status conformantur septem ecclesiasticis sacramentis, et septem diebus originalibus, et septem mundi etatibus, et septem notabilibus preliis et temporibus sub lege Moysi consumatis.
<1> Septem status septem sacramentis conformantur.
<2> Septem status conformantur septem primis diebus et eorum operibus.
<3> Septem status septem mundi etatibus conformantur.
<4> Septem status conformantur septem preliis et temporibus sub lege Moysi seu in israelitico populo consumatis.
Per intelligentiam huius libri elucidatur obscuritas scripture veteris, et etiam explicatur implicatio septem statuum nove legis.
<1> Elucidat eam primo per concordiam.
<2> Secundo elucidat ipsam distinguendo tres fines seu tres Christi adventus in prophetis indistincte involutos.
<3> Tertio elucidat ipsam applicando figuras vel sententias eius ad alia facta et tempora quam in prophetis videantur applicari.
CAPITULUM I
PROHEMIUM
(1, 1-8)
I – TITULUS
(1, 1-3)
■ Explicatur quadruplex causa huius libri.
de causa formali et effectiva et materiali (1, 1).
de causa media ac proxima.
■ Fide dignitas persone Iohannis (1, 2).
■ Solet hic queri an hanc revelationem viderit Iohannes visione corporali, vel imaginaria, vel intellectuali.
■Queritur etiam an locutiones seu voces, quas in libro isto refert se audivisse, apprehenderit alio genere apprehensionis quam illa que dicit se vidisse.
■ Subdit de causa finali, que est beatitudo per doctrine huius libri intelligentiam et observantiam obtinenda (1, 3).
II – SALUTATIO
(1, 4-8)
■ Insinuat trinam habitudinem esse dantis (1, 4).
<1> Pro primo dicit: Ab eo qui est.
<2> Pro secundo dicit: Et a septem spiritibus.
<3> Pro tertio dicit: Et a Ihesu Christo.
Septem notabiles primatus Christi secundum quod homo (1, 5-7).
<3.1> Primatus attestationis salutaris veritatis Dei, cum dicit: Qui est testis fidelis (1, 5).
<3.2> Primatus resurrectionis, cum dicit: Primogenitus ex mortuis.
<3.3> Primatus supreme et universalis dominationis, cum ait: Et princeps regum terre.
<3.4> Primatus dilectionis, cum dicit: Qui dilexit nos.
<3.5> Primatus nostre iustificationis et redemptionis, quam iustificationem tangit dicendo: Et lavit nos a peccatis nostris; redemptionem vero cum subdit: in sanguine suo.
<3.6> Primatus nostre glorificationis seu sublimationis ad suum regnum et sacerdotium […] unde et subdit: Et fecit nos regnum et sacerdotes (1, 6). <cfr. 5, 10>
<3.7> Primatus iudiciarie retributionis omnium bonorum et malorum […] dicens: Ecce venit cum nubibus (1, 7).
■ Primatus Christi secundum deitatem: Ego sum alpha et o (1, 8).
INCIPIT NARRATIO VISIONUM
(1, 9 – 22, 5)
■ Premittit septem generales et laudabiles circumstantias visionum sequentium (1, 9-12).
<1> Prima est proprietas et dignitas persone videntis, unde ait: Ego Iohannes frater vester (1, 9).
<2> Secunda circumstantia est idoneitas loci, unde subdit: Fui in insula que appellatur Patmos.
<3> Tertia circumstantia est sublimitas cause propter quam fuit ibi, scilicet propter verbum Dei et testimonium Ihesu.
<4> Quarta est spiritualitas status mentalis in quo tunc fuit, unde subdit: Fui in spiritu (1, 10).
<5> Quinta est dignitas temporis seu diei, unde subdit: in dominica die.
<6> Sexta circumstantia est sollempnis iussio sibi facta ut visiones has sollempniter scribat et septem ecclesiis Asie mittat […] Unde subdit: et audivi post me vocem (1, 10-11).
<7> Septima circumstantia est Iohannis attenta conversio ad videndum, unde subdit: Et conversus sum ut viderem vocem que loquebatur mecum (1, 12).
PRIMA VISIO
(Ap 1, 12 – 3, 22)
Prima autem visio continet quattuor:
<I> Primum est visio septem candelabrorum septem ecclesias designantium (1, 12).
<II> Secundum est apparitio Christi sub forma summi rectoris septem ecclesiarum et suorum episcoporum […] apparet Christus sub duodecim proprietatibus et duodecim perfectiones summo pastori condecentes designantibus (1, 13-18).
<II.1> Prima est presentialis et assidua ecclesiarum visitatio et inhabitatio, propter quod apparuit in medio septem candelabrorum (1, 13).
<II.2> Secunda est nature humane conformitas seu condescensiva ad subditos humilitas et humanitas, propter quod dicit: similem Filio hominis. <cfr. 2, 18; 14, 14>
<II.3> Tertia est sacerdotalis et pontificalis ordinis et integre castitatis et honestatis sanctitudo, unde subdit: vestitum podere.
<II.4> Quarta est reverenda et preclara sapientie et consilii maturitas per senilem et gloriosam canitiem capitis et crinium designata, unde subdit: caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix (1, 14).
<II.5> Quinta est contemplationis speculative et practice zelativus et perspicax fervor et splendor, omnes actus et intentiones et nutus ecclesiarum circumspiciens, unde subdit: et oculi eius velut flamma ignis. <cfr. 2, 18; 19, 12>
<II.6> Sexta est sue active seu suorum operum perfectio, unde subdit: et pedes eius similes auricalco, sicut in camino ardenti (1, 15). <cfr. 2, 18>
<II.7> Septima est sue doctrine celebris resonantia et irrigatio fecunda, unde subdit: et vox illius tamquam vox aquarum multarum. <cfr. 14, 2; 19, 6>
<II.8> Octava est potestativa presidentia et continentia non solum ecclesiarum sed etiam suorum rectorum, unde subdit: et habebat in dextera sua septem stellas (1, 16). <cfr. 2, 1>
<II.9> Nona est iudiciarie correctionis et retributionis recta et severa iustitia, unde subdit: et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat. <cfr. 19, 15>
<II.10> Decima est sue claritatis et virtutis incomprehensibilis gloria, unde subdit: et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
<II.11> Undecima est ex predictis sublimitatibus impressa in subditos summa humiliatio et tremefactio et adoratio, unde subdit: et cum vidissem eum, scilicet tantum ac talem, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus 1, 17).
<II.12> Duodecima est humiliatorum et tremefactorum familiaris confortatio et sublevatio, et ad ipsos plenius confortandos perfectionum persone apparentis confortativa explicatio […]: et posuit dexteram suam super me […] dicens: noli timere.
Deinde explicat sibi illas suas perfectiones ex quarum fide et notitia amplius poterat confortari.
Subdit ergo tres binarios suarum perfectionum.
<II.12.1> Primus est: Ego sum primus et novissimus (1, 17).
<II.12.2> Secundus est: et sum vivus et fui mortuus […] et ecce sum vivens in secula seculorum (1, 18).
<II.12.3> Tertius binarius est: et habeo claves mortis et inferni.
<III> Tertium est visio Christi mandantis Iohanni visiones has ab ipso scribi et exponentis quedam premisse visionis, ibi: Scribe ergo (1, 19-20).
CAPITULUM II
<Ia visio>
<IV> Quartum est specialis instructio uniuscuiusque ecclesie istarum septem (2, 1 – 3, 22).
■ Quattuor pro omnibus ecclesiis prenotanda.
■Ut ergo via allegoriis et etiam litterali sensui et ratio iam predictorum pateat, sciendum quod ea que tanguntur in informationibus harum ecclesiarum coaptantur septem virtualibus exercitiis mentis ordinate ad perfectionem ascendentis, que et proprie correspondent septem statibus ecclesiasticis, propter quod sensus moralis et allegoricus concordant et clare refulgent in sensu litterali.
<1> – Ephesus
<2> – Smirna
<3> – Pergamus
<4> – Tyatira
<5> – Sardis
<6> – Philadelphia
<7> – Laodicia
■ Septem victorie
<1> Prima victoria (2, 7).
<2> Secunda victoria (2, 11).
<3> Tertia victoria (2, 17).
<4> Quarta victoria (2, 26-28).
<5> Quinta victoria (3, 5).
<6> Sexta victoria (3, 12).
<7> Septima victoria (3, 21).
Ia ecclesia
(2, 1-7)
■ Premittuntur duo. Primum est iussio facta Iohanni ut scribat hec angelo vel episcopo ecclesie Ephesi. […] Secundum est Christi alloquentis hanc ecclesiam et eius episcopum introductio (2, 1).
Et angelo Ephesi et cetera. Huius ecclesie suique episcopi informatio continet septem.
<I> Primo scilicet ipsius commendationem, scilicet: Scio opera tua (2, 2).
<II> Secundo eius increpationem, ibi: Sed habeo adversum te (2, 4).
<III> Tertio eius ad emendandum admonitionem, ibi: Memor esto (2, 5).
■ In quibus satis expresse videtur sentire quod caritas potest minui absque hoc quod tota perdatur, et hoc ipsum sapit hic textus satis. […].
■Item Ricardus, super Danielem, in expositione sompnii Nabucodonosor, ostendit quod sicut statua Nabucodonosor gradatim descendebat ab auro in argentum, deinde in es ac deinde in ferrum et ultimo in testam luteam, sic aliquando gradatim descenditur a supremo virtutum ad ima.
<IV> Quarto condicionalem comminationem, ibi: Sin autem, venio tibi (2, 5). […] Et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitentiam egeris […] Nota quod hanc comminationem subinfert triplici ratione. […] Si vero queratur plenior ratio sui casus vel translationis predicte, potest colligi ex tribus. […] Consimiles fere rationes invenies de ultimo casu novissimi cursus quinti temporis ecclesiastici et translationis primatus Babilonis in novam Iherusalem, et iterum casus et translationis ultime et reprobe partis septimi status in celestem Iherusalem.
<V> Quinto aliam ipsius commendationem, ibi: Sed hoc habes bonum (2, 6).
<VI> Sexto eius ad profundius attendendum dicta sibi et dicenda excitationem, ibi: Qui habet aurem (2, 7).
■ Quadruplici enim ex causa hec informatio primo proponitur ut a Christo dicta et ultimo ut dicta a Sancto Spiritu.
<VII> Septimo premii promissionem victori factam, ibi: Vincenti dabo (2, 7).
IIa ecclesia
(2, 8-11)
■ Premittitur primo iussio de scribendo hec episcopo huius ecclesie. Et secundo Christi loquentis introductio (2, 8).
Et angelo Smirne et cetera. In hac informatione continentur septem.
<I> Primo scilicet huius episcopi seu ecclesie commendatio, ibi: Scio tribulationem tuam (2, 9).
<II> Secundo eius ad futuras passiones impavide expectandas et tolerandas confortatio, ibi: Nichil horum timeas (2, 10).
<III> Tertio futurarum passionum eius predictio, ibi: Ecce missurus est.
■ Et habebitis tribulationem diebus decem.
<IV> Quarto eius ad constantem et invincibilem concertationem et perseverantiam exhortatio, ibi: Esto fidelis (2, 10).
<V> Quinto ipsius per promissionem singularis glorie confirmatio, ibi: et dabo tibi.
<VI> Sexto omnium ad profundam et perfectam attentionem excitatio, ibi: Qui habet aurem (2, 11).
<VII> Septimo omnibus victoribus premii promissio, ibi: Qui vicerit.
IIIa ecclesia
(2, 12-17)
■ Premittuntur duo, scilicet preceptum de scribendo hec sibi et introductio Christi loquentis (2, 12).
Et angelo Pergami. Informatio huius tertie ecclesie continet septem partes.
<I> Prima est eius commendatio, ibi: Scio ubi habitas (2, 13).
<II> Secunda est cuiusdam sui martiris in exemplum imitandum commemoratio, ibi: Et in diebus illis.
<III> Tertia est eius pro impietate quorundam suorum increpatio, ibi: Sed habeo adversum te (2, 14-15).
<IV> Quarta est eius ad penitentiam exhortatio, ibi: Similiter penitentiam age (2, 16).
<V> Quinta est contra ipsam et illos comminatio, ibi: Si quo minus.
<VI> Sexta est omnium ad perfectam attentionem dictorum et dicendorum exhortatio, ibi: Qui habet aurem (2, 17).
<VII> Septima est victoribus premii promissio, ibi: Vincenti dabo.
IVa ecclesia
(2, 18-29)
■ Premittitur preceptum de scribendo hec huic episcopo et eius ecclesie et introductio Christi loquentis (2, 18).
Et angelo Tyatire. In huius quarte ecclesie et sui episcopi informatione continentur septem.
<I> Primo scilicet eius commendatio, ibi: Novi opera tua (2, 19).
<II> Secundo eius increpatio pro quorundam impiorum culpabili tolerantia, peccatique illorum exaggeratio ibi: Sed habeo adversus te (2, 20).
<III> Tertio comminatio contra illos impios facta, ibi: Ecce ego mitto eam in lectum (2, 22).
<IV> Quarto electorum illuminatio ex condempnatione illorum subsecuta, ibi: Et scient omnes ecclesie (2, 23).
<V> Quinto consolatoria eruditio sanctorum illius ecclesie, quod non tenentur ad alia quam ad perseverandum in bonis habitis, ibi: Vobis autem dico ceteris (2, 24-25).
<VI> Sexto omni victori premii condigni promissio, ibi: Qui vicerit (2, 26-28).
<VII> Septimo omnium ad perfectam attentionem dictorum excitatio, ibi: Qui habet aurem (2, 29).
CAPITULUM III
<Ia visio>
Va ecclesia
(3, 1-6)
■ Premittitur Christus loquens, cum dicitur: Hec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas (3, 1).
Et angelo ecclesie Sardis scribe. In huius informatione continentur sex, scilicet:
<I> Primo asperitas increpationis, ibi: Scio opera tua.
<II> Secundo admonitio emendationis, ibi: Esto vigilans (3, 2).
<III>Tertio terror comminationis, ibi: Si ergo (3, 3). Deinde comminatur eidem iudicium sibi occulte et inopinate superventurum si non se correxerit, unde subdit: Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, qui scilicet venit latenter et ex improviso ut bona auferat et possessorem occidat. Unde subdit: et horam nescies qua veniam ad te. <cfr. 16, 15>
<IV> Quarto commendatio quorundam illius ecclesie, ibi: Sed habes pauca nomina (3, 4).
<V> Quinto promissio premii omni vincenti, ibi: Qui vicerit (3, 5).
<VI> Sexto excitatio omnium ad perfectam attentionem dictorum, ibi: Qui habet aurem (3, 6).
VIa ecclesia
(3, 7-13)
■ Hiis autem, sicut et in ceteris, premittitur preceptum scribendi hec huic ecclesie et introductio Christi sibi hec dicentis, cum subditur: Hec dicit sanctus (3, 7).
■ Quia etiam multa et singularia sibi promittit […] promittit sibi apertionem hostii a nemine sibi possibilis claudi, immo asserit iam hoc sibi dedisse, ideo proponit se ei correspondenter subdendo: qui habet clave<m> David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit […].
■ Significatur etiam per hoc proprium donum et singularis proprietas tertii status mundi sub sexto statu ecclesie inchoandi et Spiritui Sancto per quandam anthonomasiam appropriati. […] per que non solum simplici intelligentia, sed etiam gustativa et palpativa experientia videbitur omnis veritas sapientie Verbi Dei incarnati et potentie Dei Patris.
■ Nota etiam quod quia tunc amplius vacabitur excessibus et gustibus contemplationis quam fortibus active operibus, ideo non dabitur ei tantum robur virtutis ad fortia opera sicut datum est primis statibus et specialiter quarto, quod fiet non solum propter causam predictam, sed etiam ut unusquisque status habeat unde alteri humilietur et debeat humiliari, propter quod habent se sicut excedentia et excessa.
■ Quia et tunc temporis est filius perditionis venturus in omni virtute miraculorum et cum signis et prodigiis mendacibus […] idcirco sanctis sexti status dabitur modica virtus ad signa seu miracula facienda […] Propter igitur utramque causarum predictarum dicitur hic mistice de sexto statu quod modicam habet virtutem et quod loco huius apertum est sibi hostium contemplationis et predicationis.
