«

»

Mag 11 2022

Indici – III (Indice dei nomi)

[INDICE GENERALE]


INDICE DEI NOMI DI PERSONA E DI LUOGO

La forma grafica è quella della trascrizione. Sono esclusi dall’indice, salvo eccezioni dovute a particolare pertinenza, i troppo frequenti Babilon, Israel, Sathanas, i « nomina sacra », i nomi degli autori dei testi scritturali citati, i nomi delle sette chiese d’Asia, reperibili nell’indice generale. La voce Antichristus è in fine.

[A] [B] [C] [D] [E] [F] [G] [H] [I] [K] [L] [M] [N] [O] [P] [R] [S] [T] [U] [V] [Z]

Aaron

Notabile VII; 11, 3; 11, 4

Abel v. Eva

Notabile XIII; 13, 1; 13, 8; 17, 6

Abiatar

Notabile VII

Stirps vero Itamar non habuit nisi octo [sortes], quarum Abiatar princeps fuit, quem Salomon de pontificatu reiecit et Sadoc omnibus prefecit […].

Abiron, scismaticus (Nm 16, 31-35)

Notabile XIII; 19, 20

Abiud

12, 6

Abraam

domus Abraam v. Roma-Sedes Petri

Notabile XIII1; Notabile XIII2; 3, 17; 6, 61; 6, 62; 7, 4; 11, 3; 12, 61; 12, 62; 12, 63; 12, 64; 12, 65; 14, 15; 17, 9; 19, 17-18; 20, 2

Acaz

v. Franciscus

7, 2

Achab, rex Israel

v. Iesabel

2, 20; 2, 22; 12, 6

Adam

v. Enoch

Notabile VII; 1, 9; 5, 9; 6, 5; 11, 3; 12, 61; 12, 62; 12, 63; 12, 9; 13, 18; 17, 9; 20, 2; 20, 12

Africa

Notabile X; Notabile XII; Notabile XIII; 2, 22; 6, 8; 9, 1-11 (IIa tempt.); 13, 1; 13, 2; 13, 181; 13, 182

Agrippa

18, 4

[…] dicuntur christiani per angelum moniti fuisse ut exirent de Iudea et Iherusalem tempore quo fuit a Romanis obsidenda et capienda, unde et dicuntur tunc inde discessisse in regnum Agrippe.

Aioht, iudex Israel (Aod)

12, 6

Alamanni

v. Henricus I

6, 9; 9, 13-14

Alexander, imperator (222-235)

Notabile X

Alexandria

Notabile X

ecclesia alexandrina

assimilata est tribui Manasse

Notabile XII

Notabile XIII

Aman, minister Assueri

12, 6

Amasias, rex Iuda

12, 61

[12, 62] Mattheus a geneologia Christi exclusit (cfr. Mt 1, 1-17).

Ambrosius, sanctus, doctor

Notabile X; 5, 5

Amos, propheta

6, 12

Ananias (Ac 5, 1-11)

8, 5

Anastasius, imperator (491-518)

2, 22

Anna, prophetissa

6, 12

Annas, princeps sacerdotum

Notabile X

Antiochia

13, 3

[12, 61] [12, 62] An autem initium illius fuge [mulieris] sit sumendum […] a multiplicatione fidei in Antiochia urbe tunc gentilium, in qua Christi discipuli seu fideles primum cognominati sunt christiani, prout dicitur Actuum XI° (Ac 11, 26), ubi et Petrus cathedram sollempnem accepit et hoc, ut creditur, septimo anno a passione Christi.

[Notabile XII] [3, 8] ecclesia antiocena

[Notabile XIII] assimilata est tribui Gad

Antiochus, rex

v. Daniel

Notabile XII1; Notabile XII2; Notabile XII3; Notabile XIII1; Notabile XIII2; 20, 31; 20, 32; 20, 33; 20, 34

Antipas, martyr in Pergamo

2, 13

Antoninus, imperator

(Marcus Aurelius, 161-180)

2, 10

Antonius magnus, anachorita

Notabile I; Notabile X

Apollion

[9, 11] rex est omnium malorum tam de Iudeis, quam de gentibus.

Arabes

13, 2

Arabia

Notabile V; 6, 9

Aristoteles

[6, 3] Et insuper sapientes eorum ab antiquo philosophicis vacant et specialiter philosophie Aristotelis, unde et christiani latini acceperunt ab eis comenta super libros Aristotelis et plura alia de scientia medicinali, et etiam de quadruvio et specialiter de astronomia, ita ut iam multa scripta theologorum latinorum sunt Sarracenorum auctoritatibus farcita et fedata, in quo satis est signum quod infernus sequatur sectam illam.

[9, 1-11; IIa temptatio] […] respectu ad sectam magni Antichristi introducendam […] longe plus disponit philosophia Aristotelis aut sarracenica, unum summum Deum ponens et temporalia sub aliqua philosophica commensuratione magnificans, quam secta Manicheorum, que ponit unum Deum malum et illum esse Deum Veteris Testamenti, quod testamentum Antichristus in parte statuet tamquam dicens se messiam Iudeorum in lege et prophetis promissum. v. Sarracenorum philosophia

[9, 1-11; IIIa temptatio] Ultimo pro tertia igitur temptatione impugnativa vite et spiritus Christi et predisponente ad sectam magni Antichristi, est sciendum quod casus stelle de celo in terram habentis clavem putei abissi ipsumque aperientis (cfr. Ap 9, 1-2) est quorundam altiorum et doctiorum et novissimorum religiosorum casus in terrenas cupiditates et in mundanorum philosophorum scientias curiosas et in multis erroneas et periculosas. Acceperunt enim ingenium et clavem ad aperiendam et exponendam doctrinam Aristotelis et Averrois comentatoris eius et ad excogitandum profunda et voraginosa dogmata obscurantia solem christiane sapientie et evangelice vite et purum aerem religiosi status ipsius, in tantum quod quidam eorum dicunt paupertatem altissimam non esse de substantia perfectionis eius et quod eius est habere sufficientiam aut saltem necessaria in communi; quidam vero quod usus pauper, id est altissime paupertatis secundum debitas circumstantias proportionatus, non est de substantia eius. Quidam etiam talia dogmata philosophica seu paganica suis theologicis tractatibus inseruerunt, ut ex eis multi clerici Parisius philosophantes omnes articulos fidei reiecer<int> preter <unita>tem Dei et solam philosophiam mundanam dixerint esse veram et humano regimini sufficientem. Dixeruntque mundum ab eterno fuisse et Deum per se et immediate nichil posse operari de novo, sed quicquid immediate potuit fecit necessario ab eterno. Ponuntque unum solum intellectum in omnibus hominibus et fere negant arbitrii libertatem.

Armagedon (Hermagedon)

16, 16

Arriani, heretici
v. Nicena synodus

Notabile I; Notabile III1; Notabile III2; Notabile V; Notabile X; Notabile XIII1; Notabile XIII2; 5, 5; 5, 13; 6, 3; 6, 51; 6, 52; 16, 6

[2, 10] per pardum (cfr. Dn 7, 6) significatur regnum Arrianorum hereticorum.

[6, 3] Sicut vero per equum nigrum designatur hereticorum cetus astutia profunda obscurus et errore perfidie obtenebratus, sic et per pardum variis maculis, id est variis fraudibus, infectum.

[6, 3] Secundus [exercitus] vero, scilicet hereticorum, non cum tanta potentia, sed potentie malignam adiungens malitiam, impugnavit fideles.

[6, 8] […] suam heresim tunc temporis diffuderunt in quattuor gentes, scilicet in Gothos orientales et in Gothos occidentales, et in Vandalos Africam tunc temporis occupantes, et tandem in Longobardos Italiam postmodum occupantes.

[13, 1; 13, 3; 17, 8] Sequentia vero quattuor capita [bestie] fuerunt quattuor principalia regna seu populi heresis arriane, assimilate pardo maculis errorum et fraudum vario et quattuor capita et quattuor alas habenti (cfr. Dn 7, 6). (Ioachim)

[6, 3] lex nova, quam heretici fingunt se sequi, non fuit realiter contraria Christo.

[Notabile III] perfidia Arrianorum.

[12, 3] Tertium [prelium ecclesie] fuit contra fidelem doctrinam doctorum catholicorum ab hereticis arrianis et a ceteris.

