«

»

Mag 11 2022

capitoli 11, 19 – 14, 20

[INDICE GENERALE]

INDICE DELLA QUARTA VISIONE

CAPITULUM  XII

QUARTA VISIO

(11, 19 – 14, 20)

<I> Primo describitur fontale principium decursus ecclesie sive septem statuum eius. […] tanguntur quattuor radicalia seu fontalia (11, 19 – 12, 2).
<I.1> Primum est apertio celestis gratie et legis et glorie facta in Christi incarnatione et eius manifestatione, et propter hoc dicitur (11, 19): Et apertum est templum Dei, id est spiritalis cultus et lex et gratia Dei, in celo, id est in celesti ecclesia.
<I.2> Secundum radicale est emissio predicationis Christi et miraculorum ipsam confirmantium et commotionis cordium utrumque subsequentium, unde subditur: Et facta sunt fulgura […].
<I.3> Tertium radicale est tam corporalis matris Christi quam primitive ecclesie spiritalis matris eius admirabilis adornatio.
<I.4> Quartum vero, huic annexum, est ad Christum tam verum quam misticum in eius spiritali utero conceptum et in gloriam pariendum fortis cruciatio. Unde de eius adornatione subditur (12, 1): Et signum magnum apparuit in celo, id est in celesti statu Christi, scilicet mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius coronam stellarum duodecim. De parturitionis autem cruciatu subditur (12, 2): Et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat.

<II> Secundo describitur ordo et proprietas septem temporum seu statuum eius, ibi: Et visum est aliud signum in celo (12, 3), seu ibi: Et dracho stetit ante mulierem (12, 4). […] Et visum est aliud signum. Hic incipit describere decursum ecclesie.

<II.1> Et primo describit in summa septem et quasi octo prelia eius a septem capitibus drachonis et a cauda eius manantia.

septem prelia
 secundum Ioachim

septem prelia
 secundum Petrum Iohannis Olivi

12, 4-6

I

contra Christum et contra suum in Iudea primor-dialem cetum.

12, 4-6

12, 7-12

II

a paganis et falsis diis contra cetum martirum.

12, 7-12

12, 13-16

III

contra fidelem doctrinam doctorum catholicorum ab hereticis arrianis et a ceteris.

12, 13-16

tertium et quartum tangit simul

12, 17

(partim incipit 12, 14)

IV

contra anachoriticam seu regularem vitam sanctorum illius temporis.

Quintum autem tempus, secundum eundem, tangit infra XIIII°: Et vidi alterum angelum (14, 6).

V

sicut bibita superiori et puriori et maiori parte vini vasis magni restant pauce reliquie cum fecibus quibus sunt propinque et quasi commixte, sic de plenitudine purissimi vini doctorum et anachoritarum tertii et quarti temporis remanserunt reliquie circa tempora Sarracenorum; ac deinde pluribus ecclesiis per Sarracenos vastatis et occupatis, Grecisque a romana ecclesia separatis, remansit in quinto tempore sola latina ecclesia tamquam reliquie prioris ecclesie per totum orbem diffuse. […] bestia sarracenica contra utrosque pugnavit quamvis primo contra primos.

12, 7 – 13, 2

sextum vero in duobus angelis ibi subscriptis, scili-cet ibi: Et alius angelus se-cutus est dicens: Cecidit, cecidit Babilon (14, 8-12).

VI

illud magnum prelium sexti temporis quod (bestia) factura est per caput quasi occisum et postmodum reviviscens.

13, 3 – 14, 12
(vel 13, 3-18)

septimum vero ibi: Et audivi vocem de celo (14, 13-20).

VII

Que sequuntur possunt referri ad beatam requiem eterne glorie vel illius spiritalis pacis quam post Antichristum sancti, huic mundo spiritaliter mortui, participabunt. Et consimiliter subscripta messio et vindemiatio potest referri vel ad extremum iudicium in quo electi colligentur ut triticum in horreum Dei, reprobi vero velut uve calcabuntur in lacu inferni, vel potest referri ad collectionem electorum fiendam tempore Antichristi et post et ad dampnationem Antichristi et suorum.

Ap 14, 13-20
(vel Ap 14, 1-20)

<II.2> Secundo narrat per partes illa septem prelia.

<1. de primo prelio (12, 4-6)>

Ex hoc aperte videtur quod diabolus non scivit Christum esse Deum aut impeccabilem et indampnabilem. Sed contra hoc esse videtur Gregorius, libro Moralium XXXIII° super illud Iob: In oculis eius quasi hamo capiet eum (Jb 40, 19).

Et mulier, id est ecclesia, fugit in solitudinem (12, 6). […] Sequitur: Ubi, scilicet <in> deserto gentilitatis et fidei christiane et contemplationis, habet locum paratum a Deo, ut ibi pascat eam diebus mille ducentis sexaginta […] infra, ubi agitur de tertio et quarto prelio, reiteratur per alia verba hoc triennium pastus ecclesie in deserto, cum dicitur quod volavit in desertum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis (12, 14).

Notandum autem quod Ioachim totum librum suum Concordie Veteris et Novi Testamenti fundavit super numero hic posito. Unde libro V° Concordie, circa finem pertractans verba illa angeli dicta Danieli, quod in tempus et tempora et dimidium temporis erit finis horum mirabilium (Dn 12, 6-7), dicit […].
[…] non mireris si cum magna luce sibi data, quasi in aurora tertii status, habuit permixtas tenebras in notitiam futurorum, et maxime cum nocturne tenebre quinti temporis suo tempore inundarent. Quod autem non assertorie sed opinative talia dixerit, patet ex pluribus superius a me tactis super quinta  et sexta tuba. […] Ex quo patet quod etiam secundum ipsum possunt concordie diversimode coaptari. […].

<Varia initia et varii fines XLII generationum secundi status (prout inchoantur a Christi incarnatione, a Christi baptismo, a Christi morte vel ascensione, a septimo anno passionis Christi)>.

Preterea cum Christi incarnatio sit unum sollempnem principium ecclesie, et Christi baptismus et predicatio sit aliud valde sollempne, et Christi mors et resurrectio et ipsius ascensio sit aliud valde sollempne, et iterum perfectus exitus ecclesie a cerimoniali pelle legis mosaice et a carnali utero sinagoge eiusque in deserto gentilitatis fundatio et peregrinatio sit aliud sollempne initium eius, decuit, ad monstrandum sollempnitatem horum quattuor initiorum, prefatum numerum diversimode inchoari ab eis, ac per consequens et habere diversos finales terminos predictis initiis congruentes.

Sed contra prescriptum numerum temporis ecclesie videtur esse illud Danielis XI° (Dn 12, 11-12; cfr. 11, 31), ubi dicitur quod a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abhominatio in desolationem, sunt dies mille ducenti nonaginta. Beatus autem qui spectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque, et tamen paulo ante (Dn 12, 6-7) dixerat quod finis horum mirabilium, visionis scilicet premisse, erit in tempus et tempora et dimidium temporis, id est post tres annos et dimidium, qui absque minuciis faciunt mille ducentos sexaginta dies, cum minuciis autem faciunt mille ducentos septuaginta septem vel octo cum die bisextili. Dicendum quod numeri isti Danielis possunt dupliciter sumi […].

<2. de secundo prelio (12, 7-12)>

<3.4. de tertio et quarto prelio (12, 13-16)>

Antequam autem hic explicetur qualis fuit hec persecutio, ostendit duplicem virtutem tunc datam  ecclesie ad triumphandum de hac gemina persecutione. Unde subdit (12, 14): Et date sunt mulieri due ale aquile magne, id est sublimis sapientia sanctorum doctorum et sublimis vita et caritas sanctorum anachoritarum et ceterorum regularium illius temporis. Hec enim sunt due <ale> aquile magne, id est Christi et sue contemplative ecclesie in apostolis primo fundate. Nonne enim Iohannes vel Paulus fuit aquila magna habens has duas alas? Item potestas imperialis seu temporalis et potestas spiritualis super totum orbem sunt due ale. Licet enim prius secundum rem haberet potestatem spiritualem, non tamen sic evidenter et efficaciter sicut cum imperium romanum fuit sibi famulatorie et devote subiectum.
Date sunt, inquam, ut volaret in desertum, in locum suum. Nota quod primo dicta est fugisse in desertum, ubi habet locum sibi paratum a Deo (cfr. 12, 6); hic vero dicitur volasse in desertum, tamquam in locum iam suum. Nam in hoc tempore non quasi ad gentes fugiens a Iudea, sed tamquam gentium domina et regina magnifice volavit per totum gentilitatis desertum, tamquam in locum regni et dominii sui et proprie mansionis sue […].
Ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis […] Dicit autem per tempus et tempora et dimidium temporis, id est per tres annos et dimidium ex quadraginta duobus mensibus triginta annorum, id est mille ducentis sexaginta annis constantes. Eundem enim numerum sub aliis verbis intendit hic ponere, quem posuit paulo ante (cfr. 12, 6). Per tempus enim intelligitur unus annus, et per tempora <duo anni>. Nam Greci, in quorum lingua iste liber est editus, habent tres numeros in suis articulis, scilicet singularem et dualem et pluralem. […]. 

<5. de quinto prelio (12, 17 – 13, 2 = IIII) [1]>

<I> Ubi primo tangitur hec persecutio implicite et in generali (12, 17).
<II> Secundo tangitur occasio huius temptationis, quam diabolus accepit a sterili multitudine tam semifidelium quam infidelium, ibi: Et stetit super arenam (12, 18).

[1] La divisione della quinta e della sesta guerra è progressiva e accorpata, secondo le indicazioni date ad Ap 12, 17.

CAPITULUM XIII

<IVa visio>

<5. de quinto prelio (sequitur)>

<III> Tertio narratur exaltatio bestie sarracenice facta in fine quarti temporis ecclesie et perdurans in toto quinto, ibi: Et vidi de mari bestiam (13, 1).

Tria notanda.
<I> Notandum primo quare precedentia prelia attribuit soli drachoni et non bestie, sequentia vero attribuit drachoni per bestiam bellanti vel bestie per virtutem drachonis operanti, cum priora prelia contra Christum et martires et contra ecclesiam doctorum fecerit per bestiam iudaicam et paganicam et arrianam seu hereticam. Ad quod duplex ratio potest dari.
<II> Secundo notandum quod hec quarta visio sic enumerat sex vel septem ecclesie prelia quod quodammodo reducit ea ad tria magna prelia.
<III> Tertio nota quod mos est scripture prophetice, dum de uno speciali agit sub quo spiritus propheticus invenit locum idoneum ad exeundum et dilatandum se, a specialibus ad generalia ascendere et expandi ad illa […].

<Capita bestie ascendentis de mari secundum Ioachim (13, 1)>.

<6. de sexto prelio (13, 3-14, 12 = IVIX)>

<IV> Quarto narratur prelium quod tempore Antichristi factura est contra ecclesiam Christi, ibi: Et vidi unum de capitibus suis (13, 3).

<IV.1> Primo narratur revivificatio seu rediviva exaltatio regni sarracenici seu Antichristi post quendam priorem casum eius (13, 3).
Sed quare de isto capite hoc specialiter dicit, cum ipse infra asserat omnia eius capita esse occidenda et etiam bestiam totam, unde et infra dicit quod quinque ceciderunt, et quod unus <est, et septimus>, cum venerit, non potest diu stare sed necesse habet cito dispergi (cfr. 17, 10) ?
<IV.2> Secundo omnium gentium ex hoc subsecuta tremefactio et ad Antichristum adorandum attractio et subiugatio, ibi: Et admirata est universa terra (13, 3-4).
<IV.3> Tertio Antichristi ad blasphemandum et persequendum Christum et eius ecclesiam audax et potestativa per tres annos et semis insurrexio, ibi: Et datum est ei os loqu<ens> magna (13, 5-7).
<IV.4> Quarto eius super totum orbem universalis dominatio eiusque a toto orbe adoratio, ibi: Et data est ei potestas in omnem tribum (13, 7-8).

<V> Quinto ad confortationem electorum in fide et patientia astruitur futurum exterminium bestie et capitis sui et omnium similium sibi, ibi: Si quis habet aurem (13, 9-10).
<VI> Sexto subditur exaltatio bestialis caterve pseudoprophetarum de christianitate exeuntium, ibi: Et vidi aliam bestiam (13, 11).
<VII> Septimo subditur quomodo hec secunda bestia concordavit cum prima et quomodo ineffabiliter roboravit et auxit malitiam et persecutionem prime, ibi: Et potestatem prioris bestie (13, 12-18).

<Magnum misterium quod in numero nominis bestie seu Antichristi continetur (13, 18)>.

<Opiniones quorundam> ex pluribus que Ioachim de Frederico secundo et eius semine scripsit, et ex quibusdam que beatus Franciscus secrete fratri Leoni et quibusdam aliis sociis suis revelasse fertur.

CAPITULUM XIV

<IVa visio>

<6. de sexto prelio (sequitur)>

<VIII> Octavo describitur virtus et gloria sanctorum illam persecutionem sustinentium et vincentium, aut illorum qui erunt post ipsam, capitulo XIIII°, ibi: Et vidi, et ecce Agnus (14, 1) […].
In hac igitur parte commendatur prerogativa istorum ex septem (14, 1-5).

<VIII.1> Primum est eorum ad Christum conformis associatio, seu ipsorum cum Christo sublimis mansio. Stabant enim cum Christo super montem Sion (14, 1).
<VIII.2> Secundum est certa et regularis commensuratio perfecti numeri, scilicet CXLIV milia.
<VIII.3> Tertium est fidei et amoris et contemplationis Dei Patris et Filii humanati in istorum corde et ore singularis et patens inscriptio et expressio, unde subditur: habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis.
<VIII.4> Quartum est excessiva precellentia iubilator<ii> cantici istorum, quam quidem septiformiter magnificat.

<VIII.4.1> Primo scilicet cum dicit: Et audivi vocem de celo (14, 2).
<VIII.4.2> Secundo quod erat irrig<u>a et fecunda et ex magno et multo collegio sanctorum et plurium virtualium affectuum ipsorum procedens et concorditer unita, cum dicit: tamquam vocem aquarum multarum. <cfr. 1, 15; 19, 6>
<VIII.4.3> Tertio quod erat altissima et acutissima et maxima et potentissima et omnia replens et concutiens, qualis scilicet est vox tonitrui magni. Unde subdit: et tamquam vocem tonitrui magni.
<VIII.4.4> Quarto erat suavissima et iocundissima et artificiose et proportionaliter modulata, unde subdit: et vocem, quam audivi, sicut citharedorum citharizantium cum citharis suis.
<VIII.4.5> Quinto quia nichil vetustum aut inveteratum in se habebat, sed omnia nova et renovativa, unde subdit: Et cantabant quasi canticum novum (14, 3). <cfr. 5, 9>
<VIII.4.6> Sexto quia non cantabatur ad inanem gloriam mundi nec coram vanis regibus et gentibus, sed solum coram Deo et sanctis et ad gloriam Dei. Unde subdit: ante sedem, scilicet Dei et Agni, et ante quattuor animalia et seniores.
<VIII.4.7> Septimo quia tante erat precellentie quod nullus alius poterat pertingere ad hunc canticum, unde subdit: Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia.

<VIII.5> Quintum autem de prerogativis istorum est ipsorum perfecta et immaculata puritas, unde subdit (14, 3): qui empti sunt de terra […] Hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati (14, 4).
<VIII.6> Sextum preconium prerogative ipsorum est indivisibilis et indistans ipsorum ad Christum familiaritas, propter quod subditur: Et sequuntur Agnum quocumque ierit (14, 4).
<VIII.7> Septimum est universalis primatus sancte dedicationis eorum ad Dei cultum cum pleniori explicatione quinti, id est immaculate puritatis eorum. Unde subdit: Hii empti sunt, id est per gratiam redemptionis Christi abstracti, ex omnibus, sive ex hominibus (14, 4) […] Et in ore ipsorum non est inventum mendacium (14, 5).


<IX> Nono subditur trina predicatio trium doctorum, tam ad convertendum mundum quam ad confirmandum et perficiendum conversos, ibi: Et vidi alterum angelum volantem  (14, 6-12).

<Primus angelus (14, 6-7)>

Primus enim predicat tria que principaliter et necessario sunt agenda cum triplici ratione motiva. Tres enim actus Deo debemus nostre saluti et perfectioni necessarios.

<Secundus angelus (14, 8)>

Secundus autem angelus seu doctor predicat amotionem precipui impedimenti ad agendum predicta seu expeditionem intrinseci et domestici obstaculi. Predicat enim casum Babilonis, id est ecclesie carnalis, dicens: Cecidit, cecidit Babilon illa magna.

<Tertius angelus (14, 9-12)>

Tertius autem angelus seu doctor comminatoria predicatione incitat ad nullatenus adherendum bestiali secte et vite Antichristi et suorum. […]

primus magis insistit ad primum et magis est idoneus et coaptatus ad id dulciter predicandum, tertius vero est aptior et magis insistit ad terribiliter comminandum penas eternas et ad <vitia> acriter ferienda, iuxta quod Christus suaviter docuit, quasi cantans canticum dulce; Iohannes vero Baptista terribilius, quasi lamentans et comminans ve dampnationis eterne; medius vero est de numero medie se habentium ad hec duo.

<7. de septimo prelio (14, 13-20)>

Et audivi vocem (14, 13). Que sequuntur possunt referri ad beatam requiem eterne glorie vel illius spiritalis pacis quam post Antichristum sancti, huic mundo spiritaliter mortui, participabunt. Et consimiliter subscripta messio et vindemiatio (14, 14-20) potest referri vel ad extremum iudicium in quo electi colligentur ut triticum in horreum Dei, reprobi vero velut uve calcabuntur in lacu inferni, vel potest referri ad collectionem electorum fiendam tempore Antichristi et post et ad dampnationem Antichristi et suorum.

 Et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta (14, 20).

 

QUARTA VISIO

DUODECIMUM CAPITULUM

408

1 Et apertum est templum Dei. Hic incipit quarta visio.
<I> 2 In qua primo describitur fontale principium decursus ecclesie sive septem statuum eius.
<II> 3 Secundo describitur ordo et proprietas septem temporum seu statuum eius, ibi: Et visum est aliud signum in celo, seu ibi: 4 Et dracho stetit ante mulierem.

 

1. Ap 11, 19   3. Ap 12, 3   4. Ap 12, 4

409

<I – Primo describitur fontale principium decursus ecclesie sive septem statuum eius>

1 In prima autem tanguntur quattuor radicalia seu fontalia.
<I.1> 2 Primum est apertio celestis gratie et legis et glorie facta in Christi incarnatione et eius manifestatione, et propter (a) hoc dicitur: Et apertum est templum Dei, id est spiritalis cultus et lex et gratia Dei, in celo, id est in celesti ecclesia.
3 Vel templum existens in celo, id est archanum divine maiestatis et glorie in celo et super celos existens, est apertum, id est aperte exhibitum et manifestatum in Christi humanatione et in declaratione [f. 127ra] sacramenti sue incarnationis et operis redemptionis.
4 Et visa est archa testamenti, id est humanitatis (b) Christi continentis (c) in se totum Novum Testamentum, id est legem novam et novas promissiones eterne glorie et gratie et nova et eterna pacta nostre redemptionis.
5 Visa, inquam, est in templo eius, id est <in> (d) intimo et immenso sanctuario maiestatis Dei. 6 Vel per templum intelligitur Vetus Testamentum et per archam Novum, quod est evangelica humilitate et paupertate et carnis ac (e) generationis carnalis restrictione minus quam Vetus, sicut archa erat multo minor templo. 7 Idem autem est aperiri Vetus Testamentum quod videre Novum in Veteri. 8 Sicut enim pullus est in ovo et corpus hominis in sepulcro vel proles concepta in utero matris, sic spiritalis intelligentia Novi Testamenti erat et latebat in littera Veteris et in exteriori cortice sinagoge [1]. 9 Aperitur autem in celo, id est in contemplatione celesti et alta et in celesti statu Christi et ecclesie eius.

 

(a) propter] pro B   T   (b) humanitatis] humanitas B   T   (c) continentis] continens B   T   (d) in] om. P   (e) ac] et B   T

2. 3. 4. 5. 6. 9. Ap 11, 19

[1] Cfr. Prologus.

410

<I.2> 1 Secundum radicale est emissio predicationis Christi et miraculorum ipsam confirmantium et commotionis (a) cordium utrumque subsequentium, unde subditur: Et facta sunt fulgura, scilicet miraculorum coruscantium et predicationum superfervidarum et acutissimarum eterna iudicia terribiliter comminantium et declarantium et eterna premia cla-[f. 127rb]-rissime et subtilissime demonstrantium.
2 Et voces, id est et suaves ac rationabiles persuasiones et predicationes sunt facte.
3 Et terremotus, id est fortis concussio et commotio terrenorum cordium ad penitentiam et ad immutationem status in melius.
4 Et grando magna, id est magna (b) durities obstinationis in cordibus infidelium Iudeorum et aliorum, quasi dicat: ex Christi doctrina et miraculis quidam mutati sunt in melius, quidam vero propter suam incredulitatem in peius.

 

(a) commotionis] commotionum B   T   (b) magna] et praem. B   T

1. 2. 3. 4. Ap 11, 19

411

<I.3> 1 Tertium radicale est tam corporalis matris Christi quam primitive ecclesie spiritalis matris eius admirabilis adornatio.
<I.4> 2 Quartum vero, huic annexum, est ad Christum tam verum quam misticum in eius spiritali utero conceptum et in gloriam pariendum fortis cruciatio. 3 Unde de eius adornatione subditur: Et signum magnum apparuit in celo, id est in celesti statu Christi, scilicet mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius coronam stellarum duodecim. 4 De parturitionis autem cruciatu subditur: Et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat.
5 Mulier ista, per singularem anthonomasiam et per specialem intelligentiam, est virgo Maria Dei genitrix [1]. 6 Per generalem vero intelligentiam, hec mulier est generalis ecclesia et specialiter primitiva. 7 Virgo enim Maria (a) et in utero corporis et in utero mentis Christum caput concepit et habuit, et in utero cordis totum corpus Christi (b) misticum habuit [f. 127va] sicut mater suam prolem.
8 Generalis etiam ecclesia, et precipue illa que instar Virginis est per perfectionem evangelicam sole, id est solari sapientia et caritate et contemplatione maiestatis Christi, vestita, et lunam, id est temporalia instar lune mutabilia et de se umbrosa, et figuralem corticem legis et sinagoge, ac mundanam scientiam et prudentiam instar lune mutabilem et nocturnam et frigidam seu infrigidativam, tenens sub pedibus, id est partim eam spernens et conculcans et partim suo famulatui eam subiciens, et vitam ac precellentiam duodecim apostolorum habens quasi coronam duodecim stellarum in suo capite, id est in suo initio et supremo, 9 hec etiam, instar Virginis in spiritali mentis utero habens Christum et totum eius corpus misticum, clamat tam gemitu suspiriorum quam sono predicationis, tamquam cum multo gemitu et cum multo predicationis clamore parturiens Christum crucifigendum et, per crucem et mortem in Dei Patris manifesta gloria resurgendo, pariendum et consimiliter totum corpus Christi misticum, cum gravi parturitionis angustia in Dei gratia et gloria regenerandum et eo ipsum (c) Christum spiritaliter formandum et nasciturum in cordibus eorum.
10 Quanto enim cruciatu (d) peperit Christum in cruce, et continue pariat Christum misticum, experitur qui viscerose participat [f. 127vb] sui totalis cruciatus aliquantulam partem. 11 Partus autem Christi in cruce et in prima generatione et formatione ecclesie spiritaliter spectat ad ecclesiam primitivam et super omnia ad Virginem matrem, que duodecim triumphalibus preliis (e) et victoriis fuit quasi stellis duodecim coronata, prout in quadam questione an ipsa summa prelia temptationum habuit et summe triumphaverit plenius explicavi sub typo duodecim mulierum ystorice vel typice in scripturis sacris positarum [2].

 

(a) Maria] om. B   T   (b) Christi] om. B   T   (c) ipsum] ipso B   T   (d) cruciatu] dolore et praem. B   T   (e) preliis] premiis T

3. 8. Ap 12, 1   4. 9. 10. Ap 12, 2

[1] Cfr. Olivi, Lectura super Iohannem, cap. XVI (Jo 16, 21), f. 158rb-va: « Optime autem congruit hoc exemplum proposito Christi. Primo quidem quia Christi humanitas fuit in cruce quasi mater nos Deo parturiens, in resurrectione vero quasi iam in se et in sua gloria totum partum electorum causaliter et radicaliter factum et completum habens. Secundo quia ecclesia in hac vita est sicut mulier parturiens universitatem electorum, cuius partus in generali resurrectione omnium complebitur in gloria plena. Et secundum hoc etiam quelibet pars ecclesie et quelibet anima cuiuscumque electi in tempore suarum gravium temptationum et tribulationum est sicut mulier parturiens, pro tempore vero subsequentis consolationis est sicut mater que de filio, quem peperit, iocundatur ».
[2] De duodecim victoriis beatae Virginis habitis in duodecim praeliis tentationum, in Petrus Ioannis Olivi O. F. M., Quaestiones quatuor de domina, ed. D. Pacetti, Quaracchi, Florentiae, 1954 (Bibliotheca Franciscana Ascetica Medii Aevi, VIII), pp. 23-44 [Quaestio II]: « (pp. 33-34) Mulier autem amicta sole, id est deitate et solari sapientia et caritate Christi; sub pedibus lunam habens, id est temporalia et creata; stansque in caelo, id est in supercaelestibus mente et contemplatione stabiliter fixa; habensque in utero, id est in viscerali et maternali affectu, Filium Dei et totum Christum mysticum, id est caput cum toto corpore electorum, triumphat de dracone rufo septem capita habente per partus cruciatum et per filii raptum ad Dei thronum et per volatum in desertum alis magnae aquilae sibi datis; ita quod in fine possidet super montem Sion, id est contemplativi ascensus et status, Agnum cum centum quadraginta quatuor millibus agnis in fronte signatis, et citharizantibus in citharis suis, et incoinquinatis et sequentibus Agnum quocumque ierit (cfr. Ap 14, 1-4): quae designant irretentibilem et imperturbabilem raptum et volatum ad obedientiam et ad imitationem, seu participationem et sequelam, et ad laudem et gloriam magni Dei […] (pp. 35-36) Item, in mysteriis procedere ab inferioribus membris ad suprema et a corpore ad caput, non est descendere, immo ascendere; ergo quando dicimus per has mulieres significari Ecclesiam Christi Matri subiectam, ac deinde dicimus per eas significari ipsam Christi Matrem, non descendimus, immo ascendimus et in radice mysteriorum intramus. Et certe mulier amicta sole, habens Christum in utero et pariens ipsum, sic designat Ecclesiam quod multo proprius et singularius exprimit Christi Matrem. Scripturarum enim mysteria sic sunt a Deo artificiose et ingeniose contexta, ut in generalibus includantur specialia, et in communibus propria, et e converso; et ideo saepius transeunt de specie ad genus et de genere ad speciem ».

412

1 Item tam in ipsa quam in ecclesia contemplativa est corona duodecim stellarum, id est duodecim stellarium contemplationum seu sex geminarum.
2 Primum enim par est contemplatio corporalium naturarum et spiritualium substantiarum.
3 Secundum par est contemplatio scientiarum intellectualium et virtutum affectualium.
4 Tertium par est contemplatio legum divinitus institutarum et gratiarum divinitus infusarum.
5 Quartum par est contemplatio inenarrabilium (a) iudiciorum et incomprehensibilium misericordiarum.
6 Quintum par est contemplatio remunerabilium meritorum et beatificantium premiorum.
7 Sextum par est contemplatio decursuum temporalium et suarum rationum eternalium et exemplarium.

 

(a) inenarrabilium] inerrabilium B   T

1. Ap 12, 1

413

1 Item corona stellarum duodecim est firma et clara fides et intelligentia duodecim articulorum (a), quorum sex spectant a<d> (b) di-[f. 128ra]-vinitatis et trinitatis veritatem et potestatem, et alii sex ad Christi humanitatem. 2 Credere enim unum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sunt tres articuli, et creatio et iustificatio et glorificatio sunt tria opera soli Deo trino (c) possibilia. 3 Iustificatio enim tangitur in apostolico simbolo cum dicitur: “sanctorum communionem, peccatorum remissionem”; glorificatio vero cum subditur: “carnis resurrectionem, vitam eternam. Amen (d)”. 4 Virginalis autem Christi secundum carnem conceptus et ortus, eiusque passio cum morte et sepultura et descensu ad inferos, sunt alii tres articuli. 5 Reliqui vero tres sunt eius resurrectio et ascensio et universi orbis per ipsum ventura iudicatio (e).

 

(a) articulorum] fidei add. B   T   (b) ad] a P   (c) trino] tantum B   T   (d) amen] om. B   T   (e) iudicatio] diiudicatio B   T

1. Ap 12, 1

414

1 Et nota quod, sicut in huius lecture generali principio prenotavi, in hoc radicali principio continetur perfectio omnium statuum ecclesie tam exemplariter quam causaliter et quam collective [1]. 2 Prout autem hic continetur collective, possunt duodecim stelle aptari non solum ad duodecim apostolos sed etiam ad quemlibet duodenarium principalium ducum vel perfectionum cuiuslibet status et precipue sexti et septimi, vel ad duodecim prerogativas duodecim partium ecclesie que possunt in ea ab initio usque ad finem per modum alium assignari, sicut et possunt in Veteri Testamento. Multis enim modis potest unum totum in plures partes distingui et subdis-[f. 128rb]-tingui; sic etiam apertio templi et visio arche et mulieris potest aptari ad omnes spiritales apertiones celestis veritatis et gratie et glorie factas et fiendas in ecclesia Dei.

 

[1] Cfr. Prologus, Notabile VI.

415

1 Secundum autem Ioachim, libro V° Concordie, ubi tangit misterium operis quarte diei, scilicet solis et lune et stellarum, applicans hoc ad quartum statum ecclesie dicit quod una mulier amicta sole cum luna et stellis unum designat ordinem contemplantium tripertita varietate distinctum. 2 Cuius caput sunt prelati monachorum quasi stelle, que in capite emicant mulieris, quia Christi locum tenent in cenobiis. 3 Pedes vero sunt monachi eis subiecti, qui sub eorum disciplina perfecte et regulariter vivunt, in quo lune perfecte sub pedibus mulieris stantis similitudinem servant. 4 Contemplatoribus autem precipuis ascribitur sol [1]. 5 Hec autem luminaria recte dicuntur dividere inter lucem et tenebras, quia soli illi scire possunt quid differat inter lucem sapientie et tenebras stultitie qui luce sapientie sunt perfusi, secundum illud Apostoli: Spiritalis homo omnia diiudicat [2], id est discernit, 6 animalis autem homo non percipit que sunt Spiritus Dei.

 

5. 1 Cor 2, 15   6. 1 Cor 2, 14

[1] Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 12; Patschovsky 3, pp. 553, 7-554, 3.
[2] Ibid., pp. 555, 19-556, 5.

416

<II – Secundo describitur ordo et proprietas septem temporum seu statuum ecclesie,
ibi: Et visum est aliud signum in celo, seu ibi: Et dracho stetit ante mulierem>

<II.1 Et primo describit in summa septem et quasi octo prelia eius
a septem capitibus drachonis et a cauda eius manantia>

1 Et visum est aliud signum. 2 Hic incipit describere decursum ecclesie. 3 Et primo describit in summa septem et quasi [f. 128va] octo prelia eius a septem capitibus drachonis et a cauda eius manantia. 4 Secundo narrat per partes illa septem prelia.
<I> 5 Primum enim fuit contra Christum et contra suum in Iudea primordiale<m> (a) cetum, quod tangitur ibi: Et dracho stetit ante mulierem.
<II> 6 Secundum fuit a paganis et falsis diis contra cetum martirum, ibi: Et factum est prelium magnum in celo.
<III> 7 Tertium fuit contra fidelem doctrinam doctorum catholicorum ab hereticis arrianis et a ceteris. <IV> 8 Et quartum, huic annexum, fuit contra anachoriticam seu regularem vitam sanctorum illius temporis. 9 Primum autem horum, secundum Ioachim, tangitur ibi: Et postquam vidit dracho [1]. 10 Secundum ibi: Et abiit facere prelium [2], 11 et etiam partim ibi: Et date sunt mulieri due ale [3].
<V> 12 Quintum autem tempus, secundum eundem, tangit infra XIIII°: Et vidi alterum angelum [4].
<VI> 13 Sextum vero in duobus angelis ibi subscriptis, scilicet ibi: Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babilon [5].
<VII> 14 Septimum vero ibi: Et audivi vocem de celo (b) [6].
15 Michi autem (c) potius videtur quod (IIIIV) tertium et quartum tangit simul; (V) 16 quintum vero ibi: Et abiit facere prelium; (VI) 17 sextum vero ibi: Et vidi unum de capitibus quasi occisum; (VII) 18 septimum autem sicut supra, scilicet ibi: Et audivi (d), 19 vel in principio XIIIIi (e) capituli: Et vidi, et ecce Agnus. 20 Ibi enim possunt inchoari spectantia ad septimum statum, in cuius fine erit prelium Gog et extremum iudicium. [f. 128vb]

 

(a) primordialem] primordiale P   (b) celo] dicentem michi: scribe: beati mortui qui in Domino moriuntur add. B   T   (c) autem] om. B   T   (d) audivi] vocem de celo add. B   T   (e) XIIII] 13i B   T

1. Ap 12, 3   5. Ap 12, 4   6. Ap 12, 7   9. Ap 12, 13   10. Ap 12, 17   11. Ap 12, 14   12. Ap 14, 6   13. Ap 14, 8-12   14. Ap 14, 13   16. Ap 12, 17   17. Ap 13, 3   18. Ap 14, 13   19. Ap 14, 1

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio III, f. 160vb.
[2] Ibid., pars IV, distinctio IV, f. 161vb.
[3] Ibid., pars IV, distinctio III, f. 161ra.
[4] Ibid., pars IV, distinctio V, f. 172vb.
[5] Ibid., pars IV, distinctio VI, f. 173rb-va.
[6] Ibid., pars IV, distinctio VII, f. 174vb.