■[…] sicut primo tempore conversus est mundus ad Christum per stupendas et innumeras virtutes miraculorum, sic decet quod in finali tempore convertatur iterum orbis per preclara et superadmiranda et superhabunda lumina sapientie Dei et scripturarum suarum […]. Cooperabiturque ad hoc tota precedens illuminatio priorum statuum, et universalis fama Christi et sue fidei et sue ecclesie per totum orbem diffusa a tempore prime conversionis mundi continue usque ad tempora ista.
■ Rursus quia in contemplativis plus refulget dilectio Christi ad eos, in activis vero plus refulget dilectio eorum ad Christum, unde Iohannes, in quo prerogativa contemplationis est designata, potius dicitur predilectus a Christo quam prediligens Christum; Petrus vero, in quo fervor active est presignatus, potius dicitur prediligens Christum quam predilectus […] idcirco angelus huius sexte ecclesie potius laudatur a Christo dilectus, cum dicitur infra: quia ego dilexi te (3, 9).
■ Hinc etiam est quod Christus plus commendat promissiones suorum donorum factas angelo sexto quam merita ipsius sexti. Consurgitque ex hoc quoddam mirabile et valde notabile, videlicet quod status sextus quanto maior erit precedentibus in susceptione gratiarum et familiarium signorum amoris Christi ad eum, tanto habebit unde plus Christo et statibus precedentibus humilietur, quia potius prefertur eis in pati seu recipere quam in agere vel dare, et potius in felicitate hab<ente> speciem premii quam in laborioso opere habent<e> rationem meriti.
Et angelo Philadelphie ecclesie (3, 7). In huius informatione continentur septem.
<I> Primo scilicet eius commendatio, ibi: Scio opera tua (3, 8).
<II> Secundo hostii scripture et predicationis promittitur ei singularis apertio, ibi: Ecce dedi.
<III> Tertio promittitur ei Iudeorum perfecta conversio et ad ipsum subiectio, ibi: Ecce dabo tibi (3, 9).
<IV> Quarto promittitur ei singularis protectio a generali temptatione ventura, ibi: Quoniam servasti (3, 10).
<V> Quinto datur ei de perseverantia specialis monitio, ibi: Ecce venio cito (3, 11).
<VI> Sexto omni vincenti promittitur sublimis remuneratio, ibi: Qui vicerit (3, 12).
<VII> Septimo subditur omnium ad perfectam attentionem excitatio, ibi: Qui habet aurem (3, 13).
VIIa ecclesia
(3, 14-22)
■ Premittit preceptum de istis scribendis ac deinde proponitur Christus loquens, ibi: Hec dicit amen (3, 14).
Et angelo Laodicie (3, 14).
<I> In huius informatione Christus primo arguit et exaggerat ipsius teporem, adiungendo gravem comminationem (3, 15-16).
Increpans ergo eum, subdit: Scio opera tua, id est scientia iudiciali et improbativa, quia neque calidus es, scilicet per caritatem, neque frigidus, per infidelitatem vel per omnimodam vite secularitatem, quasi dicat: solam fidem et quandam exterioris religionis speciem absque igne caritatis habes.
■ […] in libro Collationum Cassiani, collatione IIIIa, dicit abbas Daniel […].
■ Sed videtur quod minus malum sit esse tepidum quam esse frigidum, quia frigidum plus distat a calido et plus contrariatur ei et difficilius calefit quam tepidum; tepidum etiam plus participat de calido quam frigidum.
<II> Secundo exprobrat eius presumptionem, ibi: Quia dicis (3, 17).
<III> Tertio monet ipsum ad emendationem, ibi: Suadeo tibi (3, 18).
<IV> Quarto proponit penitenti suam grandem miserationem et reconciliationem seu confederationem, ibi: Ecce ego sto ad hostium (3, 20).
<V> Quinto vincenti promittit excessivam remunerationem, ibi: Qui vicerit (3, 21).
<VI> Sexto excitat omnes ad dictorum attentionem, ibi: Qui habet aurem (3, 22).
SECUNDA VISIO
(4, 1 – 8, 1)
CAPITULUM IV
Post hec vidi (4, 1). Hic incipit visio secunda, que est de septem apertionibus septem sigillorum libri signati stantis in dextera Dei.
<I> In hac igitur primo narratur spiritualis sublevatio Iohannis ad videndum sequentia (4, 1-2).
Nota ex istis haberi aut quod post primam visionem fuerat ab excessu mentis ad se reductus, et ideo nunc iterato sublevatur ad mentis excessum; aut quod a primo mentis excessu, sub quo primam visionem vidit, elevatur nunc ad multo altiorem excessum, ac si tunc esset infra celum, nunc autem supra celum ascendat, et ac si suum primum esse in spiritu fuerit quasi non esse in spiritu respectu istius, de quo hic dicit: Et statim fui in spiritu; aut per reiterationes huiusmodi sublevationum designat quamlibet visionum cum suis obiectis habere propriam et novam arduitatem, et quod ad quamlibet videndam indigebat superelevari a Deo ad illam. Sicut autem una illuminatio disponit mentem ad aliam altiorem, sic spiritualis visio apertionis celi et spiritualis auditus vocis sic grandis, sicut est vox tube, erant dispositiones et ex<c>itationes ad sequentes sublevationes spiritus sui.
Sicut autem in hostio monumenti Christi erat superpositus magnus lapis et ponderosus, qui Christo resurgente et de sepulcro exeunte est inde amotus, sic in scriptura erat durus cortex littere, pondere sensibilium et carnalium figurarum gravatus, claudens hostium, id est <ad>itum intelligentie spiritalis. In humanis etiam cordibus erat lapidea durities sensus obtusi, claudens introitum divinarum illuminationum. Item absentia seu potius non existentia magnorum operum in ecclesia fiendorum erat nobis magna clausura hostii ad fabricam ecclesie contemplandam. Primus autem apertor huius hostii et prima vox nos in celum ascendere faciens est Christus et eius illuminatio et doctrina. Nam vox priorum prophetarum potius clausit hostium sub figuris, et sub terrenis promissionibus carnalem sensum Iudeorum depressit potius quam levavit. Christus etiam, per exemplum sue spiritualissime vite et per mortem carnis sue et per habundam infusionem Spiritus sui fecit suos apostolos et quoscumque spirituales suos esse in spiritu et quasi non esse in carne, nec enim aliter possent sapere et intelligere spiritualia Dei […].
<II> Secundo subditur prima pars huius secunde visionis, describens fontalem radicem et causam septem apertionum libri per septem tempora ecclesiastica complendarum, ibi: Et ecce sedes posita erat in celo (4, 2). […] In hac secunda parte, in qua describitur fontalis radix et causa septem apertionum libri signati, monstrantur septem designantia summam altitudinem et profunditatem ac gloriam et utilitatem huius libri et contentorum in eo.
<II.1> Quorum primum est celebris apparitio divine maiestatis et sue societatis et laudis. […] Quoniam autem presentatio seu descriptio summe magnificentie et reverentie et sapientie maiestatis Dei et assistentium sibi plurimum confert ad advertendum profundam et altam et gloriosam continentiam huius libri a Dei dextera tenti, idcirco in prima parte magnificatur Dei maiestas ex septem.
<II.1.1> Primo scilicet ex sue sedis alta eminentia (4, 2).
<II.1.2> Secundo ex Dei admirabili forma, ibi: Et qui sedebat (4, 3).
<II.1.3> Tertio ex sue sedis archuali refulgentia, ibi: Iris erat (4, 3).
<II.1.4> Quarto ex viginti quattuor seniorum sollempnium et suarum sedium circumassistentia, ibi: Et in circuitu sedis (4, 4).
Ex coronis et sedilibus eorum patet quod erant quasi reges vel pontifices sub summo imperatore et iudice et tamquam eius consiliarii sibi assistentes et circumsedentes, propter quod describuntur esse seniores tamquam magne experientie et prudentie et maturi ac providi iudicii et consilii. Ad insinuandum autem quod liber signatus est comprehensivus summe sapientie Dei universi orbis gubernative et specialiter electorum suorum, Deus apparet hic tamquam summus et sapientissimus iudex et rector omnium, cuius gubernationes et documenta per magistrorum consilium descendunt ad nos quasi a pastore uno, prout dicitur Ecclesiastes ultimo (Ec 12, 11).
Per istos igitur anagogice designantur celestes angeli et potissime supremi; allegorice autem prophete et apostoli ceterique prelati, per quorum documenta et consilia a Deo accepta regitur universa ecclesia. Vel secundum Ioachim, duodecim apostoli per quos ecclesia de gentibus intravit ad Christum, et alii duodecim futuri evangelici per quos omnis Israel et iterum totus orbis convertetur ad Christum.
<II.1.5> Quinto ex fulgurum ac vocum et tonitruorum emissione valida a sede divina, ibi: Et de trono procedebant fulgura (4, 5). <cfr. 8, 5; 11, 19; 16, 18>
<II.1.6> Sexto ex septem lampadum et maris preclari obsequiosa seu adornatoria ante sedem coassistentia, ibi: Et septem lampades (4, 5). […] Et in conspectu sedis, scilicet erat, tamquam mare vitreum simile cristallo (4, 6). <cfr. 15, 2>
<II.1.7> Septimo ex quattuor animalium sedem Dei portantium stupenda forma et iubilatoria laudum Dei resonantia, et iterum ex dictorum seniorum concordi ad laudem animalium correspondentia, ibi: Et in medio sedis (4, 6).
■ Sed quare hec animalia ordinantur hic aliter quam Ezechielis I°. Ibi enim ponitur facies hominis primo, secundo leonis, tertio vituli (Ez 1, 10). Ad hoc potest triplex ratio dari ad presens.
CAPITULUM V
<IIa visio>
<II.2> Secundum est mansio libri signati in dextera eius, quinto capitulo: Et vidi in dextera (5, 1).
■ Visus etiam est signatus sigillis septem plurimis ex causis, quarum ad presens tres vel quattuor assignantur subscriptis apertionibus amplius congruentes.
<I> Prima (causa) est quia septem sunt
|
Hiis etiam per ordinem correspondent
|
1 cecitas intellectus |
1 triumphalis lux fidei |
2 sensualis et corporalis vite nimius amor |
2 fervor fidei usque ad martiriorum perpessionem |
3 nostre phantasie proterva et erronea cervicositas |
3 lux fidei, phantasias hereticorum protervas et erroneas modeste et rationabiliter infringens et reprobans |
4 nostre libertatis superba indomabilitas |
4 mors sedens in equo pallido […] domuit et infregit superbam libertatem orientalium ecclesiarum nolen-tium subici sedi et fidei Petri |
5 ad omne arduum et divinum tristissima et laboriosa difficultas, ac per consequens torpens et languens accidiositas |
5 clamant sancti martires eorum sanguinem, id est penales labores et dolores usque ad mortem, vindicari in illos |
6 ad omnia spiritualiora et deiformiora opposita difformitas et semotissima extraneitas |
6 Babilon adultera et a viro suo, scilicet Christo, abalienata subvertitur per maximum terremotum et per iram Agni, et post hoc signantur signo et caractere Dei novi milites Christi |
7 solorum sensibilium huius mundi experimentalis apprehensibilitas |
7 experientur sancti silentium magnum celi, id est pacem celestis glorie que exsuperat omnem sensum |
<II> Secunda causa seu ratio septem sigillorum libri est quia in Christo crucifixo fuerunt septem secundum humanum sensum et estimationem abiecta, que claudunt hominibus sapientiam libri eius. […] Istis autem correspondent septem apertiones. |
|
In eius enim cruce et morte apparet humano sensui summa |
Istis autem correspondent septem apertiones |
1 impotentia |
1 Christi resurgentis gloriosus et triumphalis vigor et splendor |
2 angustia |
2 martirum Christi alacris et festivus et magnanimus clangor |
3 stultitia |
3 mercationum doctrine Christi lucrosus et incom-parabilis valor |
4 inopia |
4 eiusdem doctrine refectivus et copiosissimus sapor |
5 ignominia |
5 sue equitatis rigor ulciscens se per Sarracenos de contemptoribus suis |
6 inimicitia |
6 excessivus et singularis caritatis ardor in recon-ciliativa consignatione duodecim tribuum Israelis ad altam et gloriosam militiam Christi, et ad hoc ut manifeste appareant esse de singulari familia et domestico grege ovium Christi, et in adductione omnium nationum ad tronum Dei et templum, et ex inhabitatione Dei in illis et familiaritate Agni Dei ad eos |
7 sevitia |
7 sue suavitatis dulcor quietativus in septima apertione monstrandus |
<III> Tertia ratio septem sigillorum quoad librum Veteris Testamenti
|
|
1 falsitas promissionum |
1 Hanc autem evacuat veritatis Christi splendor |
2 bellicositas iniuriarum ultrix ac ire et impatientie nutrix |
2 Hanc autem evacuat patientie vigor usque ad tolerantiam omnis persecutionis et mortis |
3 irrationabilitas cerimonialium legum et obser-vantiarum |
3 Hanc autem evacuat sapientialis et vivificus doctrine Christi cibus et sapor |
4 carnalitas coniugalium et terrenarum curarum et deliciarum |
4 Hanc autem evacuat spiritualitas macerationum et sursum actionum anachoritarum |
5 severitas preceptorum et iudiciorum, quia precipit […] multa […] infirmitati humani generis ex se impossibilia, et tamen dat sententiam maledictionis omnibus qui non permanserint in omnibus verbis legis |
5 Hanc autem temperat et exponit condescensiva Christi pietas indulgens multa infirmitatibus nostris, sicut mater infantulo suo |
6 apparens contrarietas Veteris Testamenti ad Novum |
6 Hanc autem ad plenum Christus aperiet et dissolvet quando in sexta apertione omnis Israel convertetur ad ipsum et totus orbis cum ipso |
7 sensuum veteris scripture fluctuans volubilitas et involucrorum seu tegumentorum figuralium um-brositas et obscura multiformitas |
7 Hanc autem aperit intellectualis nuditas et simplicitas fidei et sapientie Christi |
<IV> Quarta causa seu ratio septuple signationis libri sumitur ex septem statibus israelitice plebis et eorum preliis sub figurali clausura presignantibus septem status ecclesiasticos et septem ipsorum certamina. |
<II.3> Tertium est impossibilitas apertionis libri a quacumque pura creatura, ibi: Et vidi angelum fortem (5, 2-3).
<II.4> Quartum est vehemens desiderium Iohannis de libri apertione grandi fletu ipsius ostensum, ibi: Et ego flebam multum (5, 4).
<II.5> Quintum est consolatoria promissio apertionis libri fiende per Christum, ibi: […] Et unus de senioribus dixit michi: Ne fleveris: ecce vicit, id est victoriose promeruit et etiam per triumphalem potentiam prevaluit, leo de tribu Iuda, id est Christus de tribu Iuda natus ac invincibilis et prepotens et ad predam potenter resurgens sicut leo (5, 5).
■ Attamen hec revelatio et fletus Iohannis potius respicit illa tempora in quibus, propter pressuras heresum et terrores imminentium periculorum, et propter nescientiam rationis seu rationabilis permissionis talium pressurarum et periculorum <et> iudiciorum, flent et suspirant sancti pro apertione libri, quantum ad illa precipue que pro illo tempore magis expedit eos scire. Hoc autem potissime spectat ad triplex tempus. Primo scilicet ad tempus apostolorum ante Spiritus Sancti missionem. […] Secundo ad tempus hereticorum et precipue Arrianorum. […] Tertio ad tempus Antichristi seu ad tempus aliquantulum precedens plenam apertionem sexti signaculi.
<II.6> Sextum est aperta declaratio apertionis libri facte per Christum ac sui meriti et virtutis triumphaliter ad hoc prevalentis, ibi: Et vidi, et ecce in medio troni (5, 6-7).
<II.7> Septimum est mira iubilatio omnium sanctorum et angelorum Christum glorificantium de libri apertione, ibi: Et cum aperuisset librum (5, 8-14).
■ Septem dignitates seu rationes laudis angelice possunt per quandam appropriationem applicari ad tempora ecclesie (5, 12).
CAPITULUM VI
<IIa visio>
<III> Tertio subditur propria apertio uniuscuiusque signaculi, capitulo sexto et septimo.
■ Notandum circa formam imaginariam huius libri.
1. apertio Ii sigilli (6, 1-2).
2. apertio IIi sigilli (6, 3-4).