[12, 15] […] per aquam fluminis designatur Arrianorum perfidia, que habens multos imperatores et reges et regna maxima<m> atrocis persecutionis violentiam intulit ecclesie Dei. (Ioachim)

Arrius, Alexandrie presbiter

2, 12; 8, 101; 8, 102; 8, 103; 8, 104; 8, 11

Arrii casus

8, 10

Artaxerses, rex Persarum

12, 6

Asa, rex Iuda

12, 6

Asael (Hazael), rex Sirie

15, 7

Aser, tribus Israel

7, 61; 7, 62; 7, 63

Asia

Notabile XI; 13, 18; 22, 18-19

Asia minor, que est quedam pars Asie maioris

1, 4; 2, 1

interpretatur elatio 1, 4

Assirii
v. Sarraceni

Notabile XIII1; Notabile XIII2; Notabile XIII3; Notabile XIII4; 9, 13; 12, 6; 14, 20

regnum Assiriorum

6, 8; 13, 1

Assuerus, rex

19, 1

Athalia, filia Iesabel
v. Gothi

2, 22

Athanasius, sanctus, doctor, scripsit vitam sancti Antonii

Notabile X

Athenienses

6, 1

Augustinus, sanctus, doctor
v. Manichei

Notabile X1; Notabile X2; Notabile X3; 5, 5; 6, 5; 6, 8; 9, 1-11 (IIa temptatio)

[9, 1-11 (IIa tempt.)] contra Faustum manicheum magnum librum scripsit.

Augustus Cesar

[20, 3] […] ut in sequenti centenario [XIV] designato per x litteram, que habet formam crucis et fuit per Cesarem Augustum circa Christi adventum inventa, renovetur et exaltetur crux Christi […].

Aurelianus, imperator (270-275)

2, 10

Averrois
v. Aristoteles

9, 1-11 (IIIa tempt.)

Babel, turris

Notabile XIII

Balaam

2, 14-15

Barrabas (Jo 18, 40)

22, 2

Barnabas, socius sancti Pauli

3, 8; 11, 3; 12, 6

Basilius, sanctus, doctor

Notabile X

Behemot (Jb 40, 10-19)

Notabile X; 12, 4; 13, 11

Benedictus, sanctus

Notabile X; 13, 3

[7, 4] instituit primo duodecim abbates duodecim monasteriorum ordinis sui.
v. Franciscus

Beniamin, tribus Israel

7, 5-8; 7, 81; 7, 82; 7, 83

[6, 8] Sicut etiam tribus Beniamin fuit tunc iuncta regno Iude, sic Paulus de tribu Beniamin est in Roma iunctus Petro, qui in principatu fidei fuit alter David et inter apostolos nostre fidei patriarcha.

Beniamin, anachorita

Notabile X

Betulia

[9, 5-6 (IIIa tempt.)] […] per quinque menses designantur quinque anni […] videnturque prefigurari per quinque dies quibus in tribulatione Holofern<is> Israelite, qui erant in <Betulia>, decreverunt Dei auxilium expectandum sin autem ex tunc se traderent Holoferni, prout dicitur Iudith VII° (Jdt 7, 23-25).

Biterris, urbs
v. Franciscus

6, 12

Boetius

Notabile X

Bonaventura, frater
6, 12

[6, 12] sollempnissimus sacre theologie magister ac nostri ordinis quondam generalis minister.

Cahim
Cahim et Abel: v. Eva

Notabile XIII; 13, 8; 18, 24

Caiphas, pontifex

Notabile X; 9, 11; 12, 3

Calcedonensis synodus (451)

6, 5

Caldei, id est babilonici

Notabile XIII1; Notabile XIII2; Notabile XIII3; 6, 12; 13, 1; 18, 4

regnum Caldeorum

2, 10

Caleph (Caleb), explorator terre promisse

11, 3

Cambisses, rex Persarum, filius Ciri

12, 6; 13, 1; 17, 11

Cananei

Notabile XIII1; Notabile XIII2

Capadoces

20, 7

Carmelus, mons

12, 6

Carturiensium ordo

13, 3; 20, 2

Caspium, mare

20, 7

Caucasus, mons

20, 7

Cecilia, sancta

Notabile X

Cecilie regnum

12, 6

Celestinus V, papa (1294)

[12, 6] Prout vero [quadraginta due generationes secundi status] inchoantur a Christi morte vel ascensione […] In fine autem huius XLIIe generationis contingit novitas electionis Celestini pape et successoris eius et quorundam aliorum nunc ingravescentium.

Cesar, Iulius

[17, 9-11] [Roma] monarchiam vero mundi obtinuit tempore Iulii Cesaris, qui tribus annis et dimidio imperavit et obiit ante Christi ortum per quadraginta duos annos vel circa […]

Chermel, id est Iudea

12, 6

Chore, scismaticus (Nm 16, 31-35)

Notabile XIII; 19, 20

Cirus, rex Persarum qui destruxit Babi-lonem antiquam

6, 121; 6, 122; 12, 61; 12, 62; 13, 1; 17, 111; 17, 112; 17, 13; 19, 10

Cisterciensium ordo, id est monachorum alborum

13, 3; 20, 2

Claromontani concilii statutum (1095)

13, 3

Clemens Alexandrinus,
doctor Origenis doctoris famosissimi

Notabile X1; Notabile X2

Colradus, rex (Conradinus)
v. Manfredus

[12, 6] filius Colradi filii Frederici, per Karolum devictus et occisus (1268).

Constantinopolitana ecclesia

assimilata est tribui Efraim

Notabile XIII

Constantinopolitana synodus (381)

6, 5

Constantinopolitanorum imperatorum, regnum

[2, 10] [Respectu futuri regni Antichristi possunt sumi pro secunda bestia Danielis (pro urso, cfr. Dn 7, 5)]
horum enim quidam fuerunt fideles, quidam heretici, sicut quidam reges Persarum fuerunt pii iudices, quidam vero crudeles.

Constantinus,
imperator (306-337)

Notabile I; Notabile V; Notabile VII1; Notabile VII2; Notabile X1; Notabile X2; Notabile XI; Notabile XII1; Notabile XII2; Notabile XIII; 2, 101; 2, 102; 3, 10; 4, 8; 5, 5; 5, 13; 8, 101; 8, 102; 8, 103; 12, 3; 12, 6; 12, 13; 13, 1; 14, 1; 16, 3; 17, 8; 20, 1; 20, 2

[12, 15] Sic etiam non quecumque temporalia ad victum necessaria inferunt talem violentiam sicut faciunt ample possessiones et urbes et castra et multa ac pretiosa mobilia, que utique a tempore Constantini ceperunt ecclesie offerri et dari. Quia vero sub quadam specie veri et boni, et quasi in obsequium ecclesie quoad doctrinam fidei et quoad cultum Dei, diabolus latenter et dolose effudit venenum errorum et multorum vitiorum copie temporalium annexorum, ideo non dicitur serpens misisse flumen ante faciem mulieris, sed post mulierem.

[12, 17] Videtur tamen quod post Christum et martires ubique dispersos egit de ecclesia post Constantinum in unum collecta et duabus alis, id est duobus ordinibus doctorum scilicet et anachoritarum altivolis, adornata et in altum sublevata, et tam in deserto gentilitatis quam in deserto contemplative solitudinis alimentum sue refectionis habente.

Constantius,
filius Constantini, imperator arrianus (337-361)

8, 10

tertium caput drachonis (Ioachim)

12, 3

tertius septem regum (Ioachim)

17, 9

Cornelius, gentilis (Ac 10)

12, 6; 19, 10

Cosdroe, rex Persarum

Notabile XII

quartum caput drachonis (Ioachim)

12, 3

quartus septem regum (Ioachim)
[v. Mahomet

17, 9

Damascus

Notabile XII; 13, 2; 13, 181; 13, 182

Damasus, papa (366-384)

6, 5

Dan, tribus Israel

7, 41; 7, 42; 7, 43

Daniel

1, 10; 11, 3; 12, 3; 12, 6

[20, 3] Tempore autem Danielis fluxerant centum anni urbis Rome, unde Daniel erat tunc in secundo centenario eius designato per b.