417

1 Dicit ergo: Et visum est aliud signum in celo, id est in scripture sacre eloquio vel in ecclesia vel in celesti contemplatione. 2 Et ecce dracho, id est diabolus per calliditatem dracho, per elationem et per grandem potentiam magnus, per crudelitatem rufus (a). 3 Habens capita septem, id est, secundum Ricardum, septem principalium vitiorum septiformem temptationem et potestatem temptandi et inclinandi ad illa; et cornua decem, id est elatam multitudinem suorum principum Dei legem et eius perfectionem per denarium designatam impugnantium; et in capitibus septem diademata, id est septem regales glorias de septiformi victoria habita de ruentibus et prostratis per septiformem temptationem eius.
4 Et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum celi, quia quos non potest per apertam sevitiam et sub aperta specie mali subvertere, etiam illos qui per altam scientiam et vitam erant vel videbantur quasi stelle celi, allicit et trahit sub falsa specie boni et per occultam sapientiam que in cauda figuratur [1]. 5 Et misit eos in terram, faciendo scilicet (b) terrena amare et terrenis adherere (c) et terrestrem vitam habere.

 

(a) per elationem et per grandem potentiam magnus per crudelitatem rufus] et magnus per elationem et per grandem potentiam rufus per crudelitatem B   T   (b) scilicet] om. B   T   (c) adherere] inherere B   T

1. 2. 3.
Ap 12, 3 (Vulg. in capitibus suis)   4. 5. Ap 12, 4 (Vulg. eas)

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, i (PL 196, col. 799 D).

418

1 Secundum autem Ioachim, septem capita drachonis sunt allegorice septem reges, qui secundum septem status [f. 129ra] ecclesie debebant esse prima et principalia capita septem certaminum contra Christum et eius (a) ecclesiam fiendorum. 2 Sicut enim episcopalis ecclesia dicitur esse caput subiectarum ecclesiarum, episcopus vero dicitur esse caput illius ecclesie, sic illi populi per quos facte sunt generales seu principales persecutiones ecclesie sunt capita bestie de quibus in capitulo sequenti agetur [1]. 3 Reges vero, qui eisdem populis prefuerunt, dicuntur capita drachonis et quasi capita capitum; corpus vero drachonis est innumera reproborum multitudo [2].
(I) 4 Primus autem rex fuit Herodes. (II) 5 Secundus autem Nero. (III) 6 Tertius vero Constant<ius> (b) filius Constantini imperator arrianus. (IV) 7 Quartus vero Cosdr<o>e (c) rex Persarum, vel Mahomet primus propheta et princeps Sarracenorum. (V) 8 Quintus vero, secundum eum, fuit ille imperator teutonicus qui primo cepit ecclesiasticas libertates (d) infringere et ecclesias pro suis libertatibus infestare. (VI) 9 Sextus vero erit ille qui in Daniele vocatur undecimum cornu [3], qui et percutiet nephariam Babilonem. (VII) 10 Septimu<s> (e) vero erit caput bestie ascendentis de terra [4], qui in septima visione Danielis vocatur rex impudens facie et intelligens propositiones [5]. 11 Cauda vero drachonis erit Gog novissimus. 12 Decem vero cornua [f. 129rb] sunt decem reges Babilonem crematuri, prout infra dicitur [6].

 

(a) eius] om. B  T   (b) Constantius] Constantinus P  T   (c) Cosdroe] Cosdree P   (d) ecclesiasticas libertates] ecclesiarum libertatem B   T   (e) septimus] septimum  P

10. Dn 8, 23

[1] Cfr. Ap 13, 1.
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio I, f. 156rb-va.
[3] Cfr. Dn 7, 8.20.
[4] Cfr. Ap 13, 11.
[5] Gioacchino da Fiore, Expositio, liber introductorius, cap. 8, ff. 10ra-11ra; pars VI, distinctio I, f. 196va-b. Cfr. Ap 17, 9-11.
[6] Ibid., pars IV, distinctio I, f. 156va-b. Cfr. Ap 17, 16.

419

1 Potest etiam dici quod principales demones, per quos principaliter facte sunt principales temptationes ecclesie, sunt septem capita drachonis aut eius septiformis astutia et malitia per quas inchoavit et fecit vel facturus est temptationes predictas. (I) Caiphas etiam pontifex Christum condempnans non minus fuit primum caput quam Herodes. (II) 3 Decem etiam imperatores pagani, per quos decem generales persecutiones martirum facte fuerunt, possunt dici secundum caput; nam omnes in hoc convenerunt in unum. (III) 4 Sic etiam omnes arriani seu heretici imperatores et reges et principales arrianorum pontifices et omnes heresiarche conven<erunt> (a) in unum tertium caput. (IV) 5 Omnes etiam Sarraceni, et precipue reges et principes eorum, convenerunt in unum quartum caput (b). (V) 6 Omnes etiam carnales et laxi et abbates quinti temporis, et precipue illi qui maior causa et occasio fuerunt effrenate (c) laxationis quinti temporis, convenerunt (d) in quintum caput. (VI) 7 Sextus vero erit misticus Antichristus. (VII) 8 Septimus erit magnus Antichristus cum rege monarcha sibi coherente [1]. 9 Computando tamen misticum Antichristum cum ceteris concurrentibus in quintum [f. 129va] caput, tunc sextus erit magnus Antichristus, Gog vero erit septimus. 10 Sumendo vero Antichristum magnum pro septimo, tunc Gog erit cauda et quasi caput octavum (e).

 

(a) convenerunt] conveniunt (?) B   P  convenerunt T   (b) omnes etiam Sarraceni – quartum caput] om. B   T   (c) effrenate] et generalis add. B   T   (d) convenerunt] conveniunt B   (e) octavum] septimum B  sextum T

[1] Potest etiam dici quod principales daemones – Septimus erit magnus Antichristus cum Rege Monarcha sibi cohaerente] Baluzii-Mansi Miscellanea, 266 B, XLIII.

420

<II.2 Secundo narrat per partes illa septem prelia>

<Ium prelium>

1 Sequitur de primo (a) prelio: Et dracho stetit ante mulierem, id est ante ecclesiam, que erat paritura, scilicet Christum in cruce et in suis primis discipulis. 2 Non enim videtur hic agi de virginali et corporali partu Christi, quia Virgo tunc non parturivit illum (b) cum dolore. 3 In cruce tamen et in omnibus temptationibus Christum peperit cum summo dolore.
4 Stetit, inquam, dracho ante eam, ut, cum peperisset, filium eius devoraret, id est in mortem eternam seu in infernum sicut ceteros homines traheret.
5 Ex hoc aperte videtur quod diabolus non scivit Christum esse Deum aut impeccabilem et indampnabilem. 6 Sed contra hoc esse videtur Gregorius, libro Moralium XXXIII° super illud Iob: In oculis eius quasi hamo capiet eum: « 7 Et quid<e>m (c) », inquit, « Behemot iste Filium Dei incarnatum noverat, sed redemptionis nostre ordinem nesciebat. 8 Sciebat enim quod pro redemptione nostra incarnatus Dei Filius fuerat, sed omnino quod isdem redemptor noster illum moriendo transfigeret nesciebat. 9 Unde et bene dicitur: In oculis eius quasi hamo capi<e>t (d) eum. 10 In [f. 129vb] oculis quippe habere dicimur quod coram nobis positum videmus. 11 Antiquus vero hostis redemptorem ante se positum vidit, quem confitendo pertimuit dicens: Quid nobis et tibi, fili (e) Dei? Venisti ante tempus torquere nos ». 12 Hec Gregorius [1].
13 Ad quod dicendum [2] quod ex textu sacro et ex dictis aliorum sanctorum satis aperte habetur quod diabolus ante Christi mortem non novit certitudinaliter seu indubitabiliter Christum esse Dei Filium Deo Patri consubstantialem et coequalem et Deum summum, immo nec noverat ipsum esse omnino impeccabilem. 14 Quod patet ex trina temptatione quam Christo in deserto tulit (f), et specialiter in tertia. 15 Ad quid enim diceret ei: Hec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me, si indubitabiliter sciret ipsum esse summum Deum aut omnino nequeuntem peccare neque errare? 16 Quamvis autem tunc ab eo discesserit, nichilominus Luche III<I>° (g) dicitur quod diabolus recessit tunc ab illo usque ad tempus, ex quo sancti et ceteri doctores colligunt quod in tempore sue passionis redierit ad Christum temptandum.
17 Item, super illud Ia ad Corinthios II°: Loquimur Dei sapientiam, quam nemo principum huius seculi cognovit; si eum cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent, dicunt sancti quod si demones indubitabiliter scivissent Christum esse [f. 130ra] Dominum glorie, numquam ipsum crucifigi fecissent vel instigassent.
18 Preterea ex verbo prefato, scilicet in oculis eius quasi hamo capiet eum, potius habetur quod non noverat Christi deitatem sed solum eius mortalem humanitatem, prout enim ibi Gregorius dicit: « 19 In hamo esca ostenditur, sed aculeus occultatur. 20 In hamo ergo incarnationis Christi captus est, quia dum in illo appetit escam corporis, transfixus est aculeo deitatis. 21 Ibi enim erat aperta infirmitas que provocaret, et occulta virtus que raptoris faucem transfigeret ». 22 Hec ipsemet Gregorius ibi dicit [3].
23 Non ergo dicitur capi in oculis eius ex hoc quod deitas videretur a diabolo, sed solum ex hoc quod escam humanitatis Christi habuit visibiliter coram oculis suis, non autem aculeum sue deitatis. 24 Unde et Ambrosius super Lucam dicit quod ideo Virgo fuit desponsata Iosep, ut sacramentum incarnationis Christi diabolo celaretur [4]. 25 Et ecclesia, in imno passionis Christi, cantat quod nostre salutis ordo depoposcerat ut ars Christi falleret artem multiformis proditoris, de quo in versu priori premisit quod per pomum ligni fraudulenter fefellerat prothoplaustrum, id est primum hominem [5].
26 Preterea si, prout Gregorius opinatur, sciebat ipsum esse Deum et pro nostra redemptione incarnatum, [f. 130rb] quomodo simul cum hoc poterat ignorare quod mors et passio Christi non esset supra modum meritoria et utilis redemptioni nostre, ac per consequens quod moriendo transfigeret spem et intentum diaboli?
27 Ad id autem quod Gregorius pro se allegat, diabolum dixisse quid nobis et tibi, fili (h) Dei? (i), est duplex responsio.
28 Prima est quod licet opinaretur seu opinative coniceret Christum esse Dei Filium, et ex hac opinione diceret illa verba, non propter hoc sequitur quod sciret hoc indubitabiliter.
29 Secunda est quod licet sciret et diceret ipsum esse Filium Dei per gratiam, iuxta illud Psalmi: Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes, non propter hoc sequitur quod sciret ipsum esse Dei Filium per naturam.

 

(a) primo] om. B   T   (b) illum] om. B   T   (c) quidem] quidam P    (d) capiet] capiat P    (e)  (h) fili] filii P   (f) tulit] intulit B   T   (g) IIII°] III B   P   T   (i) Dei] et cetera add. B   T

1. 4. Ap 12, 4   6. 9. 18. Jb 40, 19   11. 27. Mt 8, 29   15. Mt 4, 9   16. Lc 4, 13   17. 1 Cor 2, 7-8 (Vulg. si enim cognovissent)   29. Ps 81, 6

[1] S. Gregorii Magni Moralia in Iob, libri XXIII-XXXV (CCSL, CXLIII B), lib. XXXIII, cap. VII, 29-39 (n. 14), p. 1685 (= PL 76, col. 680 C-D).
[2] Una quaestio simile è già presente, in forma più breve, nella Lectura super Matthaeum, f. 40va-b: « quomodo dyabolus potuit ignorare aut dubitare quod Christus non esset Deus aut saltem homo omnino impeccabilis et intentabilis et invincibilis […] ».
[3] Moralia in Iob, lib. XXXIII, cap. VII, 17, 23-28 (n. 14), pp. 1684-1685 (PL 176, col. 680 B-C).
[4] Sancti Ambrosii Mediolanensis Opera, IV, Expositio Evangelii secundum Lucam, cura et studio M. Adriaen, Turnholti 1957 (Corpus Christianorum. Series Latina, XIV), p. 31 (lib. II, Lc 1, 26-27 = PL 15, coll. 1553 B – 1554 A).
[5] Si tratta del celebre Pange, lingua, gloriosi proelium certaminis di Venanzio Fortunato (Carmina, lib. II, 2), vv. 4-9: « De parentis protoplasti fraude factor condolens, / quando pomi noxialis morte morsu corruit, / ipse lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret. / Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat / multiformis perditoris arte ut artem falleret / et medellam ferret inde, hostis unde laeserat » [cfr. Venanzio Fortunato, Opere/1, a cura di S. Di Brazzano, Roma 2001 (Scrittori della Chiesa di Aquileia, VIII/1), p. 148 = MGH, Auctores Antiquissimi, IV/1, rec. F. Leo, Berolini 1881, p. 28]. Il carme « nel rito romano tradizionale era cantato come inno al mattino e alle lodi nelle due settimane del tempo di Passione, nonché durante l’adorazione della Croce nell’azione liturgica pomeridiana del Venerdì santo » (Di Brazzano, p. 148, nt. 4).

421

Sequitur: Et peperit filium masculum, masculum quidem non solum sexu corporis sed etiam strenuitate virilis virtutis, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea, id est in inflexibili et insuperabili iustitia et potentia. 2 Et raptus est, scilicet per resurrectionem et ascensionem, filius eius ad Deum et ad tronum eius. 3 Christus secundum deitatem non fuit raptus vel mutatus, sed solum secundum humanitatem, nec per resurrectionem et ascensionem fuit eius (a) humanitas rapta seu elevata, nisi solum in quantum erat passibilis. 4 Nam in initio incarnationis fuit ad unionem [f. 130va] personalem Dei et ad mentis substantialem gloriam plenissime elevata. 5 Dicit autem raptus ad innuendum supernaturalem vim et repentinam ac prepotentem actionem, per quam de inferis exivit et a morte resurrexit et ascendit ad celos.
6 Nota quod licet hec principaliter referantur ad Christum, nichilominus analogice referuntur ad apostolicum cetum seu ad Christum inhabitantem in eis. 7 Nam ipsos fecit reges seu rectores totius orbis, nec dracho cum Iudeis potuit prevalere quin ad tronum principatus divini et ecclesiastici triumphaliter raperentur et tandem ad tronum eterne glorie Dei.

 

(a) eius] om. B   T

1. 2. 5. Ap 12, 5

422

1 Et mulier, id est ecclesia,  fugit in solitudinem. 2 Per solitudinem simul intelliguntur hic tria.
3 Primum est status christiane professionis et fidei a statu iudaismi et omni alio sequestratus. 4 Nam ecclesia Christi, post mortem (a) et ascensionem, se multo fortius quam prius sequestravit a statu iudaismi et ab omni alio christianitati contrario.
5 Secundum est spiritalis et celestis conversatio et contemplatio ad quam ecclesia, Spiritu Sancto sibi copiosius tunc emisso, confugit et ascendit, ut ibi solis divinis refectionibus intendat et a temptationibus diaboli se abscondat et muniat.
6 Tertium est plebs et terra gentilium, que tunc [f. 130vb] erat a Deo et a divino cultu deserta, et ad hanc ad litteram tunc confugit ecclesia, fugiendo Iudeorum obstinatam incredulitatem et persecutionem. 7 De hac autem solitudine dicitur Isaie XXXII°: Erit desertum in Chermel, id est <sic> (b) pinguis in gratiis sicut prius fuerat Iudea, et Chermel, id est Iudea, in saltum seu silvam reputabitur, id est silvestrescet, et habitabit in solitudine iudicium et iustitia et cetera. 8 Et capitulo XXXV°: Letabitur deserta et invia, exultabit solitudo et florebit quasi lilium. Gloria Libani data est ei, et decor Carmeli et Sa<r>on (c). 9 Et capitulo XLI°: Dabo in solitudine cedrum et spinam et mirtum et lignum olive, ponam in desertum abietem et cetera. 10 Et capitulo LIIII°: Letare, sterilis que non paris, quia multi filii deserte magis quam eius que habet virum.
11 Quia autem ecclesia erat per hanc fugam itura ad gentes, idcirco premissum est quod filius eius erat recturus omnes gentes, quamvis ex (d) hoc dictum sit, ad monstrandum quod dracho non solum nequivit devorare Christum, immo nec impedire quin dominaretur toti orbi.

 

(a) Christi post mortem] post Christi mortem et resurrectionem B   T   (b) sic] sicut P   (c) Saron] Sabon P   (d) ex] et B   T

1. 2. Ap 12, 6   7. Is 32, 15-16   8. Is 35, 1-2 (Vulg. om. et3)   9. Is 41, 19   10. Is 54, 1 (Vulg. lauda sterilis)   11. Ap 12, 5

423

1 Sequitur: Ubi, scilicet <in> (a) deserto gentilitatis et fidei christiane et contemplationis, habet locum paratum a Deo, ut ibi pascat eam diebus mille ducentis sexaginta.
Ricardus, exponens hoc, dicit quod ideo pascitur tot diebus quia alitur predicatione Christi tribus annis et dimidio facta, ne moriatur fame verbi Dei et maxime in persecutione [f. 131ra] Antichristi tribus annis et dimidio sustinenda [1].
3 Sed hec expositio videtur nimis extorta seu violenta, tum quia alibi in scriptura non invenitur talis modus loquendi, ut scilicet aliquis dicatur pasci alicubi tribus annis, quia pascitur ibi plusquam mille ann<is> (b) de tritico in tribus annis collecto; tum quia nulla erat ratio ut nunc specialiter absque alia causa loqueretur de triennio predicationis Christi; tum quia in hac visione distincte et per ordinem narrantur varia tempora et prelia ecclesie (ad fugam autem ecclesie factam post primum prelium quod immediate premisit, vel ad secundum de martiribus quod mox subdit, non plus spectat triennium predicationis Christi quam ad cetera prelia, et multo minus spectat ad illam fugam trienni<um> (c) persecutionis Antichristi de quo infra XIII° capitulo agetur (d) [2]); 4 tum quia infra, ubi agitur de tertio et quarto prelio, reiteratur per alia verba hoc triennium pastus ecclesie in deserto, cum dicitur quod volavit in desertum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis.

 

(a) in] om. P   (b) annis] annos B   P   annis T   (c) triennium] triennii P   (d) agetur] aget B   T

1. Ap 12, 6 (Vulg. pascant)   4. Ap 12, 14

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, iii (PL 196, col. 803 A).
[2] Cfr. Ap 13, 5.

424

1 Potius ergo videtur dicendum quod quia hic loquitur de fuga ecclesie a Iudeis ad gentes, ex qua secundum Dei ordinationem oportebat primo preire tempus plenitudinis gentium, et post hoc sequi tempus conversionis Iudeorum seu omnis Israel, prout Apostolus docet ad Romanos XI° [1], idcirco in hoc loco rationabiliter annotatur [f. 131rb] tempus mansionis ecclesie in plenitudine (a) gentium, insinuando quod est mire proportionatum tempori quo Christus, cum Iohanne in Iudea predicans, non fuit a Iudea receptus sed potius spretus et persecutus et ultimo crucifixus, ut sic innuatur duplex ratio proportionis.
2 Quarum prima est ut sicut plebs Iudeorum, nolens credere duobus exploratoribus terre promisse quadraginta diebus explorate, punita est a Deo in quadraginta annis quasi pro culpa quadraginta dierum, prout dicitur Numeri XIIII° [2], sic pro incredulitate eius ad predicationem Christi et Iohannis mille ducentis sexaginta diebus seu tribus annis et dimidio factam daretur sibi in penam annus pro die, ita quod non intraret sanctam terram seu statum ecclesie Christi usquequo consumarentur mille ducenti sexaginta anni (b) a plena fuga seu recessu ecclesie ab ipsa sinagoga. 3 Dicitur enim sic Numeri XIIII°: Filii vestri vagi erunt in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum vestrorum in deserto, iuxta numerum quadraginta dierum, quibus consideratis (c) terram: annus pro die imputabitur et cetera.
4 Secunda ratio est ut unitas et simplicitas et humilis parvitas Christi predicantis in carne mortali ostendatur redundare in plenum seu annalem circuitum solis, et ut ex hoc plenius appareat quod tempus ecclesie in plenitudine [f. 131va] gentium habet notabilem plenitudinem sicut et habuit tempus Veteris Testamenti usque ad Christum, ita ut ad Galatas IV° dicat Apostolus: At, ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum.
5 Numerus enim mille ducentorum sexaginta dierum continet in se quadraginta duos menses triginta dierum, in quo refulget perfectio senarii et septenarii, quia sexies septem faciunt quadraginta duos. 6 Continet etiam perfectionem quadragenarii, qui est numerus penitentie et laboris cum additamento binarii gemine caritatis. 7 Sicut ergo per quadraginta duas mansiones cucurrit Dei populus in deserto ab exitu de Egipto usque ad ingressum terre promisse, et ab Abraam usque ad Christum cucurrit (d) Mattheus per quadraginta duas generationes [3], sic ecclesia in deserto gentium cucurrit (e) per quadraginta duos menses triginta annorum, quasi dierum, a recessu eius a sinagoga usque ad reditum (f) eius ad illam introducendam ad Christum.
8 Refulget etiam hic quadragena ieiunii Christi in deserto, et Helie et Moysi et multe alie quadragene, quas in lectura Matthei recitavi super genealogia Christi ibi posita [4].
9 Igitur hic sumitur dies pro anno sicut (g) Ezechielis IIII°, ubi per quadraginta dies designantur quadraginta anni punitionis Iude, et per trecentos nonaginta dies designantur trecenti nonaginta anni punitionis decem tribuum, dicente Deo prophete: diem pro anno dedi tibi. 10 Sic etiam Danielis VIII° sumuntur septuaginta septene [f. 131vb] seu hebdomade, scilicet non pro septuaginta septenis dierum <sed> (h) annorum.

 

(a) plenitudine] plenitudinem P   (b) anni] annis P   (c) consideratis] considerastis B   T   (d) (e) cucurrit] currit B   T   (f) reditum] redditum P   (g) sicut] et add. B   T   (h) sed] seu P

3. Nm 14, 33-34 (Vulg. om. vestrorum / quibus considerastis)   4. Gal 4, 4    9. Ez 4, 5-6   10. Dn 9, 24-27

[1] Cfr. Rm 11, 25-26.
[2] Cfr. Nm 14, 30-35.
[3] Cfr. Mt 1, 1-17.
[4] Cfr. Olivi, Lectura super Matthaeum, cap. I, f. 10ra-va: « Septimo queritur quomodo est verum illud quod sequitur, scilicet “Iosias genuit Ieconiam” (Mt 1, 11), cum iste genitus sit a Iohachim filio Iosue sicut habetur IIII° Regum (cfr. 4 Rg 24, 15) et in Paralipomenon (1 Par 3, 16) [… f. 10rb] Michi videtur quod Mattheus voluerit hic subservire diversis misteriis, et ideo sic temperavit litteram quod ex aliquibus circumstantiis littere possent ibi designari duo Ieconie et ex aliquibus solum unus, ut sic ex primo modo posset trahi misterium quadraginta duarum generationum et trium quaterdenarum; ex secundo vero modo posset trahi misterium anguli (?) et rationabilis exclusionis quorundam de linea patrum et misterium quadragenarii, quia tunc usque ad Christum non sunt nisi quadraginta patres et quadragesimus primus cum Christo, qui instar unitatis presidet temporali generationi seu nostre vite terrene regende. Que, secundum etiam Augustinum (De consensu evangelistarum, I, iv, 10), per quadragenam designatur tum ratione laboris, quia hic numerus est penitentialis sicut patet in ieiunio Christi et Moysi et Helye, tum quia Christus post resurrectionem cum discipulis suis in hac terra esse voluit quadraginta diebus, tum quia tempora annorum no-[f. 10va]-strorum quadripartitis vicibus currunt, tum quia mundus ipse quattuor climatibus terminatur. Et hic numerus quattuor denariis quasi quattuor limitibus completur: denarius enim est primus limes numerorum, qui etiam ab uno usque ad quattuor progrediente numero consumatur »; ff. 12rab, 13ra: « Duodecimo queritur de contrarietate et diversitate que videntur esse inter Mattheum et Lucam (… f. 13ra) Quia etiam quadragenarius est numerus laboris et huius vite, Christus autem per carnis generationem ad nostram vitam nostrosque labores descendit, ideo Mattheus per quadragenarium currit ».

425

<termini concordie secundum Ioachim>

1 Notandum autem quod Ioachim totum librum suum Concordie Veteris et Novi Testamenti fundavit super numero hic posito. 2 Unde libro V° Concordie, circa finem pertractans verba illa angeli dicta Danieli, quod in tempus et tempora et dimidium temporis erit finis horum mirabilium, dicit: « Verba hec Danielis ita a lectore huius operis pensari debere (a) vellem, ut, quicquid a principio huius operis usque huc late et diffuse contulimus, sub uno quam brevi coartemus sermone. 3 Nichil enim aliud nos intimasse credimus (b), nisi hoc quod sonat versiculus iste: in tempus et tempora et dimidium temporis, omnium istorum mirabilium esse finem. 4 Quia, sicut iam per multas vices nos dixisse meminimus, in hiis quadraginta duabus generationibus septem signacula continentur nichilque aliud est dicere in tempus et tempora et dimidium temporis complebuntur 5 quam illud quod, sub sexto angelo tuba canente, alter angelus aut forte unus et idem ait: Tempus iam non erit amplius, sed in voce septimi angeli, cum ceperit tuba canere » [1].
6 Et infra subdit: « Iste quadraginta due generationes sunt tricenarii annorum, et dicuntur menses quadraginta duo sive dies mille ducenti sexaginta, sive tempus et tempora et dimidium temporis [2]. 7 Sane concordia nulla inveniri potest sine isto numero. [f. 132ra] 8 Ut enim non pigeat compilare que in II° libro huius operis satis est prolixe digestum: »
9 primo « ab Adam usque ad Amasiam sunt generationes quadraginta due, et ideo in Ozia, qui est quadragesimus tertius, requirenda est concordia Ade. 10 Nam Adam, quia voluit assimilar<i> (c) diis, percussus est lepra peccati et expulsus de gaudiis paradisi. 11 Sic Ozias, quia usurpavit officium sacerdotii, elephantino morbo percussus est et de domo Domini expulsus. 12 Eva etiam, corrupta suggestione serpentis, genuit filios corruptionis et impius innocentem occidit. 13 Sic etiam tempore Ozie fuit in Italia Rea Silvia, que strupata (d) peperit geminos », scilicet Romulum et Remum, « et pari modo ut Caim Abel primus interfecit secundum » [3].
14 Item secundo a « Sem filio Noe, sub quo factum est generale diluvium, usque ad Salatiel sunt generationes quadraginta due. 15 Quibus completis, et generatione quadragesima tertia inchoata, inundavit diluvium nationum, Medorum scilicet et Persarum et aliarum gentium, 16 obruta est fornicaria Babilon, sicut absorti sunt a diluvio fornicatores prime etatis » [4].
17 Item tertio a « Iacob, qui genuit duodecim patriarchas, usque ad Iosep [f. 132rb] sunt generationes quadraginta due » [5]. 18 Quod intellige interserendo ibi illos tres, scilicet Ochoziam et Ioas et Amasiam, quos Mattheus a ge<ne>ologia (e) Christi exclusit [6]. 19 Unde et libro II° dicit: « ab Abraam, Isaac et Iacob usque <ad> (f) Zachariam et Iohannem Baptistam et hominem Christum sunt generationes quadraginta due » [7], qui Christus duodecim apostolos spiritualiter genuit sicut Iacob corporaliter duodecim patriarchas [8].
20 Item quarto a « David, sub quo Iherusalem est sublimata in regnum, usque ad tempora Constantini sunt generationes quadraginta due; inchoata vero generatione (g) quadragesima tertia sublimata est in regnum nova Iherusalem, scilicet romana ecclesia » [9].
21 Item quinto ab « Ozia, sub quo reges Assiriorum ceperunt depopulari decem tribus, usque ad tempora Era<cl>ii (h) generationes quadraginta due; inchoata vero generatione quadragesima tertia ceperunt exire Sarraceni de finibus suis et ecclesias Grecorum, que erant in Egipto, et Iherusalem et in circuitu, in confusionem redigere » [10].
22 Item « sextam concordiam requirit Sedechias et I<e>conias (i) in transmigratione Babilonis. 23 In quo tempore apparuerunt visiones Danieli et secuta sunt illa mala que in prima concordia », scilicet in libro V° (j) [11], « enumeravimus, [f. 132va] scilicet percussio Babilonis et tribulation<es> (k) fact<e> (l) sub Iudith et Hester. 24 Exinde usque ad tempora ista sunt generationes quadraginta due, salva ratione quam supra scripsimus [12] de decem generationibus, quas Vetus tacuit Testamentum, <scilicet ab> (m) Abiud usque ad Iosep, quia quod ibi tacetur concordiam cum Novo habere non potest. 25 Unde, secundum hoc, ita estimandus est Zorobabel quasi sub ipso Christus veniret in mundum. 26 Nunc ergo quadragesima agitur generatio, et ideo tempus statutum est in quo clausi aperiantur sermones » [13]. 27 Hucusque Ioachim.

 

(a) debere] om. B   T   (b) credimus] sermone add. et del. P  sermone add. B   (c) assimilari] assimilare P   (d) strupata] stuprata B   T    (e) geneologia] geonologia P   (f) ad] om. P   (g) generatione] a praem. P   (h) Eraclii] Eradii P   (i) Ieconias] Ioconias P   (j) V°] II° B   T   (k) tribulationes] tribulationis P    (l) facte] facta P   (m) scilicet ab] om. P

2. 3. 4. Dn 12, 6-7   5. Ap 10, 6-7   6. Ap 12, 6.14   11. 2 Par 26, 16-21   12. Gn 3, 1-5; 4, 2.8   15. Gn 7, 6.10   16. Ap 17, 16   20. Ap 3, 12; 21, 2   26. Dn 12, 4.9

[1] Gioacchino da Fiore, Concordia, V 6, c. 4 § 8; Patschovsky 3, pp. 1009, 10-17–1010, 1-6.
[2] Ibid., p. 1012, 5-8.
[3] Ibid., pp. 1013, 3 – 1014, 3.
[4] Ibid., p. 1015, 9-15.
[5] Ibid., pp. 1015, 16 – 1016, 2.
[6] Cfr. Mt 1, 1-17; Concordia, II 1, c. 13; Patschovsky 2, pp. 91, 4-92, 5.
[7] Ibid., II 1, c. 24; Patschovsky 2, p. 112, 18-20.
[8] Cfr. ibid., II 1, c. 2; Patschovsky 2, p. 66, 11-13.
[9] Ibid., V 6, c. 4 § 8; Patschovsky 3, p. 1016, 3-7.
[10] Ibid., p. 1016, 8-15.
[11] Cfr. ibid., pp. 1013-1015.
[12] Cfr. ibid., II 1, c. 28; Patschovsky 2, pp. 120-126; II 2, c. 12; pp. 187-194.
[13] Ibid., V 6, c. 4 § 8; Patschovsky 3, pp. 1016, 16-1017, 7.

426

1 Quare autem quadraginta duas generationes a Christo usque ad tempora ista dicit esse tricenari<as> (a) ostendit libro II°, dicens quod Novum Testamentum differt a Veteri sicut sol a luna, et ideo generationes Veteris Testamenti ad modum lune crescentis et decrescentis cucurrerunt (b) per dissimiles annos. 2 In Novo autem debuerunt esse stabiles sicut sol, quia Christus est sol iustitie qui regnat in populo christiano [1]. 3 Et subdit: « Igitur in Testamento Novo non secundum carnem accipienda est generatio sed secundum spiritum, iuxta illud Christi in evangelio: Quod natum est ex Spiritu spiritus est. 4 Et quoniam triginta annorum erat Christus quando cepit habere filios spiritales [2], quod etiam prefiguratum fuerat in <unct>ione (c) David [3] et in inchoatione prophetie Ezechielis [4], recte spatium generationis in Novo Testamento triginta annorum numero terminatur. 5 Nimirum, quia perfectio huius numeri ad fidem pertinet [f. 132vb] Trinitatis. Inde est quod nemo absque magna necessitate debet in Novo Testamento suscipere sacerdotium, ut fiat pater spiritualis, nisi sit triginta annorum » [5].
6 Item paulo post subdit: « Igitur generationes ecclesie singule sub singulis tricenariis accipiende sunt, ita ut, sicut Mattheus comprehendit tempus primi status sub spatio generationum quadraginta duarum [6], ita tempus secundi sub eodem generationis numero terminetur; maxime cum hoc significetur in numero dierum quo Helias mansit absconsus a facie Acab [7], 7 et quo mulier amicta sole mansit abscondita in solitudine a facie serpentis, 8 accepto die pro anno 9 et mille ducentis sexaginta diebus pro totidem annis » [8].
10 Item paulo post subdit: « Ex (d) hoc quidem de spatiis temporum primi et secundi status secundum plenitudinem quadragenarii numeri qui, propter sex hebdomadas generationum ex quibus constat, continet in se, duabus additis, perfectionem laboris. 11 Sane tertius status, cuius initia presto sunt, numerum <quinquagenarium> (e) ob anni (f) iubilei libertatem requirit; sed numerum dierum vel mensium generationum illarum penitus ignoramus. 12 Sicut enim generationes huius temporis sunt longe minores generationibus antiquis, ita fortasse generationes tertii status satis minores erunt generationibus nostris » [9].
13 Item de hoc ultimo dicit libro V° circa finem [f. 133ra] prime partis: « Unum dico, quod misteria tertii status (g) subtiliora sunt misteriis secundi status (h) et misteriis primi. 14 Et nescio utrum tempora tertii status sint eo (i) modo breviora temporibus secundi, quo tempora secundi breviora fuere temporibus primi, licet in operibus non discordent. 15 Etenim ab ortu Isaac usque ad Moysen pene anni quadringenti fuerunt, ab ortu autem Iohannis Baptiste usque ad conversionem sancti Pauli fuit minus quadraginta annis. 16 Quid igitur, si eodem modo, quod in hoc secundo statu infra mille ducentos fere annos protelatum est, in illo tertio statu sub brevi temporis spatio compleatur? 17 Quamvis, sicut est nobis prolixitas dubia, ita et brevitas sit incerta, ut Deo soli super hoc magisterium reservetur » [10].
18 Et aliquantulum supra dicit: « Si enim Zacharias pater Iohannis, inter sinagogam et ecclesiam constitutus, predixit adesse tempus et nativitatem Christi, sed tamen ea, que Christus erat facturus, non est seriatim intimare permissus, ita et nos, qui inter secundum et tertium statum constituti sumus, multa quidem de tertio illo (j) statu contemplari permittimur, ordinem vero rei iuxta numerum et distinctiones operum assignare nequimus, nisi forte aliquid de principio » [11].