■ Notandum autem quod in prima apertione non expressit aliquem ducem et exercitum malum Christo et eius exercitui oppositum, sed solum Christum et eius exercitum in equo albo designatum; in tribus vero sequentibus, secundum omnes expositores, principaliter exprimit duces et exercitus oppositos Christo (datur ratio secundum Ioachim).
3. apertio IIIii sigilli (6, 5-6).
■ Quattuor principales intelligentie scripturarum designantur, secundum Ioachim, per triticum, per ordeum, per vinum et per oleum.
4. apertio IVi sigilli (6, 7-8).
5. apertio Vi sigilli (6, 9-11).
Ea que hic dicuntur possunt referri ad initium quinti status vel ad eius medium vel ad eius extremum.
in initio quinti status.
in medio quinti status.
in fine quinti status.
6. apertio VIi sigilli (6, 12 – 7, 17).
■ Ad evidentiam autem huius sexte apertionis est primo ad memoriam reducendum quod supra in principio est in tredecim notabilibus prenotatum, et specialiter illa in quibus est monstratum quia vita Christi erat in sexto et septimo statu ecclesie singulariter glorificanda et in finali consumatione ecclesie et in omnis Israelis ac totius orbis conversione magnificanda.
Ex quo igitur, per romane ecclesie autenticam testificationem et confirmationem, constat regulam Minorum, per beatum Franciscum editam, esse vere et proprie illam evangelicam quam Christus in se ipso servavit et apostolis imposuit et in evangeliis suis conscribi fecit, et nichilominus constat hoc per irrefragabilia testimonia librorum evangelicorum et ceterarum scripturarum sanctarum et per sanctos expositores earum, prout alibi est superhabunde monstratum, constat etiam hoc per indubitabile testimonium sanctissimi Francisci ineffabili sanctitate et innumeris Dei miraculis confirmatum. Et precipue gloriosissimis stigmatibus sibi a Christo impressis patet ipsum fore angelum apertionis sexti signaculi habentem signum Dei vivi, signum scilicet plagarum Christi crucifixi, et etiam signum totalis transformationis et configurationis ipsius ad Christum et in Christum. Et hoc ipsum per claram et fide dignam revelationem est habitum, prout a fratre Bonaventura, sollempnissimo sacre theologie magistro ac nostri ordinis quondam generali ministro, fuit Parisius in fratrum minorum capitulo me audiente sollempniter predicatum.
■ Quattuor initia sexte apertionis.
(1) Videtur enim quibusdam quod ab initio ordinis et regule sancti patris prefati;
(2) aliis vero quod a sollempni revelatione tertii status generalis continentis sextum et septimum statum ecclesie facta abbati Ioachim, et forte quibusdam aliis sibi contemporaneis;
(3) aliis vero quod ab exterminio Babilonis, id est ecclesie carnalis, per decem cornua bestie, id est per decem reges, fiendo (cfr. 17, 12.16);
(4) aliis vero quod a suscitatione spiritus seu quorundam ad spiritum Christi et Francisci, tempore quo eius regula est a pluribus nequiter et sophistice impugnanda et condempnanda ab ecclesia carnalium et superborum, sicut Christus condempnatus fuit a sinagoga reproba Iudeorum. Hoc enim oportet preire temporale exterminium Babilonis, sicut Christi et suorum condempnatio a Iudeis preivit temporale exterminium sinagoge.
In hac apertione tanguntur septem.
<I> Primo tangitur quoddam terribile exterminium et iudicium prioris seculi (6, 12-17).
■ ad secundum initium sexte apertionis.
■ ad tertium initium sexte apertionis.
Si autem queras quare Franciscus cum primis sui ordinis sociis non fuit personaliter in initio terti<o> et quart<o>, sicut Christus cum suis apostolis fuit tempore sue predicationis et crucifixionis in initio nove legis assimilato tertio initio huius sexte apertionis; Petrus etiam et Paulus, apostoli eius, fuerunt passi sub Nerone et Simone mago se Christum fingente, in quo tempore Iudea per Vespasianum a Nerone missum ceperat iam destrui et paulo post fuit tota subversa, quod quidem tempus assimilatur quarto initio huius sexte apertionis, in quo carnalis ecclesia percutietur et paulo post apparebit undecimum cornu bestie (cfr. Dn 7, 8), quasi Nero, et Antichristus magnus a cornu undecimo exaltatus sicut a Nerone fuit Simon magus, quin potius iste fere totus tertius decimus centenarius precucurrit a tempore Francisci et ab initio ordinis sui, dicendum quod ad hoc potest octuplex ratio dari.
■ ad quartum initium sexte apertionis.
CAPITULUM VII
<IIa visio – apertio VIi sigilli>
<II> Secundo tangitur impeditivum obstaculum spiritalis predicationis et gratie post illud iudicium fiende, ibi: Post hec vidi quattuor angelos (7, 1).
<III> Tertio tangitur illius impedimenti prohibitiva reiectio per angelum habentem signum Dei, ibi: Et vidi alterum angelum (7, 2).
■Hic ergo angelus est Franciscus, evangelice vite et regule sexto et septimo tempore propagande et magnificande renovator et summus post Christum et eius matrem observator, ascendens ab ortu solis, id est ab illa vita quam Christus sol mundi in suo ortu, id est in primo suo adventu, attulit nobis. Nam decem umbratiles lineas orologii Acaz Christus in Francisco reascendit usque ad illud mane in quo Christus est ortus (cfr. 4 Rg 20, 9-11; Is 38, 8).
Ascendit etiam ab ortu solis, quia sui ascensus in Deum fundamentum et initium cepit a sede romana, que inter quinque patriarchales ecclesias est principaliter sedes et civitas solis, id est Christi et fidei eius, de qua typice dicitur Isaie XIX°: In die illa erunt quinque civitates in terra Egipti et cetera, civitas solis vocabitur una (Is 19, 18).
Ascendit etiam ab ortu solis, id est circa initium solaris diei sexte et septime apertionis seu tertii generalis status mundi.
Item per ipsum intelligitur cetus discipulorum eius in tertio et quarto initio sexte apertionis futurus et consimiliter ab ortu solis ascensurus, quibus eius exemplar et meritum et virtuale de celo regimen singulariter coassistet, ita ut quicquid boni per eos fiet sit sibi potius ascribendum quam eis. […]
Audivi etiam a viro spirituali valde fide digno, et fratri Leoni confessori et socio beati Francisci valde familiari, quoddam huic scripture consonum, quod nec assero nec scio nec censeo asserendum, scilicet quod tam per verba fratris Leonis quam per propriam revelationem sibi factam perceperat Franciscum in illa pressura temptationis babilonice, in qua eius status et regula quasi instar Christi crucifigetur, resurget gloriosus, ut sicut in vita et in crucis stigmatibus Christo singulariter assimilatus, sic et in resurrectione Christo assimiletur, necessaria autem tunc discipulis confirmandis et informandis, sicut Christi resurrectio fuit necessaria apostolis confirmandis et super fundatione et gubernatione future ecclesie informandis. […]
Item Ioachim, libro IIII° Concordie, ubi agit de quadragesima secunda generatione, dicit quod post eius tribulationem ascendet universalis pontifex nove Iherusalem quasi novus dux de Babilone, in cuius typo scriptum est in Apocalipsi: Vidi angelum ascendentem et cetera. Ascendet autem non gressu pedum, sed quia dabitur ei plena libertas ad innovandam christianam religionem et predicandum verbum Dei, iam incipiente regnare domino exercituum super omnem terram.
Sequitur: habentem signum Dei vivi, tam scilicet in stigmatibus sibi a Christo impressis quam in tota vita interiori et exteriori, et in statu professionis et in concordia temporis et officii singulariter Christo assimilatum et eius similitudini consignatum.
■Clamat ergo: Nolite, id est non audeatis; vel si ad bonos angelos loquitur, dicit nolite quia, ex quo ipse prohibuit, non debuerunt velle; nocere, scilicet per effrenatam temptationem vel per predicationis et gratie impeditionem, terre et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum (7, 3).
■Ex predictis autem patent alique rationes quare ante temporale exterminium nove Babilonis sit veritas evangelice vite a reprobis sollempniter impugnanda et condempnanda, et e contra a spiritalibus suscitandis ferventius defendenda et observanda et attentius et clarius intelligenda et predicanda, ut merito ibi sit quoddam sollempne initium sexte apertionis. Quamvis autem a pluribus fide dignis audiverim sanctum patrem nostrum Franciscum hanc temptationem pluries predixisse, et etiam quod per eius status professores esset malignius et principalius exercenda, nichilominus quasdam rationes breviter subinsinuo (decem rationes).
<IV> Quarto tangitur duodecim tribuum Israel per eundem angelum consignatio sub certo et mistico numero, ibi: Et audivi numerum signatorum (7, 4).
■ Quattuor notanda.
<1> Nec mireris si sensus allegoricus, quoad impletionem in effectu, precedat hic litteralem.
<2> Secundo nota quod numerus hic positus est potius misticus quam litteralis.
<3> Tertio nota quare hic pretermittitur tribus Dan.
<4> Quarto notandum quare sic ordinat tribus.
<4.1> Prima ratio.
<4.2> Secunda ratio est propter misteria:
<4.2.1> Primum misterium est gradata ascensio duodecim virtutum seu virtualium exercitiorum.
<4.2.2> Secundum misterium est quod per quattuor ternarios tribuum hic positos designantur quattuor status salvandorum, scilicet incipientium penitentium, et proficientium et perfectorum et perseve-rantium.
<4.2.3> Tertium misterium est quia, prout infra scribitur (cfr. 21, 12-13.16), civitas Dei posita est in quadro habens in quolibet quattuor laterum tres portas.
<V> Quinto tangitur innumerabilis turbe ex omnibus gentibus mundi ad Christum conversio et gloriosa ac triumphalis ante Christum statio, Christique ab eis alta et iubilatoria collaudatio, ibi: Post hec vidi turbam (7, 9).
<VI> Sexto tangitur Dei ab omnibus angelis ex hoc adoratio humilis et iocunda glorificatio, ibi: Et omnes angeli (7, 11).
<VII> Septimo tangitur preconialis meriti et premii predictorum ad Christum conversorum per unum de senioribus facta declaratio, ibi: Et respondit unus de senioribus (7, 13).
■ Nota quod Ricardus per signatos intelligit sanctos Veteris Testamenti, qui fuerunt numero pauciores quam sancti Novi Testamenti, quod dicit intelligi per turbam innumerabilem post signatos secutam, et ideo primi ponuntur sub certo et pauco numero, non autem secundi. Dicit etiam quod Christus est angelus habens signum Dei, quia in se immortalis deitatis potentiam ostendit, qui et per carnis assumptionem descendit et per eius glorificationem ascendit et dando nobis formam tendendi ad bona superna. Ascendit etiam ab ortu solis quia prestator et largitor est paterne claritatis. Contra hanc vero expositionem Ricardi arguitur […].
7. apertio VIIi sigilli (8, 1).
CAPITULUM VIII
TERTIA VISIO
(8, 2 – 11, 18)
Et vidi septem angelos stantes (8, 2). Hic incipit tertia visio, que est de septem tubicinationibus septem angelorum septem tubas habentium.
<I> In qua primo describitur fontalis radix ipsarum septem tubicinationum designantium doctrinalem predicationem et eruditionem septem statuum ecclesiasticorum (8, 2-6).
<I.1> In prima autem, in qua monstratur radix septiformis predicationis doctorum, ostenditur primo quod hoc magisterii donum est a Deo doctoribus datum non qualibuscumque, sed Dei cultoribus (8, 2).
<I.2> Secundo ostenditur quod per Christi meritum et ministerium est eis datum, et etiam sub quo ordine est eis datum et ab eis acceptum (8, 3-5). Quia primo acceperunt et exercuerunt contemplative devotionis incensum et postmodum igneum incendium caritatis ad proximum canentis efficax predicationis eloquium, et hoc ibi: Et alius angelus venit (8, 3). Sanctorum vero per Christum oblata devotio tangitur ibi: Et data sunt illi et cetera (8, 3). Eorum vero ad salutem animarum inflammatio tangitur ibi: Et accepit angelus turibulum (8, 5). Efficax vero predicatio ipsam subsequens tangitur ibi: Et facta sunt tonitrua (8, 5).
<I.3> Tertio ostenditur doctorum ad actum predicandi sufficiens preparatio et applicatio, ibi: Et septem angeli, qui habebant et cetera (8, 6).
<II> Secundo subduntur sigillatim et per ordinem septem tubicinationes et quedam contingentia sub eis.
<Ia tubicinatio (8, 7)>
<IIa tubicinatio (8, 8-9)>
<IIIa tubicinatio (8, 10-11)>
<IVa tubicinatio (8, 12-13)>
CAPITULUM IX
<IIIa visio>
<Va tubicinatio (9, 1-12)>
Et quintus angelus (9, 1), id est ordo doctorum quinti temporis, tuba cecinit, id est officium sue doctrine exercuit. Quid autem mali sit subsecutum ostendit subdens: et vidi stellam et cetera. Ad cuius evidentiam nota quod preter mala omnibus temporibus ecclesie et humano generi communia, erant tria gravissima circa finem quinti temporis ventura. Quorum primum fuit horrenda et effrenata laxatio clericorum et monachorum et laicorum seu vulgarium plebium. Secundum, sumens a predicta occasione<m>, est hereticorum Manicheorum et Valdensium eis in multis consimilium multa et pestifera inundatio. Tertium est aliorum ypocritalium religiosorum cum primis multiplicatio et spiritus Christi et vite eius ab omnibus impugnatio, quamvis sub diversis modis et fraudibus, ut fiat perplexior temptatio fere inducens in errorem electos.
Unaqueque autem istarum trium temptationum tangitur et describitur in parte ista, et ideo oportet eam ter exponi.
<Ia temptatio>
Igitur exponendo eam primo pro prima, scilicet pro enormi laxatione quasi omnium, tanguntur septem.
<I.1> Primo scilicet fontalis causa huius laxationis, que fuit casus quorundam episcoporum et abbatum in enormes cupiditates et ambitiones et laxationes, <qui> prius erant vel videbantur quasi stelle in celo (9, 1-2).
<I.2> Secundo tangitur <gravitas> mali de aperto iam puteo exeuntis, cum ait: et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magne, et obscuratus est <sol et> aer de fumo putei (9, 2).
<I.3> Tertio tangitur quedam spiritalis plaga quorundam pestiferorum de predicto fumo exeuntium, cum subdit: et de fumo putei exierunt locuste in terram (9, 3).
<I.4> Quarto describit potestatem nocendi eis a Deo permissam et cohibitionem ipsius ab aliquibus non permissis, unde subdit: et data est illis potestas, scilicet nocendi, sicut habent potestatem scorpiones terre (9, 3). […] Deinde de cohibitione subdit: et preceptum est illis ne lederent fenum terre neque omn<e> viride neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis (9, 4).
<I.5> Quinto describit gravitatem doloris predictorum lesuram consequentis et concomitantis, unde subdit: sed ut cruciarent mensibus quinque, et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Et in diebus illis querent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori, et fugiet mors ab illis (9, 5-6).
<I.6> Sexto describit plenius malas proprietates locustarum, ponens septem malas et ultimo octavam superius tactam sed <hic> quoad aliquid magis explicitam, scilicet quod habent vim scorpionis et potestatem nocendi quinque mensibus.
<I.6.1> Pro prima dicit: Et similitudines, id est species seu imagines, locustarum erant similes equis paratis in prelium (9, 7).
<I.6.2> Pro secunda dicit: Et super capita eorum, scilicet equorum, tamquam corone similes auro.
<I.6.3> Pro tertia dicit: Et facies earum sicut facies hominum.
<I.6.4> Pro quarta dicit: Et habebant capillos sicut capillos mulierum (9, 8).
<I.6.5> Pro quinta dicit: Et dentes e<a>rum sicut dentes leonum erant.
<I.6.6> Pro sexta dicit: Et habebant loricas sicut loricas ferreas (9, 9).
<I.6.7> Pro septima dicit: Et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum.
<I.6.8> Pro octava dicit: Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum, et potestas earum nocere <hominibus> mensibus quinque (9, 10).
<I.7> Septimo ostendit summum regem istarum. Quia enim sunt fideles, licet moribus pravi, ne ex hoc credantur esse de regno et familia Christi, ideo contra hoc subdit: Et habebant super se regem angelum abissi, id est diabolum malitia infernali plenum et in inferno finaliter deputatum, cui nomen hebraice Abadon, grece autem Apollion et latine habens nomen Exterminans (9, 11).