[20, 3] Dicunt etiam quod si dies, id est anni duo milia trecenti, inchoentur a conculcatione sanctuarii facta per Antiochum, a qua Daniel videtur ibi inchoare, ex tunc enim usque ad ortum Christi sunt circiter ducenti anni et usque ad finem huius centenarii nostri sunt mille quingenti anni et sic, preter centenarium crucifixionis designa<tum> per x, restarent septingenti anni pro septimo statu ecclesie, ut sic a conculcatione facta per Antiochum usque ad vesperam huius seculi et mane futuri seculi sint anni duo milia trecenti.

Daniel (abbas)

3, 15

Darius, filius Idaspis, rex Persarum

6, 12; 12, 6; 17, 13

Dathan, scismaticus (Nm 16, 31-35)

Notabile XIII; 19, 20

David

Notabile VII; Notabile XIII; 4, 4; 12, 6; 14, 8; 17, 9

[Notabile XIII] […] in quarta etate David, deiectis Siriis et Philisteis ceterisque hostibus suis, reduxit cum septem choris archam Dei in Iherusalem, et propter pestem populo suo immissam angelo sibi apparente statuit locum templi in monte Moria […] ordinavit officia cantorum et levitarum et pontificum sollempnius quam foret ante. [respicit per concordiam papam Gregorium magnum]

[6, 12] Sicut enim, David inuncto et spiritu Domini in eum directo, spiritus Domini recessit a Saul plusquam ante <et> exagitabat eum spiritus nequam, prout dicitur <I°> Regum XVI° (1 Rg 16, 14), sic ex quo in pauperes evangelicos fuit manifeste spiritus Dei directus et eos ad officium predicationis auctoritate apostolica destinans et inungens, ceperunt multi contra eos diabolico spiritu agitari et in symonias ac luxurias et avaritias et fastus et pompas enormiter precipitari. Unde sol fidei et ecclesiastici regiminis factus est niger (Ap 6, 12) et quasi saccus de pilis porcorum et ferarum contextus.

[12, 6] Et quoniam triginta annorum erat Christus quando cepit habere filios spiritales (cfr. Lc 3, 23), quod etiam prefiguratum fuerat in <uncti>one David (2 Rg 5, 3-4) et in inchoatione prophetie Ezechielis (Ez 1, 1; cfr. Nm 4, 3), recte spatium generationis in Novo Testamento triginta annorum numero terminatur. (Ioachim)

[12, 6] David, sub quo Iherusalem est sublimata in regnum.

[3, 7] clavis David.

[5, 5; 22, 16] radix David.

[6, 8] [Petrus] qui in principatu fidei fuit alter David.

Decius, imperator (248-251)

Notabile X; 2, 10

Diocletianus, imperator (284-305)

2, 10; 6, 4

Dionysius, socius apostoli Pauli

21, 12

Dominicus, sanctus
v. Franciscus
9, 1-11 (IIIa tribulatio)

Domitianus,
imperator (81-96)

1, 9; 2, 1; 2, 10; 3, 10

Ebron

12, 6

Efraim, tribus Israel

Notabile XIII; 6, 12 (Is 7, 8); 7, 5-8

Egiptii

Notabile XIII1; Notabile XIII2; Notabile XIII3

Egiptus

Notabile V; Notabile XII; 2, 10; 7, 2; 7, 81; 7, 82; 9, 11; 11, 3; 11, 6; 11, 8; 12, 61; 12, 6 2; 13, 2; 13, 181; 13, 182; 13, 183; 22, 2

Eleazarus, primogenitus Aaron, pontifex summus

Notabile VII1; 2; 3

Enoch
v. Helias

3, 7; 10, 1; 11, 3; 11, 8; 11, 12; 13, 11; 19, 20; 20, 71; 20, 72

[11, 3] Secundum Augustinum et Gregorium et Ricardum, hii duo testes sunt ad litteram Helias et Enoch, et hoc communiter tenetur, quamvis et per eos designentur duo ordines predicantium. […] Ioachim autem in hoc loco dicit quod neque intellectu spiritali nec ystorico probari potest hos esse Enoch et Heliam, et maxime quia ex quibusdam signis eorum hic subscriptis (cfr. Ap 11, 5-6) videtur presumi quod sint Moyses et Helias potius quam Enoch […].

[11, 3] Ad illud etiam quod Moyses et Helias apparuerunt cum Christo in monte, non autem Enoch, dicendum quod sicut Moyses fuit tunc congruentior ad ferendum testimonium apostolis de Christo, quia apostoli illi fuerant sub lege et ex stirpe Israel nati, Moyses autem tamquam legis lator erat apud eos summe auctoritatis, sic tempore Antichristi erit Enoch cum Helia congruentior ad conversionem totius orbis ad Christum, quia Helias tamquam de stirpe Israelis et sub lege natus et tamquam vir evangelicus et per prophetas promissus erit congruens pro Iudeis; Enoch vero, Ade tamquam primo parenti contemporaneus et tamquam pater omnium populorum qui post diluvium sunt de Noe nati et tamquam de lege nature et ab initio famose a Deo translatus et reservatus, erit congruentior pro gentibus et valde congruus pro Iudeis.

Ephesus
v. Iohannes evangelista

3, 8

erat metropolis aliarum sex [ecclesia-rum Asie]

2, 11; 2, 12

Ephesina synodus (431)

6, 5

Eraclides, anachorita

Notabile X

Eraclius, imperator (610-641)

12, 6

Esdra

Notabile XII1; Notabile XII2; Notabile XIII; 6, 12

Ethiopes

9, 13-14

Eufrates

[9, 14] […] erat fluvius Babilonis prime, ex quo magnum robur et decorem et potum et irrigationem habebat.

[9, 14] […] qui alligati sunt in flumine magno Eufrate id est, secundum Ricardum, per baptismum christianitatis, propter cuius meritum non sunt usque huc permissi christianitatem destruere. Vel, secundum Ioachim, in flumine magno, id est in romano imperio, quo resistente potenter non fuere permissi transire metas quas posuit ibi Deus.

[9, 14] Designatur etiam per Eufraten multitudo sapientium virorum et sapientie theologice et humane resistentis erroribus hereticorum et Sarracenorum et consimilium, cuius desiccatio, partim per ruditatem ignorantie partim per ardorem erronearum opinionum faventium erroribus predictorum, est solutio ligamenti istorum quattuor angelorum.

[16, 12] Secundum Ioachim, per flumen Eufraten, quod influebat in Babilonem antiquam ispamque non modicum muniebat, designatur hic romani seu christiani imperii militia mundana, unde et infra XVII° dicitur quod aque, super quas meretrix sedet, sunt populi et gentes (Ap 17, 15), quas oportet siccari et debilitari, ut non sit qui resistat regibus et tirannis ad destruendam novam Babilonem venturis, prout in capitulo sequenti dicitur (cfr. Ap 17, 16). Unde et hic dicitur quod siccavit aquas eius, ut preparetur via regibus ab ortu solis, scilicet venturis.

Euthecianus, consul
(Euthychianus, 398)

6, 1

Euthiciani, heretici

6, 5

Eutiches, heresiarcha

8, 11

Eva

[Notabile VII] […] licet condescensio quinti status in infirmis, pro quibus fit, sit imperfectior, in sanctis tamen, arduas perfectiones priorum statuum in habitu mentis tenentibus et ex sola caritate et infirmorum utilitate condescendentibus, est ipsa condescensio ad perfectionis augmentum, prout patet in Christo infirmis condescendente. Unde et Ade subtracta est fortis costa ad formationem Eve, et replevit Deus carnem pro ea (Gn 2, 21), id est pietatem condescensionis pro robore solitarie austeritatis.

[12, 6] Eva etiam, corrupta suggestione serpentis, genuit filios corruptionis et impius innocentem occidit. Sic etiam tempore Ozie fuit in Italia Rea Silvia, que strupata peperit geminos, scilicet Romulum et Remum, et pari modo ut Caim Abel primus interfecit secundum. (Ioachim)

Ezechias, rex Iuda
v. Roma

6, 9; 6, 12; 12, 6; 17, 9-11

Ezechiel, propheta
v. Isaias

1, 10; 12, 6

[13, 1] […] loquendo contra Tyrum, diffundit se ad totum orbem et ad supremum Cherub de medio lapidum ignitorum, id est sanctorum angelorum, deiectum (Ez 28, 14-19).