 

(a) tricenarias] tricenarios P  (b) cucurrerunt] currunt B   T   (c) unctione] visione P   (d) ex] et B   T   (e) quinquagenarium] quinquagenarium corr. quadragenarium P   (f) anni] magni B   T   (g) status] intellectus B   T   (h) status] om. B   T   (i) eo] eodem B   T   (j) illo] om. T

2. Ml 4, 2   3. Jo 3, 6   7. Ap 12, 1.6.14   8. Ez 4, 6   9. Ap 12, 6

[1] Gioacchino da Fiore, Concordia, II 1, c. 20; Patschovsky 2, p. 102, 4-8.
[2] Cfr. Lc 3, 23.
[3] Cfr. 2 Rg 5, 3-4.
[4] Cfr. Ez 1, 1; Nm 4, 3.
[5] Concordia, II 1, c. 20; Patschovsky 2, pp. 102, 12-103, 6.
[6] Cfr. Mt 1, 1-17.
[7] Cfr. 3 Rg 17; 18, 1.
[8] Concordia, II 1, c. 20; Patschovsky 2, pp. 104, 5-105, 2.
[9] Ibid., II 1, c. 21; Patschovsky 2, p. 107, 1-11.
[10] Ibid., V 1, c. 17; Patschovsky 3, pp. 578, 7-15; 579, 1-5.
[11] Ibid., V 1, c. 16; Patschovsky 3, pp. 573, 14-19; 574, 1-3.

427

1 Notandum etiam quod Ioachim inchoat a Christi incarnatione quadraginta duas generationes secundi status, sicut patet per omnes quinque libros Concordie.
2 Quibusdam [f. 133rb] autem post ipsum secutis visum fuit quod essent computande a raptu filii mulieris amicte sole, id est a Christi ascensione.
3 Intuenti tamen diligentius verba huius capituli, patet eas computari debere a fuga mulieris, id est ecclesie, in solitudine<m> (a) gentilitatis. 4 An autem initium illius fuge sit sumendum a conversione Cornelii gentilis, de qua habetur Actuum X°; aut a fuga plurium discipulorum ad Samaritanos facta in occisione sancti Stephani, de qua habetur Actuum VIII° [1]; aut a multiplicatione fidei in Antiochia urbe tunc gentilium, in qua Christi discipuli seu fideles primum cognominati sunt christiani, prout dicitur Actuum XI° [2], ubi et Petrus cathedram sollempnem accepit et hoc, ut creditur, septimo anno a passione Christi [3]; aut a missione Barnabe et Pauli in apostolatum gentium, de qua habetur Actuum XIII° [4], quam Beda, super Actus, probat factam esse tertio decimo anno a passione Christi [5]; aut sint computande a tempore totalis evacuationis legalium, quando scilicet fuit mortiferum illa servare, seu a tempore destructionis Iudee et Iherusalem a Romanis facte, non plene michi constat nec (b) video unde ex textu sacro possit hoc necessario probari, quamvis nullatenus sit verisimile quod initium ipsarum transeat tempus prefate destructionis Iherusalem.

 

(a) solitudinem] solitudine B   P   T   (b) nec] neque B   T

[1] Cfr. Ac 8, 1.
[2] Cfr. Ac 11, 26.
[3] Cfr. Olivi, On the Acts of the Apostles, p. 259 (ad Ac 11, 25): « Nota quod verisimile est Petrum circa haec tempora fuisse in Antiochia cathedratum. Nam ibi fuit secunda sedes eius. Unde Anacletus papa dicit quod “tertia sedes patriarchalis est apud Antiochiam eiusdem beati apostoli Petri habita honorabilis quam illic priusquam Romam veniret habuit, et illic primum nomen Christianorum exortum est”. Et scribitur hoc in Decretis, Distinctione vicesima secunda, capitulo Sacrosancta Romana Ecclesia [Dist. 22, c. 2, Friedberg I, 74]. Et Causa septima, quaestio prima, Mutationes episcoporum, dicit Anterius papa: “Sanctus Petrus, magister noster et princeps apostolorum de Antiochia civitate utilitatis causa Romam translatus est ut ibidem potius proficere posset” [C. 7, q. 1, c. 34, Friedberg I, 579]. Haec Anterius fertur autem septem annis in Antiochia sedisse, et deinde Romam venisse. Ex quo videtur quod post septem annos a passione Christi ibi cathedram accepit, quia post quattuordecim annos a morte Christi dicitur Romam ivisse ».
[4] Cfr. Ac 13, 1-4.
[5] Bedae Venerabilis Opera, pars II, Opera exegetica, Expositio Actuum Apostolorum, ed. M. L. W. Laistner, Turnholti 1983 (Corpus Christianorum. Series Latina CXXI; Bedae Opera II, 4), p. 60 (ad Ac 13, 2); cfr. Olivi, On the Acts of the Apostles, pp. 272-273.

428

1 An etiam predicte generationes terminentur in tempore Antichristi mistici, [f. 133va] a quo quidem incipiet ecclesia procedere seu disponi et ordinari (a) ad futuram conversionem gentium et Iudeorum, aut terminentur in tempore seu morte Antichristi magni, non video unde ex textu sacro plene probari possit.
2 Quidam tamen satis probabiliter opinantur ipsas sub diversis rationibus ab omnibus prescriptis terminis inchoari, et secundum hoc diversos finales terminos eis dari.
3 Nam et inchoatio earum a Christi incarnatione, quas ab illo initio multum clare et cum mira concordia ipsarum ad generationes Veteris Testamenti prosequitur Ioachim usque ad tempus suum, habet magnam rationem et notabilem veritatem. 4 Nam in sexto anno XLIe generationis initiatus est fundamentaliter tertius status, concurrendo tamen adhuc cum secundo. 5 Initiata etiam est apertio sexti sigilli, concurrendo tamen usque adhuc cum quinta (b). Franciscus enim, tamquam angelus apertionis sexti sigilli, est illo sexto anno conversus, qui est (c) sextus annus tertii decimi (d) centenarii incarnationis Christi. 7 Ex tunc autem omnis persecutio sui evangelici status spectat ad persecutiones Antichristi. 8 Et secundum hoc in sequenti XLIIa generatione cepit Parisius persecutio quorundam magistrorum condempnantium evangelicam mendicitatem. 9 In ipsa etiam fuit Fre-[f. 133vb]-dericus secundus cum suis complicibus persequens ecclesiam, propter quod et in ipsa (e) ab imperio depositus fuit in concilio generali per Innocentium quartum facto Lugduni [1].

 

(a) et ordinari] om. B   (b) quinta] quinto B   (c) est] et add. B   T   (d) tertii decimi] XIImi B   T    (e) in ipsa] ipse B

[1] Cfr. Ubertino da Casale, Arbor vitae, lib. V, cap. viii, p. 460 b: « In ipsa etiam fuit Fredericus secundus cum suis complicibus ecclesiam Dei atrociter persequens, cuius adhuc remanet mala cauda ».

429

1 Prout autem inchoantur a Christi baptismo, id est post triginta annos a primo initio, sic in XLIa generatione cepit ordo evangelicus per totam latinam ecclesiam esse in doctrina famosus [1], et in XLIIa cepit persecutio seu error dicentium statum religionis esse inferiorem seculari statu clericorum curam animarum habentium, et iterum error dicentium quod habere aliqua in communi est de evangelica perfectione Christi et apostolorum ac per consequens quod nichil tale in communi habere non est de evangelica perfectione [2]. 2 Insurrexerunt etiam alii non modici contra evangelicam paupertatem errores, contra quos est declaratio seu decretalis domini Nicholai <tertii> [3] in eadem generatione edita. 3 In eadem etiam Parisius prodierunt errores philosophici seu potius paganici, qui a doctoribus estimantur magna seminaria secte magni Antichristi, sicut et precedentes sunt seminaria et etiam plante errorum mistici Antichristi.

 

[1] Cfr. Ubertino da Casale, Arbor vitae, lib. V, cap. viii, p. 460 b: « ceperunt hi duo ordines evangelici per totam ecclesiam latinam in doctrina florere ».
[2] Cfr. supra.
[3] « quarti » in B P T, ma si tratta evidentemente della costituzione Exiit qui seminat (14 agosto 1279, ed. in Seraphicae Legislationis Textus Originales, Romae 1901, pp. 13-24), emanata da Niccolò III, alla quale collaborò forse lo stesso Olivi (cfr. Olivi, Expositio super Regulam Fratrum Minorum, cap. VI, p. 159). Non è citata nel corrispondente passo dell’Arbor vitae. Cfr. Petrus Ioannis Olivi, De usu paupere. The “Quaestio” and the “Tractatus”, ed. D. Burr, Firenze – Perth 1992, pp. 102, 109 ss., dove è addotta ad argomento contro gli avversari dell’usus pauper.

430

1 Prout vero inchoantur a Christi morte vel ascensione, sic in initio XLIIe (a) apparuit circiter per tres menses stella comata valde [f. 134ra] grandis et stupenda, tuncque Manfredus Frederici filius, usurpatorie regnum Cecilie contra ecclesiam tenens, <est> (b) per Karolum devictus et occisus, et paulo post Colradus filius Colradi filii Frederici. 2 Et in XLIIa generatione Petrus rex Aragonum invasit Cecilie regnum, et ex tunc secuta sunt multa dissidia (c) inter reges et regna que quibusdam non indoctis videntur esse preparatoria magni mali. 3 In fine autem huius XLIIe generationis contingit novitas electionis Celestini pape et successoris eius [1] et quorundam aliorum nunc ingravescentium.

 

(a) XLIIe] XLIe B  XLIIT   (b) est] om. P   (c) secuta sunt multa dissidia] secute sunt multe discordie B

[1] Cfr. Ubertino da Casale, Arbor vitae, lib.V, cap. viii, p. 460 b: « et tunc illa horrenda novitas reiectionis Celestini pape et usurpationis successoris super ecclesiam est adducta ».

431

1 Si vero inchoetur a septimo anno passionis Christi, in quo Petrus post cathedram Ierosolime fertur secundam cathedram in gentibus et in urbe gentilium accepisse, scilicet in Antiochia (a), sicut postmodum accepit tertiam Rome, sic in fine huius tertii decimi centenarii incarnationis Christi terminabuntur quadraginta due generationes seu mille ducenti sexaginta anni, de quo numero non restant nunc nisi tres anni.

(a) scilicet in Antiochia] om. B   T

432

1 Quod autem ultra hoc Ioachim opinative dixit futuram persecutionem Antichristi esse complendam in primis quadraginta annis huius centenarii, aut etiam in tribus annis et dimi-[f. 134rb]-dio prime partis eorum, unde et super illo verbo (a) infra XIII°: Quis similis bestie, et quis poterit pugnare cum illa?, dicit: « Heu, quot arbitror natos esse in mundo, qui tante huius calamitatis angustias non evadent! » [1], non mireris si cum magna luce sibi data, quasi in aurora tertii status, habuit permixtas tenebras in notitiam (b) futurorum, et maxime cum nocturne tenebre quinti temporis suo tempore inundarent. 2 Quod autem non assertorie sed opinative talia dixerit, patet ex pluribus superius a me tactis super quinta  et sexta tuba [2].
3 Preterea hoc patet ex hoc quod libro III° Concordie, circa finem ubi agit de apertione sexti sigilli, dicit: « Tempus autem quando hec erunt, dico manifeste quia prope est, diem autem et horam Dominus ipse novit. 4 Quantum autem secundum coaptationem concordie estimare queo, si pax conceditur ab hiis malis usque ad annum millesimum ducentesimum incarnationis dominice, exinde, ne subito ista fiant, suspecta michi sunt omnimodis tempora et momenta » [3].
5 Item libro II°, bene ante medium loquens de quadraginta duabus generationibus secundi status et de mille ducentis sexaginta annis earum, dicit: « 6 Unum est autem, in quo hesito et magis hesitare [f. 134va] volo quam temere diffinire; utrum scilicet in suppletione huius numeri Zacharias et Iohannes Baptista sint pro duabus generationibus accipiendi, aut due generationes, ad predictum numerum pertinentes, sequantur eam que presens est », scilicet quadragesima. « 7 Et si hoc, utrum hee currant sub eodem numero quo et cetere, aut forte breviabuntur ipsi dies propter electos, ut tres anni et dimidius pro duabus generationibus accipiantur » [4].

 

(a) verbo] scripto add. B   (b) notitiam] notitia B

1. Ap 13, 4   7. Mt 24, 22

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 165va: « Dicent ergo: “Quis similis bestie, et quis poterit pugnare cum illa?” Prius desperabunt de victoria quam perveniant ad bellum, et territi ad vocem bestie perdent fidem quam ficte et inaniter pacis tempore tenuerunt. Heu heu, quot esse arbitror natos in mundo, qui tante huius calamitatis angustiam non evadent, et nunc abscondita sunt ab oculis eorum. Infelices matres, que genuerunt tales, et ubera que lactaverunt; miseri parentes, qui pro talibus thesaurizant nescientes quid cogitet Dominus super divites terre. Audite, audite obsecro, omnes qui diligite natos vestros, audite omnes qui parvulos delicate nutritis. Docete filios vestros habitare in silvis, vivere in deserto de radicibus herbarum, delicias assuetas relinquere et carnis epulas evitare, ut discant in montibus commorare cum feris donec pertranseat indignatio ».
[2] Cfr. ad Ap 9, 1-12  e  9, 13.
[3] Gioacchino da Fiore, Concordia, III 2, c. 6; Patschovsky 2, pp. 334, 12 – 335, 1.
[4] Ibid., II 1, c. 20; Patschovsky 2, p. 105, 3-11.

433

1 Sciendum etiam quod concordia quadraginta duarum generationum secundi status ad quadraginta duas primi status non sic est, quoad quadraginta duas secundi, alligata terminis quos Ioachim libro IIII° Concordie eis assignat, inchoando primam ipsarum a Christi incarnatione, quin possint congrue concordare et coaptari inchoando eas a Christi ascensione vel a fuga ecclesie a Iudea (a) et (b) ad gentes. 2 Nam et ipse, libro IIII° prima parte, dicit: « Triginta itaque anni computandi sunt (c) in Novo Testamento per singulas generationes, consideratis annis romanorum pontificum et imperatorum, si tamen non sunt false cronice que occurrunt, quoniam quidem in diversis diversa legi, quamvis contempnenda sit nimia scrupulositas in hac parte, nec pro decem aut pro duodecim annis sunt questiones movende, [f. 134vb] quia satis est infidelis qui pro minima particula universitatem contempnit » [1].
3 Item, circa initium eiusdem partis, dicit: « 4 Sciendum quod concordia non secundum totum exigenda est, sed secundum id, quod clarius et evidentius est; nec secundum cursum ystoriarum, sed secundum aliquid. 5 Neque enim, quod inter Abraam et Zachariam, et inter Isaac et Iohannem Baptistam, et inter Iacob et hominem Christum assignamus concordiam, idcirco querendus est in Zacharia filius ancille », sicut fuit in Abraam, « aut in Iohanne et Christo uxores 6 et filii carnis, sicut in Isaac et Iacob. 7 Ut enim persona Filii similis est persone Patris, et tamen alia est Patris proprietas, alia Filii, ita Novum Testamentum est simile Veteri, tamen alia est proprietas Veteris et (d) alia Novi. 8 In quibus proprietatibus non est similitudo, quatinus in hoc quod est simile pateat Novum procedere a Veteri, et in hoc quod est dissimile intelligantur non esse unum sed duo. 9 Sicut enim arbores sunt plerumque in stipitibus similes sed in ramis foliisque dissimiles, sic et duo Testamenta sunt in rebus generalibus similia sed in specialibus dissimilia, et ideo velle sub una concordie lege cuncta ligare decipere est [2]. 10 Nec enim debitum est [f. 135ra] ut non liceret ei, qu<i> (e) cuncta fecit in sapientia, ire quo vellet, et generalibus, ut ita dixerim, filis interserere diversos colores, qui varietate sua telarum superficiem multo amplius decorarent et appareret quid differat inter telam et telam » [3].
11 Et paulo ante dicit quod « duplex est causa similitudinis inter Vetus et Novum. 12 Aliquando enim duo populi ipsorum designantur in duobus electis; aliquando in duobus, quorum primus est reprobus et alius electus ». 13 Cuius ratio est « quia populus antiquus, ex Abraam et ceteris patribus secundum carnem genitus, fuit secundum aliquid reprobus et secundum aliquid electus. 14 Unde scriptura dicit de utroque: Non erit heres filius ancille cum filio libere » [4]. 15 Hec Ioachim.

 

(a) Iudea] Iudeis B   (b) et] om. B   T   (c) sunt] om. B   (d) et] om. B   (e) qui] que P

5. 14. Gn 21, 10   6. Rm 9, 8   10. Ps 103, 24   13. Gal 4, 22-23

[1] Gioacchino da Fiore, Concordia, IV 1, c. 3; Patschovsky 2, pp. 357, 15 – 358, 2.
[2] Ibid., IV 1, c. 2; pp. 341, 14 – 342, 8.
[3] Ibid., p. 342, 12-16.
[4] Ibid., pp. 340, 18 – 341, 3.

434

1 Ex quo patet quod etiam secundum ipsum possunt concordie diversimode coaptari. 2 Unde et in libro II° docet aliquando debere a concordia subtrahi aliquas generationes primi status, puta secundum tres vicenarios generationum ab Adam usque ad Christum relinquende sunt aliquando tres vicesime prime, quia excedunt numerum trium vicenariorum et sex decadum, sicut et Mattheus ex certa causa tres excludit a geneologia Christi [1]; et aliquando aliquas debere repeti, sicut ipse ab Ezechia repetit decem, scilicet usque a<d> (a)Asa, in quibus quasi decem gradibus [f. 135rb] est mistice sol reversus [2]; et aliquando secundum lineam patrum, aliquando vero secundum lineam principum generationes debere assumi et diversimode condordari [3].
3 Docet etiam aliquando simul poni generationes duplices, ut cum viventi adhuc Ionatan (b) substitutus est Ioachim, et viventi Ieconi<e> (c) substitutus est Sedechias [4]. 4 Et de talibus dicit quod aliquando secundum aliquid manent in numero aliarum et secundum aliquid excluduntur, sicut Sangar qui tempore Aioht iudicis defendit Israel, et sicut Isbozet qui regnavit super Israel tempore quo David regnavit in Ebron super Iudam [5].
5 Item super libro eodem, dicit: « Admonendus est summopere lector operis huius, quatinus in initiis istorum temporum aut in finibus eorum non sit scrupulosus exactor super una vel duabus generationibus; quia, ut fiat in quibusdam locis intercisio (d) inter nova et vetera, est aliquando a penultima incipiendum, et tunc subtractis de medio duabus generationibus, due ultime generationes duplices estimentur, quatinus etsi plures sint in numero pauciores sint in re » [6].
6 Et secundum hoc subdit quod in prima distinctione, que extenditur ab Adam usque ad Isaac, intermittende sunt due generationes ultime, ut in secunda distinctione sumatur initium ab Abraam usque ad Christum [7]. 7 Vocat autem ibi [f. 135va] primam distinctionem respectu trine distinctionis sexaginta trium generationum que sunt ab Adam usque ad Christum, quarum quelibet habet viginti unam [8].
8 Item, libro IIII°, ostendit quod sicut ex sacro textu non est nobis certum sub qua generatione fuerit destructio Babilonis [9] aut persecutio facta sub Iudith vel alia facta sub Hester [10], sic nec per concordiam possunt similia sciri in Novo, propter quod infert: « 9 Igitur, ut sepe dixi, in tempore confusionis omnia non immerito sunt confusa. 10 Etsi (e) per exemplaria veterum intelligimus nova, necesse est ut ibi ex parte aliqua deficiat intellectus in novo ubi defecisse constat in veteri, non ut ignoretur vicinitas temporis, sed ut dies ignoretur et annus » [11].

 

(a) ad] a P   (b) Ionatan] Ioachan B   T   (c) Ieconie] Ieconia P   (d) intercisio] insertiones B   (e) etsi] si B   T

4. Jd 3, 31

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, II 1, c. 13; Patschovsky 2, pp. 90, 16 – 92, 8.
[2] Cfr. ibid., II 1, c. 28, pp. 123, 13 – 124, 7.
[3] Cfr. ibid., II 1, c. 15, pp. 92, 20 – 93, 1; c. 28, pp. 120, 19 – 121, 3.
[4] Cfr. ibid., II 1, c. 28, pp. 125, 27 – 126, 1; IV 1, c. 29, p. 444, 14-16. Cfr. 4 Rg  23, 34; 24, 15-17.
[5] Cfr. ibid., II 1, c. 28, p. 125, 14-18; cfr. 2 Rg 2, 10-11.
[6] Ibid., II 1, c. 13, p. 90, 16-23.
[7] Cfr. ibid., pp. 91, 14 – 92, 5.
[8] Cfr. ibid., c. 14, p. 92, 10-14.
[9] Cfr. ibid., IV 1, c. 40, pp. 462, 14 – 464, 8.
[10] Cfr. ibid., pp. 464, 9 – 465, 17.
[11] Ibid., p. 466, 1-2, 9-12.

435

1 Preterea, secundum Ieronimum in comentario super Ezechielem, persecutio facta ab Aman tempore Hester fuit post destructionem Babilonis plusquam per centum annos [1]. 2 Secundum etiam magistrum ystoriarum, illa que fuit sub Iudith facta est sub Ca<m>bisse (a) filio Ciri, qui Cirus destruxit Babilonem [2]. 3 Si ergo hec vetera concordes novis, duplex tribulatio designata per has duas debet esse ultra numerum quadraginta duarum generationum ab incarnatione inchoatis.

 

(a) Cambisse] Carabisse P

[1] S. Hieronymi presbyteri Opera, I/4, Commentariorum in Hiezechielem libri XIV, cura et studio F. Glorie, Turnholti 1964 (Corpus Christianorum. Series Latina, LXXV), I, iv, 4/6, pp. 45-48 (= PL 25, coll. 44 C-46 D).
[2] Cfr. Petri Comestoris Historia Scholastica, Liber Judith, cap. I; PL 198, col. 1475 C.

436

1 Preterea sicut transmigratio iudaica facta per babilonicos precessit destructionem Babilonis, et hoc quidem uno modo per quadraginta annos, a transmigratione scilicet Ieconie; et alio modo per viginti novem, scilicet a transmigratione Sedechie; et alio modo per septuaginta, scilicet a tertio decimo [f. 135vb] anno regni Iosie in quo Ieremias cepit captivitatem babilonicam prophetare, sicut patet Ieremie XXV° [1], et consimiliter transmigratio ecclesie a sinagoga ad gentes precessit destructionem sinagoge per quadraginta duos annos, a Christi baptismo et predicatione inchoatos, et per triginta octo a Christi ascensione, sic, secundum rectam concordiam, transmigratio evangelicorum virorum a sinagoga pseudochristianorum precedit destructionem nove Babilonis, id est sinagoge prefate, sive inchoes transmigrationem ipsorum a prima fundatione status eorum sive a prima persecutione sui status facta per quosdam pseudomagistros sive a fienda per misticum Antichristum sive a persecutionibus intermediis.

 

[1] Cfr. Jr 1, 2; 25, 3.

437

1 Preterea sicut septuaginta septene Danielis, ad Christi occisionem terminate [1], vise sunt primo inchoande (a) a libertate rehedificande Iherusalem data primo per Cirum, finaliter vero patuit eas inchoari a libertate iterum rehedificandi data post centum annos per Arta<x>ensem (b) tempore Neemie [2]; et idem fuit de septuaginta annis a Ieremia predictis [3], quia secundum quod terminati sunt primo anno Ciri inchoantur a tertio decimo anno regni Iosie, prout vero sunt ulterius terminati secundo anno Dari<i> (c) filii <I>daspis (d) inchoantur a destructione templi et Iherusalem [4] facta anno undecimo Sedechie (que quidem [f. 136ra] varia inchoatio et terminatio fuit a Sancto Spiritu adinventa ad claudendum et signandum prophetarum vati<ci>nia (e) usque ad tempus suum), sic eadem ratione decuit quadraginta duas generationes, seu mille ducentos sexaginta annos ecclesie in hac quarta visione Apocalipsis positos, habere varia initia et terminos.

 

(a) inchoande] esse praem. B   T   (b) Artaxensem] Artassensem P   (c) Darii] Dari P   (d) Idaspis]  Daspis B   P   (e) vaticinia] vatinia P

[1] Cfr. Dn 9, 24-27.
[2] Cfr. ad Ap 6, 12.
[3] Cfr. Jr 25, 11; 29, 10; Dn 9, 2.
[4] Cfr. Jr 39, 2.8.

438

1 Preterea cum Christi incarnatio sit unum sollempnem principium ecclesie, et Christi baptismus et predicatio sit aliud valde sollempne, et Christi mors et resurrectio et ipsius ascensio sit aliud valde sollempne, et iterum perfectus exitus ecclesie a cerimoniali pelle legis mosaice et a carnali utero sinagoge eiusque in deserto gentilitatis fundatio et peregrinatio sit aliud sollempne initium eius, decuit, ad monstrandum sollempnitatem horum quattuor initiorum, prefatum numerum diversimode inchoari ab eis, ac per consequens et habere diversos finales terminos predictis initiis congruentes.

439

1 Sed contra prescriptum numerum temporis ecclesie videtur esse illud Danielis XI°, ubi dicitur quod a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abhominatio in desolationem, sunt dies mille ducenti nonaginta. Beatus autem qui spectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque, 2 et tamen paulo ante dixerat quod finis horum mirabilium, visionis scilicet premisse, [f. 136rb] erit in tempus et tempora et dimidium temporis, id est post tres annos et dimidium, qui absque minuciis faciunt mille ducentos sexaginta dies, cum minuciis autem faciunt mille ducentos septuaginta septem vel octo cum die bisextili.
3 Dicendum quod numeri isti Danielis possunt dupliciter sumi. 4 Primo quidem ab interitu sinagoge et iugi<s> (a) sacrificii eius fact<o> (b) in morte Christi, seu a fuga ecclesie a Iudea vel a suis legalibus et a desolatione abhominabili ex tunc manente in ea, prout supra in visione octava de septuaginta septenis premisit [1]. 5 Et secundum hoc designant tempus ecclesie a Christi morte vel <a> (c) predicta fuga ecclesie usque ad Antichristum magnum, de quo illa ultima visio Danielis circa finem tractaverat, et iterum usque ad beatum silentium post mortem Antichristi et plenam conversionem Israel et totius orbis super apertione septimi sigilli fiendum. 6 Et ideo computat hoc dupliciter, et etiam in aliquo modo tripliciter. 7 Nam sumendo tres annos et dimidium absque minuciis est unus modus. 8 Sumendo vero cum minuciis et cum additamento perducente eas ad unum mensem triginta dierum est secundus modus, qui ibi designatur per mille ducentos nonaginta dies, qui utique super mille ducentos sexaginta addunt triginta dies. 9 Ex quo quidam crediderunt post mille ducentos nonaginta annos a Christi morte ad tardius Antichristum venisse. 10 Quod tamen, attendenti varia initia [f. 136va] et varios fines huiusmodi numerorum, non est usquequaque certum, nisi precise probaretur hunc numerum, prout terminatur in Antichristo, precise inchoari a morte Christi. 11 Hoc tamen, vel eius oppositum, facti evidentia suo tempore comprobabit.
12 Additio vero quadraginta quinque dierum, id est annorum, que cum superiori numero facit mille trecentos triginta quinque, videtur perducere ad iubileum pacis et gratie septimi status, et ideo dicit beatum esse qui cum fervida fide et spe pertingit ad ipsum. 13 Ideo enim premisit: Beatus qui spectat, ne credatur quod qui absque spe et caritate pertingit ad finem illorum dierum seu annorum sit beatus.
14 Secundo possunt predicti numeri inchoari ab initio persecutionis Antichristi tribus annis et dimidio durature, in quibus forsitan uno modo erunt mille ducenti sexaginta dies et alio modo mille ducenti nonaginta. 15 Quidam enim, conferendo istos numeros cum numeris Apocalipsis, probabiliter estimant quod isti tres anni cum dimidio habebunt varia initia et varios fines ad excecationem reproborum et ad fortiorem (d) temptationem et exercitationem electorum, sicut et anni predicationis Christi aliquando inchoantur a predicatione Iohannis, aliquando autem a Christi baptismo et aliquando ab incarceratione Iohannis, et sic inchoant eos Mattheus, Marchus et Luchas.

 

(a) iugis] iugi B   P   T   (b) facto]  facto corr. facta P   (c) a] om. P   (d) fortiorem] fortem B

1. Dn 12, 11-12 (Vulg. qui expectat); cfr. 11, 31   2. Dn 12, 6-7   13. Dn 12, 12

[1] Cfr. Dn 9, 2.20-27.

440

<IIum prelium>

1 Sequitur: Et factum [f. 136vb] est prelium magnum in celo, id est in sancta ecclesia. Michael et angeli eius preliabantur cum drachone, et dracho pugnabat et angeli eius, scilicet contra exercitum Michaelis.
2 Triplici ratione prelium martirum Christi contra paganos et falsos deos eorum vocat prelium sanctorum angelorum contra angelos malos.
3 Primo scilicet quia sancti angeli cooperabantur prelio sanctorum martirum tamquam duces eorum, et consimiliter demones erant duces et instigatores paganorum contra fideles.
4 Secundo quia sancti martires principaliter certabant ad expellendum de mundo culturam demonum et idolorum in quibus colebantur, et e contra pagani et demones principaliter certabant ad destruendum celestem et angelicum cultum Christi seu Dei unius et trini.
5 Tertio ut modus loquendi in hac quarta visione conformetur proprietatibus quarti status virginum et angel<ic>orum (a) et (b) anachoritarum seu contemplativorum, unde et ecclesia descripta est hic sub typo Virginis matris Christi, non carnali indumento sed celesti et solari indute [1], nec quasi stans in terra cum hominibus et bestiis sed tamquam stans in celo cum angelis, unde et infra describit virgineam prolem eius tamquam agnos incorruptos et citharedos et Agni Dei indivisos [f. 137ra] socios [2].

 

(a) angelicorum] angelorum P  angelicorum B   T   (b) et] om. B   T

1. Ap 12, 7

[1] Cfr. Ap 12, 1.
[2] Cfr. Ap 14, 1-5.

441

1 Quia autem inter sanctos sancti martires, quantum ad triumphalem contemptum mortis et doloris et corporalis passionis, visi sunt quasi spiritus separati a carne, idcirco convenienter designantur hic per nomina angelorum bonorum (a). 2 Et secundum hoc Michael designat hic Christum et summos principes martirum, puta Petrum et Paulum et consimiles et Stephanum prothomartirem, de quo Actuum VI° dicitur quod omnes, qui erant in concilio contra ipsum, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.

 

(a) bonorum] beatorum T

2. Ac 6, 15

442

1 An autem Michael, prout stat hic pro principe angelorum, significet hic et alibi unam solam personam unius spiritus angelici, vel aliquando propter conformitatem officii stet pro una aliquando pro alia, et an designet solos spiritus penultimi ordinis, scilicet archangelici, aut etiam quoscumque supremorum ordinum in quantum exercent vel regunt officia archangelorum seu principum militie celestis et preliorum eius, non clare constat ex sacro textu. 2 Communis tamen opinio plurium fidelium tenet quod sit unus spiritus penultimi ordinis datus ecclesie in ducem sicut antea fuerat sinagoge, 3 iuxta illud Danielis IX°, ubi Gabriel dicit Danieli: Nemo est adiutor meus in operibus hiis, nisi Michael princeps <vester> (a), 4 et capitulo XI°: In tempore illo consurget Michael [f. 137rb] princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui.
5 Prelium autem hoc dicitur hic magnum tum quia, secundum Ricardum, fuit robustum et longum [1] (nam circiter trecentis annis duravit), tum quia fuit universale in toto orbe, tum quia fuit pro maxima causa.

 

(a) vester] noster P

3. Dn 10, 21 (Vulg. in omnibus)   4. Dn 12, 1

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, ii (PL 196, col. 800 D).

443

1 Sequitur de triumpho martirum deiciente culturam demonum et idolorum et potestatem reducendi orbem ad illam eo modo quo prius, unde subdit: Et non prevaluerunt, scilicet dracho et angeli eius sed, supple, devicti sunt. 2 Unde subdit: nec (a) inventus est locus eorum amplius in celo, id est in ecclesia vel in illa dominatione per quam ab idolatris estimabantur esse in celo tamquam dii celestes.
3 Et proiectus est, scilicet a predicta dominatione et potestate, dracho ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Sathanas.
4 Serpens dicitur per venenum malitie et erroris quo mundum extoxicat (b), et propter dolosam astutiam qua mundum seducit.
5 Antiquus vero dicitur, tum quia a primo initio <mundi creatus est, tum quia ab initio> (c) recessit a veritate 6 et factus est homicida, prout dicitur Iohannis VIII°.
7 Diabolus vero dicitur grece, id est incriminator, vel secundum alios dicitur diabolus id est deorsum fluens, tum quia a celesti statu in quo fuit conditus cecidit deorsum, tum quia omnes nititur ad inferos precipitare, quia omnes pro posse accusat summo iudici ut dampnentur ab eo [1].
8 Ebraice [f. 137va] vero dicitur Sathanas, id est adversarius, quia semper adversatur electis et etiam omnibus.
9 Qui seducit universum orbem, tum quia totum humanum genus in Adam seduxit, tum quia maiorem partem et fere totum seculum secum trahit, tum quia preter Christum et eius matrem non creditur esse aliquis adultus quem in aliquo peccato saltem veniali non seducat. 10 Vel sensus est: qui seducit, id est qui prius seducebat.
11 Et proiectus est in terram et cetera, id est in infimam deiectionem et calcandus a sanctis sicut terra calcatur ab omnibus (d).
12 Vel in terram, id est in terrenos in quos tunc fortius est permissus intrare, 13 sicut et rapide intravit in porcos quando per Christum expulsus fuit a duobus demoniacis, prout scribitur Matthei VIII°.