<IIa temptatio>
Deinde pro secunda temptatione, scilicet Manicheorum hereticorum in quinto tempore multiplicatorum, et precipue in Italia et in Comitatu tholosano et circa, est expositio Ioachim […] (9, 1-11).
■ Super quo et consimilibus advertendum quod ipse plura dicit non assertorie sed opinative.
■ Quod autem futura temptatio mistici Antichristi non deberet principaliter ex secta Manicheorum assumi docet quincuplex ratio.
<IIIa temptatio>
Ultimo pro tertia igitur temptatione impugnativa vite et spiritus Christi et predisponente ad sectam magni Antichristi, est sciendum quod casus stelle de celo in terram habentis clavem putei abissi ipsumque aperientis est quorundam altiorum et doctiorum et novissimorum religiosorum casus in terrenas cupiditates et in mundanorum philosophorum scientias curiosas et in multis erroneas et periculosas. Acceperunt enim ingenium et clavem ad aperiendam et exponendam doctrinam Aristotelis et Averrois comentatoris eius et ad excogitandum profunda et voraginosa dogmata obscurantia solem christiane sapientie et evangelice vite et purum aerem religiosi status ipsius […].
■ Vel quia in fine quinti status erat spiritus et vita Christi seu Christus in spiritu quasi crucifigendus et quinque plagis plagandus, ideo quelibet tribulatio trium predictarum cruciat quinque plagis quasi quinque mensibus, quarum due in manibus et alie due in pedibus et quinta in latere.
<Ia tribulatio; IIa tribulatio; IIIa tribulatio>
■ Rex harum locustarum recte vocatur Exterminans (9, 11).
■ Sequitur: Ve unum abiit, et ecce veniunt adhuc du<o> ve (9, 12), id est due tribulationes maxime.
<VIa tubicinatio (9, 13-11, 14)>
Et sextus angelus tuba cecinit (Ap 9, 13). Sub hac tubicinatione tanguntur septem tunc fienda.
<I> Primum est subversio Babilonis ab horribili exercitu hic descripto (9, 13-21).
■ Commemorat aliqua quia videntur necessaria ad intelligentiam huius partis, et etiam ut sciatur quod Ioachim dicit in hiis multa non assertorie sed solum opinative.
In prima autem continentur septem.
<I.1> Primo scilicet solutionis vinculi seu obstaculi exercitus hostilis efficax <et> imperiosa denuntiatio (9, 13-14).
<I.2> Secundo ipsorum solutio et ad hostile bellum ferventissima promptitudo, ibi: Et soluti sunt (9, 15).
<I.3> Tertio grandis numeri suorum equitum et equorum declaratio, ibi: Et numerus equestris exercitus (9, 16-17).
<I.4> Quarto trine armature equitum descriptio, ibi: Et qui sedeba<n>t (9, 17).
<I.5> Quinto terribilis sevitie et potestatis equorum demonstratio, ibi: Et capita equorum (ibid.).
<I.6> Sexto tertie partis hominum ab eis occisio et interfective potestatis eorum iterata declaratio, ibi: Et ab hiis tribus plagis (9, 18-19).
<I.7> Septimo future interfectionis ceterorum reproborum ab hiis nondum occisorum comminatoria insinuatio, ibi: Et ceteri homines (9, 20-21).
■ […] Consurgebatque ex hoc proportionalis concordia status Novi Testamenti ad statum Veteris, seu status appropriati Filio ad statum appropriatum Patri […] Ut autem Spiritus Sanctus, a Patre et Filio procedens, utrumque correspondenter clarificet, veniet tertius status mundi sibi appropriatus in quo, omnibus idolis et heresibus per ipsum plenius extirpatis, statuetur solaris et superexcessiva contemplatio et degustatio Trinitatis et unitatis et omnium magnalium Christi et ecclesie sue […].
CAPITULUM X
<IIIa visio – VIa tubicinatio>
<II> Secundum est perfecta illuminatio spiritalium discipulorum a preclarissima et solari sapientia doctorum illius temporis, in qua et continetur denuntiatio predicationis eorum in toto orbe per eos illuminando, capitulo X°, Et vidi alium angelum (10, 1).
■ Iste angelus dicitur alius a quattuor angelis malis qui paulo ante dicuntur esse soluti (9, 15), et secundum hoc non oportet quod sit alius a sexto angelo tuba canente (9, 13ss.). Potest etiam distingui ab eo. […].
■ Quis iste angelus sit (sententie quorundam, Ioachim et auctoris).
Quod autem quidam dicunt hunc angelum esse Christum, quia solius ipsius est aperire librum, prout dicitur supra capitulo quinto (5, 2-3.9), non negamus quin ipse sit principalis reserator libri et precipue in quantum est Deus illuminans interius mentes, sed nichilominus ordinavit sub se angelicos spiritus et angelicos homines ad ministerialiter illuminandum inferiores. Qua ergo ratione per septem angelos tuba canentes intelliguntur angelici homines et doctores et etiam spiritus angelici eis presidentes, quamquam Christus principaliter doceat omnia que per tubicinationes angelorum docentur, eadem ratione debet consimiliter intelligi in proposito.
« Ego autem angelum istum secundum litteram aut Enoch fore puto aut Heliam. Verum, prout hoc Deus melius novit, unum dico pro certo, quod hic angelus significat personaliter magnum aliquem predicatorem, quamvis spiritaliter ad multos viros spiritales tunc temporis futuros competenter valeat intorqueri. Sane facies angeli similis est soli, quia in hoc sexto tempore oportet Dei contemplationem in modum solis splendescere et perduci ad notitiam eorum qui designantur in Petro et Iacobo et Iohanne, id est Latinorum et Grecorum et Hebreorum, primo quidem Latinorum, deinde Grecorum, tertio Hebreorum, ut fiant novissimi qui erant primi et e contrario ». Hec Ioachim.
Sciendum etiam quod sicut sanctissimus pater noster Franciscus est post Christum et sub Christo primus et principalis fundator et initiator et exemplator sexti status et evangelice regule eius, sic ipse post Christum designatur primo per angelum istum. Unde et in huius signum in curru igneo apparuit transfiguratus in solem, ut monstraretur venisse in spiritu et imagine Helie (cfr. 4 Rg 2, 11) et simul cum hoc gerere perfectam imaginem veri solis, scilicet Christi.
In hoc capitulo tanguntur per ordinem tredecim magnalia istius angeli, quorum prima septem describunt perfectionem in ipso existentem, sex vero sequentia monstrant perfectionem ab ipso in reliquos manantem.
<1-3> Et vidi alium angelum fortem, descendentem de celo, amictum nube (10, 1),
<4> et iris in capite eius,
<5> et facies eius erat ut sol,
<6> et pedes eius tamquam columpna ignis,
<7> et habebat in manu sua libellum apertum (10, 2).
<8> Posuit etiam pedem dextrum sup<ra> mare, quia ad Sarracenos convertendos et ad martirium accipiendum ab eis cum summo studio et fervore laboravit ter ire ad eos […].
<9> Clamaturus autem est sicut leo rugiens (10, 3).
<10> Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas, ubi ostenditur quomodo septiformis spiritus Dei alte assistit predicationi eius.
<11> Et ego scripturus eram, et audivi vocem de celo dicentem: signa, id est quasi sigillo firmo in tuo corde claude illa que locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere (10, 4).
<12> Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam in celum et iuravit per viventem in secula seculorum, qui creavit celum et ea que in illo sunt, et terram et ea que in ea sunt, et mare et ea que in eo sunt, quia tempus amplius non erit; sed in diebus vocis septimi angeli, cum ceperit tuba canere, consumabitur misterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas (10, 5-7).
<13> Et vox, supple facta est, vel sonuit secundum Ricardum, quam audivi de celo iterum loquentem mecum et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et super terram (10, 8). Et abii ad angelum dicens ei ut daret michi librum (10, 9). Secundum Ioachim, iste ordo qui signatur in Iohanne auditurus est hanc vocem de celo, id est de scriptura sacra, quia si nusquam esset alia vox in scriptura sacra que hoc preciperet, sufficeret ista vox que de isto celo magno, id est de hoc libro aperto, descendit […].
Et dixit michi, scilicet angelus: Accipe librum <et> devora illum, et faciet amaricar<i> ventrem tuum, id est faciet tortiones amaras in ventre tuo, vel postquam erit in ventre faciet versus os exal<at>iones amaras, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel (10, 9). Et accepi librum et cetera (10, 10).
Et dixit michi: Oportet te iterum prophetare in gentibus et populis et linguis et regibus multis (10, 11). In ipsa sapientia libri expresse continetur quod oportet iterum predicari evangelium in toto orbe, et Iudeis et gentibus, et totum orbem finaliter converti ad Christum. Sed quod per istum hoc esset implendum non poterat sciri nisi per spiritualem revelationem, et hoc dico prout per Iohannem designantur hic singulares persone quia, prout per ipsum designatur in communi ordo evangelicus et contemplativus, scitur ex ipsa intelligentia libri quod per illum ordinem debet hoc impleri. Potest etiam dici quod eo ipso quod Dei instinctu et iussu accepit ab angelo singularem intelligentiam libri et cum singulari dulcore ipsam sibi invisceravit, et ex hoc cum dolore presensit passiones graves sibi et ecclesie affuturas, satis percepit se ad predicationem gentium destinari, sed nichilominus per sacros doctores hoc amplius asseritur, tum ne propter temptationem Antichristi et propter nimiam multitudinem hostium hoc timeant impediri. […]
Sed quare dicit iterum? Numquid iste antea predicaverat? […]
CAPITULUM XI
<IIIa visio – VIa tubicinatio>
<III> Tertium est quod sola ecclesia fidelium, assimilata templo et altari, tunc regetur a Christo et a suis prelatis; reliqua vero, assimilata atrio templi, reicietur et paganis calcanda tradetur, capitulo XI°, Et datus est michi (11, 1-2).
<IV> Quartum est duorum testium Christi destinatio et potentifica per tres annos et dimidium predicatio, ibi: Et dabo duobus testibus meis (11, 3-6).
■ Secundum Augustinum et Gregorium et Ricardum, hii duo testes sunt ad litteram Helias et Enoch, et hoc communiter tenetur, quamvis et per eos designentur duo ordines predicantium […] Ioachim autem in hoc loco dicit quod neque intellectu spiritali nec ystorico probari potest hos esse Enoch et Heliam, et maxime quia ex quibusdam signis eorum hic subscriptis (cfr. 11, 5-6) videtur presumi quod sint Moyses et Helias potius quam Enoch.
■ Deinde subditur religiosa austeritas eorum cum precellentia gratie et officii et virtutis eorum, dicens quod prophetabunt amicti saccis, id est vestibus cilicinis vel asperis et pauperculis (11, 3).
■ Deinde subdit de efficacia virtutis eorum contra adversarios, ibi: Et si quis eos voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum et cetera (11, 5). Super quo posset queri an ad litteram faciant huiusmodi visibilia signa seu miracula.
<V> Quintum est ipsorum ab Antichristo occisio, ibi: Et cum finierint (11, 7-10).
<VI> Sextum est ipsorum resurrectio et Antichristi cum suis complicibus prodigiosa interfectio, ibi: Et post tres dies et dimidium (11, 11-12).
<VII> Septimum est ceterorum ad Christum conversio, ibi: Et reliqui in timore sunt missi (11, 13).
<VIIa tubicinatio (11, 15-18)>
■ <Moralis expositio septem tubicinationum>
CAPITULUM XII
QUARTA VISIO
(11, 19 – 14, 20)
<I> Primo describitur fontale principium decursus ecclesie sive septem statuum eius. […] tanguntur quattuor radicalia seu fontalia (11, 19 – 12, 2).
<I.1> Primum est apertio celestis gratie et legis et glorie facta in Christi incarnatione et eius manifestatione, et propter hoc dicitur (11, 19): Et apertum est templum Dei, id est spiritalis cultus et lex et gratia Dei, in celo, id est in celesti ecclesia.
<I.2> Secundum radicale est emissio predicationis Christi et miraculorum ipsam confirmantium et commotionis cordium utrumque subsequentium, unde subditur: Et facta sunt fulgura […].
<I.3> Tertium radicale est tam corporalis matris Christi quam primitive ecclesie spiritalis matris eius admirabilis adornatio.
<I.4> Quartum vero, huic annexum, est ad Christum tam verum quam misticum in eius spiritali utero conceptum et in gloriam pariendum fortis cruciatio. Unde de eius adornatione subditur (12, 1): Et signum magnum apparuit in celo, id est in celesti statu Christi, scilicet mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius coronam stellarum duodecim. De parturitionis autem cruciatu subditur (12, 2): Et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat.
<II> Secundo describitur ordo et proprietas septem temporum seu statuum eius, ibi: Et visum est aliud signum in celo (12, 3), seu ibi: Et dracho stetit ante mulierem (12, 4). […] Et visum est aliud signum. Hic incipit describere decursum ecclesie.
<II.1> Et primo describit in summa septem et quasi octo prelia eius a septem capitibus drachonis et a cauda eius manantia.
septem prelia
|
septem prelia
|
|
12, 4-6 |
Icontra Christum et contra suum in Iudea primor-dialem cetum. |
12, 4-6 |
12, 7-12 |
IIa paganis et falsis diis contra cetum martirum. |
12, 7-12 |
12, 13-16 |
IIIcontra fidelem doctrinam doctorum catholicorum ab hereticis arrianis et a ceteris. |
12, 13-16tertium et quartum tangit simul |
12, 17(partim incipit 12, 14) |
IVcontra anachoriticam seu regularem vitam sanctorum illius temporis. |
|
Quintum autem tempus, secundum eundem, tangit infra XIIII°: Et vidi alterum angelum (14, 6). |
Vsicut bibita superiori et puriori et maiori parte vini vasis magni restant pauce reliquie cum fecibus quibus sunt propinque et quasi commixte, sic de plenitudine purissimi vini doctorum et anachoritarum tertii et quarti temporis remanserunt reliquie circa tempora Sarracenorum; ac deinde pluribus ecclesiis per Sarracenos vastatis et occupatis, Grecisque a romana ecclesia separatis, remansit in quinto tempore sola latina ecclesia tamquam reliquie prioris ecclesie per totum orbem diffuse. […] bestia sarracenica contra utrosque pugnavit quamvis primo contra primos. |
12, 7 – 13, 2 |
sextum vero in duobus angelis ibi subscriptis, scili-cet ibi: Et alius angelus se-cutus est dicens: Cecidit, cecidit Babilon (14, 8-12). |
VIillud magnum prelium sexti temporis quod (bestia) factura est per caput quasi occisum et postmodum reviviscens. |
13, 3 – 14, 12
|
septimum vero ibi: Et audivi vocem de celo (14, 13-20). |
VIIQue sequuntur possunt referri ad beatam requiem eterne glorie vel illius spiritalis pacis quam post Antichristum sancti, huic mundo spiritaliter mortui, participabunt. Et consimiliter subscripta messio et vindemiatio potest referri vel ad extremum iudicium in quo electi colligentur ut triticum in horreum Dei, reprobi vero velut uve calcabuntur in lacu inferni, vel potest referri ad collectionem electorum fiendam tempore Antichristi et post et ad dampnationem Antichristi et suorum. |
Ap 14, 13-20
|
<II.2> Secundo narrat per partes illa septem prelia.
<1. de primo prelio (12, 4-6)>
■ Ex hoc aperte videtur quod diabolus non scivit Christum esse Deum aut impeccabilem et indampnabilem. Sed contra hoc esse videtur Gregorius, libro Moralium XXXIII° super illud Iob: In oculis eius quasi hamo capiet eum (Jb 40, 19).
■ Et mulier, id est ecclesia, fugit in solitudinem (12, 6). […] Sequitur: Ubi, scilicet <in> deserto gentilitatis et fidei christiane et contemplationis, habet locum paratum a Deo, ut ibi pascat eam diebus mille ducentis sexaginta […] infra, ubi agitur de tertio et quarto prelio, reiteratur per alia verba hoc triennium pastus ecclesie in deserto, cum dicitur quod volavit in desertum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis (12, 14).