Fabianus, papa (240-253)

Notabile X

Faustus manicheus

9, 1-11 (IIa temptatio)

Finees, filius Eleazari

Notabile VII; 7, 7

Franchorum regnum
v. Fredericus II

6, 9; 13, 18

Franciscus

[Notabile I] Sextus vero [status] aliqualiter cepit a tempore seraphici viri patris nostri Francisci, plenius tamen debet incipere a dampnatione Babilonis meretricis magne, quando prefatus angelus Christi signo signatus per suos significabit futuram militiam Christi.

[Notabile X] […] sextus status a beato Francisco est inchoatus, durante adhuc quinto et concurrente cum ipso iam fere per centum annos.

[Notabile XIII] Sicut etiam in sexta etate, reiecto carnali iudaismo et vetustate prioris seculi, venit novus homo Christus cum nova lege et vita et cruce, sic in sexto statu, reiecta carnali ecclesia et vetustate prioris seculi, renovabitur Christi lex et vita et crux, propter quod in eius primo initio Franciscus apparuit Christi plagis caracterizatus et Christo totus concrucifixus et configuratus.

[6, 12; apertio VI sigilli] Ex quo igitur, per romane ecclesie autenticam testificationem et confirmationem, constat regulam Minorum, per beatum Franciscum editam, esse vere et proprie illam evangelicam quam Christus in se ipso servavit et apostolis imposuit et in evangeliis suis conscribi fecit, et nichilominus constat hoc per irrefragabilia testimonia librorum evangelicorum et ceterarum scripturarum sanctarum et per sanctos expositores earum, prout alibi est superhabunde monstratum, constat etiam hoc per indubitabile testimonium sanctissimi Francisci ineffabili sanctitate et innumeris Dei miraculis confirmatum. Et precipue gloriosissimis stigmatibus sibi a Christo impressis patet ipsum fore angelum apertionis sexti signaculi habentem signum Dei vivi, signum scilicet plagarum Christi crucifixi, et etiam signum totalis transformationis et configurationis ipsius ad Christum et in Christum. Et hoc ipsum per claram et fide dignam revelationem est habitum, prout a fratre Bonaventura, sollempnissimo sacre theologie magistro ac nostri ordinis quondam generali ministro, fuit Parisius in fratrum minorum capitulo me audiente sollempniter predicatum.

[6, 12] […] est adhuc notandum a quo tempore debeat sumi initium huius sexte apertionis. Videtur enim quibusdam quod ab initio ordinis et regule sancti patris prefati […] aliis vero quod a suscitatione spiritus seu quorundam ad spiritum Christi et Francisci, tempore quo eius regula est a pluribus nequiter et sophistice impugnanda et condempnanda ab ecclesia carnalium et superborum, sicut Christus condempnatus fuit a sinagoga reproba Iudeorum. Hoc enim oportet preire temporale exterminium Babilonis, sicut Christi et suorum condempnatio a Iudeis preivit temporale exterminium sinagoge. […]

[6, 12] sic hec sexta apertio […] a renovatione vero regule evangelice per servum eius Franciscum sumpsit sue generationis et plantationis initium […].

[6, 12] […] per Franciscum, ab initio huius ordinis usque nunc, facta est magna consignatio ad spiritalem militiam evangelice regule, et preter hoc multe turbe populorum sunt post illos ad exemplum illorum adducte ad penitentiam et ad gratiam Christi.

[6, 12] […] in initio ordinis Francisci factus est terremotus (Ap 6, 12) in pluribus partibus, puta in comitatu tholosano tunc temporis per crucesignatos dissipato, unde et urbs Biterris, in qua fui nutritus, fuit vel tertio vel quarto anno huius ordinis destructa per eosdem. In Italia etiam et in ultramarinis partibus fuerunt ex tunc procellose commotiones et subversiones. Ex tunc etiam Tartari publice subverterunt et ceperunt plurimas terras in oriente et aquilone, ita quod Ungariam, terram christianorum, circa tricesimum annum nostri ordinis intraverunt et fere dissipaverunt.

[6, 12] […] Franciscus cum primis sui ordinis sociis non fuit personaliter in initio terti<o> et quart<o>, sicut Christus cum suis apostolis fuit tempore sue predicationis et crucifixionis in initio nove legis assimilato tertio initio huius sexte apertionis […].

[6, 12] Nisi autem ordo evangelicus, per Franciscum renovatus, esset in multis et saltem sub duabus vel tribus generationibus propagatus et sollempnizatus, non esset nec ipse nec populus ab eo ducendus sufficienter dispositus ad tam autenticam condempnationem condempnationi Christi consimilem subeundam.

[7, 2; angelus sexti sigilli] Hic ergo angelus est Franciscus, evangelice vite et regule sexto et septimo tempore propagande et magnificande renovator et summus post Christum et eius matrem observator, ascendens ab ortu solis, id est ab illa vita quam Christus sol mundi in suo ortu, id est in primo suo adventu, attulit nobis. Nam decem umbratiles lineas orologii Acaz Christus in Francisco reascendit usque ad illud mane in quo Christus est ortus (4 Rg 20, 9-11; Is 38, 8). Ascendit etiam ab ortu solis, quia sui ascensus in Deum fundamentum et initium cepit a sede romana, que inter quinque patriarchales ecclesias est principaliter sedes et civitas solis, id est Christi et fidei eius, de qua typice dicitur Isaie XIX°: In die illa erunt quinque civitates in terra Egipti et cetera, civitas solis vocabitur una (Is 19, 18). Ascendit etiam ab ortu solis, id est circa initium solaris diei sexte et septime apertionis seu tertii generalis status mundi. Item per ipsum intelligitur cetus discipulorum eius in tertio et quarto initio sexte apertionis futurus et consimiliter ab ortu solis ascensurus, quibus eius exemplar et meritum et virtuale de celo regimen singulariter coassistet, ita ut quicquid boni per eos fiet sit sibi potius ascribendum quam eis.

[7, 2; resurrectio] Audivi etiam a viro spirituali valde fide digno, et fratri Leoni confessori et socio beati Francisci valde familiari, quoddam huic scripture consonum, quod nec assero nec scio nec censeo asserendum, scilicet quod tam per verba fratris Leonis quam per propriam revelationem sibi factam perceperat Franciscum in illa pressura temptationis babilonice, in qua eius status et regula quasi instar Christi crucifigetur, resurget gloriosus, ut sicut in vita et in crucis stigmatibus Christo singulariter assimilatus, sic et in resurrectione Christo assimiletur, necessaria autem tunc discipulis confirmandis et informandis, sicut Christi resurrectio fuit necessaria apostolis confirmandis et super fundatione et gubernatione future ecclesie informandis. Ut autem resurrectio servi patenti gradu dignitatis distaret a resurrectione Christi et sue matris, Christus statim post triduum resurrexit, et mater eius post quadraginta dies resurrexisse dicitur a quibusdam non omnino spernendis; iste vero post totum tempus sui ordinis usque ad crucifixionem ipsius cruc<i> Christi assimilatam et Francisci stigmatibus presignatam. Nec dissonat hoc  ab eo quod infra de duobus testibus a bestia occidendis dicitur, quod post tres dies et dimidium resurgent (Ap 11, 11), aut ab eo quod Danielis XI°, ubi post casum Antichristi de conversione omnis Israel agitur, dicitur: In tempore illo consurget Michael princeps magnus, et salvabitur populus tuus, omnis et cetera, et multi de hiis qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt et cetera (cfr. Dn 12, 1-2).

[7, 3] Quamvis autem a pluribus fide dignis audiverim sanctum patrem nostrum Franciscum hanc temptationem pluries predixisse, et etiam quod per eius status professores esset malignius et principalius exercenda, nichilominus quasdam rationes breviter subinsinuo.

[7, 4] Secundum enim Ioachim, sicut sinagoga propagata est ex duodecim patriarchis et ecclesia de gentibus ex duodecim apostolis est spiritaliter propagata, sic finalis ecclesia reliquiarum Iudeorum et gentium est per duodecim viros evangelicos propaganda. Unde et Franciscus habuit duodecim filios et socios, per quos et in quibus fuit fundatus et initiatus ordo evangelicus. Sic etiam sanctus Benedictus instituit primo duodecim abbates duodecim monasteriorum ordinis sui.