 

(a) nec] neque B   (b) extoxicat] introxicat B   (c) mundi creatus est tum quia ab initio] add. B  om. P   T   (d) omnibus] hominibus B   T

1. 2. Ap 12, 8 (Vulg. et non valuerunt)   3. 4. 5. 7. 8. 9. 10. 11. 12. Ap 12, 9   6. Jo 8, 44   13. Mt 8, 28-34

[1] Cfr. Isidoro di Siviglia, Etymologiarum, VIII, xi, 18 (Lindsay, vol. I).

444

1 Deinde subditur Dei laus et exaltatio ex hoc facta a beatis in celo et a sanctis in ecclesia, que per celestem vitam ac per spem et desiderium celestium est quasi celum. 2 Unde ait: Et audivi vocem magnam de celo dicentem: Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius, facta scilicet est tum (a) per pleniorem et evidentiorem effectum sue virtutis et dominationis super demones cohercendos et salvationis electorum, quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri [f. 137vb] die ac nocte. 3 Potius dicit fratrum nostrorum quam ‘ceterorum’, tum quia ceteri sic sunt aperte mali quod evidentia mali eorum non eget (b) accusatore, tum quia appetit plus accusare sanctos et eorum intentiones perverse interpretari.
4 Non est autem intelligendum quod diabolus accedat ad Deum tamquam visurus eum, ut sic in eius visibili presentia nos Deo accuset, aut quasi ipse credat Deum per eius veram vel falsam accusationem plus vel minus iustitie facere. 5 Sed triplici ex causa dicitur nos semper accusare.
6 Primo quidem quia semper conatur nos facere accusatione dignos, et pro tanto realiter apud Deum accusatos.
7 Secundo quia semper appetit nos (c) accusare sicut et semper appetit nos dampnari. 8 In eius autem  pravo appetitu est annexa invidia et accusatoria locutio seu cogitatio sic nota Deo ac si eam diceret sibi, et etiam pro quanto appetit nos a Deo tamquam accusabiles improbari et iudicari, dirigit suam impiam intentionem et locutionem ad Deum et pro tanto dicit hoc Deo.
9 Tertio quia sicut ordine hierarchico nostra bona referuntur ad Deum per angelos bonos, non quod Deus huiusmodi relationibus (d) egeat, sed tamquam exigens et disponens congruum ordinem in effectibus suis et in causis intermediis, sic recta et hierarchica [f. 138ra] permissione disponit nostra mala sibi et suis accessoribus (e) per demones accusari, et ex hac accusatione, si vera est, nos iustius puniri tamquam illos qui tanto Dei et suorum et omnium martirum inimico consensimus contra Deum.

 

(a) tum] quia add. P   T   (b) eget] indiget T   (c) semper appetit nos] appetit nos semper P   (d) relationibus] revelationibus T    (e) accessoribus] assessoribus B

2. 3. Ap 12, 10 (Vulg. in celo)

445

1 Sequitur: Et ipsi, scilicet sancti fratres, vicerunt illum, scilicet diabolum. 2 Ex hoc patet quod supra per bellum et victoriam angelorum bonorum intelligebat prelium et victoriam istorum sanctorum fratrum. 3 Vicerunt, inquam, propter sanguinem Agni, id est propter virtutem passionis Christi et propter (a) fidem et spem et caritem habitam in illam, et propter (b) verbum testimonii sui, id est per apertam confessionem eiusdem fidei. 4 Et non dilexerunt animas suas, id est suas vitas corporales, usque ad mortem, id est quin eas omni passioni usque ad mortem inclusive pro Christo exponerent.
5 Propterea, id est propter proiectionem demonum et propter tam triumphalem virtutem sanctorum martirum, letamini, celi et qui habitatis in eis. 6 Celos vult letari, tum illo modo affectus quo res inanimatas alloquimur et nobiscum quasi coexaltare vel condolere appetimus [1]; tum ut celi sumantur pro sanctis habitantibus in eis unde, secundum Ricardum, quod premittit: celi exponit cum subdit: et qui habitatis in eis [2]; tum quia per celos possunt intelligi superiores sancti [f. 138rb] sub quorum ali<s> (c) inferiores habitant, vel sumuntur pro toto collegio in quo unusquisque stat sicut pars in suo toto.

 

(a) (b) propter] per B   T   (c)  alis] alii P

1. 3. 4. Ap 12, 11   5. 6. Ap 12, 12

[1] Cfr. Olivi, Lectura super Isaiam, prima pars principalis, Is 1, 2 (Audite, caeli, et auribus percipe, terra), p. 203: « Ad maiorem enim exaggerationem non solum rationalia sed etiam inanimata vocantur in testimonium, vel ad ostendendum quod in se habent materiam unde evidentiam testimonii nos concipere possimus, sicut et habent materiam laudis ex qua in Dei laudem assurgere possimus. Saepius in Scripturis irrationalia et inanimata invitamus ad laudem ». Far parlare le cose inanimate, o parlare ad esse, è proprio dei poeti (cfr. Dante, Vita Nova 16, a cura di G. Gorni, Torino 1996, pp. 146-156).
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, ii (PL 196, col. 802 A-B).

446

1 Deinde explicat augmentum mali quod ex prefata diaboli deiectione subsequuntur terrestres et tempestuosi, unde subdit: Ve terre, id est terrenis et terrena amantibus, et mari, id est infidelibus vel quibuscumque tempestuosis per varia vitia fluctuantibus et per sevitiam amaris, quia descendit diabolus ad vos, scilicet per ampliorem potestatem vos temptandi sibi iuste permissam, quia scilicet tempore tante salutis et victorie per Christum et eius martires obtente, et manifesto exemplo et documento orbi toti ostense, aut nullatenus aut non sufficienter estis eos secuti. 2 Descendit etiam ad vos diabolus plusquam ante, propter maiorem voluntatem et conatum vos gravius temptandi. 3 Unde subditur: habens iram magnam, scilicet se ulciscendi de sua tanta deiectione facta a Christo et a sanctis, et quia non potest se ulcisci in eis vult saltem se ulcisci in nos (a). 4 Habet etiam iram magnam ad hoc ut (b) omne malum implendum, tamquam sciens quod modicum tempus habet, scilicet ad temptandum, id est quia scit tempus extremi iudicii cito venturum, et etiam quia scit magnam potestatem [f. 138va] temptandi sibi interim super electos esse (c) ablatam usque prope seculi finem, quo est iterum solvendus.

 

(a) nos] vos B   (b) ut] et B   (c) esse] om. B   etiam T

1. 2. 3. 4. Ap 12, 12

447

<IIIum IVum prelium>

1 Sequitur de tertio prelio, in quo diabolus contra ecclesiam effudit flumina errorum seu heresum, et etiam de quarto, in quo ad eam submergendam effudit flumina temporalium divitiarum. 2 Unde subdit: Et postquam vidit dracho quod proiectus esset in terram, persecutus est mulierem que peperit masculum.
3 Nota quod hanc persecutionem (a) dicit factam esse contra mulierem, id est contra ecclesiam, sicut primam dicit (b) fieri contra Christum filium eius et secundam contra angelicum exercitum Christi, quia ecclesia per totum tempus martir<um> (c) usque ad conversionem Constantini imperatoris fuit sic dispersa et oppressa quod non habuit sic apparentem unitatem et potestatem in toto orbe sicut habuit tempore (d) Constantini, exclusa (e) idolatria et paganismo et data sibi undique pace, quando et plenius apparuit romanam ecclesiam esse universalem matrem omnium membrorum Christi.

 

(a) persecutionem] duplicem praem. B   (b) dicit] dixit B  dicitur T   (c) tempus martirum] martirium tempus P   (d) tempore] post tempus B   (e) exclusa] clausa B

2. Ap 12, 13

448

1 Antequam autem hic explicetur qualis fuit hec persecutio, ostendit duplicem virtutem tunc datam ecclesie ad triumphandum de hac gemina persecutione. 2 Unde subdit: Et date sunt mulieri due ale aquile magne, id est sublimis sapientia sanctorum doctorum [f. 138vb] et sublimis vita et caritas sanctorum anachoritarum et ceterorum regularium illius temporis. 3 Hec enim sunt due <ale> (a) aquile magne, id est Christi et sue contemplative ecclesie in apostolis primo fundate. 4 Nonne enim Iohannes vel Paulus fuit aquila magna habens has duas alas? 5 Item potestas imperialis seu temporalis et potestas spiritualis super totum orbem sunt due ale. 6 Licet enim prius secundum rem haberet potestatem spiritualem, non tamen sic evidenter et efficaciter sicut cum imperium romanum fuit sibi famulatorie et devote subiectum [1].
7 Date sunt, inquam, ut volaret in desertum, in (b) locum suum. 8 Nota quod primo dicta est fugisse in desertum, ubi habet locum sibi paratum a Deo; 9 hic vero dicitur volasse in desertum, tamquam in locum iam suum. 10 Nam in hoc tempore non quasi ad gentes fugiens a Iudea, sed tamquam gentium domina et regina magnifice volavit per totum gentilitatis desertum, tamquam in locum regni et dominii sui et proprie mansionis sue.
11 Tunc etiam, quoad anachoritas, volavit ad litteram ad deserta tamquam ad locum proprium seu proprie idoneum solitarie et heremitice vite. 12 Per hunc etiam volatum designatur sublimis contemplatio celestium et sublimis conversatio ad celestia volans et quasi in celis existens, iuxta illud Pauli ad Philippenses III°: Nostra autem conversatio in celis est.

 

(a) ale] om. P   (b) in] om. B

2. 3. 7. 9. Ap 12, 14   8. Ap 12, 6   12. Ph 3, 20

[1] Né Riccardo di San Vittore né Gioacchino da Fiore, le due principali auctoritates seguite dall’Olivi nella Lectura, recano una simile interpretazione delle due ali date alla donna. Secondo Riccardo: « Duae alae sunt duo Testamenta, vel vita activa et contemplativa, sive dilectio Dei et proximi […] Quae duae scilicet alae apte dicuntur esse magnae aquilae, ut per hoc innuatur sanctam Ecclesiam ad coelestia potenter sublevari, et eadem irreverberatis oculis contemplari » (In Ap IV, iii [PL 196, col. 803 A-B]). Secondo Gioacchino: « Due sunt autem ale iste que date sunt mulieri, quibus possit et ipsa elevari in altum et fugere a conspectu draconis, quia due sunt precipue super omnes alias necessarie virtutes scire cupientibus veritatem. Sapientia, scilicet, que de sursum est, et charitas Dei. Harum una, id est sapientia, proprietate quadam mysterii ascribitur Christo, quem nominat apostolus Dei virtutem et Dei sapientiam (cfr. 1 Cor 1, 24). Alia, id est charitas, Spiritui Sancto, de quo dicit apostolus: Deus charitas est (cfr. 1 Jo 4, 16). Absque his duabus virtutibus nulla potest esse contemplationis perfectio » (Expositio, pars IV, distinctio III, f. 161ra).

449

1 Ubi alitur [f. 139ra] per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis, id est ut per hoc alimentum protegatur a temptationibus et persecutionibus diaboli et ut contra eas per hoc fortificetur. 2 Vel potest referri ad locum deserti: ideo enim in deserto alitur, ut ibi abscondatur a temptationibus diaboli, que in medio multitudinis populorum fortius et multiplicius habundant quam in solitudine deserti. 3 Alitur autem ibi non solum spiritali doctrina et contemplatione et copia gratiarum, sed etiam incorporatione gentium, quas per fidem et  gratiam eis datam incorporat sibi. 4 Quia enim non potuit comedere et incorporare Iudeos, ideo in terris gentium, prius a Deo desertis, datus est sibi locus ut incorporet eas sibi, ne per penuriam fidelium tota a diabolo consumatur.

 

1. 3. Ap 12, 14

450

1 Dicit autem per tempus et tempora et dimidium temporis, id est per tres annos et dimidium ex quadraginta duobus mensibus triginta annorum, id est mille (a) ducentis sexaginta annis constantes. 2 Eundem enim numerum sub aliis verbis intendit hic ponere, quem posuit paulo ante [1]. 3 Per tempus enim intelligitur unus annus (b), et per tempora <duo anni> (c). 4 Nam Greci, in quorum lingua iste liber est editus, habent tres numeros in suis articulis, scilicet singularem et dualem et pluralem. 5 Quod autem tempus et tempora et dimidium temporis sumatur [f. 139rb] alibi pro tribus annis et dimidio, 6 patet quia Danielis VII° dicitur quod rex undecimus, designatus per undecimum cornu, sanctos Altissimi conteret et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. 7 In hoc autem libro et (d) infra, XIII° capitulo, dicitur quod data est illi potestas facere malum per menses quadraginta duos 8 et idem dicitur supra, XI°.
9 Quod autem tempus et tempora, id est tres anni, non sumantur hic pro annis dierum seu mensium ex solis triginta diebus constantium, se<d> (e) potius pro annis duodecim mensium ex triginta annis quasi ex triginta diebus constantium, patet non solum ex supradictis, sed etiam quia in tertio et quarto statu ecclesie non apparuit talis persecutio vel mansio in deserto per solos tres annos dierum perdurans. 10 Preterea hic non dicit ‘ubi aletur per tempus et tempora’, sed ubi alitur, tamquam monstrans se loqui de toto tempore pastus eius, 11 de quo supra dixerat quod habet in deserto locum paratum a Deo, ut ibi pascat eam mille ducentis sexaginta diebus.
12 Nota autem quod hoc tempus nominat tripliciter. 13 Primo scilicet per quadraginta duos menses, propter misterium quadragenarii et sex septenarum que faciunt quadraginta duo, et propter misterium tricenarii quia menses completi sunt  triginta dierum.
14 Secundo per mille ducentos sexaginta dies, propter misticam perfectionem millenarii et centenarii ac binarii eius, et propter perfectionem sexagenarii sive senarii et denarii, quia ex sex decadibus constat.
15 Tertio per tres [f. 139va] annos et dimidium, propter misterium trinitatis Dei trini cum perfectione operum suorum, que respectu eius sunt quasi dimidium seu imperfectum et partiale et quasi nichil, et que constant ex sex operibus sex dierum, vel sex etatum, quasi ex sex mensibus.
16 Designant etiam predict<i> (f) anni perfectionem fidei et spei et caritatis et cuiusdam non integre sed semiplene pregustationis et contemplationis eterne glorie, que alibi mistice designatur per dimidium cubitum [2]. 17 Designant etiam trinam perfectionem trium principalium consiliorum Christi cum quadam semiparti<cipa>tione (g) vite eterne. 18 Ideo autem totum tempus ecclesie in deserto gentium per tres annos et dimidium computatur, ut ostendatur conformari suo exemplari principio et magisterio. 19 Christus enim tanto tempore predicavit, quod semper intellige addendo tres primos menses predicationis Iohannis, que fuit eadem cum predicatione Christi, unde et Christus dicit quod finis legis et prophetarum est in Iohanne (h) et eius tempore incipit tempus rapiendi regnum celorum [3].
20 Nota etiam quod non dicit ‘tria tempora’ vel ‘tres annos’, sed tempus et tempora, id est unum annum et duos annos, tum quia in tribus annis predicationis Christi distinctus fuit primus annus a duobus ultimis (nam in duobus ultimis, inchoatis secundum tres evangelistas ab incarceratione Iohannis [4], predicat [f. 139vb] sollempnius et absque Iohanne; et forte consimiliter erit in predicatione et persecutione Antichristi, nam et sub (i) consimili distinctione computantur anni eius Danielis VII° et XI°) [5], tum quia primus annus ecclesie habens duodecim menses triginta annorum, id est trecentos sexaginta annos, defluxit sub persecutione martiriorum; sequentia vero tempora per modum alium cucurrerunt.

 

(a) mille] ex praem. B   (b) intelligitur unus annus] intelligit unum annum B   T   (c) duo anni] duos annos corr. P   (d) et] om. B   (e) sed] seu P   (f) predicti] predicta P   (g) semiparticipatione] semipartitione P   (h) in Iohanne] Iohannes B   (i) sub] om. B

1. 3. 5. 9. 10. 20. Ap 12, 14   6. Dn 7, 25   7. Ap 13, 5 (Vulg. om. malum per)   8. Ap 11, 2.9.11   11. Ap 12, 6 (Vulg. pascant)

[1] Cfr. Ap 12, 6.
[2] Cfr. Ez 40, 42; 43, 17.
[3] Cfr. Mt 11, 11-13; Lc 16, 16. Cfr. Olivi, Lectura super Lucam (Lc III, 2; pp. 298-299): « Et sic iuxta mille ducentos sexaginta dies quibus predicat, sumendo tres menses, id est nonaginta dies, de predicatione Iohannis a qua, teste Christo, regnum celorum uim patitur [Mt 11, 12] et aperitur, est datum Ecclesie tempus annorum in solitudine gentilitatis, ut ibi pascatur, antequam omnis Israel sibi associetur. Nec intromicto me a quo exordio ecclesiastici status sit hoc tempus numerandum, sed sufficiat quod Iohannes, Apocalypsis duodecimo, post raptum filii ad Dei tronum et post fugam mulieris in solitudinem inde dicit. »; (Lc XVI, 16; pp. 520-521): « Secundo, dissoluit fulcimentum ex lege et prophetis sumptum, subdens: Lex et prophete usque ad Iohannem etc., quasi dicat: totus cortex carnalium promissionum ac preceptorum et permissionum et commendationum legis et prophetarum terminatur in Iohanne Baptista, Christum mundo presentante, id est terminatur in Christo, sicut ligature et emplastra ulceris uel uulneris terminantur et cessant in aduentu sanitatis perfecte, aut sicut infantiles mores et cibi et eorum pedagogica disciplina cessat in aduentu uirilis etatis. Ex tunc autem regnum Dei, id est perfecta uita et gratia et gloria regni Dei in Christo et per Christum allata et danda, euangelizatur, id est sollempniter predicatur, et omnis in illud uim facit, id est ex nunc oportet quod omnis, qui uult illud regnum habere, uiolenter irruat et intret in illud: que quidem uiolentia non fit regno ut subiecto illam patienti, sed solum ut obiecto ipsius uiolentie. Violentia enim hec infertur sibi tamquam subiecto et mobili in altum impellendo, affectibus uero et torporibus uitiosis tamquam contrariis per illam uirtuosam uiolentiam expellendis, regno uero Dei ut obiectum per eam obtinendo, quasi dicat: amodo, ex quo ueni, est tempus assurgendi ad arduissimas perfectiones diuinarum uirtutum, que sine magnis et penalibus difficultatibus ab homine lapso optineri non possunt. Dixit autem usque ad Iohannem, potius quam usque ad se, tum ad uitandum speciem arrogantie et grauiorem offensam pharyseorum, sibi uehementer et acriter inuidentium; tum ne possent sibi dicere: ymmo tu magis iustificas te quam nos faciamus; tum ut suum precursorem honoret, et in hoc ipso testimonium quod de Christo commendet; tum ut ostendat quod tam immediata correlatio fuit Iohannis et officii sui ad Christum, quod perinde est dicere usque ad Iohannem quod usque ad Christum; tum ut astruat nouum testamentum habuisse quoddam initium in Iohanne, et in hoc ipso doceat uarios modos sumendi initia et fines temporum populi Dei: quod in multis locis magnum et ualde utilem ac necessarium locum habet ».
[4] Cfr. Mt 4, 12; Mr 1, 14; Lc 3, 20.
[5] Cfr. Dn  7, 25; 11, 13-40; 12, 7.

451

1 Nota etiam quod, secundum Ioachim, libro V° Concordie, sicut de opere quarte diei, scilicet de sole et luna et stellis, dicitur quod sint in signa et tempora et dies et annos,  2 sic in quarta visione huius libri, in qua describitur mulier in celo existens et adornata sole et luna et stellis, proponitur fuisse in signum magnum 3 et distinguitur tempus eius in tempus et tempora, signanterque (a) hoc reperitur (b) ubi agitur de quarto statu ecclesie. 4 Consimiliter enim sub quarto signaculo Veteris Testamenti fuit Helias et Heliseus et filii prophetarum quasi sol et luna et stelle, ubi et idem numerus ponitur, scilicet tres anni et dimidius absconsionis Helie a facie Iesabel [1] et subtractionis pluvie a gente peccatrice [2]. 5 Et subdit: « quare hic misterialis numerus potius est scriptus sub quarto tempore quam sub alio, nisi quia quartum tempus est tribus temporibus precedentibus totidemque sequentibus veluti ex equo coniunctum, ita ut utrique participare videatur? [f. 140ra] 6 Nempe et ecclesia ipsa virginum, que in muliere significatur, est mater et nutrix fidelium, quia Virgo portavit Christum in utero, Virgo peperit et lactavit? [3] 7 Tales etiam viri et mulieres in signa fuere, quia sicut stelle celi in signa sunt navigantibus, ita et vita iustorum est in exemplum fidelium data, ut sciant quo ire debeant omnes qui considerant eos » [4]. 8 Hec Ioachim.

 

(a) signanterque] et signanter quia B  signatum quia T   (b) reperitur] repetitur B

1. 7. Gn 1, 14   2. Ap 12, 1   3. Ap 12, 14

[1] Cfr. 3 Rg 19.
[2] Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 12; Patschovsky 3, pp. 556, 12-18, 22-25; 557, 1-3; V 2, c. 12, pp. 757 ss.
[3] Ibid., p. 557, 15-21.
[4] Ibid., p. 556, 19-22.

452

1 Deinde subditur modus quo diabolus tunc persecutus est eam, cum subditur (a): Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. 2 Per aquam serpentinam designatur hic doctrina erronea, et etiam temporalium copiosa et voluptuosa affluentia. 3 Primum autem est directius contra sinceram et sanam doctrinam sanctorum doctorum, secundum autem contra austeram et pauperem vitam sanctorum anachoritarum. 4 Secundum autem Ioachim, quia aqua fluminis est violenta, non omnes autem heretici violentiam in sanctam ecclesiam facere potuerunt; ideo hic proprie per aquam fluminis designatur Arrianorum perfidia [1], que habens multos imperatores et reges et regna maxima<m> (b) atrocis persecutionis violentiam intulit ecclesie Dei. 5 Sic etiam non quecumque temporalia ad victum necessaria inferunt talem violentiam sicut faciunt ample possessiones [f. 140rb] et urbes et castra et multa ac pretiosa mobilia, que utique a tempore Constantini ceperunt ecclesie offerri et dari. 6 Quia vero sub quadam specie veri et boni, et quasi in obsequium ecclesie quoad doctrinam fidei et quoad cultum Dei, diabolus latenter et dolose effudit venenum errorum et multorum vitiorum copie temporalium annexorum, ideo non dicitur serpens misisse flumen ante faciem mulieris, sed post mulierem. 7 Dicitur etiam hoc quia non potuit diabolus facere quin a sancta ecclesia spernerentur, quasi posteriora et quasi post tergum reiecta [2].

 

(a) subditur] dicitur B   T   (b) maximam] maxima P

1. 6. Ap 12, 15

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio III, f. 161va.
[2] Cfr. Olivi, Quaestio de altissima paupertate, Responsio principalis, 9.3, 13.3, pp. 106, 117: « Et in maiori parte Christianorum sub spem (? specie) divitiarum communium fortissime paupertatem altissimam (diabolus) impugnat et impugnavit et per alios astutissimos modos, quos aperire non est huius temporis neque loci. Secundum enim Iohannem in Apocalypsi “misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine (Ap 12, 15)”, temporalium scilicet divitiarum et opulentiarum. […] Secundo (paupertas altissima) valet ad hoc (ad status regularis seu religionis conservationem) per hoc quod tollit ingressum et accessum illius, quod summe corrumpit et corrupit omnem religionem, affluentiam scilicet temporalium et occupationem earum. Sicut enim multiplex experientia docet omnes antiquas religiones a spirituali studio et contemplatione et perfectione traxit ad multiplices imperfectiones et ad mundana studia, immo et ad multa et manifesta mala temporalium affluentia et occupatio et sollicitudo quae in eis est. Quae explicare non est huius temporis neque loci. Non enim sine causa misit serpens post mulierem sole amictam et alis aquilae sibi datis in desertum volantem et habitantem “aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine (cfr. Ap 12, 14-15)” ».

453

1 Sequitur: Et adiuvit terra mulierem et aperuit os suum et absorbuit flumen et cetera. 2 Secundum Ioachim, per terram designatur hic collectio hominum peccatorum, qui absorbendo hereses vel voluptates iuverunt pro tanto ecclesiam pro quanto plurimi errores et lapsus fortius et discretius caventur a bonis, quia enormes casus reproborum ipsos attonitos reddiderunt et cautos et etiam magis zelantes contra malignam et confusibilem enormitatem casus eorum. 3 In alterius enim casu sepe alius timore concutitur et quod arguit in altero in se devitare festinat [1].
4 Vel, secundum Ricardum, terrestris multitudo absorbentium temptationes [f. 140va] diaboli quasi dulce flumen iuvit in hoc ecclesiam sanctorum, quia diabolus ex hoc plus habuit vacare illi multitudini temptande et trahende et sub se conservande, ac per consequens minus potuit vacare ad temptandum electos.
5 Vel, secundum eundem, collectio perfectorum et in fide stabilium est terra humilis et solida que, cum contra temptationes diaboli unanimiter orat, quasi ore absorbet seu destruit flumen, dum orando vincit temptationes [2].
6 Vel, prout flumen sumitur pro copia temporalium, terra, id est avari et terrenorum cupidi, absorbendo et sibi vindicando terrena iuverunt ecclesiam sanctorum quia propter illorum avaritiam minorata est oblatio temporalium et etiam prior possessio temporalium sibi data, et sic non potuit ita faciliter absorberi a flumine temporalium. 7 Sumendo vero flumen serpentis pro doctrina erronea, iuvit terra ecclesiam quia ex hoc quod ecclesia vidit quod a solis terrestribus valde elongatis a celo et a sapientia et vita celesti absorbebatur flumen errorum, fuit ecclesia valde adiuta ad abhominandum tale flumen, et etiam ex hoc quod vidit quod potatio talis fluminis reddidit eos aridos et terrestres et ydropicos et inflatos ac leprosos et fedos.

 

1. 2. 4. 5. 6. 7. Ap 12, 16

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio III, f. 161vb.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, iii (PL 196, col. 803 C): « Sed terra os suum aperiendo, flumen absorbendo mulierem adiuvat; quia, dum terrena diligentes gratanter suscipiunt quod diabolus suggerit, ipse diabolus eis nocendo a bonorum tentatione ad tempus cessat. Et dum ipsi (videlicet boni) a tentatione quiescunt, melius contemplationi celestium intendunt. Aliter. Terra mulierem contra flumen adiuvat, quia perfectorum, et in fide stabilium collectio contra tentationem diabolicam fideles Ecclesiae persequentem unanimiter orat, et quasi ore absorbet flumen, dum orando vincit tentationem ».

454

<divisio materie quinti et sexti prelii>

1 Sequitur de sequenti (a) prelio. 2 Et iratus est [f. 140vb] dracho (b) in mulierem.
<I> 3 Ubi primo tangitur hec persecutio implicite et in generali.
<II> 4 Secundo tangitur occasio huius temptationis, quam diabolus accepit a sterili multitudine tam semifidelium quam infidelium, ibi: Et stetit super arenam.
<III> 5 Tertio narratur exaltatio bestie sarracenice facta in fine quarti temporis ecclesie et perdurans in toto quinto, ibi: Et vidi de mari bestiam.

<IV> 6 Quarto narratur prelium quod tempore Antichristi factura est contra ecclesiam Christi, ibi: Et vidi unum de capitibus suis.
<V> 7 Quinto ad confortationem electorum in fide et patientia astruitur futurum exterminium bestie et capitis sui et omnium similium sibi, ibi: Si quis habet aurem.
<VI> 8 Sexto subditur exaltatio bestialis caterve pseudoprophetarum de christianitate exeuntium, ibi: Et vidi aliam bestiam.
<VII> 9 Septimo subditur quomodo hec secunda bestia concordavit cum prima et quomodo ineffabiliter roboravit et auxit malitiam et persecutionem prime, ibi: Et potestatem prioris bestie.
<VIII> 10 Octavo describitur virtus et gloria sanctorum illam persecutionem sustinentium et vincentium, aut illorum qui erunt post ipsam, capitulo XIIII°, ibi: Et vidi, et ecce Agnus Dei (c).
<IX> 11 Nono subditur trina predicatio trium doctorum, tam ad convertendum mundum quam ad confirmandum et perficiendum conversos, ibi: Et vidi [f. 141ra] alterum angelum volantem.

<IV.1> 12 Item in quarta, que incipit ibi: Et vidi unum de capitibus suis, primo narratur revivificatio seu rediviva exaltatio regni sarracenici seu Antichristi post quendam priorem casum eius.
<IV.2> 13 Secundo omnium gentium ex hoc subsecuta tremefactio et ad Antichristum adorandum attractio et subiugatio, ibi: Et admirata est universa terra.
<IV.3> 14 Tertio Antichristi ad blasphemandum et persequendum Christum et eius ecclesiam audax et potestativa per tres annos et semis (d) insurrexio, ibi: Et datum est ei os loqu<ens> (e) magna.
<IV.4> 15 Quarto eius super totum orbem universalis dominatio eiusque a toto orbe adoratio, ibi: Et data est ei potestas in omnem tribum.

 

(a) sequenti] subsequenti B   (b) et iratus est dracho] dracho iratus est P   (c) Dei] om. B   (d) semis] dimidium B   (e) loquens] loquendi P

2. Ap 12, 17   4. Ap 12, 18   5. Ap 13, 1   6. Ap 13, 3   7. Ap 13, 9   8. Ap 13, 11   9. Ap 13, 12   10. Ap 14, 1   11. Ap 14, 6   12. 13. Ap 13, 3   14. Ap 13, 5   15. Ap 13, 7

455

<Vum prelium>

1 Dicit ergo: Et iratus est dracho in mulierem. 2 Nota quod quanto plus et pluries videt se vinci ab ecclesia et prole eius, tanto maiori ira exardescit ad illam fortius temptandam et deiciendam.

<I – Ubi primo tangitur hec persecutio implicite et in generali>

3 Et abiit facere bellum cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Ihesu, id est fidelem confessionem Christi per quam testimonium perhibent de Christo. 4 Duo ponit necessaria ad salutem, scilicet observantiam mandatorum et fidem Christi exteriori professione et confessione expressam.
5 Ioachim dicit quod semen mulieris est Christus raptus ad tronum cum martiribus [f. 141rb] suis, et istud semen precesserat; aliud autem remanserat designatum in Iohanne evangelista, scilicet ordo monachorum quarti temporis meridianam plagam incolentium. 6 Et ideo vocat eos reliquos seu residuos de semine mulieris [1].
7 Videtur tamen quod post Christum et martires ubique dispersos egit de ecclesia post Constantinum in unum collecta et duabus alis, id est duobus ordinibus doctorum scilicet et anachoritarum altivolis, adornata et in altum sublevata, et tam in deserto gentilitatis quam in deserto contemplative solitudinis alimentum sue refectionis habente. 8 Post hoc autem restabat agere de reliquis tam predicti temporis quam de reliquis in quinto statu relictis. 9 Utrique enim signanter vocantur reliqui seu reliquie, quia sicut bibita superiori et puriori et maiori parte vini vasis magni restant pauce reliquie cum fecibus quibus sunt propinque et quasi commixte, sic de plenitudine purissimi vini doctorum et anachoritarum tertii et quarti temporis remanserunt reliquie circa tempora Sarracenorum; ac deinde pluribus ecclesiis per Sarracenos vastatis et occupatis, Grecisque a romana ecclesia separatis, remansit in quinto tempore sola latina ecclesia tamquam reliquie prioris ecclesie per totum orbem diffuse. 10 De utrisque ergo reliquiis simul agit, tum quia in utrisque remissio habundavit respectu perfectionis priorum, tum quia bestia sarracenica [f. 141va] contra utrosque pugnavit quamvis primo contra primos.

 

1. 3. Ap 12, 17 (Vulg. facere prelium)

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, ff. 161vb-162ra (cfr. distinctio I, ff. 157va-158rb; distinctio IV, ff. 163vb-164ra).

456

<II – Secundo tangitur occasio huius temptationis, quam diabolus accepit a sterili multitudine tam semifidelium quam infidelium, ibi: Et stetit super arenam>

1 Quomodo igitur et unde diabolus hanc bestiam eduxerit, et qualis ipsa sit, monstratur cum subditur: Et stetit, scilicet dracho, super arenam maris, id est super feces vini de quibus dixeram. 2 Arena enim est terrea seu pulverosa et sterilis et in multitudine<m> (a) partium minimarum et in lapillulorum athomos induratorum innumerabilem divisa et semper instabilis et ab omni vento dispergibilis. 3 Arena vero maris modo aquis maris infunditur eiusque fluctibus iactatur, modo solis ardore tabescit. 4 Et ideo, secundum Ioachim, designat hic multitudinem hominum qui nec omnino infideles esse videntur, nec pietati christiane tota fidei puritate adherent [1]. 5 Design<at> (b) ergo hic multitudinem pulveream, duram et sterilem et omni vento temptationis mobilem, que partim de fecibus hereticorum, partim de fecibus anachoritarum et monachorum et ceterorum fidelium tunc remanserat, et in aliqua sui parte mari pag<a>norum (c) in orientali terra Mahomet tunc temporis, ut fertur, restantium vicina, sicut arena riparum maris est mari vicina.
6 Super istam ergo stetit diabolus, tamquam sue voluntati subiectam et ad votum eius ductibilem, et per hoc potuit educere in publicum et exaltare bestiam secte sarracenice. 7 Unde subdit: [f. 141vb]

 

(a) multitudinem] multitudine P   (b) designat] designatur P   (c) paganorum] pagonorum P

1. Ap 12, 18

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 162ra: « Arena maris terra sterilis est, que modo aquis maris infunditur, modo solis ardore calescit. Significat illos homines qui medii sunt inter utrumque, et nec omnino infideles esse videntur, nec pietati christiane tota fidei puritate adherent. Super istos ergo stetit dyabolus, et bestiam de mari ascendentem vidit, quia per hoc quod falsi christiani, qui recesserunt a sinu matris ecclesie assentientes dyabolo et pompis eius, exempla pravitatis sue, quibus matri ecclesie infecti sunt, infidelibus ostendunt, ad persequendam christianorum ecclesiam infideles fortius accenduntur. Vidit autem hoc dyabolus, quia pravitatis sue astutia simulatus presensit ». Si tratta, come Gioacchino precisa ad Ap 16, 19, di non pochi cristiani di Alessandria e di Siria e di altri luoghi, « qui tamen, si de moribus agitur, utrum sint christiani an sarraceni dubitatur » (ibid., pars VI, distinctio I, f. 192va-b).