■ Notandum autem quod Ioachim totum librum suum Concordie Veteris et Novi Testamenti fundavit super numero hic posito. Unde libro V° Concordie, circa finem pertractans verba illa angeli dicta Danieli, quod in tempus et tempora et dimidium temporis erit finis horum mirabilium (Dn 12, 6-7), dicit […].
[…] non mireris si cum magna luce sibi data, quasi in aurora tertii status, habuit permixtas tenebras in notitiam futurorum, et maxime cum nocturne tenebre quinti temporis suo tempore inundarent. Quod autem non assertorie sed opinative talia dixerit, patet ex pluribus superius a me tactis super quinta et sexta tuba. […] Ex quo patet quod etiam secundum ipsum possunt concordie diversimode coaptari. […].
■ <Varia initia et varii fines XLII generationum secundi status (prout inchoantur a Christi incarnatione, a Christi baptismo, a Christi morte vel ascensione, a septimo anno passionis Christi)>.
■ Preterea cum Christi incarnatio sit unum sollempnem principium ecclesie, et Christi baptismus et predicatio sit aliud valde sollempne, et Christi mors et resurrectio et ipsius ascensio sit aliud valde sollempne, et iterum perfectus exitus ecclesie a cerimoniali pelle legis mosaice et a carnali utero sinagoge eiusque in deserto gentilitatis fundatio et peregrinatio sit aliud sollempne initium eius, decuit, ad monstrandum sollempnitatem horum quattuor initiorum, prefatum numerum diversimode inchoari ab eis, ac per consequens et habere diversos finales terminos predictis initiis congruentes.
■ Sed contra prescriptum numerum temporis ecclesie videtur esse illud Danielis XI° (Dn 12, 11-12; cfr. 11, 31), ubi dicitur quod a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abhominatio in desolationem, sunt dies mille ducenti nonaginta. Beatus autem qui spectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque, et tamen paulo ante (Dn 12, 6-7) dixerat quod finis horum mirabilium, visionis scilicet premisse, erit in tempus et tempora et dimidium temporis, id est post tres annos et dimidium, qui absque minuciis faciunt mille ducentos sexaginta dies, cum minuciis autem faciunt mille ducentos septuaginta septem vel octo cum die bisextili. Dicendum quod numeri isti Danielis possunt dupliciter sumi […].
<2. de secundo prelio (12, 7-12)>
<3.–4. de tertio et quarto prelio (12, 13-16)>
Antequam autem hic explicetur qualis fuit hec persecutio, ostendit duplicem virtutem tunc datam ecclesie ad triumphandum de hac gemina persecutione. Unde subdit (12, 14): Et date sunt mulieri due ale aquile magne, id est sublimis sapientia sanctorum doctorum et sublimis vita et caritas sanctorum anachoritarum et ceterorum regularium illius temporis. Hec enim sunt due <ale> aquile magne, id est Christi et sue contemplative ecclesie in apostolis primo fundate. Nonne enim Iohannes vel Paulus fuit aquila magna habens has duas alas? Item potestas imperialis seu temporalis et potestas spiritualis super totum orbem sunt due ale. Licet enim prius secundum rem haberet potestatem spiritualem, non tamen sic evidenter et efficaciter sicut cum imperium romanum fuit sibi famulatorie et devote subiectum.
Date sunt, inquam, ut volaret in desertum, in locum suum. Nota quod primo dicta est fugisse in desertum, ubi habet locum sibi paratum a Deo (cfr. 12, 6); hic vero dicitur volasse in desertum, tamquam in locum iam suum. Nam in hoc tempore non quasi ad gentes fugiens a Iudea, sed tamquam gentium domina et regina magnifice volavit per totum gentilitatis desertum, tamquam in locum regni et dominii sui et proprie mansionis sue […].
Ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis […] Dicit autem per tempus et tempora et dimidium temporis, id est per tres annos et dimidium ex quadraginta duobus mensibus triginta annorum, id est mille ducentis sexaginta annis constantes. Eundem enim numerum sub aliis verbis intendit hic ponere, quem posuit paulo ante (cfr. 12, 6). Per tempus enim intelligitur unus annus, et per tempora <duo anni>. Nam Greci, in quorum lingua iste liber est editus, habent tres numeros in suis articulis, scilicet singularem et dualem et pluralem. […].
<5. de quinto prelio (12, 17 – 13, 2 = I–III) [1]>
<I> Ubi primo tangitur hec persecutio implicite et in generali (12, 17).
<II> Secundo tangitur occasio huius temptationis, quam diabolus accepit a sterili multitudine tam semifidelium quam infidelium, ibi: Et stetit super arenam (12, 18).
[1] La divisione della quinta e della sesta guerra è progressiva e accorpata, secondo le indicazioni date ad Ap 12, 17.
CAPITULUM XIII
<IVa visio>
<5. de quinto prelio (sequitur)>
<III> Tertio narratur exaltatio bestie sarracenice facta in fine quarti temporis ecclesie et perdurans in toto quinto, ibi: Et vidi de mari bestiam (13, 1).
■ Tria notanda.
<I> Notandum primo quare precedentia prelia attribuit soli drachoni et non bestie, sequentia vero attribuit drachoni per bestiam bellanti vel bestie per virtutem drachonis operanti, cum priora prelia contra Christum et martires et contra ecclesiam doctorum fecerit per bestiam iudaicam et paganicam et arrianam seu hereticam. Ad quod duplex ratio potest dari.
<II> Secundo notandum quod hec quarta visio sic enumerat sex vel septem ecclesie prelia quod quodammodo reducit ea ad tria magna prelia.
<III> Tertio nota quod mos est scripture prophetice, dum de uno speciali agit sub quo spiritus propheticus invenit locum idoneum ad exeundum et dilatandum se, a specialibus ad generalia ascendere et expandi ad illa […].
■ <Capita bestie ascendentis de mari secundum Ioachim (13, 1)>.
<6. de sexto prelio (13, 3-14, 12 = IV–IX)>
<IV> Quarto narratur prelium quod tempore Antichristi factura est contra ecclesiam Christi, ibi: Et vidi unum de capitibus suis (13, 3).
<IV.1> Primo narratur revivificatio seu rediviva exaltatio regni sarracenici seu Antichristi post quendam priorem casum eius (13, 3).
Sed quare de isto capite hoc specialiter dicit, cum ipse infra asserat omnia eius capita esse occidenda et etiam bestiam totam, unde et infra dicit quod quinque ceciderunt, et quod unus <est, et septimus>, cum venerit, non potest diu stare sed necesse habet cito dispergi (cfr. 17, 10) ?
<IV.2> Secundo omnium gentium ex hoc subsecuta tremefactio et ad Antichristum adorandum attractio et subiugatio, ibi: Et admirata est universa terra (13, 3-4).
<IV.3> Tertio Antichristi ad blasphemandum et persequendum Christum et eius ecclesiam audax et potestativa per tres annos et semis insurrexio, ibi: Et datum est ei os loqu<ens> magna (13, 5-7).
<IV.4> Quarto eius super totum orbem universalis dominatio eiusque a toto orbe adoratio, ibi: Et data est ei potestas in omnem tribum (13, 7-8).
<V> Quinto ad confortationem electorum in fide et patientia astruitur futurum exterminium bestie et capitis sui et omnium similium sibi, ibi: Si quis habet aurem (13, 9-10).
<VI> Sexto subditur exaltatio bestialis caterve pseudoprophetarum de christianitate exeuntium, ibi: Et vidi aliam bestiam (13, 11).
<VII> Septimo subditur quomodo hec secunda bestia concordavit cum prima et quomodo ineffabiliter roboravit et auxit malitiam et persecutionem prime, ibi: Et potestatem prioris bestie (13, 12-18).
■ <Magnum misterium quod in numero nominis bestie seu Antichristi continetur (13, 18)>.
■ <Opiniones quorundam> ex pluribus que Ioachim de Frederico secundo et eius semine scripsit, et ex quibusdam que beatus Franciscus secrete fratri Leoni et quibusdam aliis sociis suis revelasse fertur.
CAPITULUM XIV
<IVa visio>
<6. de sexto prelio (sequitur)>
<VIII> Octavo describitur virtus et gloria sanctorum illam persecutionem sustinentium et vincentium, aut illorum qui erunt post ipsam, capitulo XIIII°, ibi: Et vidi, et ecce Agnus (14, 1) […].
In hac igitur parte commendatur prerogativa istorum ex septem (14, 1-5).
<VIII.1> Primum est eorum ad Christum conformis associatio, seu ipsorum cum Christo sublimis mansio. Stabant enim cum Christo super montem Sion (14, 1).
<VIII.2> Secundum est certa et regularis commensuratio perfecti numeri, scilicet CXLIV milia.
<VIII.3> Tertium est fidei et amoris et contemplationis Dei Patris et Filii humanati in istorum corde et ore singularis et patens inscriptio et expressio, unde subditur: habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis.
<VIII.4> Quartum est excessiva precellentia iubilator<ii> cantici istorum, quam quidem septiformiter magnificat.
<VIII.4.1> Primo scilicet cum dicit: Et audivi vocem de celo (14, 2).
<VIII.4.2> Secundo quod erat irrig<u>a et fecunda et ex magno et multo collegio sanctorum et plurium virtualium affectuum ipsorum procedens et concorditer unita, cum dicit: tamquam vocem aquarum multarum. <cfr. 1, 15; 19, 6>
<VIII.4.3> Tertio quod erat altissima et acutissima et maxima et potentissima et omnia replens et concutiens, qualis scilicet est vox tonitrui magni. Unde subdit: et tamquam vocem tonitrui magni.
<VIII.4.4> Quarto erat suavissima et iocundissima et artificiose et proportionaliter modulata, unde subdit: et vocem, quam audivi, sicut citharedorum citharizantium cum citharis suis.
<VIII.4.5> Quinto quia nichil vetustum aut inveteratum in se habebat, sed omnia nova et renovativa, unde subdit: Et cantabant quasi canticum novum (14, 3). <cfr. 5, 9>
<VIII.4.6> Sexto quia non cantabatur ad inanem gloriam mundi nec coram vanis regibus et gentibus, sed solum coram Deo et sanctis et ad gloriam Dei. Unde subdit: ante sedem, scilicet Dei et Agni, et ante quattuor animalia et seniores.
<VIII.4.7> Septimo quia tante erat precellentie quod nullus alius poterat pertingere ad hunc canticum, unde subdit: Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia.
<VIII.5> Quintum autem de prerogativis istorum est ipsorum perfecta et immaculata puritas, unde subdit (14, 3): qui empti sunt de terra […] Hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati (14, 4).
<VIII.6> Sextum preconium prerogative ipsorum est indivisibilis et indistans ipsorum ad Christum familiaritas, propter quod subditur: Et sequuntur Agnum quocumque ierit (14, 4).
<VIII.7> Septimum est universalis primatus sancte dedicationis eorum ad Dei cultum cum pleniori explicatione quinti, id est immaculate puritatis eorum. Unde subdit: Hii empti sunt, id est per gratiam redemptionis Christi abstracti, ex omnibus, sive ex hominibus (14, 4) […] Et in ore ipsorum non est inventum mendacium (14, 5).
<IX> Nono subditur trina predicatio trium doctorum, tam ad convertendum mundum quam ad confirmandum et perficiendum conversos, ibi: Et vidi alterum angelum volantem (14, 6-12).
<Primus angelus (14, 6-7)>
Primus enim predicat tria que principaliter et necessario sunt agenda cum triplici ratione motiva. Tres enim actus Deo debemus nostre saluti et perfectioni necessarios.
<Secundus angelus (14, 8)>
Secundus autem angelus seu doctor predicat amotionem precipui impedimenti ad agendum predicta seu expeditionem intrinseci et domestici obstaculi. Predicat enim casum Babilonis, id est ecclesie carnalis, dicens: Cecidit, cecidit Babilon illa magna.
<Tertius angelus (14, 9-12)>
Tertius autem angelus seu doctor comminatoria predicatione incitat ad nullatenus adherendum bestiali secte et vite Antichristi et suorum. […]
primus magis insistit ad primum et magis est idoneus et coaptatus ad id dulciter predicandum, tertius vero est aptior et magis insistit ad terribiliter comminandum penas eternas et ad <vitia> acriter ferienda, iuxta quod Christus suaviter docuit, quasi cantans canticum dulce; Iohannes vero Baptista terribilius, quasi lamentans et comminans ve dampnationis eterne; medius vero est de numero medie se habentium ad hec duo.
<7. de septimo prelio (14, 13-20)>
Et audivi vocem (14, 13). Que sequuntur possunt referri ad beatam requiem eterne glorie vel illius spiritalis pacis quam post Antichristum sancti, huic mundo spiritaliter mortui, participabunt. Et consimiliter subscripta messio et vindemiatio (14, 14-20) potest referri vel ad extremum iudicium in quo electi colligentur ut triticum in horreum Dei, reprobi vero velut uve calcabuntur in lacu inferni, vel potest referri ad collectionem electorum fiendam tempore Antichristi et post et ad dampnationem Antichristi et suorum.
■ Et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta (14, 20).
CAPITULUM XV
QUINTA VISIO
(Ap 15, 1 – 16, 17)
Et vidi aliud signum in celo (Ap 15, 1). Hic incipit quinta visio, que est de septem phialis.
<I> In qua primo summa huius visionis narratur (Ap 15, 1).
<II> Secundo describitur fontalis radix septuple effusionis iudiciorum Dei secundum septem status ecclesie emissorum, quamvis specialius possint applicari ad tempora Antichristi, et hoc incipit ibi: Et vidi tamquam mare (Ap 15, 2) […] Et hoc quoad quattuor.
<I radicale> Primum est sublimis status et triumphus et zelus sanctorum ad quos spectat effundere (Ap 15, 2-4; cfr. Ap 4, 6).
<II radicale> Secundum radicale est processiva dispositio predictorum sanctorum ad zelum iuste punitionis malorum, unde subdit: Et post hec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in celo, et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo (Ap 15, 5-6).
<III radicale> Tertium radicale est collatio potestatis iudiciarie et iniunctio officii eius cum pleniori influxu et effluxu zeli iudiciarii, unde subditur: Et unum ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundia Dei viventis in secula seculorum (Ap 15, 7). […] Deinde subdit de pleniori effluxu zeli severi, cum ait: Et impletum est templum Dei fumo (Ap 15, 8) […] Et nemo poterat intrare in templum, donec consumarentur septem plage septem angelorum (ibid.).
Item communiter non intrabitur plene nisi post effusionem septimi angeli, sicut nec liber erit perfecte apertus nec misteria Dei omnia consumata usquequo septimus angelus ceperit tuba canere. Sciendum tamen quod in quibusdam sanctis cuiuslibet status possunt hii septem gradus purgationum perfici vel fuisse perfecti, et sic in hoc templum intrasse non expectando septimum tempus ecclesie, quia in ipsis fuit virtualiter seu spiritualiter completum ita quod per inde est ac si temporaliter pert<ig>issent ad tempus et opus septimi status.
<IV radicale> Quartum radicale est divina iussio seu inspiratio unumquemque ministrorum divini iudicii actualiter movens et applicans ad exsequendum officium suum, quia non debent ad hoc propria voluntate seu animositate moveri, sed explendo Dei beneplacitum et mandatum. Unde subdit:
CAPITULUM XVI
<Va visio>
Et audivi vocem magnam dicentem septem angelis: Ite et effundite septem phialas ire Dei in terram (Ap 16, 1), id est in terrenos et inferiores.
Nota quod […] per istas effusiones plagarum possunt uno modo intelligi corporalia supplicia et exterminia reproborum tam temporalia quam eterna […]. Alio autem modo per has effusiones intelliguntur spiritales correctiones et increpationes, vel ecclesiastice et disciplinales ac medicinales punitiones per sanctos viros ministrate et per spiritus angelicos gubernate. Utrumque autem modum in exponendo tangemus.
<III> Tertio subduntur per ordinem ipse septem effusiones.
<Ia phiala (Ap 16, 2)>
Et abiit primus angelus et effudit phialam suam in terram.
<IIa phiala (Ap 16, 3)>
Et secundus angelus effudit phialam suam in mare.
<IIIa phiala (Ap 16, 4-7)>
Et tertius angelus, id est ordo sanctorum zelatorum tertii temporis, effudit phialam suam super flumina et super fontes aquarum.
<IVa phiala (Ap 16, 8-9)>
Et quartus angelus effudit phialam suam in solem.