[9, 5-6; IIIa tribulatio] Et nota quod sicut secunda plaga, scilicet Manicheorum, permissa est a Deo venire in penam prime et in confusionem cupidorum seu carnalium clericorum et monachorum, sic tertii zelant et zelabunt exterminium secunde, id est heresis Manicheorum et Valdensium et consimilium, quamvis a viris evangelicis a tempore sanctorum Francisci et Dominici fuerit purius et sincerius edomita et extirpata et valde debilitata et iam quasi sepulta.

[9, 14] Nam ligatio demonum facta per meritum et effectum Francisci usque nunc precurrit solutionem eorum ad acriter impugnandum et condempnandum vitam et spiritum Christi et sequaces eius; preit etiam solutionem eorum ad destruendum Babilonem.

[10, 1; angelus faciei solaris] Sciendum etiam quod sicut sanctissimus pater noster Franciscus est post Christum et sub Christo primus et principalis fundator et initiator et exemplator sexti status et evangelice regule eius, sic ipse post Christum designatur primo per angelum istum. Unde et in huius signum in curru igneo apparuit transfiguratus in solem, ut monstraretur venisse in spiritu et imagine Helie (cfr. 4 Rg 2, 11) et simul cum hoc gerere perfectam imaginem veri solis, scilicet Christi. [v. Helias

[10, 1] Habuit etiam irim in capite, id est arcualem refulgentiam solis, quia viscerosa caritas Christi ad nostras inferiores miserias aperta et arcualiter dilatata fuit assidue et intime impressa menti Francisci.

[10, 1-3] Posuit etiam pedem dextrum sup<ra> mare, quia ad Sarracenos convertendos et ad martirium accipiendum ab eis cum summo studio et fervore laboravit ter ire ad eos […] Unde et in sua regula similiter instituit modum eundi ad predicandum Sarracenos et alios infideles. […] Sicut enim in tertia decima die a nativitate Christus apparuit regibus orientis (Mt 2, 1ss.) et in consimili die baptizatus est (Mt 3, 13ss.; Mr 1, 4ss.; Lc 3, 21ss.) et aquam convertit in vinum (Jo 2, 1-11), et in tertio decimo anno absentatus a matre est ab ea inventus in templo (Lc 2, 40-50), sic in tertio decimo centenario a Christi ortu apparuit Franciscus et eius evangelicus ordo, sed in tertio decimo a Christi morte et ascensione exaltabitur in cruce et ascendet ei<us> gloria super totum orbem, prout pie conicitur ex scripturis et specialiter ex hiis que tanguntur infra in quarta visione huius libri.
Quia vero hec et sequentia in futuris eius operibus et discipulis clarius innotescent, idcirco sciendum quod a tempore sollempnis impugnationis et condempnationis evangelice vite et regule, sub mistico Antichristo fiende et sub magno amplius consumande, spiritaliter descendet Christus et eius servus Franciscus et angelicus discipulorum eius cetus contra omnes errores et malitias mundi et contra totum exercitum demonum et pravorum hominum constans et fortis et impavidus sicut leo, tam ad invadendum quam ad patiendum.

[10, 2] Ponet etiam pedem suum dextrum supra mare nationum infidelium et sinistrum super terram fidelium, quia principalis impetus et processus eius erit ad totum orbem convertendum ad Christum, sic tamen quod ex hoc non deseret priorem ecclesiam fidelium. Sicut enim tempore apostolorum fuit principalis et quasi dexter processus eorum ad conversionem paganorum, secundarius vero et quasi sinister ad plebem Iudeorum, quia senserunt non se ita prosperaturos seu prospere piscaturos in terra Iudeorum sicut in mari paganorum, sic et iste angelus sentiet non se ita prosperaturum in carnali ecclesia Latinorum sicut in Grecis et Sarracenis et Tartaris et tandem in Iudeis. Ponet etiam pedem suum dextrum sup<ra> mare, quia promptior erit ad adversa toleranda et ad Antichristi prelia invadenda quam ad prospera temporalis pacis et glorie assumenda. Pro tempore etiam quod a Francisco usque nunc cucurrit, plus piscatus est hic angelus in mari laicorum secularibus curis f<l>uctuantium quam in terra regularium et clericalium. Simplices enim et idiote facilius trahuntur ad penitentiam quam magni clerici vel monachi.

[10, 11] […] a tempore Francisci usque nunc ordo ille predicavit, quamvis non sic late per totum orbem.

[12, 6] Nam in sexto anno XLIe generationis [prout quadraginta due generationes secundi status inchoantur a Christi incarnatione] initiatus est fundamentaliter tertius status, concurrendo tamen adhuc cum secundo. Initiata etiam est apertio sexti sigilli, concurrendo tamen usque adhuc cum quinta. Franciscus enim, tamquam angelus apertionis sexti sigilli, est illo sexto anno conversus, qui est sextus annus tertii decimi centenarii incarnationis Christi. Ex tunc autem omnis persecutio sui evangelici status spectat ad persecutiones Antichristi.

[13, 18] Attamen sciendum quod ubicumque in hoc libro agitur de Antichristo magno, implicatur ibi more prophetico tempus mistici Antichristi precurrentis illum magnum. Et secundum hoc per bestiam ascendentem de mari significatur hic bestialis vita et plebs carnalium et secularium christianorum, que a fine quarti temporis et citra multa habuit capita carnalium principum et prelatorum quasi iam per sescentos annos, et in hoc sexto centenario per evangelicum statum Francisci fuit unum caput eius quasi occisum (cfr. Ap 13, 3). Quanto enim altius et latius evangelica paupertas et perfectio imprimitur et magnificatur in ecclesia Christi, tanto fortius caput terrene cupiditatis et vilis carnalitatis in ipsa occiditur. Sed iam hoc caput fere extinctum nimium reviviscit, ita ut omnes carnales christiani admir<e>ntur et sequantur terrenam et carnalem gloriam eius. [v. Fredericus II]

Fredericus II, imperator (1220-1250)

v. Manfredus, Colradus

[12, 6] In ipsa [XLIIa generatione; prout quadraginta due generationes secundi status inchoantur a Christi incarnatione] etiam fuit Fredericus secundus cum suis complicibus persequens ecclesiam, propter quod et in ipsa ab imperio depositus fuit in concilio generali per Innocentium quartum facto Lugduni.

[13, 18] Quidam autem, ex pluribus que Ioachim de Frederico secundo et eius semine scripsit, et ex quibusdam que beatus Franciscus secrete fratri Leoni et quibusdam aliis sociis suis revelasse fertur, opinantur quod Fredericus prefatus cum suo semine sit respectu huius temporis quasi caput occisum, et quod tempore mistici Antichristi ita reviviscat in aliquo de semine eius ut non solum romanum imperium sed etiam, Francis ab ipso devictis, obtineat regnum Franchorum. Quinque ceteris regibus christianorum sibi coherentibus, statuet in pseudopapam quendam falsum religiosum, qui contra regulam evangelicam excogitabit et faciet dispensationem dolosam promovens in episcopos professores regule prefate sibi consentientes, et inde expellens clericos et priores episcopos qui semini Frederici et specialiter illi imperatori et sibi et suo statui fuerant adversati, ac per consequens omnes qui regulam predictam ad purum et plene voluerint observare et defensare. Prefatum autem cleri et regni Francie casum et aliquem alium illi annexum vel previum dicunt designari per terremotum in initio apertionis sexti sigilli tactum, quamvis etiam preter hoc designet spiritalem subversionem et excecationem fere totius ecclesie tunc fiendam. Quid autem horum erit vel non erit, dispensationi divine censeo relinquendum. Addunt etiam predicti quod tunc in parte implebitur illud Apostoli <IIa> ad Thessalonicenses II° (2 Th 2, 3), scilicet nisi venerit discessio primum. Dicunt enim quod tunc fere omnes discedent ab obedientia veri pape et sequentur illum pseudopapam, qui quidem erit pseudo quia heretico modo errabit contra veritatem evangelice paupertatis et perfectionis, et quia forte ultra hoc non erit canonice electus sed scismatice introductus.