 

TERTIUM DECIMUM CAPITULUM

 

457

<Vum prelium>

<III – Tertio narratur exaltatio bestie sarracenice facta in fine quarti temporis ecclesie et perdurans in toto quinto, ibi: Et vidi de mari bestiam>

1 Et vidi de mari, id est de infideli natione paganismi, bestiam, id est bestialem catervam et sectam, ascendentem, scilicet in altum dominium et in publicum effectum et statum.

<tria notanda>

<1> 2 Notandum primo quare precedentia prelia attribuit soli drachoni et non bestie, sequentia vero attribuit drachoni per bestiam bellanti vel bestie per virtutem drachonis operanti, cum priora prelia contra Christum et martires et contra ecclesiam doctorum fecerit per bestiam iudaicam et paganicam et arrianam seu hereticam. 3Ad quod duplex ratio potest dari.
4 Prima est ut sicut dracho est horum preliorum (a) prima et principalis et invisibilis causa, bestia vero secundaria (b) et proximior et visibilior, idcirco ad distinctius monstrandum utriusque qualitatem (c) ascribit hic prima bella drachoni, postrema vero ascribit bestie, id est bestiali hominum caterve.
5 Secunda est ut ex diversis modis diversarum visionum doceamur plures proprietates primis et postremis preliis ascribere. 6 Quamvis enim quedam preliorum istorum videantur potius facta per apertam violentiam quasi a feroci leone seu bestia, quedam vero magis per callidam fraudulentiam quasi a drachone, nichilominus in omnibus generalibus ecclesie preliis fuit utrumque. 7 Et ideo in quibusdam visionibus ponuntur in primis bellis bestie, ut in secunda visione ponuntur equi in primis quattuor bellis [1]; [f. 142ra] in quibusdam vero ponuntur magis in ultimis, ut in tertia visione ponuntur sub sexta tuba [2]; aliquando tamen simul aggregantur, utpote in sexta phiala [3] et hic ubi bestia dicitur operari in virtute drachonis et dracho per eam [4].
8 Potest etiam tertia ratio addi, quia in prioribus preliis non fuit bestialis gens et vita sic habundanter in numero et nomine christianorum et membrorum ecclesie commixta sicut est a fine quarti temporis usque ad Antichristum. 9 Nam aperti heretici et pagani et Iudei non baptizati non connumerabantur a catholicis inter membra ecclesie nec in numero sui collegii; a fine autem quarti temporis et citra sunt multi bestiales in numero catholicorum fidelium computati. 10 In cuius misterium est quod in primis operibus sex dierum originalium non creantur bestie et animalia <ir>rationalia (d) nisi solo in quinto et sexto die. 11 Multi enim bestiales pisces et rapaces aves facte sunt in quinta die, puta cete magna in mari; in initio vero sexte diei ante creationem hominis facte sunt in terra multe bestie feroces, puta leones et pardi et ursi et serpentes et consimilia (e) [5].

 

(a) preliorum] bellorum B  hereseorum T   (b) secundaria] est praem. B   T   (c) qualitatem ] causalitatem B   T   (d) irrationalia] rationalia P (cfr. Prologus, Notabile XIII)   (e) consimilia] similia B   T

1. Ap 13, 1

[1] Cfr. Ap 6, 1; 6, 3; 6, 5; 6, 7.
[2] Cfr. Ap 9, 13.

[3] Cfr. Ap 16, 13-14.
[4] Cfr. Ap 13, 2; 13, 4.
[5] Cfr.
Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 13; Patschovsky 3, p. 561, 11-14.

458

<2> 1 Secundo notandum quod hec quarta visio sic enumerat sex vel septem ecclesie prelia quod quodammodo reducit ea ad tria magna prelia. 2 Nam a cruce Christi cepit illud magnum prelium martiriorum [f. 142rb] quod duravit <usque ad tempora> (a) Constantini seu apostate Iuliani. 3 Et ideo duo prelia, unum scilicet contra Christum et aliud contra martires, quodammodo aggregat in unum. 4 Et similiter aggregat in unum prelium heresum, contra fidei doctores et discipulos, et prelium divitiarum et voluptatum, seu ypocrisis in occulto cupide et carnalis, contra anachoritas et regulares illius temporis.
5 Ex quo autem incipit agere de bestia, dirigit totum suum impetum ad illud magnum prelium sexti temporis quod factura est per caput quasi occisum et postmodum reviviscens [1].
6 In ascensu tamen bestie de mari subintelligit prelia per que ascendit super terras quas usque hodie occupant Sarraceni et super alias quas postmodum perdiderunt.

 

(a) usque ad tempora] a tempore P

[1] Cfr. Ap 13, 3

459

<3> 1 Tertio nota quod mos est scripture prophetice, dum de uno speciali agit sub quo spiritus propheticus invenit locum idoneum ad exeundum et dilatandum se, a specialibus ad generalia ascendere et expandi ad illa, iuxta quod Isaias, loquendo de Babilone et eius rege, dilatat se ad loquendum contra totum orbem Babiloni similem et contra Luciferum regem omnium superborum et malorum quasi regem magne Babilonis. 2 Sic etiam Ezechiel, loquendo contra Tyrum, diffundit se ad totum orbem et ad supremum Cherub de medio lapidum ignitorum, id est sanctorum [f. 142va] angelorum, deiectum [1]. 3 Sic etiam Christus Matthei XXIII° ascribit omnia mala totius generationis omnium reproborum generationi male Iudeorum sui temporis, tamquam a particulari ascendens ad generale et tamquam universale reducens ad suum particulare, cum ait quod omnis sanguis iustorum impie effusus a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacharie veniet super generationem istam. 4 Sic ergo in proposito, occasione bestie sarracenice, dilatatur spiritus propheticus ad totam bestialem catervam omnium reproborum, que ab initio mundi usque ad finem pugnat contra corpus seu ecclesiam electorum et per septem etates seculi habet capita septem; specialiter tamen a Christo usque ad finem mundi per septem ecclesiastica tempora habet septem principalia capita contra septem ecclesie spiritales status et exercitus.

 

1. Is 14, 4.12   2. Ez 28, 14-19   3. Mt 23, 35-36

[1] Gioacchino da Fiore aveva identificato il re di Tiro con Tancredi, re di Sicilia, preannunciandone la prossima fine (cfr. Concordia, V 6, c. 3; Patschovsky 3, p. 959, 6-10). Cfr. Olivi, Lectura super Ezechielem, Padova, Biblioteca universitaria, cod. 1540, f. 137vb: « Nota etiam quod per hunc cherub allegorice designantur omnes ei in hiis assimilati, utpote Adam per superbiam cadens et cetus Phariseorum et Scribarum de legis sapientia et presidentia glorians et ex hoc Christum humilem persequens. Et in nostris temporibus cetus multorum clericorum et regularium instar cherub alas suas extendens, et quondam quidem in bonum et bene, nunc autem in vanum ac per symonias et ambitiones negotios<as> ».

460

1 Et ideo subdit: habentem capita septem. 2 Ioachim, prout superius recitavi [1], dicit quod capita huius bestie differunt a capitibus drachonis sicut metropolitane ecclesie, que sunt capita aliarum, differunt a suis episcopis, qui utique sunt capita ipsarum et quasi capita Christi cuius vicem gerunt. 3 Et secundum hoc, vult quod illi populi, qui fuerunt principales et quasi capita aliorum ad persequendum Christum et ecclesiam, sint proprie capita bestie et bestialis [f. 142vb] caterve [2].
4 Sed nichilominus est (a) dicendum quod principales tiranni sunt et vocantur capita bestie, sicut et episcopi, et precipue summi et universales, sunt capita ecclesie.
<I> 5 Sequendo autem primum modum, dicit Ioachim [3] quod primum caput bestie, respectu septem statuum ecclesie Christi, fuit plebs iudaica, iuxta sextam visionem Danielis assimilata le<e>ne (b) habens Phariseos et Scribas quasi alas aquile [4].
<II> 6 Secundum caput fuit gens paganica et principaliter Romanorum ceteris imperantium, assimilata urso devoranti multas carnes sanctorum martirum et etiam omnium sibi resistentium [5].
7 Sequentia vero quattuor capita fuerunt quattuor principalia regna seu populi heresis arriane, assimilate pardo maculis errorum et fraudum vario et quattuor capita et quattuor alas habenti [6].
<III> 8 Primum enim huius heresis caput fuerunt Greci.
<IV> 9 Secundum vero Gothi, tam orientales quam occidentales, qui Italiam et Ispaniam occupaverunt.
<V> 10 Tertium vero Vandali, qui Africam occupaverunt.
<VI> 11 Quartum Longobardi, qui post predictos Italiam vastaverunt et magnam partem eius occupaverunt.
<VII> 12 Igitur post sex predicta capita advenit septimum, scilicet plebs et secta sarracenica, cuius primus dux fuit scilicet Mahomet, secundum eum non septimum sed quartum caput drachonis, prout superius tetigi ubi de septem capitibus drachonis [f. 143ra] est actum [7].

 

(a) est] om. B   T   (b) leene] lene P

1. Ap 13, 1

[1] Cfr. cap. XII, Ap 12, 3.
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio I, f. 156rb-va.
[3] Ibid., pars IV, distinctio IV, ff. 162vb-163vb.
[4] Cfr. Dn 7, 4.
[5] Cfr. Dn 7, 5.
[6] Cfr. Dn 7, 6.
[7] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, liber introductorius, cap. 8, f. 10ra; pars VI, distinctio I, f. 196va; cfr. supra, cap. XII, Ap 12, 3.

461

1 Sequitur: et cornua decem, id est decem reges eodem tempore regnaturi, prout dicitur infra XVII° [1]. 2 Unde et hic subditur: Et super <cornua> (a) eius decem diademata, id est decem regie dignitates. 3 Diadema est corona regia et signum regie dignitatis.
4 Nota quod tam ex hoc quod hec decem cornua dicuntur esse cornua huius bestie quarto tempore ecclesie consurgentis, quam ex hoc quod Danielis VII° bestia quarta dicitur habere cornua decem ac deinde cornu undecimum, quod ut ibi exponitur est undecimus rex sanctos Altissimi contriturus et per tres annos et dimidium eis dominaturus, 5 arguit Ioachim quod decem reges carnalem ecclesiam, ut infra XVII° dicitur, destructuri 6 et sextus rex tunc super omnes regnaturus, de quo post quinque qui ceciderunt dicitur unus est, erunt  de secta et bestia sarracenica [2].
7 Licet autem conclusio sit forsitan vera, non tamen ex hiis sufficienter probatur, tum quia eadem ratione omnia septem capita bestie fuissent et forent de secta sarracenica, cuius contrarium ipsemet astruxit (b); tum quia, secundum eum [3], regnum Sarracenorum per concordiam respicit regnum Assiriorum, quod in veteri lege dedit quartum principale prelium, sicut istud dedit prelium quartum in nov<a> (c). 8 Licet autem sextum bellum, in veteri datum [f. 143rb] tempore Iudith, in eius libro ascribatur regi Assiriorum, certum est tamen quod tunc imperabant Perse successores Ciri regis Persarum destructis iam regibus assiriis et caldeis, unde et ille rex traditur fuisse Cambisses filius Ciri. 9 Ex quo, secundum predictam concordiam, potius sequitur quod non de gente Sarracenorum sed de alia gente surgant isti decem reges et rex sextus tunc toti orbi dominaturus, quamvis possit esse (d) quod sicut ille gloriatus est se vocari regem Assiriorum potius quam Persarum, quod sic iste sextus profiteatur sarracenicam sectam et glorietur se esse regem eius.
10 Quid autem sit de hoc non est michi cure; sufficit enim michi scire quod erit contrarius Christo et suis.
11 Et huic sententie satis videtur concordare idem Ioachim, libro V° Concordie circa finem, ubi exponit aliqua de visionibus Danielis et ubi agit de quarta parte statue, scilicet de ferro luto et teste commixto [4], per quod debet intelligi quartum regnum contra ecclesiam in quarto eius tempore suscitatum, scilicet regnum Sarracenorum indomabile quasi ferrum et ita currens ad gladium ac si curreret ad convivium. 12 Ibi enim subdit: « Suscitabit autem Deus regnum istud ut percutiat Babilonem, sicut scribitur in Apocalipsi: decem cornua in bestia odient fornicariam et ipsam igne [f. 143va] cremabunt (e). 13 Quod autem pedum ipsius statue pars una ferrea erat, altera fictilis, designat regnum novissimum quod erit tempore Antichristi, quod licet a gente ipsa ferrea originem trahat, ob mixturam tamen diversarum gentium, que erit in eo, non erit in ipso tanta soliditas quanta in precedenti, quia ex parte regnum erit solidum, ex parte contr<it>um (f) propter mixturam humani seminis que erit in eo » [5].

 

(a) cornua] corona P   (b) astruxit] astruit B   T   (c) nova] novo P   (d) esse] dici B   T   (e) cremabunt] incremabunt P   (f) contritum] contrarium P

1. 2. Ap 13, 1   4. cfr. Dn 7, 7-8.19-27   5. Ap 17, 12.16   6. Ap 17, 10   12. Ap 17, 16   13. Dn 2, 33.42-43

[1] Cfr. Ap 17, 12.
[2] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, V 6, c. 4 § 5; Patschovsky 3, pp. 973, 18 – 975, 10: « Vidit aliquando idem propheta quatuor bestias exire de mari diversas inter se; et quarta erat, inquit, dissimilis aliis et terribilis nimis [cfr. Dn 7, 7.19]. De quibus sane bestiis diversi diversa senserunt, et opiniones suas profuturas posteris memorie tradiderunt. Ego quoque, quod visum est michi de hiis bestiis, in libro Apocalypsis sufficienter exposui. Dixi enim in leena [Dn 7, 4] significari synagogam Iudeorum, in urso [Dn 7, 5] populum romanum, in pardo [Dn 7, 6] varium moribus et linguis regnum Arrianorum, in bestia que erat terribilis et dissimilis ceteris [Dn 7, 7.19] gentem Sarracenorum, gentem, que re vera ungues et dentes habet ferrreos, gentem, que comedit et comminuit omnia et reliqua pedibus conculcat, nimirum quia nulli parcit ordini vel etati, reputans indignos vita quicumque nefandissime secte sue nolunt suscipere pravitatem. Huius bestie decem cornua [Dn 7, 8.20] – hoc est decem reges [Dn 7, 24; Ap 17, 12] – erunt in fine, sive secundum littere veritatem, sive quia multi erunt reges ipsius secte sicut et populi christiani. Ille autem unus [Dn 7, 8.20; Ap 17, 10] , qui surrexit post eos, ultimus rex ipsius regni [Dn 7, 24] erit, qui et maiora mala faciet quam omnes precursores ipsius, sicut in eadem visione aperte demonstratur cum dicitur: Quarta bestia quartum regnum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, subauditur: infidelium, et devorabit universam terra, et conculcabit et comminuet eam. Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges; et tradentur in manus eius in tempus et tempora et dimidium temporis [Dn 7, 23-25] ».
[3] Ibid., p. 975, 19-22.
[4] Cfr. Dn 2, 33.
[5] Concordia, V 6, c. 4 § 4; Patschovsky 3, pp. 971, 4 – 972, 8; cfr. Dn 2, 42-43.

462

1 Sequitur: et super capita eius nomina blasphemie, id est eius capita sunt famosa et nominata in blasphemantibus Christum et eius fidem. 2 Nomen enim designat notitiam et famam, statio vero in capite designat gloriam. 3 Tales enim gloriantur in blasphemando Christum et suos, et in hoc pre ceteris sunt famosi; nomina etiam suarum impiarum sectarum et traditio<num> (a) sunt nomina blasphemie.
4 Ricardus exponit hoc moraliter, scilicet per septem capita universitatem principalium vitiorum et per decem cornua elationem impugnantem decalogum sacre legis [1].

 

(a) traditionum] traditio nunc (?) P   T

1. Ap 13, 1

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, iiii (PL 196, col. 804 C): « Bestia namque de mari ascendit, quia crudelis gentium principatus inspiratione diabolica in superbia se erexit, quae etiam habuit capita septem per principum suorum universitatem, et cornua decem, per elationem sacrae legis Decalogum impugnantem ».

463

1 Deinde qualitatem bestie describit, subdens: Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, scilicet per maculosas varietates duplicis et dolose astutie; et pedes eius sicut ursi, scilicet per ferocem conculcationem sanctorum [f. 143vb] et per carnalem infixionem suorum affectuum et processuum in carnalibus (est enim ursus animal gulosum et fedum); et os eius sicut os leonis, per voracem scilicet rapacitatem et occisionem sanctorum et aliorum.
2 Nota quod de qualibet quattuor bestiarum septime visionis Danielis assumit hic aliquid, ac si insinuet hanc bestiam ex illis quattuor esse compositam [1].

 

1. Ap 13, 2

[1] Cfr. Dn 7, 5-7.

464

1 Et dedit illi dracho virtutem suam et potestatem magnam, quasi dicat: quicquid mali egit bestialis caterva hominum impiorum totum <e>git (a) instinctu et virtute demonum tamquam suorum superiorum, qui quidem sunt tam natura quam malitia potentiores et astutiores et maligniores et recto divine permissionis ordine sunt duces hominum peccantium, et ultra hoc summus demon est dux ceterorum demonum. 2 Dicitur autem hic signanter dracho dedisse magnam potestatem bestie, non solum quia per multos annorum centenarios super multas terras et gentes ipsam regnare fecit, sed etiam precipue quia, tempore unius sui capitis quasi a morte resurgentis, dabit sibi monarchiam et virtutem faciendi mirabilia signa, diabolica tamen. 3 Quod autem dico ‘dabit’, sane intellige [f. 144ra] eo enim modo quo diabolus a Christo dicitur princeps huius mundi 4 et ab Apostolo dicitur deus infidelium et rector tenebrarum harum, id est eo modo, quo a Deo permittitur principari mundanis, dicitur habere potestatem dandi et dare mundana mundanis.

 

(a) egit] agit P   T

1. 2. Ap 13, 2   3. cfr. Jo 12, 31   4. 2 Cor 4, 4; Eph 6, 12

465

1 Nota quod omnia predicta sic in generali spectant ad totam bestiam reproborum, quod possunt specialiter intorqueri ad bestiam a quarto tempore usque ad finem ecclesie consurgentem.
2 Primo enim modo tota bestialis caterva malorum ascendit de mari, id est de procellosa profunditate malitie, seu de profunda et amara abisso originalis et tandem actualis corruptionis nature humane.
3 Pro secundo autem modo potest dici habere septem capita primo quidem propter septem centenarios annorum quibus iam fere perduravit et usque ad tempus Antichristi creditur duratura. 4 Sicut enim regnum Romanorum, quod secundum primam et litteralem intelligentiam visionum Danielis de quadriformi statua et de quattuor bestiis fuit quartum, perduraverat per septingentos annos ante Christi incarnationem, sic secundum quosdam regnum Sarracenorum, in quarto tempore ecclesie ortum, perdurabit septingentis annis ante monarchiam Antichristi. 5 Secundum enim cronicas [1], Sarraceni obtinuerunt [f. 144rb] regnum Persarum anno Domini DCXXXV°. 6 Cui concordat Ioachim, libro IIII° Concordie, dicens quod in XXIIa generatione a Christo incarnato, id est in XXII° tricenario, rex Arabum de secta et successione Mahomet pseudo Sarracenorum prophete vastavit et cepit ecclesias multas [2]. 7 Viginti autem unus tricenarius faciunt DCosXXXa, ergo secundum cronicas in quinto anno XXIIi tricenarii cepit regnum Persarum. 8 Constat autem quod ante hoc tempus inchoaverat Mahomet sectam sarracenicam (a).
9 Secundo potest dici habere septem capita ut primum sit Mahomet, secundum vero sit ille rex successor eius qui primo cepit regnum Persarum et post biennium Damascum et Phenicem et Egiptum et post aliud biennium cepit Iherusalem, tertium vero sit ille rex sub quo ceperunt Africam, quartum vero caput sit ille sub quo ceperunt Ispaniam, quintum vero sit Saladinus qui in XII° centenario Domini recuperavit Iherusalem et multas terras quas Sarracenis abstulerant christiani, sextum (b) et septimum possunt ascribi temporibus Antichristi, vel sextum posset ascribi hiis qui in hoc XIII° centenario Christi de christianis in terra ultramarina fortiter triumpharunt.

 

(a) sectam sarracenicam] sarracenorum sectam B   (b) sextum] vero add. B

2. Ap 13, 1

[1] Cfr. Prologus, Notabile XII.
[2] Gioacchino da Fiore, Concordia, IV 1, c. 23; Patschovsky 2, pp. 414, 15 – 415, 3: « Secundum hoc igitur accidit in Ecclesia generatione vicesima secunda. Suscitavit enim Deus spiritum regis Arabum, qui per successionem, non tam regni quam perfidie, descenderat a Moameth, pseudopropheta Sarracenorum. Et primo quidem devastaverunt ierosolimitanam, antiochenam et alexandrinam ecclesias, deinde alias atque alias, iusto Dei iudicio permittente, veluti spissas segetes aut silvarum densa nemora succiderunt, ita ut posset dicere alienus: Ubi est Deus eorum? [Ps 78, 10] ».

466

<VIum prelium>

<IV – Quarto narratur prelium quod tempore Antichristi factura est contra ecclesiam Christi, ibi: Et vidi unum de capitibus suis> [1]

1 Deinde subdit de bello quod in sexto tempore est actura per sextum caput et decem [f. 144va] cornua, dicens: Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem.

<IV.1. Primo narratur revivificatio seu rediviva exaltatio regni sarracenici seu Antichristi post quendam priorem casum eius>

2 Sed quare de isto capite hoc specialiter dicit, cum ipse infra asserat omnia eius capita esse occidenda et etiam bestiam totam, unde et infra dicit quod quinque ceciderunt, et quod unus <est, et septimus> (a), cum venerit, non potest diu stare sed necesse habet cito dispergi?
3 Ad hoc dicit Ioachim, qui hic accipit septimum caput bestie non pro uno rege sed pro gente sarracenica, prout superius recitavi [2], quod non dicit hic Iohannes quin et alia capita, scilicet gentem iudaicam et paganicam et quattuor gentes Arrianorum, viderit occisa, sed quia hoc solum vidit quasi occisum in mortem et post hoc a plaga mortis curatum. 4 Iudeos autem, postquam contriti sunt a Romanis, nusquam audivimus pro legis defensione contra christianos arma levasse; et similiter nullum regnum paganorum pro cultura idolorum, post Iuliani obitum, contra christianos pugnasse; et similiter Gothos, Vandalos, Longobardos ad veram fidem conversos non audivimus ad antiquam perfidiam remeasse; Sarracenorum vero ex tot annis inchoata perfidia perseverat in malo et ubique christianum nomen impugnare pro viribus non desistit. 5 Caput istud mori non potuit usque ad presens. 6 Et subdit quod ideo Iohannes dicit [f. 144vb] se illud vidisse quasi mortuum, quia forte futurum est quod ipsum christiani predicando magis quam preliando occidant, convertendo scilicet ipsum ad Christum et occidendo in eis errorem suum, et quod iterum resumptis viribus resurgat ad malum et ad pristinam redeat firmitatem.
7 Item subdit quod aliquis forsitan estimabit hoc iam esse completum materialibus armis, quia anno MXCV° incarnationis Christi apparuit signum in aere admirandum, scilicet stellas innumerabiles circumquaque discurrere; deinde, exhortatione Urbani pape, christiani undique commoti iverunt ultra mare ad liberandum Christi sepulcrum, tantamque Sarracenorum multitudinem occiderunt ut eam crederet (b) annullatam, tantasque victorias de ipsis habuerunt ut caput bestie visum esset defunctum. 8 Nunc autem videmus illud restitutum pristine sospitati et undique ad occidendum et ad (c) devorandum paratum. 9 Spiritualis tamen sensus magis consonat prime opinioni, scilicet quod adhuc non sit completum, sed alio sollempniori ordine cito complendum. 10 Hec Ioachim [3].
11 In cronicis autem bella et victorie predicte plenius explicantur, et quomodo tunc christiani ceperunt Antiochiam et Iherusalem et multas alias urbes et terras Sarracenorum. [f. 145ra] 12 Ubi et dicitur quod predictus Urbanus, in quodam concilio acto in Galliis apud urbem Claromontem, statuit quod hore beate Virginis dicantur et quod officium eius in diebus sabbatorum sollempniter fiat [4]. 13 Et certe non mirum si, post huiusmodi famulatus honorem gloriosissime matri Christi oblatum, sollempnes victorie devotis eius famulis pervenerunt, unde et post paululum formati sunt ordines Hospitaliorum et Templariorum et monachorum alborum et Carturiencium et multi alii consimiles [5].
14 Secundum enim Ioachim, libro II° Concordie, XVIa generatione incarnationis Christi cepit clarescere beatus Benedictus. 15 In fine autem XXXVIe (d), cepit in Galliarum partibus ordo Cisterciensium, id est monachorum alborum [6].

 

(a) est et septimus] om. P   (b) eam crederet] omnino crederetur B   (c) ad] om. B   (d) XXXVIe ] XXXVIIe B   T

1. Ap 13, 3   2. Ap 17, 10

[1] La numerazione segue la divisione complessiva della quinta e della sesta guerra data nel precedente capitolo, i cui primi tre punti sono assegnati alla quinta (Ap 12, 17 – 13, 2). Con questa comune, generale divisione della materia Olivi intende accostare il quinto e il sesto stato, cioè quella che chiameremmo l’età contemporanea (il sesto stato è già iniziato con la conversione di Francesco, nel 1206, ma concorre ancora con il quinto, e si distinguerà da questo solo con la caduta di Babylon).
[2] Cfr. cap. XIII, Ap 13, 1.
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, ff. 164vb-165ra.
[4] La notizia circa il concilio di Clermont (1095) è riportata nel Chronicon di Gaufridus de Bruil (Gaufridus Vosiensis, † 1184 c.). Tacciono tutte le fonti precedenti: cfr. E. Campana, Maria nel culto cattolico. I. Il culto di Maria in sé e nelle sue tradizioni liturgiche, Torino-Roma 1933, pp. 454-455.
[5] Il rinnovamento della Chiesa occidentale, segnato dalla fioritura di nuovi ordini o forme di vita religiosa, è oggetto dell’Historia Occidentalis di Jacques de Vitry (cfr. Hinnebusch, pp. 107ss.).
[6] Cfr. Gioacchino da Fiore, Concordia, II 2, c. 10; Patschovsky 2, pp. 183, 8 – 185, 9: « A generatione quoque sexta [quinta P8V5] decima incarnationis dominice, sub qua cepit clarescere sanctus Benedictus usque ad generationem tricesimam sextam generationes viginti una. Quibus consummatis circa finem tricesime septime generationis confortatus est in Galliarum partibus ordo monachorum et multos ex eo tempore habere contigit zelatores in observatione regule sancti Benedicti; sed tamen et ipsos cavere oportet, ne forte sint aliqui inter eos, qui, gloriantes de operibus suis, quia divisi esse videntur a consortio publicanorum, incurrant periculum cecitatis, quod curari non possit, ne, sicut tunc illis nescientibus repente Christus venit in mundum, ita et nunc ignorantibus istis faciat Spiritus Iesu novum aliquid super terram. Ceterum si de bono agitur, quod operatus est Dominus et tunc et nunc, quemadmodum de ecclesia ierosolimitana orte sunt quatuor principales ecclesie, antiochena, videlicet, romana, alexandrina et constantinopolitana – que prius alio nomine vocabatur -, et ex eis alie multe, ita de cisterciensi cenobio orte sunt plures abbatie, quarum quatuor, que fuerunt prime, facte sunt matres aliarum. De quarum concordia prestante Domino loquemur in fine, quatinus de malo suo quisque timeat et bono opere Domini humiliter glorietur ».

467

Ricardus exponit predictum verbum Iohannis sic: « Et vidi unum de capitibus, id est de principalibus (a), scilicet Antichristum, quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est, quia Antichristus simulatorie finget se mortuum et resuscitatum, ut in hoc se assimilet Christo » [1]. 2 Et si bene recolo, Gregorius dicit idem, et simile fertur Simon magus finxisse coram Nerone imperatore [2]. 3 An autem talem fictionem faciet Antichristus nescio.
Ioachim tamen, libro V° Concordie exponens de Antichristo verbum seu (b) illam partem ultime visionis [f. 145rb] Danielis, que incipit ab illo loco: Convertetur enim rex aquilonis, et preparabit multitudinem maiorem quam prius, et in fine temporum annorumque veniet, dicit, attamen non assertorie sed opinative, 5 quod ab illo loco usque ibi: Et contra firmissimas cogitationes inibit consilium, et hoc usque ad tempus, id est secundum Ioachim usque ad annum, narratur primum prelium quod Antichristus faciet primo anno, ut monarchiam totius mundi valeat optinere [3].
6 Quod autem in hoc primo bello interseritur, quod obprobrium eius, quod scilicet voluit Christo inferre, convertetur in eum et quod inpinget et corruet et non invenietur, et stabit in loco suo vilissimus et indignus decore regio, dicit Ioachim quod tunc Antichristus ex parte recipiet fructum operis sui, id est tunc amittet regnum [4].
7 Subditur tamen quod post hoc veni<et> (c) clam et obtinebit (d) regnum <in> (e) fraudulentia; percutiet enim fedus cum populo instinctu cuiusdam qui erit dux federis et mediator concordie. 8 Ubi autem viderit sibi regnum redditum, illico movebit atrocissimam pugnam, de qua et mox subditur: Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur, insuper et dux federis, scilicet conteretur ab eo. 9 Nam post amicitiam priorem faciet cum eo dolum [5].
10 Prelium autem quod secundo anno faciet incipit ibi: Et concitabitur fortitudo [f. 145va] eius et cor eius adversus regem austri, 11 usque ibi: Et de eruditis ruent, ut conflentur et dealbentur usque ad tempus prefinitum, quia adhuc aliud tempus erit, id est quia sequetur tertius annus [6]. 12 De hoc autem quod ibi interseritur: Et venient super eum trieres et Romani, et percutietur et revertetur, dicit Ioachim quod utrum hoc impleatur spiritaliter aut (f) corporaliter interim dubium relinquatur. 13 Attamen ex illa percussione, quam patietur in membris suis, magis exardescet in iram (g) contra ecclesiam Christi. 14 <Nam> (h) sequitur: Et indignabitur contra testamentum sanctuarii et faciet, id est iuxta votum proficiet dolus in manu eius [7].
15 Prelium vero anni tertii incipit ibi: Et faciet rex iuxta voluntatem suam et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica. 16 In cuius fine subdit Ioachim: « Creditur autem quod tempus prefinitum, de quo dicit: et in tempore prefinito preliabitur adversus eum rex austri, hic sumpsit 17 dimidium temporis seu anni in cuius consumatione cessabit imperium Antichristi » [8].
18 Videtur ergo Ioachim opinari quod in primo anno trium annorum et dimidii perdet regnum quod ceperat acquirere et quod postmodum recuperabit ipsum. 19 Quod si verum est, potest dici quod prima amissio regni erit quasi occisio eius, sequens vero regni recuperatio erit quasi resurrectio eius. [f. 145vb]

 

(a) principalibus] principibus B   T   (b) verbum seu] om. B   T   (c) veniet] veniat P   (d) obtinebit] accipiet T   (e) in] et P  (f) aut] an B   (g) iram] ira B   T   (h) nam] christianam (del. anam) P

1. Ap 13, 3   4. Dn 11, 13   5. Dn 11, 24 (Vulg. om. consilium)   6. Dn 11, 18-20   7. Dn 11, 21-22   8. Dn 11, 22   9. Dn 11, 23   10. Dn 11, 25   11. Dn 11, 35   12. 14. Dn 11, 30   15. Dn 11, 36   16. Dn 11, 40   17. Dn 7, 25; 12, 7; Ap 12, 14

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, iiii (PL 196, col. 805 A).
[2] Cfr. Bedae presbyteri Expositio Apocalypseos, p. 403 (cap. XXI, 29-34, ad Ap 13, 3): « Et unum de capitibus eius quasi occisum, et plaga mortis eius curata est. Antichristus ad capita regni terreni pertinens imitationem ueri capitis nostri se quasi occisum resurrexisse et pro Christo, qui hoc uere perfecit, se suscipiendum audet exhiberi, cuius commenti dicitur in Simone mago praecessisse fallacia ».
[3] Gioacchino da Fiore, Concordia, V 6, c. 4, § 7, Patschovky 3, pp. 991, 1 – 996, 12. Olivi abbrevia fortemente il testo di Gioacchino, per il quale si tratta del secondo anno di guerra e non del primo.
[4] Ibid., p. 995, 11-14.
[5] Ibid., pp. 995, 20 – 996, 4.
[6] Ibid., pp. 996, 13 – 999, 13.
[7] Ibid., p. 998, 7-14.
[8] Ibid., pp. 999, 20 – 1003, 12: 1003, 9-12.