<Va phiala (Ap 16, 10-11)>
Et quintus angelus, id est ordo sanctorum zelatorum quinti temporis, effudit phialam suam super sedem bestie, et factum est regnum eius tenebrosum.
<VIa phiala (Ap 16, 12-16)>
Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen magnum Eufraten et siccavit aquas eius, ut preparetur via regibus ab ortu solis.
<VIIa phiala (Ap 16, 17)>
Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a trono dicens: Factum est.
CAPITULUM XVI
SEXTA VISIO
(Ap 16, 18 – 19, 21)
Et facta sunt fulgura et cetera (Ap 16, 18). Hic incipit sexta visio secundum Ioachim. Ricardus tamen inchoat eam capitulo XVIII°: Et post hec vidi alterum angelum (Ap 18, 1), totum vero precedens ponit sub <septima> phiala. Quod autem sententia Ioachim sit melior probatur tripliciter […].
<I> In hac igitur visione primo in summa tangitur tota dampnatio eius (Babilonis).
<I.1> Primo tanguntur duo preambula totalem dampnationem eius precedentia.
<I preambulum>
Quorum primum est sancta predicatio et comminatio ipsam ad penitentiam exhortans. Unde ait: Et facta sunt fulgura […] et voces […] et tonitrua (Ap 16, 18).
<II preambulum>
Secundum preambulum est singularis et stupenda immutatio totius seculi et triformis divisio ecclesie, unde subdit: Et terremotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram, talis terremotus sic magnus (Ap 16, 18). […] Ex hiis autem sequetur divisio que subditur: Et facta est civitas magna in tres partes (Ap 16, 19).
<I.2> Secundo igitur post duo predicta preambula subditur iudicium ecclesie carnalis, cum dicitur: Et Babilon magna (Ap 16, 19).
■Deinde effectum huius iudicii insinuat quoad duas partes pene eterne. Quarum prima est pena dampni, scilicet privatio omnis boni iocundi, et hanc tangit cum subdit: Et omnis insula fugit, et omnes montes non sunt inventi (Ap 16, 20). […] <cfr. Ap 6, 14 (ad tertium initium sexte apertionis); Ap 6, 14 (ad quartum initium sexte apertionis)>
Secunda vero est pena sensus, propter sui intolerabilem excessum redundans in horribiles blasphemationes Dei et iudicii sui. Unde subdit: Et grando magna sicut talentum descendit de celo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer (Ap 16, 21). <cfr. Ap 8, 7>
CAPITULUM XVII
<VIa visio>
<II> Secundo plenius explicat eius dampnationem cum sua causa, capitulo XVII°: Et venit ad me unus de septem angelis (Ap 17, 1).
<II.1> Ubi primo introducitur angelus invitans et elevans Iohannem ad videndum in spiritu dampnationem eius, ubi et commemorat flagitia eius (Ap 17, 1-3).
■ Dicit ergo: Et venit unus de septem angelis, qui habeb<ant> septem phialas. Secundum Ioachim, iste est sextus angelus, cui magis quam quinque precedentibus datum est detegere occulta sacramenta. Et subdit quod angelus vocat Iohannem in signum quod discipuli non possunt intrare ad intellectum spiritalium doctorum, nisi illi per verbum eruditionis trahant corda illorum ad intelligentiam veritatis. Subdit etiam quod per hoc quod sic sollicite invitat eum ad videndum dampnationem et malitiam meretricis, designatur quod valde utile est hoc spiritaliter videre, quia qui hoc nescit de facili decipitur nutibus oculorum eius et a gloria eius.
Et subdit: « Hanc meretricem magnam dixerunt patres catholici Romam non quoad ecclesiam iustorum, que peregrinata est apud eam, sed quoad multitudinem reproborum, qui eandem apud se peregrinantem ecclesiam iniquis operibus impugnant et blasphemant. Non igitur in uno loco querendus est locus huius meretricis, sed sicut per totam aream romani imperii diffusum est triticum electorum, sic per latitudinem eius disperse sunt palee reproborum ».
<II.2> Secundo monstratur ei superba gloria et horrenda immunditia et malitia eius, ibi: Et vidi mulierem (Ap 17, 3-6).
■Nota quod per predicta ornamenta possunt mistice intelligi omnia intellectualia dona quibus carnalis ecclesia abutitur in superbiam, iuxta quod et Ezechielis XVI° improperat Deus sinagoge et ecclesie per eam figurate quod de vestimentis et auro et argento, que dederat ei, fecit sibi excelsa et imagines idolorum, et omnia ornamenta et divitias quas sibi dederat obtulit eis.
■ Si queratur quare hic commemorat culpas quas hec mulier in suo priori et antiquo tempore et paganica gente commisit, cum propter illas non debeat sequens carnalis et semicristiana gens eius in sexto tempore ecclesie condempnari, de qua quidem condempnatione hic proprie agitur, patet responsio ex tactis supra XIII° et etiam in lectura super Mattheum super illud XXIIIii capituli: ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est a sanguine Abel iusti et cetera. Sicut enim totus fluvius per multa tempora durans dicitur esse unus, quamvis aqua priorum annorum eius sit alia ab aqua presentis anni, ita ut propter hanc unitatem dicamus quod iste fluvius, iam centum anni sunt, inundavit vel fuit sanguineus, sic tota continua successio populi romani dicitur esse una gens vel unus populus, ita ut dicamus quod populus romanus fuit primo paganus et postea christianus; et secundum hoc quod est unius partis attribuitur toti vel alteri parti per sinodochem.
<II.3> Tertio admiranti Iohanni de visione seu specie talis mulieris exponit angelus misterium visionis, ibi: Et miratus sum, cum vidissem eam (Ap 17, 6).
<II.3.1> Angelus ergo exponit primo aliqua spectantia ad bestiam, ibi: Bestia, quam vidisti (Ap 17, 8); ac deinde ad eius capita, ibi: Septem capita (Ap 17, 9).
<sententia Ioachim>
<expositio Ricardi>
<contra expositionem Ricardi arguitur quadrupliciter>
<positio ipsi auctori propria>
■ Item bestia hec pro tempore finali dicitur esse octava et de septem (Ap 17, 11).
<II.3.2> Angelus exponit secundo quid sunt eius cornua et quid factura sunt, ibi: Et decem cornua, que vidisti, decem reges sunt (Ap 17, 12).
■ Ioachim dicit hic quod per sextum regem, de quo dicitur unus est, possunt intelligi plures reges, scilicet Saladinus et ceteri usque ad illum de quo dicitur et alius nondum venit (Ap 17, 10).
<II.3.3> Angelus exponit tertio quid significatur per aquas super quas mulier sedet, ibi: Et dixit michi: Aquas, quas vidisti et cetera (Ap 17, 15).
<II.3.4> Angelus quarto tangit unum aliud opus per cornua bestie fiendum contra mulierem, ibi: Et decem cornua, que vidisti (Ap 17, 16-17).
<II.3.5> Angelus quinto exponit que est ista mulier, ibi: Et mulier, quam vidisti (Ap 17, 18).
■ Deinde breviter insinuat que est hec mulier de qua et propter quam tanta dixit, unde subdit: Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, que habet regnum super reges terre. Nimis constat quod Roma et gens Romanorum imperabat toti orbi tempore Iohannis et huius visionis, et etiam quod per totum tempus plenitudinis gentium usque ad Antichristum seu usque ad tempus istorum decem regum fixit Christus in ea principalem et universalem sedem et potestatem imperii sui super omnes ecclesias et super totum orbem. An autem post Antichristum hec urbs iterum reparetur, ut ibi usque ad finem seculi stet principalis sedes Christi sicut fuit a tempore Christi et citra, aut Christus post Antichristum reducat sedem suam ad locum unde manavit ad urbem Romam, puta in Iherusalem vel alibi, sue dispositioni est relinquendum. Neutrum enim horum potest certificari ex sacro textu nec ex aliquo certo et catholico dogmate fidei christiane.
CAPITULUM XVIII
<VIa visio>
<II.4> Quarto apparet alius angelus magnifice predicans casum eius et culpam, capitulo XVIII°: Et post hec vidi (Ap 18, 1-3).
<II.5> Quinto auditur vox celestis precipiens electis ut recedant ab ea, ne dampnentur cum ea et iudicent illam secundum demerita sua, ibi: Et audivi aliam vocem de celo (Ap 18, 4-6).
<II.6> Sexto predicit iterum eius culpam et condignam penam, ibi: Quia in corde suo dicit: Sedeo et cetera (Ap 18, 7). Et ibi exaggerat eius exterminium et planctum ac stuporem et tremorem carnalium amicorum eius super tanto casu ipsius, cum paulo post subdit: Et flebunt et plangent (Ap 18, 9-19).
<II.7> Septimo mandat omnes sanctos exultare super iudicio sibi a Deo ad vindictam et gloriam sanctorum inflicto, ibi: Exulta super eam, celum (Ap 18, 20).
<II.8> Octavo sub exemplo lapidis magni in mare proiecti monstratur iterum futura ruina ipsius cum exaggeratione exterminationis glorie eius et etiam cum exaggeratione culpe eius, ibi: Et sustulit unus angelus fortis lapidem (Ap 18, 21-24).
CAPITULUM XIX
<VIa visio>
<III> Tertio magnificat festum et cenam ecclesie post dampnationem Babilonis futuram, capitulo XIX°.
<III.1> In hac igitur parte primo narratur gaudium ex iusta dampnatione Babilonis et ex liberatione sanctorum a servitute ipsius proveniens (Ap 19, 1-5). […]
Pro primo dicit: Post hoc, id est post dampnationem Babilonis, audivi vocem magnam quasi tubarum multarum in celo dicentium: Alleluia. Quot sancti erunt tunc tot erunt et tube, que per Spiritus Sancti vehementem flatum ex intimis visceribus usque ad celum et in totum orbem divinas iubilationes et laudes altissime et effusive resonabunt. Et quia magna multitudo Iudeorum et gentium, et Grecorum et Latinorum, tunc intrabit ad Christum in spiritu magno et alto, ideo tunc multe erunt tube magnis vocibus spiritalium intellectuum et affectuum resonantes, sicut et in huius typum sexta hebdomada quadragesim<e> sextoque die ante passionem Domini celebratur annuatim sollempnitas palmarum, in qua a multis populis glorificatus est Christus. Turbe enim que precedunt designant Grecos et que sequuntur Latinos; que autem occurrunt ad descensum montis Olivarum Iudeos, inter quos sunt et pueri Hebreorum. Igitur hii omnes cantabant Osanna filio David et ‘gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor’ (cfr. Mt 21, 9-15). Quia etiam spiritalis intellectus tertii generalis status tunc clarissime aperietur, et cum ipso omnes ceteri, idcirco procedet tunc de tubis diversarum ystoriarum seu figurarum et innumerabilium misteriorum concorditer et admirabiliter resonantium et sanctorum corda suscitantium ad ineffabilem Dei laudem, que hic designatur per alleluia. Quod est hebreum et est idem quod laudare Deum […].
<III.2> Secundo subditur gaudium de exaltatione et clarificatione regni Christi et ex nuptiis Christi et spiritalis ecclesie procedens, ibi: Et audivi quasi vocem tube magne (Ap 19, 6). <cfr. Ap 1, 15; Ap 14, 2>
■Quia vero spiritales discipuli, per Iohannem hec ab angelo di<s>centem designati, summe reverentur suos sanctos doctores et precipue illos qui tam alta et gloriosa promittunt et docent, idcirco subditur: Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum, non scilicet sicut creatura Deum, sed sicut servus vehementer et cum servili subiectione honorat suum dominum creatum. Et tamen angelus in Veteri Testamento se sic ab homine adorari sustinebat, non autem sustinet hic, immo prohibet, unde subditur: Et dixit michi: Vide ne feceris, scilicet talem reverentiam michi. Cuius causam subdit dicens: Conservus tuus sum, id est tecum et sicut tu sum servus eiusdem Dei et Domini. […] Nota quod ex causa triplici non permittit se per modum servilem adorari. <cfr. Ap 22, 9>
■Nota quod, secundum morale misterium, meretrix Babilon est concupiscentia carnis vel mens pravis concupiscentiis a Deo aversa. […] Qui autem per horum decem compunctivam et contritivam considerationem in se ipso comburit et occidit prefatam meretricem et reddit ei duplicia secundum demerita eius (cfr. Ap 18, 6), iste cantat quater alleluia et intrat ad nuptias Agni.
<IV> Quarto tangit bellum Antichristi fiendum post illud festum, in eodem capitulo: Et vidi celum apertum (Ap 19, 11), ubi et tangitur condempnatio eius et invitatio sanctorum ad festinandum de dampnatione ipsius et suorum, vel de conversione totius orbis post mortem eius fienda. […]
Et vidi celum apertum. Habito de dampnatione adultere et de festo ac nuptiis nove sponse, subditur dampnatio bestie et pseudoprophete. Et quia hoc fiet in fine prelii Antichristi et suorum contra Christum et suos, fietque ad gloriam Christi et sanctorum <et> ad conversionem totius orbis ad Christum, ideo in hac parte quinque tanguntur.
<IV.1> Primo Christi et sui exercitus ad bellum preparatio (Ap 19, 11-16). […] In prima autem tangit duodecim perfectiones seu dignitates Christi, sub modo aptissimo ad monstrandum cum quanta iustitia et sanctitate et virtute et efficacia veniet cum suo exercitu ad debellandum Antichristum et suos et ad capiendum predam gentium totius orbis tunc subiciendarum et captivandarum fidei et fideli ac famulatorio cultui Christi.
<IV.2> Secundo sanctorum ad triumphalem et spiritalem devorationem hostium invitatio, ibi: Et vidi unum angelum (Ap 19, 17-18). […]
Et vidi unum angelum stantem in sole (Ap 19, 17). Iste designat altissimos et preclarissimos contemplativos doctores illius temporis, quorum mens et vita et contemplatio erit tota infixa in solari luce Christi et scripturarum sanctarum, et secundum Ioachim inter ceteros precipue designat Heliam. Et clamavit voce magna omnibus avibus que volabant per medium celi, id est omnibus evangelicis et contemplativis illius temporis: Venite, congregamini ad cenam Dei magnam, id est ad spirituale et serotinum convivium Christi, in quo quidem devorabitur universitas moriture carnis, ut transeat quod carnale est et maneat quod spirituale est. Unde subdit (Ap 19, 18): ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes hominum liberorum ac servorum ac pusillorum et magnorum. Hoc, quantum ad populos et reges tunc Christo et eius ecclesie incorporandos, significat idem quod et illud quod dictum est Actuum X° Petro videnti quadrupedia et serpentia et volatilia in magno vase linteo, cui dicitur: Occide et manduca (Ac 10, 9-16). Quibus autem verbis explicari posset quanto gaudio et amore et dulcore reficientur sancti de conversione omnium gentium et Iudeorum post mortem Antichristi fienda. Unde Gregorius XXXV° Moralium, super illud Iob XLII°: Et dederunt ei unusquisque ovem unam et cetera (Jb 42, 11), dicit: […] Item paulo post super illud: Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio (Jb 42, 12), dicit: […].
<IV.3> Tertio Antichristi et suorum ad bellum congregatio, ibi: Et vidi bestiam (Ap 19, 19).
<IV.4> Quarto ipsius devictio et captio, ibi: Et apprehensa est bestia (Ap 19, 20).
<IV.5> Quinto ceterorum ipsum sequentium ad Christum traductio seu conversio, ibi: Et ceteri occisi sunt (Ap 19, 21).
CAPITULUM XX
SEPTIMA VISIO
(Ap 20, 1 – 22, 5)
Et vidi angelum descendentem de celo (Ap 20, 1). Ex quo egit de dampnatione meretricis magne ac deinde de dampnatione bestie et pseudoprophete, hic satis per ordinem agit de dampnatione drachonis omnium malorum cause.
<I> Et primo premittitur eius ligatio (Ap 20, 1-3) ipsoque manente ligato sanctorum cum Christo conregnatio, de qua conregnatione agitur ibi: Et vidi sedes (Ap 20, 4-6).
<II> Secundo eius circa finem mundi ad libere temptandum gentes et ecclesiam persequendam solutio, ibi: Et cum consumati fuerint mille anni (Ap 20, 7).
<sex notanda>
<1> Notandum autem primo quod […] hoc capitulum potest includi in sexta visione […] Potest etiam hic inchoari septima visio […] Potest etiam hoc esse per se septima visio et quod sequatur octava visio continens sequentia.