Frige (Phryge)

20, 7

Gabriel, archangelus

12, 7

Gad, tribus Israel

Notabile XIII; 7, 5-8; 7, 51; 7, 52; 7, 53

Galate

20, 7

Galilea

1, 4

Gallie

13, 3

Gentes
v. Iudeorum conversio

[Notabile I] Sextus [status] est renovationis evangelice vite et expugnationis antichristiane secte et finalis conversionis Iudeorum et gentium seu iterate rehedificationis ecclesie similis prime.

[Notabile VII] […] populus gentium, qui postquam Christum suscepit iam fere totus a Christi integra fide defecit et sub Antichristo plenius deficiet […]

[Notabile VII] […] in conversione gentilis populi fuit sollempnis renovatio totius orbis habens sua sollempnia tempora et opera […] in gentili populo ratio subadiuncti seu interserti medii statuatur […] populus gentilis sic fuit per idolatriam cecatus et moribus rudis et incompositus quod mox cum ad Christi fidem intravit non fuit sufficienter aptus et dispositus ad perfectam intelligentiam fidei et ad perfectam imitationem vite Christi, et ideo per diversa curricula temporum debuit magis ac magis illuminari ad intelligentiam fidei, et per diversa exemplaria statuum et sanctorum ducum debuit successive sublevari ad perfectam vitam Christi.

[Notabile VIII] Item ex prophetis probatur quod maior pars Israel erat excecanda in primo Christi adventu et totus orbis gentium tunc convertendus ad Christum, et quod post quandam plenitudinem temporis debet iterum totus mundus precellentius converti et cum toto Israele coniocundari in Christo. Ex quo etiam habetur quod mundus primo conversus debuit fere totus a Christo averti ante generalem conversionem Israel.

[10, 11] Sequitur: Et dixit michi: Oportet te iterum prophetare in gentibus et populis et linguis et regibus multis. In ipsa sapientia libri expresse continetur quod oportet iterum predicari evangelium in toto orbe, et Iudeis et gentibus, et totum orbem finaliter converti ad Christum.

[9, 11] [gentes] tam hic quam in epistulis Pauli per grecos designantur.

[12, 6: desertum gentilitatis] Tertium [solitudo] est plebs et terra gentilium, que tunc erat a Deo et a divino cultu deserta, et ad hanc ad litteram tunc confugit ecclesia, fugiendo Iudeorum obstinatam incredulitatem et persecutionem. De hac autem solitudine dicitur Isaie XXXII° (Is 32, 15-16): Erit desertum in Chermel, id est <sic> pinguis in gratiis sicut prius fuerat Iudea, et Chermel, id est Iudea, in saltum seu silvam reputabitur, id est silvestrescet, et habitabit in solitudine iudicium et iustitia et cetera. Et capitulo XXXV° (Is 35, 1-2): Letabitur deserta et invia, exultabit solitudo et florebit quasi lilium. Gloria Libani data est ei, et decor Carmeli et Sa<r>on. Et capitulo XLI° (Is 41, 19): Dabo in solitudine cedrum et spinam et mirtum et lignum olive, ponam in desertum abietem et cetera. Et capitulo LIIII° (Is 54, 1): Letare, sterilis que non paris, quia multi filii deserte magis quam eius que habet virum.

[12, 14; III-IV prelium] Antequam autem hic explicetur qualis fuit hec persecutio, ostendit duplicem virtutem tunc datam  ecclesie ad triumphandum de hac gemina persecutione. Unde subdit (12, 14): Et date sunt mulieri due ale aquile magne, id est sublimis sapientia sanctorum doctorum et sublimis vita et caritas sanctorum anachoritarum et ceterorum regularium illius temporis. Hec enim sunt due <ale> aquile magne, id est Christi et sue contemplative ecclesie in apostolis primo fundate. Nonne enim Iohannes vel Paulus fuit aquila magna habens has duas alas? Item potestas imperialis seu temporalis et potestas spiritualis super totum orbem sunt due ale. Licet enim prius secundum rem haberet potestatem spiritualem, non tamen sic evidenter et efficaciter sicut cum imperium romanum fuit sibi famulatorie et devote subiectum.
Date sunt, inquam, ut volaret in desertum, in locum suum. Nota quod primo dicta est fugisse in desertum, ubi habet locum sibi paratum a Deo (cfr. 12, 6); hic vero dicitur volasse in desertum, tamquam in locum iam suum. Nam in hoc tempore non quasi ad gentes fugiens a Iudea, sed tamquam gentium domina et regina magnifice volavit per totum gentilitatis desertum, tamquam in locum regni et dominii sui et proprie mansionis sue […]. Ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis […]. Alitur autem ibi non solum spiritali doctrina et contemplatione et copia gratiarum, sed etiam incorporatione gentium, quas per fidem et gratiam eis datam incorporat sibi. Quia enim non potuit comedere et incorporare Iudeos, ideo in terris gentium, prius a Deo desertis, datus est sibi locus ut incorporet eas sibi, ne per penuriam fidelium tota a diabolo consumatur.

[19, 17] Quibus autem verbis explicari posset quanto gaudio et amore et dulcore reficientur sancti de conversione omnium gentium et Iudeorum post mortem Antichristi fienda.

[20, 3] Nos autem sumus in XX° centenario urbis Rome et in XIII° Christi designato secundum eum [Ioachim] per u, quod in ultimo labiorum quasi aspirando profertur, unde et secundum eum designat quod in fine huius centenarii carnalis ecclesia seu Babilon expirabit, ut in sequenti centenario designato per x litteram, que habet formam crucis et fuit per Cesarem Augustum circa Christi adventum inventa, renovetur et exaltetur crux Christi, et post hoc sequantur littere a Grecis ad Latinos deducte designantes dilatationem ecclesie ad Grecos et ad omnes gentes.

[21, 25-26] Referendo autem predicta ad ecclesiam huius vite, designat conversionem regum et gentium totius orbis factam in secundo generali statu mundi et fiendam plenius in tertio, quando scilicet secundum Danielem regnum, quod est subter omne celum, dabitur populo sanctorum Altissimi (Dn 7, 27). Tuncque porte non claudentur, quia patebunt viscera misericordie volentibus intrare ad fidem et gratiam Christi et ad sanctam communionem sanctorum.

tempus plenitudinis gentium
v. Paulus

Notabile V; 4, 4; 8, 1; 17, 18; 21, 21

[Notabile VII] Rursus sicut omnis dies habet mane, meridiem et vesperam, sic et omnis status populi Dei in hac vita. Nam in eterna erit semper meridies absque nocte. Ergo tempus plenitudinis gentium sub Christo debuit ante conversionem alterius populi, scilicet iudaici, habere mane et meridiem et vesperam.

[Notabile XII] [in condescensione quinti status] debuit terminari tempus plenitudinis gentium prout distinguitur a tempore finalis conversionis Iudeorum, inter que debuit esse grandis evacuatio veterum et carnalium per grande iudicium.

[12, 6: fuga mulieris in desertum gentilitatis] Potius ergo videtur dicendum quod quia hic loquitur de fuga ecclesie a Iudeis ad gentes, ex qua secundum Dei ordinationem oportebat primo preire tempus plenitudinis gentium, et post hoc sequi tempus conversionis Iudeorum seu omnis Israel, prout Apostolus docet ad Romanos XI° (Rm 11, 25-26), idcirco in hoc loco rationabiliter annotatur tempus mansionis ecclesie in plenitudine gentium, insinuando quod est mire proportionatum tempori quo Christus, cum Iohanne in Iudea predicans, non fuit a Iudea receptus sed potius spretus et persecutus et ultimo crucifixus, ut sic innuatur duplex ratio proportionis.

[12, 6 (1); (2)] fuga ecclesie a Iudea.

[19, 1] Sicut enim Vasti regina a regno et coniugio regis Assueri abiecta, electa est Hester humilis et sancta ad eiusdem regis conubium et regnum, fecitque ex hoc rex magnificum convivium cunctis principibus et servis suis, sic reiecta sinagoga electa est ecclesia plenitudinis gentium, sicque in sexto statu ecclesie reiecta Babilone adultera oportet spiritalem ecclesiam exaltari et celebre ac spiritale convivium pro eius nuptiis celebrari […] magna multitudo Iudeorum et gentium, et Grecorum et Latinorum, tunc intrabit ad Christum in spiritu magno et alto […] Turbe enim que precedunt designant Grecos et que sequuntur Latinos […].