468

<IV.2. Secundo narratur omnium gentium ex hoc subsecuta tremefactio et ad Antichristum adorandum attractio et subiugatio, ibi: Et admirata est universa terra>

1 Sequitur: Et admirata est universa terra post bestiam, id est cum multe admirationis timore et stupore de resurrectione capitis bestie seu de reassumptione tante potestatis. 2 Omnes terreni [1], terrena amantes, secuti sunt bestiam. 3 Et adoraverunt drachonem, qui dedit potestatem bestie. 4 Adorare enim errorem et erroneam sectam illius bestie est adorare drachonem actorem (a) illius erroris et secte. 5 Vel, secundum Ioachim, adorare drachonem est quasi adorare regem illum in quo diabolus et eius malitia et potestas singulariter habitabit [2].
6 Et adoraverunt bestiam, scilicet se subiciendo et humiliando illi bestiali genti et secte eius, dicentes, scilicet admirative: Quis similis bestie?, scilicet in potestate, quasi dicant: nullus; et quis poterit pugnare cum ea?, id est resistere ei, quasi dicant: nullus.

 

(a) actorem] auctorem B

1. Ap 13, 3   3. 6. Ap 13, 4

[1] « Omnes terreni » sottolineato in P come parte del testo sacro, al quale non appartiene.
[2] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 165rb.

469

<IV.3. Tertio narratur Antichristi ad blasphemandum et persequendum Christum et eius ecclesiam audax et potestativa per tres annos et semis insurrexio, ibi: Et datum est ei os loquens magna>

1 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, id est ex hoc quod Deus permittit illam bestialem gentem ad tantam potestatem ascendere, data est <ei> (a) audacia superba ad magnanimiter loquendum grandia et blasphemias contra Christum et suos. 2 Et data est illi potestas facere malum menses quadraginta duos, id est per tot menses.
3 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius, dicendo scilicet Christum non fuisse Deum, [f. 146ra] nec Deum esse in personis trinum, et preferendo se summo Deo Christo; et tabernaculum eius, id est ecclesiam Christi, dicendo scilicet ipsam esse erroneam et perversam; et eos qui habitant in celo, id est sanctos celestis conversationis et etiam sanctos iam in celo beatos, dicendo ipos esse dampnatos vel non ut nos credimus beatificatos.
4 Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, id est corporaliter occidere eos. 5 Vel ideo, secundum Ioachim, dicitur vincere illos quia in astutia verborum et in multitudine falsorum signorum et prodigiorum confutabit et deridebit sanam et catholicam doctrinam sanctorum, ita quod totus orbis in eum credens protestabitur et clamabit falsam esse doctrinam sanctorum servorum Dei et Christi, et fidem et doctrinam Antichristi esse veram et catholicam [1].

 

(a) ei] enim P

1. 2. Ap 13, 5 (Vulg. om. malum)   3. Ap 13, 6   4. 5. Ap 13, 7

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 165vb.

470

<IV.4. Quarto narratur eius super totum orbem universalis dominatio eiusque a toto orbe adoratio, ibi: Et data est ei potestas in omnem tribum>

1 Ne autem credatur hec in solo uno terre angulo esse fienda, aut quod potestas Antichristi non sit super totum orbem, ideo subdit: Et data est ei (a) potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem, 2 et adoraverunt eum (b), scilicet se humiliando ei. 3 Vel eam, id est eius regem vel eius erroneam fidem vel sectam. 4 Adoraverunt, inquam, omnes qui habitant terram, quorum nomina non sunt scripta in libro vite Agni qui occisus est ab origine mundi, id est omnes reprobi a Christi gratia et gloria [f. 146rb] alieni.
5 Dicitur autem Christus occisus ab origine mundi, tum quia a lapsu primi hominis preordinatus est mori pro nobis redimendis, tum quia in figuris ab initio mundi precedentibus fuit prefiguratus occidi et in ipsis figuris quasi occisus, tum quia ab initio cepit in suis membris occidi, puta in Abel occiso a Caim. 6 Vel le ab origine mundi potest construi cum le non scripta, ut sit sensus quod reprobi non sunt ab initio mundi, et etiam ab eterno, scripti in libro vite.

 

(a) ei] omnis add. et del. P  omnis add. T   (b) eum] eam B

1. Ap 13, 7   2. 3. 4. 5. 6. Ap 13, 8 (Vulg. inhabitant)

471

<V – Quinto ad confortationem electorum in fide et patientia astruitur futurum exterminium bestie et capitis sui et omnium similium sibi, ibi: Si quis habet aurem>

1 Si quis habet aurem, id est sanam intelligentiam dictorum et dicendorum, audiat, id est attente et prudenter consideret id quod est premissum et etiam id quod mox subditur, quia hoc quod subditur multum ei conferet ad servandam fidem et patientiam in tanta tribulatione. 2 Subditur enim: Qui in captivitatem duxerit, scilicet sanctos vel quoscumque iniuste, in captivitatem, scilicet eternam, vadet, supple: nisi penituerit; qui in gladio occiderit, scilicet iniuste, oportet eum gladio, scilicet divine sententie, occidi, id est in mortem dampnationis eterne mitti. 3 Hic, id est in hoc loco seu in veritate huius verbi, est patientia et fides sanctorum, id est sancti sunt patientes et confidentes in Deo, quia indubitabiliter sciunt omnes suos persecutores nisi penituerint esse [f. 146va] dampnandos, specialiter quia sciunt Antichristum cito esse occidendum gladio Christi et in inferno eternaliter captivandum, et e contrario se, si patienter in fide et caritate perseveraverint, esse salvandos et in libro vite indelebiliter scriptos. 4 Le hic est adverbium loci, prout patet in greco, 5 sicut et in fine huius capituli, ubi dicitur: Hic sapientia est.

 

1. Ap 13, 9   2. 3. 4. Ap 13, 10   5. Ap 13, 18

472

<VI – Sexto subditur exaltatio bestialis caterve pseudoprophetarum de christianitate exeuntium, ibi: Et vidi aliam bestiam>

1 Et vidi aliam bestiam. 2 Quia tempore Antichristi cum predicta bestiali gente et rege eius concurret alia bestialis caterva pseudoprophetarum, <qui> (a) non de mari nationum infidelium sed de terra christianitatis consurgent et concordabunt cum bestia prima in unam erroneam sectam ex utrisque conflatam, ideo tractat hic de hac secunda bestia. 3 Ideo autem secundario tractat de ista, tum quia post exaltationem prime ista sequitur, tum quia hec non in propriis viribus sed in viribus prime consurget et prevalebit, tum quia in favorem prime ista operabitur signa falsa et reliqua mala sua [1].
4 Estimat autem Ioachim, et quidam alii doctores magni, quod caput huius secunde bestie erit pseudopapa [2] quem rex prime bestie et totius orbis monarcha, ab isto per falsa (b) miracula et per ypocritalia figmenta et per mundane philosophie falsa argumenta deceptus et dementatus, faciet a toto orbe adorari ut Deum, et etiam forte [f. 146vb] ob hoc quia rex primus erit ab hoc secundo et a diabolo per ipsum operante et docente adiutus in acquisitione imperii et monarchie, seu in pleniori et in firmiori corroboratione monarchie sue. 5 Nam hic secundus erit principi demonum familiarissimus et eius astutiis plenus, et in revelatione secretorum et in prestigiosis signis miraculorum diabolus assistet sibi ad votum, unde et infra vocatur pseudopropheta [3].
6 Quidam tamen putant quod sicut Iulianus apostata factus est imperator contrarius Christo [4], sic apostata Antichristus per suas fraudes obtineat monarchiam imperii super totum orbem, et quod tunc de falsis christianis surgant multi pseudoprophete illi adulantes et per falsa signa illum ab hominibus (c) fortius adorari facientes, et legem ab illo datam predicent et apparere faciant esse veram, et quod isti vocentur hic bestia secunda (d), Antichristus vero rex vocetur bestia prima, in cuius conspectu isti facient signa et quam facient ab hominibus (e) adorari.
7 Michi autem non est cure magne an ille, qui proprie erit Antichristus et qui adorabitur ut Deus et qui dicet se messiam Iudeorum, sit rex vel pseudopapa vel simul utrumque. 8 Sufficit enim michi scire quod erit fallax [f. 147ra] et Christo contrarius.

 

(a) qui] que P   (b) falsa] fallacia B   (c) (e) hominibus] omnibus B   (d) bestia secunda] bestiam antiquam T

1. Ap 13, 11

[1] Cfr. Olivi, Lectura super Lucam (Lc XXIII, 13-25; p. 634): « Allegorice, per concursum Pilati et Herodis contra Christum significatur concursus bestie ascendentis de abysso et bestie ascendentis de terra, de quo Apocalypsis decimo tertio habes. Nam potestas secularis designata in Pilato, et potestas regularis et ypocritalis designata in Herode, qui interpretatur glorians in pellibus et qui erat princeps Galilee, id est transmigrationis quam religio profitetur; uel in Pilato potestas imperialis, in Herode pontificalis; uel in Pilato gentilitas, in Herode uero proselito et circumciso christianitas iudayzans prefiguratur ».
[2] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 168ra: « Sed quare duos reges, cum draco ipse sit unus? nisi quia in typo unius Christi venientis ad redemptionem generis humani et venturi ad iudicium due persone ungi consueverunt in ecclesia Dei: una scilicet in regem, altera in pontificem. Nimirum quia pontifex ipse verius rex est quantum animarum, et uterque Christus dominus, quia Deus et homo est, dici potest? Sic verisimile videtur quod, sicut bestia illa que ascendit de mari habitura est quendam magnum regem de secta sua, qui sit similis Neronis, et quasi imperator totius orbis, ita bestia que ascendet de terra habitura sit quendam magnum prelatum, qui sit similis Symonis Magi, et quasi universalis pontifex in toto orbe terrarum, et ipse sit ille Antichristus de quo dicit Paulus quod “extollitur et adversatur supra omne quod dicitur Deus aut quod excolitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus” (2 Th 2, 4). Quo circa non immerito, ubi dictum est de eo in Daniele: “Surget rex impudens facie et intelliget propositiones, et roborabitur fortitudo eius (adiunctum est) sed non in viribus suis”, quia videlicet ut Symon Magus non in viribus suis persequutus est apostolos, sed in viribus Neronis, ita et iste in viribus illius regis undecimi supra quam credi possit universa devastet (cfr. Dn 8, 23-24) ».
[3] Cfr. Ap 16, 13.
[4] L’identificazione di Giuliano l’Apostata con l’Anticristo è in Anselmo di Havelberg, Liber de ordine canonicorum regularium, cap. VII (PL 188, col. 1096 C).

473

1 Quod autem quidam [1] opinati sunt et scripserunt, istum ab infantia et ab utero matris esse a diabolo educandum et edocendum (a) et quasi a diabolo esse ab initio replendum et habitandum (b), et quod Deus hoc permittet tamquam prescius sue future malitie, non videtur quibusdam esse verisimile.
2 Primo quidem quia hoc esset in magnam excusationem et alleviationem suorum peccatorum, quia secundum hoc non quasi ex se sed tamquam ab utero totus a diabolo actus faceret malum. 3 Ex hoc autem sequeretur quod ipse non esset unus de summe culpabilibus, cuius contrarium sancti tenent.
4 Secundo quia non decet Deum permittere quod sic ab utero matris totus quasi necessario seducatur et ad tanta mala perpetranda impellatur.
5 Tertio quia secundum hoc non esset eius culpa simillima culpe Luciferi, qui ab altissimo et rectissimo statu in quo conditus fuerat voluntarie apostatavit et apostatice corruit. 6 Et ideo non improbabiliter a doctoribus estimatur quod ipse erit apostata a statu christianitatis et altissime religionis, propter quod callidius sciet simulare multa ad religionem spectantia et subtilius excogitare fraudulentos errores sue astutissime et dolosissime doctrine et legis. 7 Huic autem opinioni [f. 147rb] consonat verbum Apostoli IIa ad Thessalonicenses II°. 8 Nam ubi nostra littera habet: nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati et cetera, secundum Ieronimum <ad> (c) Algasiam, questione XIa, habetur in greco: nisi venerit apostasia primum. 9 Et alia littera habet: nisi venerit refuga primum [2].

 

(a) edocendum] docendum B   T   (b) habitandum] inhabitandum B   T   (c) ad] et P

8. 9. 2 Th 2, 3

[1] Cfr. Adso Dervensis, De ortu et tempore Antichristi … edidit D. Verhelst, Turnholti 1976 (Corpus Christianorum. Continuatio Mediaevalis, XLV), p. 23, ll. 34-38; Hildegardis Scivias, pars III, visio XI, 25 (« De Antichristo et matre eius »), ed. A. Führkötter – A. Carlevaris, Turnholti 1978 (CCCM, XLIIIa), p. 590 (= PL 197, col. 717).
[2] Cfr. Ad Algasiam liber quaestionum undecim (Ep. CXXI), in Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (CSEL, LVI/1), 11, ll. 12-13, p. 53.

474

1 Nota autem quod sicut ponuntur hic due bestie, una de mari et alia de terra, sic Deus Iob, capitulo XL° loquens de diabolo et corpore reproborum et de Antichristo, proponit duas, unam scilicet de terra quam vocat Behemot, et aliam de mari quam vocat Leviatan [1]. 3 Sic etiam Daniel in sexta visione ponit bestias de mari, de quarum una (a) exit undecimum cornu; in septima vero ponit bestiam de terra, scilicet yrcum, de cuius uno cornu exit cornu <unum> (b), id est rex impudens et intelligens propositiones, qui contra principem principum consurget.

 

(a) una] quarta B   T   (b) unum] undecimum P

1. cfr. Jb 40, 10-19    2. cfr. Jb 40, 20 – 41, 25   3. Dn 7, 3.7.8   4. Dn 8, 8.9.23.25

[1] Cfr. Olivi, Postilla super Iob, cap. XL (Jb 40, 10), pp. 581-582: « Ecce Behemot. Hic ut plenius ostendat magnitudinem potestatis et malitie demonis et omnium reproborum coherentium sibi ac per consequens potestatem Dei diiudicantis et exterminantis eum, comparat ipsum animalibus magnis et terribilibus – animalibus quidem ut ostendat quod per uitia facti sunt similes bestiis, unde nec communiter permittuntur apparere nisi in uilibus formis; animalibus uero magnis et terribilibus ad monstrandum magnitudinem et terribilitatem potentie et malitie eorum. Comparat ipsum autem animali terrestri et marino iuxta illud Apocalypsis XIII°, ubi ponuntur due bestie, una ascendens de mari et alia ascendens de terra. Quod quidem fit primo ut ex diuersis similitudinibus idem plenius ostendatur, secundo ut ostendatur quod temptat manifeste, quasi in terra, et occulte, quasi in profundis aquarum, et quod temptat sub aperta specie mali et sub specie boni palliante malum, et quod temptat per fideles et infideles et per regulares et seculares et ad monstrandum quod tunc fortissime temptat, quando hec due bestie, id est duo genera predictarum temptationum, cooccurrunt ».

475

1 Dicit ergo: Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra. 2 Diximus supra, ubi agitur de prima et secunda tuba [1], per terram humane habitation<i> (a) aptam significari locum vel statum fidelium; per mare vero locum vel gentem infidelium. 3 Unde Ricardus dicit hic quod sicut per bestiam de mari reges gentium accipimus, sic per bestiam ascendentem de terra impios rectores falsorum christianorum intelligimus [2].
4 Et habebat duo cornua similia Agni, id est Christi.
5 Per hec cornua [f. 147va] intelliguntur hic primo apparens similitudo gemine perfectionis Christi, scilicet scientie et sanctitatis Christi et suorum electorum.
6 Secundo, apparens fulcimentum seu argumentum ex scientia et auctoritate duorum Testamentorum, que utique sunt Christi, id est de Christo et a Christo.
7 Tertio, apparens similitudo duplicis auctoritatis et potestatis Christi, scilicet spiritualis, que est quasi dextrum cornu, et temporalis seu super temporalia, que est quasi sinistrum cornu.
8 Quarto, per duo cornua intelliguntur duo ordines pseudoprophetarum seu falsorum religiosorum ypocritaliter similium duobus ordinibus Christi. 9 Et secundum Ioachim, forte per duo cornua intelliguntur duo pseudoprophete principes aliorum pseudodoctorum quasi assimilati Helie et Enoch, qui utique erunt duo testes et quasi duo cornua Christi [3].
10 Et loquebatur sicut draco, id est verba erronea vehementer plena diabolica fraude et astutia. 11 Et secundum Ioachim, eius pseudoprophete loquentur verba quasi mistica et spiritualia, que apud imperitos videantur veritatem habere ita ut etiam de eruditis ruant. 12 Sicut enim Moyses vertit virgam in drachonem, id est litteram in viventem spiritum, sic et isti tamquam incantatores Pharaonis quasi similia facient, sed sicut serpens Moysi [f. 147vb] devoravit serpentes eorum, sic vera sapientia Christi, quam loquentur electi, ostendet falsam esse sapientiam istorum [4].

 

(a) habitationi] habitationis P

1. 4. 8. 9. 10. Ap 13, 11   12. cfr. Ex 7, 8-12

[1] Cfr. cap. VIII, Ap 8, 7; 8, 8.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, v (PL 196, col. 806 D).
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 166vb.
[4] Ibid., f. 167ra-b.

476

<VII – Septimo subditur quomodo hec secunda bestia concordavit cum prima et quomodo ineffabiliter roboravit et auxit malitiam et persecutionem prime, ibi: Et potestatem prioris bestie>

1 Et potestatem prioris bestie omnem faciebat in conspectu eius, id est omnia signa miraculose potestatis facta a rege prioris bestie, vel a quibusdam pseudoprophetis eius, faciebat coram priori bestia et rege eius et ad ipsius gloriam et favorem.
2 Quia vero non solum potestativa signa prioris bestie faciet, sed etiam maiora et stupendiora, ideo subdit: et fecit terram et habitantes (a) in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis, id est faciet quod omnes terrena amantes adorent bestialem sectam et legem prioris bestie et quod se omnino subiciant regi eius.
3 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret descendere de celo in terram in conspectu hominum. 4 Istud de signo ignis descendentis de celo, id est de superiori regione aeris, specificatur duplici ex causa.
5 Primo scilicet ut innuat quod eorum signa erunt magne vanitatis, qualia expetunt vani et curiosi, iuxta quod quidam curiosi querebant a Christo signum de celo, prout dicitur Matthei XVI°.
6 Secundo ut innuat quod sicut ignis est res vivida et [f. 148ra] lucens, celum vero est spiritalis (b) locus Dei et sanctorum, sic illorum signa videbuntur hominibus vera et clara et celestia seu divina [1].
7 Unde subditur: Et seducet habitantes in terra propter signa, que sunt data, id est a Deo permissa vel a diabolo. 8 Data sunt illi facere in conspectu bestie, id est Antichristi vel regis predicti, dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestie, que habet plagam gladii, id est que secundum Ricardum simulavit se occis<am> (c), sicut fecit Simon magus, et vixit, scilicet simulando se a morte resurrexisse [2]. 9 Vel que, secundum veritatem, fuit primo per gladium corporalis prelii vel per spiritalem gladium verbi Dei plagata, et vixit, id est vires resumpsit.
10 Imago bestie sumitur hic vel pro illo Antichristo qui adorabitur quasi idolum, iuxta quod Zacharie XI° de ipso dicitur: Pastor, et idolum derelinquens gregem. 11 Vel, secundum Ricardum, erit forte aliqua materialis statua seu imago Antichristi, ut sicut nos adoramus corpoream imaginem Salvatoris seu potius Christum in ipsa representatum, sic illa imago Antichristi ab omnibus adoretur [3]. 12 Vel sumitur pro lege seu traditione Antichristi habente quandam imaginem et similitudinem veritatis, quam pseudoprophete precipient ab omnibus fieri, id est ut opere impleatur et observetur. 13 Vel, [f. 148rb] secundum Ricardum, sumitur pro conformi imitatione Antichristi [4], ut sit sensus quod pseudoprophete predicabunt quod omnes imitentur Antichristum sicut Deum suum et sicut sanctum sanctorum. 14 Vel forte docebunt quod sicut viri devoti habent apud se imaginem Christi, ut magis assidue ipsum recogitent et quasi videant, quod sic quilibet ex speciali reverentia et devotione habeat imaginem Antichristi.
15 Et datum est illi, scilicet secunde bestie, datum inquam a diabolo sibi cooperante et a Deo permittente, ut daret spiritum imagini bestie et ut loquatur imago bestie, id est, secundum Ioachim, lex ab Antichristo composita videbitur habere secum spiritum Dei propter signa et documenta pseudoprophetarum, et quasi videbitur loqui cum per eius fidem et virtutem videbuntur fieri signa magna [5].
16 Vel, secundum Ricardum, facient per incantationes quod materialis statua Antichristi loquatur per spiritum diabolicum in ea ad horum (d) incantationem (e) intrantem [6]. 17 Vel, secundum eundem, facient quod spiritus diabolicus, quasi spiritus Dei, familiariter assistat precipuis imitatoribus Antichristi seu ipsi perfecte imitationi eius, ita quod tales per vim maligni spiritus loquantur variis linguis, sicut per Spiritum Sanctum datum est hoc apostolis [7].
18 Et faciet, scilicet secunda bestia pseudoprophetarum, et (f) quicumque non adoraverit imaginem [f. 148va] bestie occidetur (g), quasi dicat: non solum signis et rationibus et promissionibus facient Antichristum et eius imaginem adorari, sed etiam terribilibus statutis et penis, et hinc est quod facient sanctos occidi.

 

(a) habitantes] inhabitantes B   (b) spiritalis] specialis (?) B   (c) occisam] occisum P   (d) horum] eorum B   (e) incantationem] incantationes B   (f) et] ut B   T   Vulg.   (g) occidetur] occidatur B   T   Vulg.

1. 2. Ap 13, 12   3. 4. Ap 13, 13 (Vulg. de celo descendere)   5. Mt 16, 1-4   7. 8. 9. Ap 13, 14   10. Zc 11, 17   15. 18. Ap 13, 15

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 168rb: « Quod autem dictum est de bestia ista, que habebat duo cornua similia agni: “fecit signa magna, ita ut ignem faceret de celo descendere in terram in conspectu hominum”, ita existimo dictum ut quia ignis res vivida est et lucens, et celum sanctorum vitam designat; sic esse putentur verisimilia, ut in errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi ».
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, v (PL 196, col. 808 A). L’accenno a Simon Mago non c’è in Riccardo.
[3] Ibid., col. 808 B. Il termine « statua » non è presente in Riccardo.
[4] Ibid., col. 808 A.
[5] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 168va: « Imago bestie spiritum accipiet cum eidem operationi dyabolice ad facienda per eam signa malignus spiritus presens erit. Loquetur autem cum signa ipsa fieri incipient et facta pervenient ad notitiam multorum ».
[6] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, v (PL 196, col. 808 B).
[7] Ibid., col. 808 A.

477

1 Ut autem omnes fortius cogantur Antichristum et eius sectam sequi, et ne aliquis possit inter gentes latere, idcirco subduntur alia duo que bestia pseudoprophetarum faciet.
2 Pro primo dicitur: Et faciet omnes, pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos, habere caracterem in dextera manu aut in frontibus suis.
Pro secundo  autem subditur: et ne quis possit emere aut vendere, nisi habeat caracterem aut nomen bestie aut numerum nominis eius. 4 Secundum Ioachim, caracter iste erit aliqua cedula habens in se scriptum aliquid de lege seu preceptis Antichristi, vel forte aliquam figuram statutam in signum professionis et sequele fidei eius, quam aliqui ad maiorem venerationem Antichristi circumponent frontibus suis, alii vero portabunt eam in manu quandocumque habebunt aliquid emere vel vendere. 5 Qui autem non habebit cedulam tali caractere figuratam oportet quod habeat (a) aliam in qua scriptum sit nomen Antichristi aut numerus nominis eius, id est littere numerales nominis eius, vel alie significantes eundem numerum [1].
6 Intelligitur etiam in predictis quod nullus poterit vendere, id est predicare [f. 148vb] vel docere, nec emere, id est audire vel addiscere, nec aliquod sollempne officium agere, nisi sit apertus sectator et discipulus Antichristi et quod hoc per signa certa pateat.

 

(a) habeat] habeant B   T

2. Ap 13, 16   3. 6. Ap 13, 17 (Vulg. nisi qui habet caracterem)

[1] Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, ff. 168va-b, 169rb.

478

1 Quia vero numerus nominis bestie seu Antichristi continet in se magnum misterium, in cuius intelligentia est magna sapientia sanctis tunc ad sciendum valde utilis, ideo subditur: Hic, id est in hoc loco seu numero (a), sapientia est, id est secretum magne sapientie; vel hic oportet haberi magnam sapientiam ad sciendum misterium predicti numeri.
2 Qui habet intellectum computet numerum bestie, id est diligenter a<d>vertat (b) proprietatem numeri et sue significationis.
3 Numerus enim hominis est, id est non est numerus Dei eterni aut viri spiritualis, sed potius hominis mortalis et carnalis. 4 Et hoc designat numerus nominis eius, quamvis ipse per illud nomen estimet et intendat contrarium significari. 5 Vel, secundum Ricardum, iste numerus est hominis, id est talis qui potest ab homine numerari; non autem est numerus Dei, cuius <sapientie> (c) non est <numerus> (d), quamvis Antichristus per hunc numerum velit se estimari Deum [1].

 

(a) numero] in hoc praem. B  hoc praem. T   (b) advertat] avertat P   T   (c) sapientie] con. ex B   T    (d) numerus] con. ex B   T

1. 2. 3. Ap 13, 18   4. Ap 13, 17   5. Ap 13, 18

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, v (PL 196, col. 808 D).

479

1 Ut autem cognitioni huius numeri nos faciat viciniores, ipsum nobis evidenter manifestat dicens: Et numerus eius est sescenti sexaginta sex.
Ricardus dicit quod sancti doctores dicunt quod cum liber iste grece sit editus, et numerus iste secundum Grecos querendus, apud quos omnes littere aliquem numerum significant [1]. [f. 149ra] 3 Scioli enim in greco dicunt quod Greci habent viginti quattuor litteras et ultra hoc tres figuras, et sic habent viginti septem figuras. 4 Quarum prime novem, secundum suum ordinem, representant digitum suum, id est prima unum, secunda duos et sic de aliis. 5 Alie vero novem representant articulum a decem et supra, secundum ordinem suum, id est prima istarum novem significat decem, et secunda viginti et tertia triginta et sic de aliis. 6 Ultime autem novem representant articulum a centum et supra, secundum ordinem suum, id est prima significat centum, secunda ducentos, tertia trecentos et sic de aliis. 7 Igitur nomen eius in greco <est> (a) Antemos, qui interpretatur contrarius. 8 In quo nomine a significat I, n L, t CCC, e V, m XL, o LXX, s CC, quorum omnium est summa DCLXVI.
9 Sunt etiam in greco alia duo nomina numeri huius, scilicet Arnoyme, et tertium est T<ei>tan (b) [2]. 10 In secundo enim a significat I, r C, n L, o LXX, y CCCC, m XL, e V. 11 In tertio autem significat t CCC, e V, <i> (c) X, t CCC, a I, n L. 12 In latino autem nomen huius numeri est ‘diclvx’. 13 Nam apud nos significat d quingentos, i unum, c centum, l quinquaginta, v quinque, x decem.
14 In quadam vero questione de paupertate evangelica posui duo nomina latina, scilicet ‘dicor lvx’ et ‘doli crvx’, in quibus ultra litteras numerales est una sillaba duarum [f. 149rb] litterarum, scilicet ‘or’: que quid significet ibidem exposui [3].
15 Secundum Ricardum, sex significat perfectionem inferiorem, sexagenarius vero mediocrem, sescenta vero maximam et consumatam. 16 Congrue igitur tali numero describitur, quia in omni malorum gradu erit perfecte malignus et omni gradui (d)  bonorum perfecte contrarius. 17 Sic enim providebit minora mala incipere et mediocria provehere ut maxima non desinat manu tenere, sicque nitetur incipientia bona arcere et crescentia impedire ut summa et perfecta non cesset interimere [4].
18 Ioachim autem dicit quod misticum significatum nominis eius non potest a nobis sciri vel exponi usquequo reveletur nomen ipsius. 19 Oportet enim primo sciri quomodo iste numerus secundum litteram congruat nomini eius, ne spiritalis intellectus, qui sequitur, sit quasi inanis. 20 Subdit tamen unum misterium huius numeri. 21 Senarius enim numerus apprehendit (e) temporalia, in sex diebus facta, que amant filii mundi huius. 22 Numerus vero iste significat universitatem temporum secularium ab Adam usque ad finem huius bestie. 23 Nam DC significant sex etates huius mundi, in quibus regnavit hec bestia in membris suis ab initio seculi. 24 LX vero significant sex tempora huius sexte etatis, in quibus hec bestia atrocius persecuta est Christi ecclesiam. 25 VI vero [f. 149va] significat sextum tempus huius sexte etatis, id est ipsius (f) regni Antichristi, scilicet sexies septem menses, id est menses quadraginta duos, in quo supra modum exardescet furor bestie huius. 26 Et subdit quod portare in fronte caracterem bestie vel nomen eius vel numerum nominis est potestatem eius manifeste confiteri et magnificare [5]. 27 Portare vero predicta in dextera est id quod mandabit et predicabit in opere manifeste servare.
28 Duo alia misteria huius numeri satis notabilia exposui in questione superius memorata [6].

 

(a) est] om. P   (b) teitan] taltan P  teltan B   T   (c) i] l P (corrisponde allo iota greco corsivo, in forma di l; di qui il fraintendimento in Teltan)   (d) omni gradui] in omni gradu B   T   (e) apprehendit] comprehendit B   (f) ipsius] tempus B   T

1. Ap 13, 18

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, v (PL 196, col. 808 D).
[2] Sul nome « Teitan », identificato con il Sole o con Febo, cfr. Beda, Expositio Apocalypseos, cap. XXII, 83-88 (ad Ap 13, 18), che riprende l’esegesi di Vittorino di Pettau: « Et numerus eius est sexcenti sexaginta sex. Hic numerus apud Grecos in nomine Titanis, is est gigantis, dicitur inueniri hoc modo: T CCC E V I X T CCC AI  NL , et hoc sibi nomen antichristus, quasi omnibus potentia antecellat, usurpatum ire putatur, ipsum se esse iactans de quo scriptum est: Exultauit ut gigans ad currendam uiam, a summo caelo egressio eius, et cetera (Ps 18, 6-7) ».
[3] Cfr. Olivi, Quaestio de possessionibus procuratoribus commissis pro fratrum necessitatibus (la sedicesima quaestio de perfectione evangelica), ed. D. Burr – D. Flood, Peter Olivi: On Poverty and Revenue, in “Franciscan Studies”, 40 (1980), pp. 18-58: 34, 37-38: « Quaeritur an professio paupertatis evangelicae et apostolicae possit licite ad talem modum vivendi reduci quod amodo sufficienter vivat de possessionibus et reditibus a papa vel mundanis principibus certis procuratoribus commissis qui vice et auctoritate papae vel principum eas teneant ita quod nec dominium nec ius utendi nec usus ipsarum possessionum ad professores evangelicos spectet nisi solum simplex usus eius quod inde de facto pro victu cotidiano recipiunt. […] Respondeo quod modus praefatus est omni dolo et fallacia plenus et nisi fallar ipse est ille de quo sanctus pater Franciscus suis sociis in revelatione prophetica est locutus. Et ad istum modum sub miranda astutia introducendum in orbem inimicus homo longo iam tempore semina zizaniorum bono semini superseminavit dormitantibus in idipsum servis evangelici status (Mt 13, 25). Iste enim modus sub miro dolo omnes radices et fructus evangelicae paupertatis enervat. Et in summa fallacia divitiis abutitur divitiarumque statum exaltat et Christi consilia ad interitum ducit. Et in mira fraude mutat tempora et leges evangelici status. Et est ut aestimo praecursor novissimi Antichristi existens et ipse mystice Antichristus. Propter quod numerus et nomen bestiae merito competit sibi (Ap 13, 18), ut scilicet vere nominetur DOLI CRUX, falso vero et hypocritaliter DICOR LUX. In utroque enim praedictorum nominum litterae numerales significant DCLXVI. Et ultra hoc in quolibet restat syllaba duarum litterarum scilicet OR, seu duae litterae scilicet O et R. Modus enim praefatus hypocritaliter fortasse dicetur OMNIUM RESURRECTIO sive OMNIUM REPARATIO. Veraciter tamen erit OMNIUM RUINA sive OMNIUM RETROGRADATIO sive OMNIUM RABIES. Quid enim aliud est iste modus nisi crux dolosa, et tamen arroganter dicet se lucem mundi. Ipsaque syllaba supra numerales litteras restans scilicet OR optime apud plures significat AURUM, quod se non habere fatetur Petrus ecclesiae fundamentum quando ait: Argentum et aurum non est mihi (Ac 3, 6). Ipsumque Christus singulariter inhibet quando ait : Nolite possidere aurum (Mt 10, 9) ».
[4] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, v (PL 196, col. 809 A-B).
[5] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 169ra-b.
[6] Cfr. Quaestio de possessionibus, pp. 47-48: « Ex praedictis autem potes perpendere quod hic modus et inventor ipsius est praecursor Antichristi et mysticus Antichristus. Sicut enim in prima quaestione de paupertate aliqualiter monstravi, nihil ita parat viam Antichristo novissimo sicut destructio altissime paupertatis (cfr. Quaestio de altissima paupertate, pp. 152-154: R. V, 4.2). Scienti autem temptationum ordinem prout in sanctuario Dei fiunt constat quod primo incipiunt sub dolo et sub specie boni et sub negotio perambulante in tenebris, et tunc suo tempore potest fieri apertus insultus et incursus a daemonio meridiano (Ps 90, 6). Et ideo dolosa destructio paupertatis facta sub specie pietatis et necessitatis est praevia eius destructioni apertae, et consimiliter error eius primae destructioni annexus est praevius errori eius secundae destructioni connexo. Et attende quam congrue numerus bestiae (Ap 13, 18) utrique temptationibus aptatur, sicut enim de ultima frater Bonaventura me audiente optime exposuit dicens quod ibi sunt tres numeri a senario qui est numerus circularis intitulati (cfr. Collationes de Septem Donis Spiritus Sancti, viii, Opera omnia, V, pp. 497-498: Olivi le ascoltò a Parigi nel 1268). Nam primus numerus est sexies centum, secundus sexies decem, tertius sexies unum. Dicitur autem sex numerus circularis quia si reflectendo dicas sexies sex, numerus inde consurgens finit in sex scilicet 36. Et si iterum dicas sexies 36, iterum numerus inde consurgens finit in sex et sic in infinitum. In praefato ergo numero sunt tres circuitus: primo scilicet centenarii per quem unum saeculum seu una generatio hominum designatur ut sic per hunc circuitum aeterna mundi recirculatio designetur; est etiam ibi circuitus decalogi circuitum morum fatalium designans; estque tertio ibi circuitus unitatis circuitum unius intellectus in omnes homines iuxta errorem Averrois praefigurans; ut sic statuatur mundi aeternitas ac fatalis necessitas et intellectus unitas seu alterius vitae respectu hominum nullitas. Sic etiam conformiter potest hic numerus primae temptationi congrue assignari. In hoc enim dogmate primo fit falsigraphicus circuitus aeternalium redituum. Secundo circuitus obedientialium morum sic necessitati humanae praesumptionis erraticarum stellarum subiectus ut fraudulenter dicat quod oportet plus obedire homini quam Deo et quod ab evangelii et evangelicae regulae puritate deviandum est propter praeceptum maioris et quod eius interpretationi dolosae est standum. Estque ibi tertio ciruitus unius carnalis intellectus non solum in regulam sed etiam in totam scripturam ut sic reprobetur illa spiritualis intelligentia quae per modos extaticos transit in futurum et sic non sinat formari varios spirituales sensus in mentibus singulorum ut iterum impleatur et illud: Vae vobis legisperitis qui tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis (Lc 11, 52) ».