<2> Secundo notandum quod ligatio Sathane, de qua hic in principio agitur, potest diversimode referri ad tria tempora.
<3> Tertio notandum an hec ligatio Sathane sit solum respectu predestinatorum et solutio eius sit solum respectu prescitorum seu finaliter dampnandorum.
<4> Quarto notandum an per mille annos ligationis eius (Ap 20, 2) et conregnationis sanctorum cum Christo significentur ad litteram mille anni vel solum in generali perfecta plenitudo temporis.
<5> Quinto notandum quid significat conregnatio sanctorum cum Christo per mille annos prefatos.
<6> Sexto notandum quid designatur per Gog et Magog (Ap 20, 7-8) <6.1>, et quare prelium eorum attribuitur diabolo sicut precedens attribuitur bestie et pseudoprophete <6.2>, et an eius temptatio et persecutio sit peior et gravior quam illius Antichristi qui finget se messiam Iudeorum et qui facturus est multa signa, ut dictum est supra capitulo XIII° (cfr. Ap 13, 13ss.) <6.3>; et quare hic, ubi subditur dampnatio diaboli in infernum (Ap 20, 9-10), rememorantur bestia et pseudopropheta ut in eodem inferno prius dampnati (cfr. Ap 19, 20) <6.4>.
<III> Tertio ipsius et sue malitie condempnatio, ibi: Et descendit ignis (Ap 20, 9).
<IV> Et vidi tronum (Ap 20, 11). Habito de dampnatione diaboli, in quo intelligitur dampnatio omnium demonum, hic subditur de generali iudicio omnium mortuorum, id est omnium hominum.
<IV.1> Primo describitur potestas et dignitas Christi iudicis (Ap 20, 11).
<IV.2> Secundo narratur assistentia omnium mortuorum ante Christum iudicem, cum subdit: Et vidi mortuos magnos et pusillos (Ap 20, 12).
<IV.3> Tertio describitur apertio librorum secundum quos sunt iudicandi, cum subdit: Et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est liber vite; et iudicati sunt mortui ex hiis que scripta erant in libro, secundum opera ipsorum (Ap 20, 12).
<IV.4> Quarto redit ad monstrandum de quibus locis et statibus adducentur mortui ante tribunal Christi, cum subdit: Et dedit mare mortuos qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos qui in eis erant (Ap 20, 13).
<IV.5> Quinto ibi: Et iudicatum est, repetit de iudicio ipsorum secundum sua opera, ut specificet de iudicio dampnationis malorum (Ap 20, 13-15).
CAPITULUM XXI
<VIIa visio>
<I> Et vidi celum novum (Ap 21, 1). Hic agit de gloriosa consumatione universi. Et primo de renovatione corporum celestium et elementalium.
<II> Secundo agit de gloria civitatis Dei, id est universitatis omnium electorum, cum subdit: Et ego Iohannes vidi civitatem sanctam Iherusalem (Ap 21, 2).
<II.1> Et in hac primo describit eius gloriam breviter.
<II.1.1> Primo describitur sub typo sponse precellenter adornate et Deo tamquam sponso suo familiariter iuncte (Ap 21, 2-3).
<II.1.2> Secundo ostenditur esse ab omni malo immunis, cum subditur: Et absterget Deus omnem lacrimam et cetera (Ap 21, 4-5).
<II.1.3> Quia etiam hec sunt ad credendum arduissima et tamen necessarissima, ideo pro eorum firma et indubitabili fide dignitate subditur: Et dixit michi: Scribe (Ap 21, 5).
<II.1.4> Quia etiam in hiis est finalis et plena consumatio omnis boni, ideo subditur: Et dixit michi: Factum est (Ap 21, 6).
<II.1.5> Quinto ostendit quibus hec dabuntur et quibus non, scilicet bonis et non malis (Ap 21, 6-7). [… ] Deinde subdit (Ap 21, 8) octo crimina reproborum quibus non dabitur gloria sed potius pena eterna […].
<II.2> Secundo describitur sibi per angelum plenius, ibi: Et venit unus de septem angelis (Ap 21, 9).
In quo, secundum Ricardum, designatur qualiter primo vidit eam sub modo inferiori, ac deinde magis sublevatus vidit eam modo altiori, et etiam primo magna, secundo maiora.
Secundum autem Ioachim, prima pars refertur ad gloriam ecclesie peregrinantis in terris, secunda vero ad gloriam ipsius post diem iudicii regnantis in celis. Unde et primum per se vidit, secundum vero per alium, quia multa scripta sunt de gloria presentis ecclesie que non solum legi et intelligi potuerunt a discipulis veritatis, immo et oculis videri et auribus audiri; illa autem que sursum est Iherusalem non potest modo videri oculis nec in scripturis sicut est invenitur expressa. Et ideo necessarius erat doctor spiritalis qui perfectos discipulos traheret ad anagogicum intellectum, ut per ea que in scripturis nota sunt de peregrinante in terris rapiantur ad spiritalem visionem illius que regnat in celis. Unde mons in quem sublevatus est Iohannes (cfr. Ap 21, 10) est anagogicus intellectus, qui est magnus et altus quia magna et sublimia comprehendit, sicut litteralis transitoria et terrena, typicus vero statum peregrinantis ecclesie, que quodammodo agitur inter celum et terram. Hec Ioachim.
Sciendum tamen quod utraque pars potest referri ad peregrinantem et regnantem, magis tamen plene et proprie ad regnantem.
Nota etiam, secundum Ricardum, quod multa ponuntur hic que magis spectant ad sanctorum presentia merita quam ad futura premia, quamvis intentio huius visionis sit describere supernum statum Iherusalem beate. Cuius ratio, secundum eum, est ut dum de sanctorum magnificis virtutibus et meritis erudimur, celestia eorum premia sublimius admiremur.
Potest etiam secunda ratio dari, quia ordines et distinctiones seu differentias glorie beatorum seu sanctorum in gloria, secundum suas species et proprietates, non vidimus nec per univocas similitudines possumus hic speculari, saltem ad plenum. Unde et Dionysius, libro De angelica hierarchia, astruit se non posse docere nec nos doceri proprias differentias et preeminentias angelicorum ordinum et hierarchiarum nisi solum per similitudines nobis expertas et familiares. Et hinc est quod ex communibus donis gratie nobis notis, et in sacra scriptura in denominatione angelicorum ordinum positis, describit ordines eorum.
Tertia est ratio, ut simul describat ecclesiam secundum duplicem eius statum, scilicet glorie et gratie, et ut ex hoc concipiamus correspondentiam unius ad alterum tamquam premii ad meritum et e contrario. Secundum enim differentias meritorum eorum erit differentia premiorum.
■ tangit formam civitatis (Ap 21, 10-11).
■ subdit de dispositione partium eius (Ap 21, 12-21).
Nota etiam quod ad hedificandam urbem primo invenitur locus et fodiuntur fossata, secundo ibi ponuntur fundamenta et hedificantur muri, tertio statuuntur porte et hedificantur domus. Primum autem horum pertinet ad primum statum, qui fuit ante Christum humanatum; secundum vero ad secundum, tertium autem ad tertium. Primo enim electus est populus Israel, ut fieret in eo preparatio huius nobilis civitatis. Secundo in adventu Domini electi sunt duodecim apostoli, ut essent in fundamentis civitatis, et post ipsos filii in fide de populo gentili, ut transirent in muros civitatis. Cum autem venerit tempus conversionis Israel et iterum totius orbis, tunc statuentur duodecim porte duodecim apostolis similes, per quas universus populus fidelis intret civitatem.
● Et habebat murum magnum et altum (Ap 21, 12).
● Et habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum et Agni (Ap 21, 14).
● Proprietates gemmarum (Ap 21, 19-20).
● Angelus habens mensuram arundineam auream (Ap 21, 15).
● Et civitas in quadro posita est […] Longitudo eius tanta est quanta et latitudo, id est quattuor latera eius sunt equalia. (Ap 21, 16).
● Et mensus est civitatem Dei cum arundine per stadia duodecim milia (Ap 21, 16).
● Et mensus est muros eius centum quadraginta quattuor cubitorum (Ap 21, 17).
Si obicias quod civitas habens duodecim milia stadia non potest contineri infra muros centum quadraginta quattuor cubitorum, ad hoc est triplex responsio.
● porte duodecim, margarite, anguli (Ap 21, 12-13.21).
Item murus habebat portas duodecim et in portis angulos duodecim et nomina scripta, que nomina sunt duodecim tribuum filiorum Israel. Ab oriente porte tres, ab aquilone porte tres, ab austro porte tres et ab occasu porte tres (Ap 21, 12-13). Et infra, ubi agitur de materia earum, dicitur: Et duodecim porte duodecim margarite sunt per singulas (Ap 21, 21) […]
Sciendum igitur quod, licet per apostolos et per alios sanctos secundi status generalis ecclesie intraverit multitudo populorum ad Christum tamquam per portas civitatis Dei, nichilominus magis appropriate competit hoc principalibus doctoribus tertii generalis status, per quos omnis Israel et iterum totus orbis intrabit ad Christum. Sicut enim apostolis magis competit esse cum Christo fundamenta totius ecclesie et fidei christiane, sic istis plus competet esse portas apertas et apertores seu explicatores sapientie christiane. Nam, sicut arbor dum est in sola radice non potest sic tota omnibus explicari seu explicite monstrari sicut quando est in ramis et foliis ac floribus et fructibus consumata, sic arbor seu fabrica ecclesie et divine providentie ac sapientie in eius partibus diversimode refulgentis et participate non sic potuit nec debuit ab initio explicari sicut in sua consumatione poterit et debebit. Et ideo sicut ab initio mundi usque ad Christum crevit successive illuminatio populi Dei et explicatio ordinis et processus totius Veteris Testamenti et providentie Dei in fabricatione et gubernatione ipsius, sic est et de illuminationibus et explicationibus christiane sapientie in statu Novi Testamenti.
● de toto fundo seu planitie intra muros contenta (Ap 21, 21).
Postquam autem dixit quod materia muri erat ex iaspide, dicit (Ap 21, 18): Ipsa vero civitas, scilicet erat aurum mundum simile vitro mundo. Et infra, postquam egit de materia portarum, subdit (Ap 21, 21): Et platea civitatis, scilicet erat, aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. Et forte secundum litteram primum dixit de domibus ex quibus constabat civitas, ultimum vero de toto fundo seu planitie intra muros contenta.
Nota quod, secundum doctrinam Dionysii in libro De angelica hierarchia sane et subtiliter intellectam, hii qui fuerunt fundamenta vel porte in statu meriti seu gratie multo gloriosius hec erunt in statu premii et glorie. Quamvis enim totus habitus glorie inferiorum sit immediate a Deo, sic tamen erit connexus glorie suorum superiorum ac si in ipsa fundetur et conradicetur, sicut secundaria membra corporis quasi fundantur et radicantur in virtute cerebri, cordis et epatis. Inferiores etiam ministerialiter iuvabuntur per intermediam gloriam superiorum, quasi per specula clara et quasi per vitrum perspicuum et quasi per portas intrent in clariorem et altiorem actum visionis et fruitionis Dei. Qualiter autem hoc sit et esse possit declaravi plenius in Lectura super librum angelice hierarchie prefate.
■ tangit illuminationem civitatis (Ap 21, 22-23)
Et templum non vidi in ea et cetera (Ap 21, 22). Hic agit de sacro cultu et lumine quo civitas beatorum colit Deum et videt ipsum et omnia in ipso. Prius enim egit de formali et intrinseca luce et claritate eius (cfr. Ap 21, 11), hic vero de fontali obiecto et radio in quo Deum et omnia videbit.
Nota quod hec secundum quid verificantur in ecclesia Christi, que non artatur ad corporalem locum et templum veteris Iherusalem et sinagoge, nec cerimoniali luce et cultu legis et prophetarum eget, quia Christus et eius vita et doctrina est eius templum et sol et lucerna lucis solaris sue deitatis. In ecclesia autem septimi status hoc plenius complebitur, ita ut multis doctrinis prioribus non egeat, pro eo quod per contemplationis excessum absque ministerio exterioris vocis et libri docebit eam Christi Spiritus omnem veritatem, et temporalibus denudata adorabit Deum Patrem in spiritu et veritate. Nec ex hoc intelligo quod omnem usum temporalium vel exterioris doctrine et scripture abiciat sed, prout dixi, secundum quid impletur et implebitur in ecclesia militante, simpliciter autem in ecclesia triumphante.
Quod autem circa finem huius seculi amplius innotescat solaris lux sapientie Christi docet expresse Gregorius, libro IX° Moralium super illud Iob IX° (Jb 9, 9) Qui facit Arturum et Orionem et Iadas, dicens […].
■ tangit inhabitationem et opulentationem civitatis (Ap 21, 24-26).
■ tangit segregationem civitatis ab omni malo (Ap 21, 27).
CAPITULUM XXII
<VIIa visio>
■ tangit irrigationem civitatis et eius ex fructuosis arboribus adornationem, ibi: Et ostendit michi fluvium (Ap 22, 1-2).
Ex utraque parte fluminis lignum vite. Ricardus construit hoc cum immediate premisso, dicens quod hoc lignum est in medio platee . Et certe tam fluvius quam ignum vite, id est Christus, est in medio eius, id est civitatis, iuxta quod Genesis II° dicitur quod lignum vite erat in medio paradisi. Una autem pars seu ripa fluminis est ripa seu status meriti quasi a sinistris, dextera vero pars est status premii; utrobique autem occurrit Christus, nos fruct<u> vite divine et foliis sancte doctrine et sacramentorum reficiens et sanans. Per folia enim designantur verba divina, tum quia veritate virescunt, tum quia fructum bonorum operum sub se tenent et protegunt, tum quia quoad vocem transitoria sunt. Sacramenta etiam Christi sunt folia, quia sua similitudine obumbrant fructus et effectus gratie quos significant et quia arborem ecclesie ornant. Vel una pars fluminis est suprema, altera vero pertingit usque ad infimum sensuum et corporum. Nam non solum celum, sed etiam terra plena est gloria et maiestate Dei, unde beatis ex utraque parte occurrit Deus et specialiter Christus homo, qui secundum corpus se visibilem exhibet in ripa inferiori et suam deitatem et animam in ripa superiori.
■Frater Bonaventura, doctor noster magnus, multum gratiose reduxit totum evangelium Christi ad duodecim fructus, qui a devotis in quibusdam crucifixi imaginibus reperiuntur depicti et scripti.
FINALIS CONCLUSIO TOTIUS LIBRI
(Ap 22, 6-21)
Et dixit michi (Ap 22, 6). Hic incipit finalis conclusio totius libri. Primo enim premisit prohemium (cfr. Ap 1, 1-8), et secundo subiunxit tractatum seu narrationem septem visionum (cfr. Ap 1, 9 – 22, 5), post quas subditur hic conclusio totam continentiam huius libri commendans et confirmans auctoritate triplici:
<I> primo scilicet auctoritate angeli sibi loquentis et predicta monstrantis (Ap 22, 6-11). In prima autem tanguntur sex confirmantia veritatem dictorum et ostensorum.
<I.1> Primum est: Et dixit michi, scilicet angelus: Hec verba fidelissima sunt et vera (Ap 22, 6).
<I.2> Secundum est: Et Dominus Deus spirituum prophetarum […] misit angelum suum […] ostendere servis suis que oportet fieri cito (ibid.).
<I.3> Tertium est introductio festivi adventus Christi ad iudicium, in quo beatificabitur qui fideliter credit et observat hec dicta. Unde in Christi persona subdit: Et ecce venio velociter. Beatus et cetera (Ap 22, 7).
<I.4> Quartum est summa reverentia Iohannis ad angelum […] unde subdit: Et ego Iohannes (Ap 22, 8).
<I.5> Quintum est magna humilitas et sobrietas angeli et reverentia eius ad Iohannem, quia non permittit se adorari, et fidelitas eius ad Deum quem solum iubet adorari, unde subdit: Vide ne feceris et cetera (Ap 22, 9) […] Et hec est beata contentio evangelice humilitatis, per quam superiores se honorari prohibent, et inferiores honorare et se illis omnino subicere numquam cessant. <cfr. Ap 19, 10>
<I.6> Sextum est iussio de propalando doctrinam propheticam huius libri, tamquam scilicet utillimam et necessariam electis et tamquam certam et gloriosam et Christum et eius opera clarificantem et magnificantem. Unde subdit: Et dixit michi, scilicet angelus: Ne signaveris, id est non occultes nec sub sigillo claudas, verba prophetie huius libri, subditque huius duplicem rationem (Ap 22, 10-11).