[2, 2] conversi ex gentibus.

Gentilitas

[5, 9] Videtur tamen specialiter insinuare electos eligi communiter ex Iudeis et gentibus, ut per tribum et populum designentur Iudei, per linguas vero varias et nationes significet gentiles, quia lingue eorum ab hebrea lingua, que fuit lingua Adam, sunt divise.

[8, 8] Per mare enim sepe in hoc libro designatur gentilitas, quia fuit erroribus fluctuans et bellis ac seditionibus procellosa et moribus carnalibus et idolatriis turpibus salsa et amara et malitiis profunda et voraginosa et multitudine plebium quasi infinita.

[16, 3] Pagani enim sunt velut mare erroribus fluctuans, in quo non crescebat herba vel arbor fidei et fidelium, nec ante Christum erat ibi habitatio homini fideli.

[Notabile XI] Animalitas vero plurium gentilium tunc conversorum, contra quos scribit Paulus, expetebat in eis ultionem sanguinis Christi pro eis effusi et etiam laboris apostolorum pro eis assumpti, unde Paulus contra Galathas exclamat: O insensati Galathe, quis vos fa<scin>avit non obedire veritati, ante quorum oculos Ihesus Christus proscriptus est et in vobis crucifixus? (Gal 3, 1).

[5, 1] In secunda vero [apertione] fervor fidei, usque ad martiriorum perpessionem, brutalem vitam gentilium et amorem ipsius extinxit.

Gethe

20, 7

Gog novissimus

Notabile III1; Notabile III2; Notabile XII; Notabile XIII; 8, 13; 12, 31; 12, 32; 12, 33; 17, 8; 20, 2; 20, 71; 20, 72

interpretatur ‘tectum’

20, 7

Gomer (Ez 38, 6)

20, 7

Gothi
v. Theodoricus

Notabile X1; Notabile X2; Notabile XIII; 17, 9

regum Gothorum

8, 10

[2, 22] Cum enim, sub tertio tempore, gens Gothorum tempore Valentis imperatoris et arriani intrans in Greciam accepit heresim arrianam per episcopos eis a Valente missos, facta est quasi altera Iesabel, que nupsit Achab impio regi Israel. Unde et post sub Zenone imperatore una pars huius gentis, quasi altera Athalia filia Iesabel, intravit in regnum Iude, id est Rome seu Italie, feceruntque hic et ibi mala qualia ille due fecerunt in Israel et in Iuda. Sed tandem in quarto tempore suscitavit Deus Iustinianum imperatorem, quasi alterum Iheu (cfr. 4 Rg 9, 6-10) qui, congregata synodo episcoporum, tradidit illis condempnandam p<osteri>tatem Anastasii imperatoris heretici et aliorum hereticorum, qui erant quasi sacerdotes Baal, sed et gentem Gothorum cum suo rege, misso exercitu armatorum, delevit ex Italia et arrianam gentem Vandalorum ex Africa, et postmodum per Sarracenos plenius sunt deleti.

[6, 8; 13, 1; 13, 3] [orientales et occidentales, secundum caput pardi, id est arriane heresis (Dn 7, 6), quartum caput bestie (Ioachim)]

Grandimontensium ordo

20, 2

Greci
v. Gentes

Notabile XIII1; Notabile XIII2; 7, 4; 12, 17; 16, 12; 16, 20
10, 2 (v. Franciscus); 19, 1

regnum Grecorum

2, 10; 20, 3

correctores

18, 17; 22, 17

in Iacobo designantur
[v. Helias

10, 1

[Notabile XII] translatio imperii romani a Grecis in Karolum facta DCCCI° anno Christi.

[Notabile XII] […] eo ipso quod quintus status coartatus fuit ad unam terram propter peccata Grecorum et ad statum infirmiorem, decuit hoc recompensari in multitudine populi et magnitudine temporis et pietatis.

[Notabile XII] septimum prelium contra Iudeos factum a Grecis et ab Antiocho est septimum sigillum. (Ioachim)

[1, 4] Fuit enim conveniens quod sicut Greci erant medii inter Iudeam et terram Latinorum sic, prima fundatione ecclesie facta in Iudea, secunda ramificatio fieret in Grecia et tertia esset in Roma et Latinorum terra.

[1, 8] O vero apud Grecos est figure circularis habentis in summo quandam aperturam, de cuius fundo exit media virgula existens inter duos archus et cornua illius circuli.

[6, 8] […] translato imperio occidentali ad Karolum magnum, Greci non curaverunt ecclesie romane obedire.

[11, 1-2] Secundum autem Ioachim, per templum designatur ordo priorum sacerdotum; per altare vero speciale collegium cardinalium; per atrium vero clerus Grecorum, qui quadam propinquitate christiane fidei videtur esse coniunctus clero Latinorum, superstitiosis tamen legibus segregatus est ab ecclesia Petri nolens coartari sub disciplina universalis episcopi, scilicet romani, propter quod Sarraceni quam plurimas Grecorum ecclesias vastaverunt, iuxta quod hic dicitur atrium esse gentibus datum, sed ultra hoc sub Antichristo civitatem sanctam, id est romanam ecclesiam, calcabunt mensibus quadraginta duobus, id est tribus annis et dimidio. Per adorantes vero in templo designantur quedam reliquie Grecorum confugientes ad romanam ecclesiam, et etiam ceteri fideles laici. Hec Ioachim. Sed cum Grecorum ecclesie sint fere per totum quintum statum a romana ecclesia scismatice divise, a tempore scilicet Karoli magni et citra, non videtur quod per atrium tempore Antichristi reiciendum intelligantur Greci, sed potius pravi religiosi et clerici et laici Latinorum ecclesie sancte superficialiter iuncti et per mundana negotia vel desideria exterius stantes.

[12, 6] […] inchoata vero generatione quadragesima tertia ceperunt exire Sarraceni de finibus suis et ecclesias Grecorum, que erant in Egipto, et Iherusalem et in circuitu, in confusionem redigere. (Ioachim)

[12, 14] Per tempus enim intelligitur unus annus, et per tempora <duo anni>. Nam Greci, in quorum lingua iste liber est editus, habent tres numeros in suis articulis, scilicet singularem et dualem et pluralem.

[13, 1] [primum caput pardi, id est arriane heresis (Dn 7, 6), tertium caput bestie (Ioachim)]

[13, 18] numerus nominis bestie secundum Grecos querendus. (Ricardus)

[20, 3] littere a Grecis ad Latinos deducte designantes dilatationem ecclesie ad Grecos et ad omnes gentes.

[21, 13] [secundo intrabunt in civitatem sanctam Iherusalem quasi a meridie].

Grecia

Notabile XIII; 1, 4; 1, 9; 2, 22; 6, 9

Gregorius magnus, papa, doctor (590-604)

Notabile X1; Notabile X2; 6, 8

[Notabile XII] Propter enim hereses multas et horrendas, que fere in tota ecclesia a tempore Constantini usque ad tempus Sarracenorum inundaverunt, digna fuerat non defendi sed potius iudicari, unde  Gregorius magnus circa finem quarti temporis fere credidit extremum iudicium tunc adesse, sicut patet in omelia super illud evangelium: Erunt signa in sole et luna et cetera (Lc 21, 25).

[Notabile XIII] […] propter pestem inguinariam Rome immissam ordinati sunt per Gregorium septem chori letaniarum seu rogationum, cessavitque plaga apparente angelo gladium tenente in loco qui adhuc Rome castrum sancti angeli appellatur, et restituit archam divini cultus in sede Petri ordinavitque ecclesiasticum officium sollempnius quam foret ante […]. [in quarto statu ecclesie respicit per concordiam David]

[8, 13] Per aquilam designantur hic alti contemplativi quarti temporis, qui prophetico spiritu presenserunt et predixerunt mala que post finem quarti temporis debebant subsequi. Inter quos credit Ioachim per hanc aquilam specialius designari beatum papam Gregorium, qui utique fuit in quarto tempore, prout supra fuit in principio prenotatum. Ipse enim « libere plurima de mundi fine et de pressura seculi scripsisse dinoscitur, quique allegoriarum semitas ac si arduas celi vias altius pre ceteris prevolavit, neque enim invenitur alius similis eius, qui ista erumpnosa tempora appropinquasse in suis operibus testaretur ».