480

1 Quidam vero ultra hoc opinative dicunt hic significari numerum annorum regni secte sarracenice. 2 Nam ab anno Domini DCXXXV°, in quo secundum cronicas Sarraceni vicerunt Persas et obtinuerunt regnum eorum, usque ad completos MCCC annos Domini, sunt DCLXVI; ab anno autem Domini DCLVIII°, in quo Sarraceni ceperunt Africam capta prius Damasco et Fenice et Egipto et Iherusalem [1], usque ad MCCXC annos a morte Christi, id est usque ad MCCCXXIIII a Christi nativitate, sunt DCLXVI anni.
3 Si ergo numerus Danielis XII° prefixus a tempore quo a Iudeis fuit ablatum iuge sacrificium currit usque ad Antichristum [2], tunc a tempore quo regnum Sarracenorum fuit sollempniter [f. 149vb] per Asiam et Africam dilatatum erunt DCLXVI anni usque ad Antichristum, de quo quidem numero restant adhuc XXIII (a) anni. 4 Et si triennium tribulationis Antichristi in numero prescripto includitur, tunc usque ad initium illius triennii restarent XX (b) anni. 5 Quid autem inde erit nescio, Deus scit.

 

(a) XXIII] XXIIII B   (b) XX] XXI B

3. Dn 12, 11 (Vulg. fuerit)

[1] Cfr. Prologus, Notabile XII, dove è proposta una cronologia parzialmente differente.
[2] Cfr. cap. XII, Ap 12, 6.

481

1 Attamen sciendum quod ubicumque in hoc libro agitur de Antichristo magno, implicatur ibi more prophetico tempus mistici Antichristi precurrentis illum magnum. 2 Et secundum hoc per bestiam ascendentem de mari significatur hic bestialis vita et plebs carnalium et secularium christianorum, que a fine quarti temporis et citra multa habuit capita carnalium principum et prelatorum quasi iam (a) per sescentos annos, et in hoc sexto centenario per evangelicum statum Francisci fuit unum caput eius quasi occisum. 3 Quanto enim altius et latius evangelica paupertas et perfectio imprimitur et magnificatur in ecclesia Christi, tanto fortius caput terrene cupiditatis et vilis carnalitatis in ipsa occiditur. 4 Sed iam hoc caput fere extinctum nimium reviviscit, ita ut omnes carnales christiani admir<e>ntur (b) et sequantur terrenam et carnalem gloriam eius.
5 Cum autem apostatrix bestia de terra religi-[f. 150ra]-osorum ascendet in altum cum duobus cornibus pseudoreligiosorum et pseudoprophetarum similibus falso veris cornibus Agni, tunc erit validissima temptatio mistici Antichristi. 6 Surgent enim tunc pseudochristi et pseudoprophete, qui facient ab omnibus adorari cupiditatem et carnalitatem seu terrenam gloriam bestie secularis, dabuntque ad hoc signa magna.
7 Primo scilicet sue ecclesiastice auctoritatis, cui contradicere videbitur inobedientia et contumacia et rebellio scismatica.
8 Secund<o> (c) universalis sententie omnium magistrorum et doctorum suorum, et etiam totius multitudinis, seu communis opinionis omnium, cui contradicere videbitur stultum et insanum et etiam hereticum.
9 Tertio dabunt signa rationum et scripturarum falso intortarum, et etiam signa alicuius superficialis ac vetuste et multiformis religionis per longam successionem ab antiquo firmate et sollempnizate, ita ut cum hiis signis ignem divine ire super contradictores videantur facere descendere, et e contra quasi ignem sancti et apostolici zeli videantur ipsi de celo in suos discipulos facere descendere. 10 Statuent etiam ut qui non obedierit (d) anathematizetur (e) et de sinagoga eiciatur (f) [f. 150rb] et, si oportuerit, brachio seculari bestie prioris tradatur (g). 11 Facient etiam quod imago bestie, id est pseudopapa a rege bestie sublimatus, adoretur, ita ut sibi plusquam Christo et eius evangelio credatur et ut adulatorie quasi Deus huius seculi honoretur.
12 Numerus autem nominis, id est famose secte et glorie eius, 13 erit sescenti sexaginta sex, tum quia tres status gloriabitur se perficere, scilicet laicorum, clericorum et religiosorum seu inferiorum ac mediorum et superiorum. 14 Et forte a tempore remissionis quarti status usque ad tempus istius erunt anni DCLXVI. 15 Nam quintus, a Pipino usque nunc, habet iam <DLX> (h) annos [1], et a vastatione anachoritarum et ceterorum fidelium commorantium in Perside et Siria et Egipto est numerus predictus cito complendus. 16 Nam, prout superius dixi, anno Domini DCXXXV° ceperunt Sarraceni regnum Persarum et post biennium capt<a> (i) Damasco ceperunt Fenicem et Egiptum et post aliud biennium ceperunt Iherusalem [2].

 

(a) iam] om. B   (b) admirentur] admirantur P   (c) secundo] secunda P   (d) obedierit] obedierint B   (e) anathematizetur] anatematizentur B   (f)  eiciatur] eiciantur B   (g) tradatur] tradantur B   (h) DLX] DCLX P   T   (i) capta] capto P

6. 9. Mt 24, 23-24   12. Ap 13, 17   13. Ap 13, 18

[1] Cfr. Prologus, Notabile XII.
[2] Cum autem apostatatrix bestia de terra religiosorum – et post biennium ceperunt Hierusalem] Baluzii-Mansi Miscellanea, 266 B-267 A, XLIV.

482

1 Quidam autem, ex pluribus que Ioachim de Frederico secundo et eius semine scripsit (a) [1], et ex quibusdam que beatus Franciscus secrete fratri Leoni et quibusdam aliis sociis suis revelasse fertur, opinantur quod Fredericus prefatus cum suo semine sit respectu huius temporis quasi caput occisum, [f. 150va] et quod tempore mistici Antichristi ita reviviscat in aliquo de semine eius ut non solum romanum imperium sed etiam, Francis ab ipso devictis, obtineat regnum Franchorum. 2 Quinque ceteris regibus christianorum sibi coherentibus, statuet in pseudopapam quendam falsum religiosum, qui contra regulam evangelicam excogitabit et faciet dispensationem dolosam promovens in episcopos professores regule prefate sibi consentientes, et inde (b) expellens clericos et priores episcopos qui semini Frederici et specialiter illi imperatori et sibi et suo statui fuerant adversati, ac per consequens (c) omnes qui regulam predictam ad purum et plene voluerint observare et defensare. 3 Prefatum autem cleri et regni Francie casum et aliquem alium illi annexum vel previum dicunt designari per terremotum in initio apertionis sexti sigilli tactum, quamvis etiam preter hoc designet spiritalem subversionem et excecationem fere totius ecclesie tunc fiendam. 4 Quid autem horum erit vel non erit, dispensationi (d) divine censeo relinquendum. 5 Addunt etiam predicti quod tunc in parte implebitur illud Apostoli <IIa> (e) ad Thessalonicenses II° , scilicet nisi venerit discessio primum [2]. 6 Dicunt enim quod tunc fere omnes discedent ab obedientia veri pape et sequentur [f. 150vb] illum pseudopapam, qui quidem erit pseudo quia heretico modo errabit contra veritatem evangelice paupertatis et perfectionis, et quia forte ultra hoc non erit canonice electus sed scismatice introductus [3].

 

(a) scripsit] scribit B   T   (b) inde] exinde B   T   (c) per consequens] persequens B   (d) dispensationi] dispositioni B   T   (e) IIa] om. P

5. 2 Th 2, 3

[1] Del « tyrannus Fredericus », e di un futuro re tedesco vincitore del regno di Francia e del papato, tratta in fine della sua Expositio Alessandro Minorita (pp. 507-509), appropriandogli sia l’immagine della bestia da Ap 20, 4 sia della bestia da Ap 13, 1-3: « Et vidi unum de capitibus eius occisum in mortem, id est sententiam datam, ut de imperio quasi mortuus cadat. Et plaga mortis eius curata est, quia postea iterum erexit caput contra Ecclesiam. […] Quaedam prophetia [il commento a Geremia dello Pseudo-Gioacchino da Fiore] dicit capi summum pontificem et superari Francum a supradicto rege Allemannorum, sed Ecclesia orat, ut quod denuntiatum est in ultionem, transeat in salutem ». Cfr. R. E. Lerner, Frederick II, Alive, Aloft and Allayed in Franciscan Joachite Eschatology, in The Use and Abuse of Eschatology in the Middle Ages, a cura di W. Verbeke, Leuven 1988, pp. 359-384, trad. it., Federico II mitizzato e ridimensionato post mortem nell’escatologia francescano-gioachimita, in Refrigerio dei santi. Gioacchino da Fiore e l’escatologia medievale, Roma 1995, pp. 147-167.
[2]
Cfr. Olivi Lecturae super Pauli Epistolas, prologus generalis, pp. 13-14: « In secunda uero epistola [ad Thessalonicenses] tractatur de fuga malorum consequentium destructionem perfecte unionis et operationis quam gratia facit. Unde ibi tractatur de discessione gentium ab unitate fidei tempore finali, circa scilicet tempora autem Antichristi hortando eos quomodo huiusmodi fugere debeant et uitare. Ibi etiam obsecrat eos ut orent ad Deum ne per homines inuidos et malitiosos impediatur cursus gratie et predicationis Christi; ibi etiam precipit eis ut subtrahant se ab omni fratre ambulante inquiete et inordinate, ab omni fratre otiose uiuente; inquietudo autem directe contrariatur unitati, otium uero utili operi. Et quoniam delectari in predicta unione et operatione et horrere earum diuisionem et destructionem sic sunt inseparabilia, nec unum sine altero potest esse et utrumque horum in finalibus temporibus habundabit –  nam et tunc erit summa unitas concordie in electis et summus contemptus uite et mortis et in reprobis tanta preibit malitia scissurarum et otiositatum ut merito tunc fuge sit insistendum -, ideo conuenienter iste due epistole illi ecclesie sunt misse et ultimo collocate ».
[3] Quidam ex pluribus quae Ioachim de Frederico secundo et ejus semine scribit – et quia forte ultra hoc non erit canonice electus, sed schismatice introductus] Baluzii-Mansi Miscellanea, 267 A-B, XLV.

QUARTUM DECIMUM CAPITULUM

 

483

<VIum prelium> 

<VIII – Octavo describitur virtus et gloria sanctorum illam persecutionem sustinentium et vincentium, aut illorum qui erunt post ipsam, capitulo XIIII°, ibi: Et vidi, et ecce Agnus>

1 Et vidi, et ecce Agnus. Hic describitur virtus et gloria sanctorum persecutionem Antichristi vincentium vel subsequentium.
Ioachim tamen dicit quod quia occasione bestie sarracenice quarto tempore consurgentis et contra quartum statum, scilicet anachoritarum et ceterorum fidelium illius temporis, primitus confligentis descenderat ad loquendum de malo quod hec bestia factura est tempore Antichristi, ac per consequens de malis per Antichristum et sub Antichristo fiendis, idcirco nunc redit ad monstrandum singularem virtutem et gratiam (a) sanctorum quarti status, id est virginum et contemplativorum [1].
3 Meo tamen iudicio sancti, de quibus hic agitur, sunt sancti sexti status et precipue XII tribuum Israel, qui supra in apertione sexti sigilli sub eodem numero sunt descripti sub quo et hic describuntur, 4 et sicut illic dicuntur esse de tribubus Israel, sic dicuntur hic stare cum Christo super terram Israel, id est (b) super montem Sion ubi fuit Iherusalem metropolis omnium tribuum Israel. 5 Non tamen per hoc negare [f. 151ra] intendo quin prerogativa istorum hic descripta competat sanctis precipuis quarti status, sicut et prerogativa martirum sexti status sive hic sive supra, in apertione sexti signaculi, tacta competit sanctis martiribus secundi status, immo concedo quod (c) numerus XXIV seniorum et suarum XXIV legionum fuit impletus sub quattuor apertionibus quattuor sigillorum, ita quod CXLIV milia martirum a Christo usque ad Constantinum sint mistice impleta et alia CXLIV milia castissimorum contemplativorum sint in tertio et in quarto statu consimiliter impleta, et idem dico de martiribus sexti status et de contemplativis sexti et septimi stat<us> (d) ipsos sequentibus.
6 Sicut autem in sexta apertione premittitur numerus et signatio XII tribuum Israel 7 et postmodum subditur conversio universi orbis, 8 sic in hoc capitulo videtur premitti consimilis numerus et consignatio eligendorum ex XII tribubus Israel et postmodum subditur trina (e) per tres <angelos> (f) predicatio totius orbis, ita tamen quod illic subticetur virtus et gloria electorum ex Israel preter consignationem ipsorum, multum vero extollitur virtus et gloria conversorum ex gentibus totius orbis; hic vero fit e contrario, multum enim extollitur virtus et gloria electorum de (g) Israel et subticetur virtus ceterorum.

 

(a) gratiam] gloriam B   T   (b) id est]  et B   T   (c) quod] sicut add. P   (d) status] statibus P   (e) trina] et add. B   T   (f) angelos] angulos P   (g) de] ex B   T

1. 4. 8. Ap 14, 1   3. 6. Ap 7, 4-8   7. Ap 7, 9

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 170ra-b.

484

<septem prerogative sanctorum>

1 In [f. 151rb] hac igitur parte commendatur prerogativa istorum ex septem.

<VIII.1> 2 Primum est eorum ad Christum conformis associatio, seu ipsorum cum Christo sublimis mansio. 3 Stabant enim cum Christo super montem Sion. 4 Per montem Sion, que Sion interpretatur specula, designatur alta et solida eminentia contemplativi status. 5 Christus ergo cum istis stat super montem quia, secundum Ricardum, transcendunt eminentiam ceterorum contemplativorum [1]. 6 Agnus vero designat innocentiam et mititatem et holocaustum Deo immolatum. 7 Subintelligitur autem ex modo loquendi quod hec milia, que erant cum Agno, erant milia agnorum. 8 Nam subscripta nomina, adiectiva et numeralia videntur trahere suum substantivum ab Agno premisso.

 

3. 4. Ap 14, 1

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, vi (PL 196, col. 809 D).

485

<VIII.2> 1 Secundum est certa et regularis commensuratio perfecti numeri, scilicet CXLIV milia. 2 Sicut enim supra, capitulo VII°, de CXLIV milia signatis dixi [1], non oportet intelligi quod sancti martires vel sancti contemplativi de Israel vel de gentibus vel de utrisque simul non sint plures nec pauciores, sed designatur per hoc sanctorum istorum apostolica et superhabundans perfectio et numeri plenitudo suis apostolicis capitibus decenter et perfecte proportionata, prout tactum est supra. 3 Sicut enim numerus MDC stadiorum sanguinis dampnatorum infra scriptus [2], aut numerus CXLIV cubitorum civitatis Dei infra XXI° capitulo scriptus [3], non sunt ad litteram [f. 151va] sed solum mistice intelligendi, sic nec numerus hic positus videtur esse litteralis sed misticus, preterquam in hoc quod vere et in genere designat multitudinem istorum sanctorum esse notabiliter magnam et numerosam.

 

1. Ap 14, 1

[1] Cfr. Ap 7, 4.
[2] Cfr. Ap 14, 20.
[3] Cfr. Ap 21, 17.

486

<VIII.3> 1 Tertium est fidei et amoris et contemplationis Dei Patris et Filii humanati in istorum corde et ore singularis et patens inscriptio et expressio, unde subditur: habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. 2 Per nomen famosa notitia designatur, que respectu Dei non reputatur nisi sit amativa. 3 ‘Frons’ vero est suprema pars faciei omnibus patula, et ideo quod est scriptum in fronte omnibus se prima facie offert, ita quod potest statim ab omnibus legi. 4 In fronte etiam signa audacie vel sui oppositi cognoscuntur. 5 Est ergo sensus quod maiestas Dei trini et Filii humanati sic erat in cordibus istorum impressa et sic per apertam et constantem confessionem oris et operis expressa, quod ab omnibus poterat statim legi et discerni quod ipsi erant de familia Agni et singulares socii eius.
6 Nomen autem Spiritus Sancti non dicitur hic scriptum, quia in ipsa inscriptione subintelligitur. 7 Nam inscriptio et infusio gratie sibi appropriatur, et dare Spiritum Sanctum nobis <est> (a) [f. 151vb] nobis inscribere nomen Christi et Patris eius et e contrario.

 

(a) est] et P   T

1. 2. Ap 14, 1

487

<septiformis precellentia cantici>

<VIII.4> 1 Quartum est excessiva precellentia iubilator<ii> (a) cantici istorum, quam quidem septiformiter magnificat.
<4.1> 2 Primo scilicet cum dicit: Et audivi vocem de celo, in quo innuit quod vox seu resonantia cantici eorum erat excessive sublimis et celestis.
<4.2> 3 Secundo quod erat irrig<u>a (b) et fecunda et ex magno et multo collegio sanctorum et plurium virtualium affectuum ipsorum procedens et concorditer unita, cum dicit: tamquam vocem aquarum multarum. 4 Vox enim magne et multe pluvie est ex multis et quasi innumerabilibus (c) guttis, proceditque quasi tamquam unus sonus et quasi ab uno sonante, et idem est de sono aquarum maris vel fluminis. 5 Sonat etiam quasi cum irriguo pinguium et lavantium et refrigerantium lacrimarum et rugientium suspiriorum.
<4.3> 6 Tertio quod erat altissima et acutissima et maxima et potentissima et omnia replens et concutiens, qualis scilicet est vox tonitrui magni, unde subdit: et tamquam vocem tonitrui magni.
<4.4> 7 Quarto erat suavissima et iocundissima et artificiose et proportionaliter modulata, unde subdit: et vocem, quam audivi, sicut citharedorum citharizantium cum (d) [f. 152ra] citharis suis. 8 Secundum Ioachim, vacuitas cithare significat voluntariam paupertatem. 9 Sicut enim vas musicum non bene resonat nisi sit concavum, sic nec laus bene coram Deo resonat nisi a mente humili et a terrenis evacuata procedat [1]. 10 Corde vero cithare sunt diverse virtutes, que non sonant nisi sint extense, nec concorditer nisi sint ad invicem proportionate et nisi sub consimili (e) proportione pulsentur. 11 Oportet enim affectus virtuales ad suos fines et ad sua obiecta fixe et attente protendi et sub debitis circumstantiis unam virtutem et eius actus aliis virtutibus et earum actibus proportionaliter concordare et concorditer coherere, ita quod rigor iustitie non excludat nec perturbet dulcorem misericordie nec e contrario, nec mititatis lenitas impediat debitum zelum sancte correctionis et ire nec e contrario, et sic de aliis. 12 Cithara etiam est ipse Deus, cuius quelibet perfectio, per affectuales considerationes contemplantis tacta et pulsata, reddit cum aliis resonantiam mire iocunditatis. 13 Cithara etiam est totum universum operum Dei, cuius quelibet pars sollempnis est cor-[f. 152rb]-da una a contemplatore et laudatore divinorum operum pulsata [2]. 14 Dicit autem sicut citharedorum, quia citharedus non dicitur nisi per artem et frequentem usum, sicut (f) magister artificiose citharizandi. 15 Reliqui enim discordanter et rusticaliter seu inartificialiter citharizant, et si aliquando pulsant (g) bene casualiter contingit, unde (h) ascribitur casui potius quam prudentie artis.
<4.5> 16 Quinto quia nichil vetustum aut inveteratum in se habebat, sed omnia nova et renovativa, unde subdit: Et cantabant quasi canticum novum. 17 Novum quidem, tam ex parte materie de qua cantabant quam ex parte cantantium et suarum cithararum et quam ex parte modi cantandi.
<4.6> 18 Sexto quia non cantabatur ad inanem gloriam mundi nec coram vanis regibus et gentibus, sed solum coram Deo et sanctis et ad gloriam Dei, unde subdit: ante sedem, scilicet Dei et Agni, et ante quattuor animalia et seniores. 19 Quid per hoc designetur satis ostensum est supra [3].
<4.7> 20 Septimo quia tante erat precellentie quod nullus alius poterat pertingere ad hunc canticum (i), unde subdit: Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia.
21 Sed contra hoc obicitur quod (j) omnes sancti gaudent de tota gloria Dei et omnium sanctorum, ergo omnes cantant de [f. 152va] omnibus de quibus alii cantant. 22 Dicendum quod hic non dicitur quod non (k) cantent de eisdem, sed quod non omnes cantant nec possunt cantare canticum superiorum, sicut nec possunt pertingere ad coequalem et uniformem gloriam ipsorum. 23 Iubilatorius autem actus glorie vel gratie sanctorum est idem quod canticum ipsorum, et etiam omnis sancta operatio ipsorum in quantum resonat Dei laudem est canticum ipsorum. 24 Inferiores ergo, qui non pertingunt ad perfectionem operationum sanctorum superiorum, patet quod eo ipso non pertingunt ad perfectum canticum ipsorum.

 

(a) iubilatorii] iubilatoris P   (b) irrigua] irriga P   (c) innumerabilibus] ex praem. B   (d) cum] in B   Vulg.   (e) consimili] simili B   (f) sicut] om. B  sit T   (g) pulsant] pulsent B   (h) unde] et add. B   T   (i) canticum] cantum B   T   (j) quod] quia B     (k) quod non] quin B   T 

2. 3. 6. 7. 14. Ap 14, 2 (Vulg. in citharis suis)   16. 18. 20. Ap 14, 3

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 172ra.
[2] L’immagine dell’universo come cetra è di Onorio di Autun (Liber XII quaestionum, cap. 2; PL 172, col. 1179: « Summus namque opifex universitatem quasi magnam citharam condidit, in qua veluti varias chordas ad multiplices sonos reddendos posuit, dum universum suum opus in duo, vel duo sibi contraria, distinxit. […] Reciprocum sonum reddunt spiritus et corpus, angelus et diabolus, coelum et infernus, ignis et aqua, aer et terra, dulce et amarum, molle et durum, et sic caetera in hunc mundum »), passo citato da M. -D. Chenu come esempio del significato cosmico della natura presente ai teologi del XII secolo (La Teologia nel dodicesimo secolo, a cura di P. Vian, Milano 1986 [Biblioteca di cultura medievale], p. 28).
[3] Cfr. capp. IVV.

488

<VIII.5> 1 Quintum autem de prerogativis istorum est ipsorum perfecta et immaculata puritas, unde subdit: qui empti sunt de terra, id est sanguine Christi redempti et ab omni terrestri vita et terrenorum amore abstracti et expurgati.
2 Hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, id est per nullam muliebrem seu carnalem corruptionem vel mollitiem. 3 Virgines enim sunt, scilicet tam mente quam carne. 4 Quamvis sub nomine virginum possint hic designari quicumque sancti post corruptionem (a) carnis castificatissimi, sicut utique Magdalena fuit et apostolus Petrus, qui uxorem et filiam habuit, proprie tamen et anthonomasice videtur hic loqui de sanctis virginibus mente et carne, et precipue de illis qui de tribubus Israel sunt in statu sexto et septimo ad perfectionem evangelicam singulariter eligendi. 5 Sicut enim Iohannes electus est virgo mundissimus et post omnes ultimo servatus (b), et sicut in fine nuptiarum eius datum et factum est a Christo optimum [f. 152vb] vinum [1], et sicut circa Christi finem et mortem pueri Hebreorum ipsum miraculose glorificaverunt [2], sic circa finem temporum immaculatissimi pueri et virgines creduntur de stirpe Israelis ad summam Christi imitationem et familiaritatem vocandi [3].

 

(a) corruptionem] corruptiones B   T   (b) servatus] reservatus B

1. Ap 14, 3   2. 3. Ap 14, 4

[1] Cfr. Jo 2, 1-11.
[2] Cfr. Mt 21, 15.
[3] Cfr. cap. XIX, Ap 19, 1.

489

<VIII.6> 1 Unde et sextum preconium prerogative ipsorum est indivisibilis et indistans ipsorum ad Christum familiaritas, propter quod subditur: Et sequuntur Agnum quocumque ierit. 2 Quantum unusquisque Deum imitatur et participat, in tantum sequitur eum. 3 Qui ergo pluribus et altioribus seu maioribus perfectionibus ipsum imitantur et possident altius et multo fortius (a) ipsum sequuntur. 4 Qui ergo secundum omnes sublimes et supererogativas perfectiones mandatorum et consiliorum Christi ipsum prout est hominibus huius vite possibile participant, hii sequuntur Agnum quocumque ierit, id est ad omnes actus perfectionum et meritorum ac premiorum eis correspondentium, ad quos Christus tamquam dux et exemplator itineris ipsos deducit.
5 Item sequuntur ipsum quocumque ierit, quia sic semper dirigunt et tenent suum aspectum in ipsum quod ipsum semper et ubique presentialiter vident vel speculantur quasi presentem.

 

(a) multo fortius] multiformius B   T

1. 3. 4. 5. Ap 14, 4

490

<VIII.7> 1 Septimum est universalis primatus sancte dedicationis eorum ad Dei cultum cum pleniori [f. 153ra] explicatione quinti, id est immaculate puritatis eorum. 2 Unde subdit: Hii empti sunt, id est per gratiam redemptionis Christi abstracti, ex omnibus, sive ex hominibus. 3 Verior littera dicitur esse ex hominibus. Ricardus tamen ponit disiunctive utramque, et est sensus quod a carnali vita hominum et a generali corruptione humani generis sunt per Christi gratiam redemptricem (a) singulariter segregati et ad Dei servitium empti, ut scilicet sint primitie Deo et Agno, id est non tempore sed virtutis dignitate primi ad Dei cultum et ad spiritalia holocausta ipsius [1].
5 Ne autem credas quod solum sint virgines seu puri a<b> (b) omni corruptione luxurie carnalis, ostendit quod immo et ab omni mendacio et ab omni macula notabilis peccati vel imperfectionis. 6 Vel, si pro statu eterne glorie dicitur, clarum est quod ibi nulla est penitus macula. 7 Unde subdit: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium, quasi dicat: corde et ore et opere veritatem fidei sunt semper integre et sincere confessi, et etiam in omni colloquio fuerunt veridici ac simplices et sinceri. 8 Quasi dicat: perfectionem evangelicam integre usque ad punctum minimum servaverunt.
9 Sine macula sunt ante tronum Dei. 10 Quidam dicunt quod le ante tronum Dei non est de textu, quamvis in ecclesia [f. 153rb] per modum epistule sic legatur. 11 Ricardus tamen (c) habet [2], et Glosa [3] exponit: ante tronum Dei, id est ante Deum iudicem.

 

(a)  redemptricem] et redemptionem B   T   (b) ab] a P   (c) tamen] hoc add. B   T

2. 3. 4. Ap 14, 4    7. 9. 10. 11. Ap 14, 5

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, vi (PL 196, col. 811 C): « Ex omnibus sive ex hominibus primitiae Deo et Agno sunt empti, quia sanguine Christi redempti, et merito excelsi apud Deum, et si non tempore, tamen dignitate sunt primi ».
[2] Ibid.
[3] Glossa interlinearis; cfr. Bibliorum Sacrorum cum glossa ordinaria … et Postilla Nicolai Lyrani …, VI (Lugduni 1590), 1609-1610.

491

1 Nota quod cum superius dixit istos cum Christo stare super montem Sion, forte ultra sensum ibi tactum voluit insinuare quod post mortem Antichristi, et forte etiam ante mortem, erit sublimissimus cultus Christi ad litteram in monte Sion. 2 Nec mirum si locus nostre redemptionis super omnia loca terre tunc temporis exaltetur, et maxime quia ad conversionem totius orbis et ad gubernationem totius iam conversi ille locus erit congruentior summis rectoribus orbis, tamquam centrale medium terre habitabilis.
3 Nota etiam quod predicta possunt istis aptari sive pro statu huius vite seu pro statu glorie, et tunc mons Sion sumitur pro celesti loco et statu glorie. 4 Et secundum hoc, si sumatur pro sanctis tempore Antichristi martirizandis (a), tunc subditur hoc immediate post persecutionem Antichristi ad consolandum nos, monstrando scilicet nobis quam gloriosum est pati pro Christo, quando post (b) tantam tribulationem sic repente ad tantam gloriam sunt perducti. 5 Videtur autem michi quod uterque sensus hic simul includitur.

 

(a) martirizandis] martirizatis B   T   (b) post] per add. in marg. P

1. Ap 14, 1

492

<IX – Nono subditur trina predicatio trium doctorum, tam ad convertendum mundum quam ad confirmandum et perficiendum conversos, ibi: Et vidi alterum angelum volantem>

1 Et vidi alterum angelum [1]. 2 Hic subditur trina predicatio [f. 153va] trini ordinis doctorum, per tres angelos designatorum non solum propter misterium Trinitatis sed etiam propter tria ad mundum convertendum vel plenius elevandum in Deum valde utilia.

<primus angelus>

3 Primus enim predicat tria que principaliter et necessario sunt agenda cum triplici ratione motiva. 4 Tres enim actus Deo debemus nostre saluti et perfectioni necessarios.
5 Primo scilicet eius potestativum dominium timorate revereri omnemque eius offensam formidare,  fugere (a) et vitare, et ideo dicit: Timete Deum. 6 In quo etiam (b) tangitur prima ratio motiva, scilicet Dei maiestativa et potestativa deitas omnium gubernativa et omnibus presidens.
7 Secundo in omnibus operationibus et intentionibus nostris eius honorem et gloriam prosequi et intendere, unde subdit: et date illi honorem. 8 Ubi et subditur secunda ratio motiva, scilicet imminens vicinitas et quasi presentialitas iudicii eius, qui in quantum malos dampnabit est super omnia metuendus, in quantum vero bonos remunerabit est super omnia diligendus et colendus. 9 Licet autem hoc iudicium sit semper timendum et predicandum, precipue tamen tunc per maiorem et evidentiorem propinquitatem ipsius.
10 Tertio debemus ei subiectissimam recognitionem nostre [f. 153vb] creationis et recreationis tamquam nostro et omnium creatori, unde subdit: et adorate eum qui fecit celum et terram, mare et omnia que in eis sunt, et fontes aquarum.
11 Per celum et terram intendit mundi extrema, et per mare media; vel per celum statum beatorum, per terram vero statum fidelium huius vite, per mare autem locum infidelium. 12 Addit autem, secundum Ricardum, et fontes aquarum ut monstret quod non solum maxima sed etiam minima creavit [2]. 13 Vel per mare intelligit aquas salsas seu grandes congregationes (c) aquarum, per fontes vero aquas dulces vel simplices et mistice sacros doctores.
14 Angelum autem hec predicantem eiusque predicationem magnificat quoad quattuor.
15 Primo scilicet quantum ad eminentiam seu volatum celestis conversationis et contemplationis, cum ait: volantem per medium celi.
16 Secundo quia eius doctrina non est terrena nec de temporalibus et caducis, sed potius eterna et de eternis, cum ait: habentem evangelium eternum. 17 Licet enim omnium sanctorum nove legis sit talis, istorum tamen erit magis anthonomasice talis, quia altius et ferventius predicabunt mundi contemptum et paupertatem altissimam [f. 154ra] et eternam vitam.
18 Tertio quia eius predicatio non est ad solam unam gentem sed ad omnem et in totum orbem, unde subdit: ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et (d) tribum et linguam et populum.
19 Quarto quia non predicabit tepide vel remisse aut inefficaciter, immo modis omnino contrariis et supremis, unde subdit: dicentem magna voce.
20 Hunc autem angelum dicit alterum, scilicet tam a malis angelis drachonis quam a sanctis angelis Michaelis in eius visionis principio premissis [3].

 

(a) fugere] et timorate praem. B   (b) etiam] et B   T   (c) congregationes] aggregationes ? B   (d) et] super add. in marg. P

1. 15. 16. 18. 20. Ap 14, 6   5. 7. 8. 10. 11. 12. 13. 19. Ap 14, 7 (Vulg. om. et omnia que in eis sunt)

[1] In P segue l’incipit di un nuovo capitolo (XV), il cui numero è eraso.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, vii (PL 196, col. 813 A).
[3] Cfr. Ap 12, 7. A differenza di quanto esposto circa l’aquila volante di Ap 8, 13 (terza visione: quarta tromba), Olivi non riporta l’opinione di Gioacchino da Fiore che anche questo primo angelo sia da identificare con Gregorio Magno: « Si ergo in quarto tempore consumata est legatio ista, ego hunc angelum volantem per medium celum, qui ita intonuit diem iudicii, sanctum papam Gregorium fore puto, cui nihil inter omnia que scribit adeo familiare fuisse constat quam timorem omnipotentis Dei et diem extremi iudicii hominibus suadere, maxime quia in diebus eius exordiri iam inceperat Mahomet telam suam per quam data est occasio ut bestia illa quarta (cuius superius fecimus mentionem) egrederetur de loco suo et faceret in multis locis iudicium quod per eam omnipotens Deus faciendum prescivit » (cfr. Expositio, pars IV, distinctio V, f. 173ra-b). Olivi ritiene, a differenza di Gioacchino, che il primo dei tre angeli, come tutta la materia del capitolo XIV, non sia da ricondurre principalmente al quarto stato, bensì al sesto, cioè al tempo dell’Anticristo o a quello seguente.