Queritur quomodo hic precipit ei quod non signet verba prophetie huius, cum supra X° (Ap 10, 4) sibi preceptum fuerit ut signet ea que locuta sunt septem tonitrua. Ad hoc est quadruplex responsio.
<II> Totam continentiam huius libri commendat et confirmat secundo auctoritate Christi (Ap 22, 11-17).
<II.1> Loquitur autem Christus primo ut contestator propinquitatis sui adventus ad iudicium, de quo paulo ante dixit angelus: Tempus enim prope est (Ap 22, 11-12).
<II.2> Secundo loquitur ut sue contestationis probator, dicens: Ego sum alpha et o, primus et novissimus, principium et finis (Ap 22, 13).
<II.3> Tertio loquitur ut exhortator ad obtinendum gloriam civitatis beate per Christi gratiam, dicens: Beati qui lavant stolas suas (Ap 22, 14).
<II.4> Quarto loquitur ut comminator sive iudiciarius reiector impiorum a prefata gloria, dicens: Foris […] canes, […] et impudici et cetera (Ap 22, 15).
<II.5> Quinto loquitur ut destinator angeli ad hec toti ecclesie revelanda, unde subdit: Ego Ihesus misi angelum meum testificari in ecclesiis hec (Ap 22, 16).
<II.6> Sexto loquitur ut sue regalis auctoritatis et magistralis et exemplaris claritatis manifestator, ut sic omnimode sibi credatur, unde subdit: Ego sum radix et genus David […] Sum etiam stella splendida, omnium scilicet sanctorum illuminatrix, et matutina, future scilicet et eterne diei immensam claritatem predicando et promittendo et tandem prebendo, et etiam prout fui homo mortalis ipsam precurrendo, ut ipse secundum quod homo sit stella et secundum quod Deus sit sol (Ap 22, 16).
<II.7> Septimo loquitur ut invitator omnium ad prefatam gloriam, et hoc tam per se quam per ecclesiam et eius doctores, unde subdit (Ap 22, 17): Et sponsus, id est, secundum Ricardum, Christus (quidam tamen habent Spiritus, et quidam correctores dicunt quod sic habent antiqui et Greci, ut sic Christus tam per se quam per Spiritum suum et eius internam inspirationem ostendat se invitare), et sponsa, id est generalis ecclesia tam beata quam peregrinans vel contemplativa ecclesia, dicunt: veni, scilicet ad nuptias. Ideo enim dixit sponsa, ut innueret nos invitari ad gloriosam cenam nuptiarum Agni. Et qui audit, scilicet hanc nostram invitationem, id est qui est de hiis sufficienter doctus; vel qui audit, id est recte et obedienter credit et opere perficit, dicat, scilicet unicuique vocandorum: veni, scilicet ad cenam et civitatem beatam.
Deinde ipse Christus per se liberaliter invitat et offert, dicens: Et qui sitit veniat, et qui vult accipiat aquam vite gratis. Quia nullus cogitur nec potest venire nisi per desiderium et voluntarium consensum, ideo dicit qui sitit et qui vult. Idem autem est venire quod accipere aquam vite, id est gratiam vite refectivam et vivificam et perducentem in vitam eternam. Dicit autem gratis, tum quia absque omni pretio venali et exteriori datur et accipitur, tum quia prima gratia datur absque omni previo merito et tamquam principium et causa meriti, ac per consequens totum premium et augmentum gratie quod per primam gratiam acquiritur gratia reputatur. Dicit etiam gratis, quia tota a summa caritate Christi et summe gratuita et liberali predestinatur et offertur et datur.
<III> Totam continentiam huius libri commendat et confirmat tertio auctoritate propria: Contestor et cetera (Ap 22, 18-20).
■Deinde finit in postulativo desiderio adventus gloriosi Christi, ibi: Venio cito (Ap 22, 20); et ultimo in salutatoria exoptatione gratie Christi omnibus quibus scribit, ibi: Gratia Domini (Ap 22, 21).
■ Explicit.
COLLAZIONE DELLA MATERIA
SECONDO I SETTE STATI DELLA CHIESA
RADICI
PRIMO STATO
SECONDO STATO
TERZO STATO
QUARTO STATO
QUINTO STATO
SESTO STATO
SETTIMO STATO
SETTIMA VISIONE
L’Apocalisse si articola in sette visioni: le sette chiese d’Asia, i sette sigilli, le sette trombe, la donna vestita di sole (le sette guerre sostenute dalla Chiesa), le sette coppe, la dannazione di Babilonia, la Gerusalemme celeste. Sebbene Olivi conduca la sua esegesi progressivamente sui ventidue capitoli del testo sacro, dove sono descritte in successione le sette visioni di Giovanni, tutto il Prologo, organizzato in tredici « notabilia », è teso a suggerire un’organizzazione della materia per sette stati, e nel Notabile VIII ciò è detto esplicitamente: « si omnia prima membra visionum ad invicem conferas et consimiliter omnia secunda et sic de aliis, aperte videbis omnia prima ad idem primum concorditer referri et consimiliter omnia secunda ad idem secundum et sic de aliis. Et hoc in tantum quod plena intelligentia eiusdem primi multum clarificatur ex mutua collatione omnium primorum, et idem est de omnibus secundis et tertiis et sic de aliis ». Delle sette visioni apocalittiche, le prime sei si articolano in sette momenti. Assembrando, per queste sei visioni, tutti i primi elementi (chiesa, sigillo, tromba, guerra, coppa, momento della dannazione di Babilonia), tutti i secondi, i terzi e così di seguito, si ottengono sette gruppi, corrispondenti al complesso dei temi che si riferiscono a ciascuno dei sette stati. A questi sette gruppi se ne aggiungono altri due: la settima visione (senza articolazioni interne, per i motivi spiegati nel Notabile III) e quelle che l’Olivi definisce « radici » (Notabile VI), che nella Lectura corrispondono a capitoli del testo sacro, o a parti di essi, introduttivi delle successive specificazioni delle singole visioni per settenari. Si ottengono in tal modo nove gruppi: le « radici », i sette assembramenti corrispondenti ciascuno a uno dei sette stati e la settima visione. Il grande Prologo della Lectura, per le parti che si riferiscono ai sette stati, può essere anch’esso smembrato e ricomposto, nei tredici Notabili in cui si articola, secondo i sette stati.
A ogni gruppo è arbitrariamente assegnato un diverso colore: Radici (verde), I stato (verde acqua), II stato (rosso), III stato (nero), IV stato (viola), V stato (marrone), VI stato (blu), VII stato (indaco), VII visione (fucsia).
Conseguentemente, sarà possibile a chiunque ricomporre la materia secondo i sette stati, trasformare cioè un libro di esegesi biblica in un libro di teologia della storia.
cap. I |
(1-3)(4-8)(9-12) |
● Titulus● Salutatio● premittit septem generales et laudabiles circumstantias visionum sequentium |
RADICALIA SEU FONTALIA [1]
La settima visione ha dei « radicalia » poco appariscenti, che corrispondono alla descrizione « breviter » della Gerusalemme celeste (Ap 21, 2-8), seguita dalla descrizione « plenius » (Ap 21, 9 – 22, 5).
[1] Per ulteriori divisioni cfr. l’indice secondo l’ordine di esposizione della materia.
I status
|
|||
cap. II |
(2, 1) |
● Ium exercitium● interpretatio nominum septem ecclesia-rum I |
VISIO I
|
(2, 7) |
● Ia victoria |
||
(2, 1-7)
|
● Ia ecclesia (Ephesus) |
||
cap. V |
(5, 1)
|
● septem defectus I (1); (2)● septem abiecta I (1); (2)● septem in cortice apparentia I● laus angelica I |
VISIO II
|
cap. VI |
(6, 1-2) |
● apertio Ii sigilli |
|
cap. VIII(cap. XI) |
(8, 7) |
● Ia tubicinatio● septem tubicinia moraliter exposita I |
VISIO III
|
cap. XII |
(12, 4-6) |
● Ium prelium |
VISIO IV
|
cap. XVI |
(16, 2) |
● effusio Ie phiale |
VISIO V
|
cap. XVII |
(17, 1-3) |
● explicat dampnationem Babilonis I |
VISIO VI
|
[1] Nella sesta visione l’esegesi non procede a considerare i singoli momenti dello sviluppo settenario secondo i sette stati, come avviene nelle prime cinque visioni, né tratta singolarmente le sette teste della bestia, la cui progressiva uccisione ha provocato o provocherà nella storia sette momenti di rinnovamento (« Nam in occisione primi capitis bestie fuit prima renovatio, in occisione secundi secunda, et sic de aliis »: cfr. Prologus, Notabile V, pars II, ratio I). Nei capitoli centrali della sesta visione (Ap 16, 18 – 19, 21) – il XVII e il XVIII – vi è tuttavia una divisione settenaria (II parte della sesta visione), che si conclude con un ottavo punto concernente il futuro sterminio di Babylon (Ap 17, 1 – 18, 21). Questa divisione settenaria non assume però rilievo nel Prologo. Per essa, nel testo, si è mantenuto il medesimo colore (il blu) che contrassegna la sesta visione.
II status |
|||
cap. II |
(2, 1) |
● IIum exercitium●interpretatio nominum septem ecclesia-rum II |
VISIO I
|
(2, 11) |
● IIa victoria |
||
(2, 8-11) |
● IIa ecclesia (Smirna) |
||
cap. V |
(5, 1)(5, 1)(5, 1)(5, 11-12)
|
● septem defectus II (1); (2)● septem abiecta II (1); (2)● septem in cortice apparentia II● laus angelica II |
VISIO II
|
cap. VI |
(6, 3-4) |
● apertio IIi sigilli |
|
cap. VIII(cap. XI) |
(8, 8-9) |
● IIa tubicinatio● septem tubicinia moraliter exposita II |
VISIO III
|
cap. XII |
(12, 7-12) |
● IIum prelium |
VISIO IV
|
cap. XVI |
(16, 3) |
● effusio IIe phiale |
VISIO V
|
cap. XVII |
(17, 3-6) |
● explicat dampnationem Babilonis II |
VISIO VI
|
III status
|
|||||||||
cap. II |
(2, 1) |
● IIIum exercitium●interpretatio nominum septem eccle-siarum III |
VISIO I
|
||||||
(2, 17) |
● IIIa victoria |
||||||||
(2, 12-17) |
● IIIa ecclesia (Pergamus) |
||||||||
cap. V |
(5, 1)
|
● septem defectus III (1); (2)● septem abiecta III (1); (2)● septem in cortice appparentia III● laus angelica III
|
VISIO II
|
||||||
cap. VI |
(6, 5-6) |
● apertio IIIii sigilli |
|||||||
cap. VIII(cap. XI) |
(8, 10-11) |
● IIIa tubicinatio● septem tubicinia moraliter exposita III |
VISIO III
|
||||||
cap. XII |
(12, 13-16) |
● ● IIIum – IVum prelium |
VISIO IV
|
||||||
cap. XVI |
(16, 4-7) |
● effusio IIIe phiale |
VISIO V
|
||||||
cap. XVII |
(17, 6-18) |
● explicat dampnationem Babilonis III |
VISIO VI(de dampnatione Babilonis magne meretricis et bestie septem capita habentis et pseudoprophete) |
IV status |
||||
cap. II |
(2, 1) |
● IVum exercitium● interpretatio nominum septem ecclesiarum IV |
VISIO I
|
|
(2, 26-28) |
● IVa victoria |
|||
(2, 18-29) |
● IVa ecclesia (Tyatira) |
|||
cap. V |
(5, 1)
|
● septem defectus IV (1); (2)● septem abiecta IV (1); (2)● septem in cortice apparentia IV● laus angelica IV |
VISIO II
|
|
cap. VI |
(6, 7-8) |
● apertio IVi sigilli |
||
cap. VIII(cap. XI) |
(8, 12-13) |
● IVa tubicinatio● septem tubicinia moraliter exposita IV |
VISIO III
|
|
cap. XII |
(12, 13-16) |
● ● IIIum – IVum prelium |
VISIO IV
|
|
cap. XVI |
(16, 8-9) |
● effusio IVe phiale |
VISIO V
|
|
cap. XVIII |
(18, 1-3) |
● explicat dampnationem Babilonis IV |
VISIO VI
|
V status
|
|||
cap. II |
(2, 1) |
● Vum exercitium● interpretatio nominum septem eccle-siarum V
|
VISIO I
|
cap. III |
(3, 5) |
● Va victoria |
|
(3, 1-6) |
● Va ecclesia (Sardis) |
||
cap. V |
(5, 1)(5, 1)(5, 1)(5, 11-12) |
● septem defectus V (1); (2)● septem abiecta V (1); (2)● septem in cortice apparentia V● laus angelica V |
VISIO II
|
cap. VI |
(6, 9-11) |
● apertio Vi sigilli |
|
cap. IX(cap. XI) |
(9, 1-12) |
● Va tubicinatio● septem tubicinia moraliter exposita V |
VISIO III
|
capp. XII–XIII |
(12, 17 – 13, 2) |
● Vum prelium |
VISIO IV
|
cap. XVI |
(16, 10-11) |
● effusio Ve phiale |
VISIO V
|
cap. XVIII |
(18, 4-6) |
● explicat dampnationem Babilonis V |
VISIO VI
|
VI status
|
|||
cap. II |
(2, 1) |
● VIum exercitium● interpretatio nominum septem ecclesia-rum VI |
VISIO I
|
cap. III |
(3, 12) |
● VIa victoria |
|
(3, 7-13) |
● VIa ecclesia (Philadelphia) |
||
cap. V |
(5, 1)
|
● septem defectus VI (1); (2)● septem abiecta VI (1); (2)● septem in cortice apparentia VI● laus angelica VI |
VISIO II
|
cap. VIcap. VII |
(6, 12 -17)(7, 1-17) |
● apertio VIi sigilli |
|
cap. IXcap. Xcap. XI |
(9, 13-21)(10, 1-11)(11, 1-14) |
● VIa tubicinatio |
VISIO III
|
(cap. XI) |
|
● septem tubicinia moraliter exposita VI |
|
cap. XIIIcap. XIV |
(13, 3-18)(14, 1-12) |
● VIum prelium |
VISIO IV
|
cap. XVI |
(16, 12-16) |
● effusio VIe phiale |
VISIO V
|
cap. XVIIIcap. XIX |
(18, 7-24)(19, 1-21) |
● explicat dampnationem Babilonis VI |
VISIO VI
|
[1] Comprende i punti 6, 7 e 8 della divisione settenaria che percorre i capp. XVII-XVIII.
VII status |
|||
cap. II |
(2, 1) |
● VIIum exercitium● interpretatio nominum septem ecclesia-rum VII |
VISIO I
|
cap. III |
(3, 21) |
● VIIa victoria |
|
(3, 14-22) |
● VIIa ecclesia (Laodicia) |
||
cap. V |
(5, 1)(5, 1)(5, 1)(5, 11-12) |
● septem defectus VII (1); (2)● septem abiecta VII (1); (2)● septem in cortice apparentia VII● laus angelica VII |
VISIO II
|
cap. VIII |
(8, 1) |
● apertioVIIi sigilli |
|
cap. XI[cap. Xcap. XI |
(11, 15-18)(10, 7)] |
● VIIa tubicinatio● tempus utique septimi angeli (VI tuba)● septem tubicinia moraliter exposita VII |
VISIO III
|
cap. XIV |
(14, 13-20) |
● VIIum prelium |
VISIO IV [1]
|
cap. XVI |
(16, 17) |
● effusio VIIe phiale |
VISIO V
|
VISIO VI [2]
|
capp. XX-XXII |
Indice settima visione |
VISIO VII
|
[1] A differenza di Gioacchino da Fiore, Olivi ritiene che la settima guerra possa iniziare o ad Ap 14, 13 oppure dal principio del cap. XIV.
[2] Il settimo stato inizia dopo la distruzione di Babylon e la morte dell’Anticristo, e quindi non è riferibile alla sesta visione. Coincide invece con la settima visione, che ne è la descrizione; cfr. incipit; Prologus, Notabile III, pars II, ratio III.