493

<secundus angelus>

1 Secundus autem angelus seu doctor predicat amotionem precipui impedimenti ad agendum predicta seu expeditionem intrinseci et domestici obstaculi. 2 Predicat enim casum Babilonis, id est ecclesie carnalis, dicens: Cecidit, cecidit Babilon illa magna.
3 Ecclesia carnalis ideo vocatur Babilon hic et infra XVII° et XVIII° [1], et tam ibi quam capitulo XIX° vocatur ‘meretrix magna’ [2], tum quia ordo virtutum est in ipsa per deordinationem vitiorum enormiter confusus (Babilon enim confusio interpretatur), tum quia in malo non solum intensive sed etiam extensive est [f. 154rb] magna, ita quod boni sic sunt in ea sicut pauca grana auri intra immensos acervos arene et sicut pauca grana tritici sub immenso cumulo palearum seu quisquiliarum vel scopiliarum; 4 tum quia sicut filii Israel fuerunt in Babilone captivati et vehementer oppressi, ita et ut David prophetice dicat: Super flumina Babilonis illic sedimus et flevimus, et in salicibus eius suspendimus organa nostra, dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?, sic spiritus iustorum huius temporis supra modum angustiatur et opprimitur a principatu et predominio et innumerabili multitudine ecclesie carnalis cui oportet eos velint nolint servire; tum quia publice et impudentissime adulteratur a suo sponso Christo, prout infra plenius tangetur [3].
5 Unde et hic subditur: que vino ire fornicationis sue potavit omnes gentes. 6 Sicut vinum carnaliter delectat et inebriat et suo fervore et ebrietate ad iram effrenatam et furibundam provocat, sic carnalis ecclesia se et omnes gentes sibi subiectas inebriavit et corrupit fedis carnalitatibus et symoniacis cupiditatibus et terrena gloria huius mundi, et dum erat in paganismo inebriavit omnes [f. 154va] idolatria sua, et tunc et nunc tamquam ebria exarsit in ira<m> (a) contra viros spiritales et contra vires et influxus Spiritus Sancti.
7 Dicit autem hic bis cecidit, tum ad maiorem expressionem sui casus, tum ad maiorem exag<ger>ationem (b) gravitatis seu magnitudinis sui casus, tum quia dupliciter cecidit, scilicet interius spiritaliter et exterius corporaliter, tum quia per temporale exterminium cecidit in mundo, deinde ad eternum supplicium cecidit in inferno.
8 Nota quod sicut eius ante casum malitia et potestas supra modum impedivit et angustiavit spiritum electorum et conversionem totius orbis, sic eius exterminium erit sanctis quasi exitus de carcere ad libertatis latitudinem et volatum et exitus de tenebrosissimo fumo fornacis ad lucem solarem et sicut exhoneratio a lapide molari seu a monte immenso [4].

 

(a) iram] ira P   (b) exaggerationem] exagregationem P   T

2. 3. 5. 7. Ap 14, 8   4. Ps 136, 1-2.4

[1] Cfr. Ap 17, 5; 18, 2. 10. 21.
[2] Cfr. Ap 17, 1; 19, 2.
[3] Cfr. cap. XVII.
[4] Secundus autem angelus seu doctor praedicat – seu a monte immenso] Baluzii-Mansi Miscellanea, 267 B-268 A, XLVI.

494

<tertius angelus>

1 Tertius autem angelus seu doctor comminatoria predicatione incitat ad nullatenus adherendum bestiali secte et vite Antichristi et suorum. 2 Per suos autem intellige (a) non solum reprobos sui temporis sed generaliter omnes, prout ipse dicitur esse caput omnium reproborum.
3 Dicit ergo voce magna, id est terribiliter et ardenter et audacter (b): Si quis adoraverit bestiam, id est Antichristum et eius bestialem sectam, et imaginem eius, scilicet in eius honorem [f. 154vb] factam. 4 Vel per bestiam intelligitur rex tunc monarcha et per imaginem pseudopapa quem ille faciet adorari ut Deum seu potius ut idolum.
5 Et acceperit caracterem, id est eius fidem seu imitationem aut signum potestativum (c) sue fidei, in fronte sua, id est in aperta confessione, aut in manu sua, id est in libero et precipuo opere suo.
6 Hic bibet de vino ire Dei, id est de horrendo et infernali supplicio a Dei ira propinato, quod mixtum, id est propinatum, est mero, id est purissimo supplicio nulla refrigerante misericordia ad<a>quato (d). 7 Mixtum, inquam, seu propinatum est in calice ipsius, id est in certa et iusta mensura iusti iudicii eius, quasi dicat: de infinito vino zelatricis et iracund<e> (e) iustitie Dei contra scelera reproborum miscuit (f) seu propinavit meram penam in calice, id est in mensura proportionata culpe illorum.
8 Miscere est equivocum ad propinare et ad diversa adinvicem coniungere et commiscere. 9 Primo modo sumitur Proverbiorum IX°, ubi dicitur quod sapientia fecit magnum convivium et miscuit vinum et posuit mensam mandans omnibus: venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis, 10 et sic videtur sumi hic et Psalmo [f. 155ra] LXXIIII°, ubi dicitur quod est calix in manu Domini vini meri, plenus mixto, id est mero ibi propinato.
11 Ricardus tamen sumit hoc secundo modo, dicens quod est mixtum propter diversum cruciatum diversorum in uno loco dampnationis punitorum [1], quasi dicat: licet sit merum absque (g) omni mixtura gaudii vel quietis, est tamen ex dissimilibus et inequalibus penis diversorum impiorum et in inferno commixtum seu aggregatum. 12 Primus tamen modus magis videtur esse de mente littere.
13 Glosa legit: quod mixtum est, scilicet mero et fece, et (h) vult ipsum esse turbidum in comparatione meri [2].
14 Deinde quasi exponens quod est hoc vinum seu merum, subdit: Et cruciabitur igne et sulphure, id est igne sulphureo fetido et turbido, et hoc non latenter seu inconfusibiliter, immo ad maiorem confusionem, in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni, id est in conspectu Christi et omnium sanctorum, quos contempserunt et offenderunt, cruciabuntur ut magis confundantur.
15 Deinde de eternitate et de irremissibilitate pene eorum subdit: Et fumus tormentorum eorum in secula seculorum ascendet, id est in sua quasi infinita altitudine stabunt semper eis tormenta, ac si semper ascenderet ignis [f. 155rb] eorum et fumus.
16 Ad litteram etiam innuit quod ignis infernalis, quo torquebuntur, erit fumosus et tenebrosus et semper in vivacissimo motu tamquam semper ardentissimus.
17 Per hunc fumum etiam, secundum Ioachim, designatur dampnatorum murmur et blasphemia contra Deum semper ascendens [3].
18 Nec habent requiem die ac nocte, id est numquam cessat nec remittitur pena ipsorum, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius. 19 Et si quis acceperit caracterem nominis (i), supple: non habebit requiem. 20 Supra XIII° [4] distinguitur acceptio caracteris ab acceptione nominis et ab acceptione numeri nominis. 21 Hic autem videtur caracter nominis sumi pro ipso nomine, id est pro figuris litterarum quibus scribitur nomen eius. 22 Et forte caracter, prout distinguitur a nomine seu a caractere nominis, est quasi sigillum vel nummus continens figuram regis. 23 Quodlibet autem horum mistice designat impressionem fidei (j) et reverentie et imitationem Antichristi et bestialis secte et gentis eius acceptam in corde et opere eius qui sequitur eum.
24 Deinde docet quod timorata recogitatio tante dampnationis reproborum, et specialiter eorum qui secuti sunt vel sequentur Antichristum, confert valde electis ad perseverandum in fide et observantia mandatorum Dei et ad patienter [f. 155va] usque ad mortem tolerandum omnes persecutiones Antichristi vel diaboli. 25 Unde subdit: Hic, id est in recogitatione prefate dampnationis et divine (k) comminationis, est patientia et fides sanctorum qui custodiunt mandata Dei. 26 Est enim le hic adverbium loci. Ricardus autem legit sic: hic, scilicet in non accipiendo caracterem bestie, est patientia sanctorum, quia propter hoc patientur et tandem pertingent ad gloriam [5].
27 Nota quod ex hoc quod iste tertius comminatorie revocat ne Antichristus seu bestia et eius imago adoretur nec (l) eius caracter accipiatur videtur quod tam ipse quam duo predicti predicent ista tempore Antichristi, quamvis possint referri ad tempora subsequentia Antichristum et ad tempus mistici Antichristi et ad quodcumque aliud tempus in quo bestialis vita et imitatio diaboli et ceterorum malorum est fugienda et eius fuga predicanda.

 

(a) intellige] intelligit B   (b) audacter] audenter B  aucdacter T   (c) potestativum] protestativum B   T   (d) adaquato] adequato corr. P  adaquato B  adequato T   (e) iracunde] iracundie P   (f) miscuit] proprie praem. B  proprie et praem. T   (g) absque] ab B   T   (h) et] quia B   (i) nominis] eius add. B  praem. T   (j) fidei] prave praem. B   T   (k) divine] om. B   T   (l) nec] neque B   T

1. 3. 4. 5. Ap 14, 9   6. 7. 11. 13. 14. Ap 14, 10 (Vulg. in calice ire ipsius)   9. Pro 9, 2-5   10. Ps 74, 9   15. 18. 19. Ap 14, 11 (Vulg. nominis eius)   25. 26. Ap 14, 12 (Vulg. hic patientia est sanctorum qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu)

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, vii (PL 196, col. 814 A).
[2] Cfr. Glossa ordinaria (Walafrid Strabo), PL 114, col. 735 D.
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio VI, f. 174va.
[4] Cfr. cap. XIII, Ap 13, 17.
[5] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, vii (PL 196, col. 814 C).

495

1 Nota etiam quod quamvis quilibet trium predictorum doctorum predicet tria predicta, nichilominus primum congrue attribuitur (a) primo et secundum secundo et tertium tertio, tum ad insinuandum distinctionem et ordinem huius trine predicationis (nam prima est principalior tamquam directe dirigens ad Deum et ad bonum, tertia enim est contra malum et hoc per conside-[f. 155vb]-rationem postreme pene reproborum, media vero est conferens ad utrumque et ideo habet se sicut medium ad duo extrema; prima enim impellit ad terminum ad quem, tertia vero revocat ab opposito termino), tum quia primus magis insistit ad primum et magis est idoneus et coaptatus ad id dulciter predicandum, tertius vero est aptior et magis insistit ad terribiliter comminandum penas eternas et ad <vitia> (b) acriter ferienda, iuxta quod Christus suaviter docuit, quasi cantans canticum dulce; Iohannes vero Baptista terribilius, quasi lamentans et comminans ve dampnationis eterne; medius vero est de numero medie se habentium ad hec duo.

 

(a) attribuitur] attribuit B   (b) vitia] iudicia P   T

496

<VIIum prelium>

1 Et audivi vocem. 2 Que sequuntur possunt referri ad beatam requiem eterne glorie vel illius spiritalis pacis quam post Antichristum sancti, huic mundo spiritaliter mortui, participabunt. 3 Et consimiliter subscripta messio et vindemiatio potest referri vel ad extremum iudicium in quo electi colligentur ut triticum in horreum Dei, reprobi vero velut uve calcabuntur in lacu inferni, vel potest referri ad collectionem electorum fiendam tempore Antichristi et post et ad dampnationem Antichristi [f. 156ra] et suorum.
4 Dicit ergo: Audivi vocem de celo, id est a Deo et angelis et a tota ecclesia sacre scripture, dicentem michi: Scribe, scilicet hoc quod subditur tamquam certum et autenticum et fidei ac spei et consolationi sanctorum necessarium.
5 Beati mortui qui in Domino, id est in fide et caritate Dei, moriuntur, quasi dicat: quamvis a suis occisoribus vel a mundanis reputentur miseri vel destructi (a), ipsi tamen sunt beati.
6 Amodo, id est ab hora mortis, iam dicit Spiritus, id est Deus trinitas vel Spiritus Sanctus, ut requiescant a laboribus suis, id est a tribulatione transacta. 7 Opera enim illorum, id est premia seu retributiones operum que in hac vita fecerunt, sequuntur illos, scilicet in eternitate glorie, quasi dicat: ideo ex nunc requiescent, quia Deus ex nunc remunerabit bona opera eorum.
8 Referendo vero hoc ad pacem status septimi in hac vita, est sensus quod pro labor<i>osis operibus precedentis active eorum (b) succedet eis pax et requies vite contemplative.

 

(a) destructi] devicti B   (b) active eorum] vite eorum active T

1. 4. 5. 6. 7. Ap 14, 13

497

1 Et vidi et ecce nubem candidam et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam. [f. 156rb]
Ioachim dicit: « Arbitramur in isto signari quendam ordinem iustorum, cui datum est perfecte imitari vitam Filii hominis et habere eruditam linguam ad evangelizandum evangelium regni et colligendam in aream Domini ultimam messionem, qui stat super nubem candidam quia conversatio eius non est ponderosa et obscura sed lucida et spiritalis » [1].
3 Item post dicit quod in duobus angelis habentibus falces designantur aliqui ordines, quorum primus [2] erit mitior et suavior ad colligendas segetes electorum quasi in spiritu Moysi, secundus [3] vero erit ardentior et ferocior (a) ad secandam vindemiam reproborum ac si in spiritu Helie [4], dicitque quod in pri<m>o (b) intelligendus est aliquis ordo futurus perfectorum virorum servantium vitam Christi et apostolorum, in secundo vero aliquis ordo heremitarum emulantium vitam angelorum, unde et dicitur egressus esse de templo quod est in celo [5].
4 Primus enim manifestus apparet, quia illi qui militant Deo ad utilitatem et eruditionem plebium sunt in conspectu ips<arum> (c) dati, ut accipiant ab illis salutis monita et pie (d) conversationis exempla.
5 Alius vero de celo, ubi manebat occultus, est [f. 156va] repente egressus, quia qui solitudinis remotiora et secretiora petunt, si quando egrediuntur ad homines, veluti de archanis celorum advenisse putantur, adeo ut multorum corda timore concutiantur admirantium tam perfectionem vite quam novitatem presentie [6].
6 Et subdit: « Puto quod in tempore illo vita priorum erit quasi imber ad irrigandum superficiem terre in omni perfectione caritatis fraterne; vita autem anachoritarum seu secundorum erit quasi ignis ardens in amore et zelo Dei ad comburendum tribulos et spinas, ne mali abutantur amplius patientia Dei. 7 Et fortassis isti duo erunt illi qui occidentur a bestia [7] » [8].
8 Attamen sciendum quod, prout superius dixi [9], non est necesse istos esse diverse professionis, sicut nec Petrus nec (e) Iohannes fuerunt aut Helias et Heliseus, quamvis Helias plus vacaverit vite heremitice et severe, Heliseus vero plus vite <et> (f) congregationi communi et zelo mitiori. 9 Primus etiam horum videtur esse idem cum primo trium paulo ante premissorum [10], secundus vero idem quod tertius illi<c> (g) subiunctus [11].

 

(a) ferocior] fortior B   T   (b) primo] principio P   (c) ipsarum] ipsorum P   (d) pie] pia B   (e) nec] et B   T   (f) et] om. P   (g) illic] illi P  illic B  illis T

1. Ap 14, 14   3. Ap 14, 17

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio VII, f. 175va.
[2] Cfr. Ap 14, 14.
[3] Cfr. Ap 14, 17.
[4] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio VII, f. 176rb.
[5] Ibid., f. 175vb.
[6] Ibid., f. 176ra.
[7] Cfr. Ap 11, 7.
[8] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio VII, f. 176rb.
[9] Cfr. Ap 11, 3.
[10] Cfr. Ap 14, 6-7.
[11] Cfr. Ap 14, 9-11.

498

1 Item Ioachim dicit quod alii duo angeli qui clamant et imperant istis duobus, unus scilicet primo ut metat [1] et alius secundo ut vindemiet [2], designant Filium et Spiritum [f. 156vb] Sanctum, quorum clamor est inspiratio manifesta quam (a) inspirant ordinibus illis ut <ex>sequantur (b) officia sua. 2 Designant etiam aliquos viros spiritales ad quos specialius loquentur Filius et Spiritus Sanctus. 3 Spiritus enim Sanctus erit in secundo quasi ignis et zelus igneus ad comburendum spinas reproborum seu vitiorum, Filius vero erit in primo quasi mitis redemptor et salvator electorum tunc metendorum [3].
4 Attamen prout hec referuntur ad extremum iudicium, intelliguntur per ho<s> (c) ad litteram angeli. 5 Nam tunc Christus mittet angelos suos et congregabunt electos a summis celorum usque ad terminos eorum, prout dicitur Matthei XXIV°.
Matthei autem XIII° dicitur quod messis est consumatio seculi, messores autem sunt angeli. 7 Sicut ergo colliguntur zizanie et igni comburuntur, sic 8 mittet tunc Filius hominis angelos suos, et colligent iniquos 9 et mittent in caminum ignis. 10 Et secundum hoc, per angelos qui clamant (d) ad istos designantur angeli superiorum ordinum qui imperant istis tamquam suis inferioribus, isti vero exequuntur iussa suorum superiorum.

 

(a) quam] qua B   (b) exequantur] sequantur P  exequantur B   T   (c) hos] hoc corr. P   (d) clamant] clamabant T

5. Mt 24, 31   6. Mt 13, 39   7. Mt 13, 40 (Vulg. zizania)   8. Mt 13, 41   9. Mt 13, 42

[1] Cfr. Ap 14, 15.
[2] Cfr. Ap 14, 18.
[3] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio VII, ff. 175vb, 176rb.

499

Ricardus tamen, hunc sensum prosequens, dicit quod angelus similis Filio hominis est ipse Christus, qui pro tanto dicitur non iam ‘Filius hominis’ sed similis Filio hominis quia factus impassibilis [f. 157ra] et immortalis transcendit metas humane fragilitatis, qui et habet coronam ad coronandum iustos et falcem acutam, id est iudiciariam sententiam, ut condempnet iniustos [1].
2 Alium vero angelum vindemiantem dicit esse chorum apostolorum, qui Christo quasi assessores  assistent ad iudicandum reprobos et cum Christo exercebunt iudiciariam potestatem [2]. 3 Ipse enim sumit hic pro reprobis tam messem quam vindemiam, quam in hoc dicit differre a messe quia designat illos malos qui ad modum vinee maiori studio excoluntur a diabolo ad fructificationem mali [3].
4 Dicit etiam quod bene dicitur: venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terre, quia completo numero electorum non habet ultra locum nequitia malorum. 5 Quamdiu enim per illationem adversitatis est utilis bonis ad exercitium et ad augmentum virtutum, tamdiu habet locum et quasi virescit, tunc autem penitus exarescit quando eterne saluti electorum de cetero non conferet (a) [4].
6 Per angelum vero clamantem priori ut metat, dicit significari sanctos, qui non iubendo sed orando clamant ad Christum ut suo tempore tollat de terra impios [5].
7 Per illum vero angelum qui clamat ad alterum ut [f. 157rb] vindemiet dicit designari angelos bonos, qui non solum de templo sed etiam de altari exeunt quia non tantum ecclesiam electorum sed etiam Christum, qui est nostrum altare, respectu sue carnis transcendunt, 8 secundum illud Psalmi: Minuisti eum paulo minus ab angelis. 9 Clamant autem quia ex desiderio hominum glorificandorum exorabunt iudicem ut exerceat iudicium [6].

 

(a) conferet] conferret B   T

1. Ap 14, 14   2. Ap 14, 17-19   4. 6. Ap 14, 15   7. Ap 14, 18   8. Ps 8, 6

[1] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, viii (PL 196, col. 815 C-D).
[2] Ibid. , col. 816 C: in Riccardo non c’è il termine « assessores » (cfr. cap. IV, Ap 4, 4).
[3] Ibid. , col. 817 A.
[4] Ibid. , col. 816 A-B.
[5] Ibid. , col. 816 A.
[6] Ibid., coll. 816 D – 817 A.

500

1 Sed contra Ricardum arguitur quia in scripturis sacris communiter dicitur angelus ad angelum clamare tamquam superior ad inferiorem et sicut iussor potius quam ut deprecator, unde beatus Dionysius, in libro De angelica hierarchia, probat (a) per huiusmodi clamantes esse in angelis quosdam superiores, qui aliis imperant tamquam inferioribus suis [1].
2 Preterea angelus vel sanctus qui clama<re>t (b) ad Christum ut meteret non sic precise et truncate diceret: mete, sed potius cum modo reverenti diceret: ‘Domine Deus’, vel ‘Domine Ihesu, mete’, vel ‘obsecro ut metas’.

 

(a) probat] quod add. et del. ? P   (b) clamaret] clamat P  clamaret B   T

2. Ap 14, 15

[1] Cfr. Pseudo Dionigi Areopagita, De coelesti hierarchia, cap. VIII, § 2 (PG 3, 240 C-241 C; Roques-Heil-de Gandillac, pp. 122-128; Scazzoso-Bellini, pp. 107-109). Cfr. Olivi, Quaestio de angelicis influentiis, ed. Delorme, p. 374: « Sed si superiores angeli non possunt cooperari ad hoc ut inferiores reducant et sursum agant in Deum, tunc nulla est ibi cohortatio et coexcitatio ad Deum amandum et collaudandum: cuius inconvenientia satis de se patere videntur. Et nihilominus huius contrarium docet Dionysius, 7 cap. Angelicae hierarchiae (§ 3, PL 122, 1053), ostendens quomodo Seraphim singulariter clamant illam Dei laudem piissimam, scilicet Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth etc. Ibi enim ostendit quod idcirco singulariter ipsi hanc laudem clamare dicuntur, ut per hoc ostendatur quod ipsi prae omnibus sunt primi in notitia et resonantia divinae laudis et quod per eos sequentibus ordinibus traditur. 10 etiam cap. ostendit omnem hierarchiam esse divisam in primas, medias et ultimas per hoc quod alter dicitur clamare ad alterum; unde concludendo subinfert: “Propter quod et ipsos divinissimos Seraphim ipsi theologi aiunt alterum ad alterum clamare, aperte in hoc ut aestimo declarantes quoniam theologicas scientias ipsi primi secundis tradunt” (ibid., 1059). Et 4 cap. Ecclesiasticae hierarchiae dicit (§ 9, ibid., 1093) quod  “per hoc quod clamabant alter ad alterum existimo ostendi quod intelligentias ipsorum deivisas seu deivisivas ad invicem sibi tradunt”. Ecce quod vult scientiam huius divinae laudis tradi secundis, id est inferioribus angelis, per primos, id est per superiores angelos ».

501

1 Si autem e contra obicias quod angelus in extremo iudicio metens malos et bonos incongrue diceretur similis Filio hominis et habens coronam auream, quasi rex omnium, ex quo magis videtur quod designet ibi Christum, qui in nube seu nubibus (a) venturus est ad iudicium, prout dicitur supra capitulo I° [1], potest dici quod principaliter designat hic evangelicum [f. 157va] ordinem sanctorum Christo et eius vite similium et regiam seu pontificalem coronam seu auctoritatem circa finem seculi habiturorum cum potestate et officio colligendi finalem messem electorum. 2 Unde et eorum ordo designatus est supra, capitulo X°, per angelum amictum nube in cuius capite erat iris quasi corona.
3 Secundario vero designat ordinem angelicum exsequentem iudiciarium officium Christi in congregand<o> (b) electos et pulveres corporum ipsorum, et ideo dicitur similis Filio hominis quia geret in hoc vicem Christi.
4 Vel ultra hoc potest dici quod per istum designatur Christus in quantum homo; per angelum vero qui ad eum clamat ut metat designatur Spiritus Sanctus, vel ipse idem in quantum Deus Dei filius.

 

(a) nubibus] in praem. B   (b) congregando] congregandos P   T

1. 3. Ap 14, 14   2. Ap 10, 1

[1] Cfr. cap. I, Ap 1, 7.

502

1 Quod etiam messis non pro palea vel pro zizaniis, sed pro grano tritici sumatur hic in bono, 2 satis probatur ex hoc quod Christus Matthei XIII° dicit, quod messores, collectis zizaniis ad comburendum, congregabunt triticum in horreum Domini.
3 Item Iohannis IIII° dicit: Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Videte regiones, quia albe sunt iam ad messem. 4 Sicut enim completis quattuor decadibus generationum, id est quadraginta generationibus ab [f. 157vb] Abraam, supervenit messio per apostolos facta, sic nunc post quadraginta generationes ab illa messione que et fuit seminatio ecclesie, sequetur messio populi iudaici et totius orbis per ordinem evangelicum fienda [1].
5 Preterea Ioelis III°, ubi agitur de extremo iudicio in valle Iosaphat fiendo, ponitur vindemie calcatio pro pena reproborum; pro electis vero messio maturata [2]. 6 Que hic dicitur aruisse tum propter paleam, que cum est plene arefacta est a grano faciliter segregabilis et segreganda; tum quia sicut granum eius non est perfecte solidatum et maturatum usquequo ab humore lacteo et fluido est temperate et consolidative (a) ex<s>ic<c>atum (b), sic nec electi sunt perfecte maturati seu in virtute consumati usquequo a lacte novicio et ab omni fluxu carnalium sunt plenarie et perfectissime (c) arefacti.
7 Secundum hoc autem, per falcem messoris intelligitur potestas et doctrina segregativa electorum a terreno auro seu statu in quo prius erant cum stipula radicati.

 

(a) consolidative] solidative B   T   (b) exsiccatum] exicatum P   (c) perfectissime] perfective B

1. Ap 14, 15   2. Mt 13, 30   3. Jo 4, 35   5. Jl 3, 12-13

[1] [f. 157rb] Potest dici quod principaliter designat hic evangelicum ordinem sanctorum Christo et ejus vite similium … Unde et eorum ordo designatus est supra capitulo X° per angelum amictum nube in cujus capite erat iris quasi corona. Item paulo post dicit [f. 157va]. Sicut enim completis quatuor decadibus generationum – sequitur messio populi Iudaici et totius orbis per ordinem evangelicum fienda] Baluzii-Mansi Miscellanea, 268 A, XLVII.
[2] La distinzione tra messe (la parte buona) e vendemmia (la parte malvagia) è in Gioacchino, su questo punto non esplicitamente citato, ma dove sono anche proposte le due citazioni da Giovanni 4, 35 e Gioele 3, 12-13. Cfr. Expositio, pars IV, distinctio VII, f. 176va. In più, in Olivi, è specificato che la messe riguarderà la conversione del popolo di Israele per opera dell’« ordo evangelicus  ».

503

1 Nota etiam quod ille qui vindemiat reprobos dicitur exivisse de templo quod est in celo, id est de contemplatione seu oratione sanctissima et cel-[f. 158ra]-esti, ne eius severitas possit male et iniuste ire ascribi et non potius sanctissimo et altissimo zelo glorie et iustitie Dei.
2 Item angelus qui huic clamat seu imperat dicitur exisse de altari et habere potestatem super ignem, supple super ignem altaris, ad consimiliter insinuandum summam sanctitatem ardentissimi zeli superiorum angelorum vel sanctorum iubentium malos vel eorum mala succidi (a) et dignis penis calcari. 3 Nam in altari incensi vel holocaustorum Dei erat ignis a Deo celitus missus a principio et soli Dei cultui consecratus et divina incensa vel holocausta concremans et offerens Deo. 4 Sicut ergo solus Dei sacerdos habebat in templo potestatem super istum ignem et super oblata per ipsum, eratque assidue et immediate circa Dei altare assistens, sic supremi angeli aut sancti apostoli vel pontifices sunt immediatius (b) circa Christum et habentes potestatem super ignem, id est ad inflammandum divino igne se et alios et ad puniendum et increpatorie comburendum vitia per zelum igneum caritatis.
5 Quidam libri habent super ignem et aquam, sed falso additur ibi et aquam: nam non est de textu nec (c) Ricardus habet [1], nec officium huius angeli ponitur [f. 158rb] hic esse ad refrigerandum reprobos, sed potius ad iracund<e> (d) mandandum eos succidi (e) et in lacu inferni cruciari.

 

(a) (e) succidi] succindi P   B(a)  T   (b) immediatius] immediate B   T    (c) nec] neque B   T   (d) iracunde] iracundie P

1. Ap 14, 17   2. 4. 5. Ap 14, 18

[1] Cfr. Riccardo di San Vittore, In Ap IV, viii (PL 196, col. 816 C-D).

504

1 De quo lacu subditur: Et misit in lacum ire Dei magnum. 2 Lacus inferni dicitur lacus ire Dei, quia ibi in penis impletur effectus ire et vindicte Dei. 3 ‘Magnus’ vero dicitur, quia omnes dampnatos, qui erunt quasi innumerabiles, intra se capiet.
4 Et calcatus est lacus extra civitatem, id est extra locum et collegium beatorum, 5 propter quod et a Christo Matthei VIII° et XXII° tenebre huius laci vocantur tenebre exteriores. 6 Et Matthei XIII° dicitur: Exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. 7 Sequitur autem tropum civitatis Iherusalem quia extra ipsam est vallis Iosaphat, que secundum Ieronimum est inter montem Sion et montem Oliveti, in qua stabunt impii in die iudicii [1]. Et etiam Isaie XXX° dicitur quod vallis Tophet, que est extra Iherusalem, est preparata, profunda et dilatata, in qua est ignis et ligna multa et flatus Domini sicut torrens sulphuris, in qua incendi debebat rex Assiriorum cum exercitu suo.

 

1. 2. Ap 14, 19   4. Ap 14, 20   5. Mt 8, 12; 22, 13   6. Mt 13, 49-50   8. Is 30, 33

[1] Cfr. Commentariorum in Joelem prophetam (Jl 3, 1-3), in S. Hieronymi Presbyteri Opera. Pars I. Opera exegetica, 6, Commentarii in prophetas minores, cur. M. Adriaen, Turnholti 1969 (Corpus Christianorum. Series Latina, LXXVI), pp. 198-199 (= PL 25, coll. 979 D-980 A).

505

1 Sequitur: Et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta. 2 Secundum Ioachim, per hoc quod dicit sanguinem ascendere usque ad frenos equorum designat, per proportionem [f. 158va] pene istorum dampnatorum ad culpas eorum, declarari quod malitia culpe eorum fuit intolerabilis et non amplius differenda puniri. 3 In parvo enim flumine etiam parvus asinus transit; ex quo vero tangit frenos equorum, est discrimen non modicum transeunti. 4 Quia  vero duo sunt que excedunt modum ut non debeant tolerari, scilicet immensitas culpe et eius diuturnitas, ideo primum designatur in altitudine sanguinis usque ad frenos equorum, secundum vero in longitudine sui torrentis procedentis usque ad stadia mille sescenta. 5 Sustinet enim Deus hunc torrentem malitie quamdiu equi ipsius ferre poterunt; quando autem non solum aselli sed etiam equi videntur periclitari, ita ut regnante Antichristo in errorem ducantur (a), si fieri potest, etiam electi, 6 non debet iudicium impiorum ulterius differri sed potius ad Deum clamari: Exurge, Domine, non confortetur homo.
7 Quia vero hoc erit in fine sexte etatis per sescenta stadia designate et post priores quinque etates, que in mille stadiis designantur propter plenitudinem temporis in quo Christus venit in mundum, ideo longitudo seu diuturnitas malitie reproborum ab initio seculi usque ad Antichristum designatur per stadia mille sescenta [1].
8 Secundum vero Ricardum, per exitum sanguinis usque ad frenos equorum desi-[f. 158vb]-gnatur quod crudelitas eterne dampnationis non tantum cruciabit pravos homines, qui sunt equi demonum, sed etiam ipsos demones, qui sunt rectores eorum [2].
9 Per stadia vero mille sescenta, id est quater quadringenta, designatur quod eorum culpa est diffusa per quattuor partes mundi et per quattuor tempora anni et contra precepta quadriformis evangelii. 10 Et etiam in senario et centenario et millenario stadiorum sanguinis designatur minor et mediocris et perfectissima perfectio cruciatus dampnatorum, quia isti numeri perfectionem significant, ut sic per hunc numerum simul describatur omnium dampnatio ut singulis in suo gradu competat proportionaliter et perfecte [3].
11 Vel potest dici quod primo in genere designavit per hec duo penam dampnatorum esse excessive et intensive altam seu profundam usque quasi ad suffocationem ipsorum, per quam ora, id est appetitus eorum, totaliter infrenantur, vel per quam sancti, qui sunt equi Dei, ipsam considerantes firmius et cautius infrenantur divino timore; et iterum esse excessive extensam. 12 Nam mille sescenta stadia faciunt ducenta miliaria. 13 Octo enim stadia faciunt miliare, ducenta autem miliaria faciunt sexaginta sex leucas et fere septimam, et loquor de nostra leuca que communiter continet tria [f. 159ra] miliaria.
14 Per exitum autem sanguinis designatur emissio mortiferi doloris per vim tormentorum educti, ac si totus sanguis et omnia viscera dampnatorum violenter effunderentur extra, ita quod redundaret in magnum flumen seu mare doloris amarissimi.
15 In speciali vero, per varias proprietates numeri hic positi secundum varias compositiones ipsius designantur varie proprietates pene dampnatorum, que (b) secundum varios mi<steri>andi (c) modos possunt multiformiter coaptari.

 

(a) ducantur] inducantur B   (b) que] qui B   T   (c) misteriandi] ministrandi P   T  ministeriandi B

1. 7. 8. 9. Ap 14, 20   5. Mt 24, 24   6. Ps 9, 20

[1] Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio VII, ff. 176vb-177rb.
[2] Riccardo di San Vittore, In Ap IV, viii (PL 196, col. 817 D).
[3] Ibid., coll. 817 D-818 A.