Gregorius Nazanzenus,
magnus doctor

Notabile X

Heber
domus Heber v. Roma- Sedes Petri

Notabile XIII; 20, 3

Hebrei

20, 7

in Iohanne designantur
[v.
Helias

10, 1

pueri Hebreorum
(Mt 21, 15)

14, 4; 19, 1

[20, 3] Quidam tamen, sequendo hebraicam veritatem que ab Adam usque ad Christum ponit circiter quattuor milia annos, non fortiter sed valde exiliter opinantur quod circa finem sexti millenarii, quasi in fine sexte diei, perficiat Deus totum opus universi et sequatur sabbatum eterne glorie in quo Deus cum suis sanctis requiescat ab operibus huius vite. Concordatque hoc opinioni quorundam antiquorum magistrorum sinagoge, qui dixerunt quod duo milia anni ante legem, scilicet usque ad Abraam, et duo milia sub lege et duo milia sub Messia ut sic secundum trinam legem nature, scripture et gratie, sint tria paria millenariorum. Secundum hos autem, de sexto millenario restant circiter septingenti anni, qui satis congruunt tertio generali statui mundi, qui appropriatur Spiritui Sancto, qui in suis donis et in hoc libro multum describitur septiformis.

[20, 3] Ioachim vero, in libro De seminibus scripturarum, dicit quod sicut secundum viginti duas litteras Hebreorum fuerunt viginti duo centenarii annorum ab Heber, in quo divisis linguis remansit lingua hebrea, usque ad Christum, sic secundum viginti tres litteras Latinorum erunt viginti tria centenaria annorum a constructione urbis Rome, in qua est principalis sedes Latinorum et ecclesie Christi.

Helchias, pontifex

3, 7

Heli, pontifex

Notabile VII

Helias
v. Enoch, Franciscus, Heliseus

Notabile XIII; 3, 7; 6, 4; 6, 12; 10, 1 (currus); 11, 31; 11, 32; 11, 33; 11, 8; 11, 12; 12, 61; 12, 62; 12, 14; 13, 11; 14, 171; 14, 172; 19, 20; 20, 71; 20, 72; 21, 21

[Notabile VIII] Ergo ex istorum mutua collatione habetur quod in sexto tempore ecclesie debet liber christiane sapientie aperiri plenius et comedi et universis gentibus iterum predicari, et quod Helias cum altero conteste sibi consociato sit tunc venturus ad convertendum corda Iudeorum ad fidem et intelligentiam sanctorum patrum et prophetarum et, ut Christus asserit, venturus est ad omnia restituenda, sicque cum suo conteste occidetur a bestia que ascendit de abisso, prout dicit Iohannes ibidem (Ap 11, 7).

[7, 4] Nec mireris si sensus allegoricus, quoad impletionem in effectu, precedat hic litteralem, quia hoc alibi invenies. Quod enim Malachie ultimo dicitur Helias mittendus antequam veniat dies Domini (Ml 4, 5-6), dicit autem Christus Matthei XVII° (Mt 17, 11-13) hoc iam impletum esse in Iohanne Baptista, et nichilominus ad litteram implendum esse in ipso Helia. Constat autem quod Iohannes non fuit Helias nisi mistice et allegorice. Sepe etiam a Christo et a prophetis dicuntur plura litteralius respicientia statum eterne glorie vel extremi iudicii, que tamen allegorice prius implentur in precursoriis gratiis vel iudiciis. Attamen quando litteralior sensus sic respicit finaliora bona vel facta, tunc ipse est spiritualior quam sint allegorici ipsum precurrentes, iuxta quod litteralius <et> magis proprie dicitur Deus esse vita et sapientia et summum bonum quam dicatur esse leo vel sol vel ros et mel, et tamen primum litteralius dictum est spiritualius et perfectius quam sit secundum dictum, quod est translativum et allegoricum.

[10, 1] Ego autem angelum istum secundum litteram aut Enoch fore puto aut Heliam. Verum, prout hoc Deus melius novit, unum dico pro certo, quod hic angelus significat personaliter magnum aliquem predicatorem, quamvis spiritaliter ad multos viros spiritales tunc temporis futuros competenter valeat intorqueri. Sane facies angeli similis est soli, quia in hoc sexto tempore oportet Dei contemplationem in modum solis splendescere et perduci ad notitiam eorum qui designantur in Petro et Iacobo et Iohanne, id est Latinorum et Grecorum et Hebreorum, primo quidem Latinorum, deinde Grecorum, tertio Hebreorum, ut fiant novissimi qui erant primi et e contrario. (Ioachim)

[11, 3] […] quia Helias tamquam de stirpe Israelis et sub lege natus et tamquam vir evangelicus et per prophetas promissus erit congruens pro Iudeis […]

[12, 6] Refulget etiam hic quadragena ieiunii Christi in deserto, et Helie et Moysi et multe alie quadragene […]

[15, 7] […] Helias pater, ordinis heremitici exemplator […]. (Ioachim)

[19, 17] Et vidi unum angelum stantem in sole. Iste designat altissimos et preclarissimos contemplativos doctores illius temporis, quorum mens et vita et contemplatio erit tota infixa in solari luce Christi et scripturarum sanctarum, et secundum Ioachim inter ceteros precipue designat Heliam.

[19, 17] Quibus autem verbis explicari posset quanto gaudio et amore et dulcore reficientur sancti de conversione omnium gentium et Iudeorum post mortem Antichristi fienda. Unde Gregorius XXXV° Moralium, super illud Iob XLII°: Et dederunt ei unusquisque ovem unam et cetera (Jb 42, 11), dicit: « Aperire libet oculos fidei et extremum illud sancte ecclesie de susceptione israelitici populi convivium contemplari. Ad quod nimirum convivium magnus ille Helias convivantium invitator adhibetur; et tunc propinqui et noti ad Christum cum muneribus veniunt, quem in flagello paulo ante positum contempserunt ».

Heliseus
v. Helias

Notabile XIII; 6, 12; 12, 14; 15, 7; 21, 21

[14, 14.17] Attamen sciendum quod, prout superius dixi, non est necesse istos esse diverse professionis, sicut nec Petrus nec Iohannes fuerunt aut Helias et Heliseus, quamvis Helias plus vacaverit vite heremitice et severe, Heliseus vero plus vite <et> congregationi communi et zelo mitiori. Primus etiam horum videtur esse idem cum primo trium paulo ante premissorum, secundus vero idem quod tertius illi<c> subiunctus (cfr. Ap 14, 6-11).

Henricus I,
rex Theutonicorum
(Henricus II, imperator Romanorum 1002-1024)

[6, 9] […] sicut circa finem surrexit alius rex in Babilonia per quem valde humiliata est superbia Iherusalem, sic a diebus <Henrici> primi Alamannorum imperatoris quibusdam intricatis questionibus angustiatur ecclesia (Ioachim).

[12, 3] [quintum caput drachonis]
[…] ille imperator teutonicus qui primo cepit ecclesiasticas libertates infringere et ecclesias pro suis libertatibus infestare (Ioachim).

[17, 9] [quintus septem regum]
Quintus is qui primus in partibus occidentis cepit fatigare ecclesiam pro investitura ecclesiarum, ob quam causam multa scismata orta sunt ex eo tempore in ecclesia Dei. Iste autem secundum eum, libro IIII° Concordie, fuit <Henricus> rex Theutonicorum, qui fuit in XXXVIa generatione a Christo (Ioachim: Enricus III ?).

Herodes

9, 11; 9, 12; 22, 2

[6, 12] Unde et sicut primus Herodes necavit infantes ut occideret Christum infantem, sic circa primordialem infantiam huius ordinis regibus mundi devote adorantibus Christi paupertatem in ipso, novus Herodes doctorum carnalium dampnavit statum evangelice mendicitatis. Ex quo multi boni et teneri conceptus in pluribus sunt necati, isteque error varias radices misit et mittet usquequo surgat secundus Herodes, oportuit etiam, ut contra, electos per oppositum zelum et exercitium erudiri contra huiusmodi errorum fundamenta et machinamenta, ut in die temptationis minus feriantur et concutiantur a iaculis iam premissis.

[12, 31; 12, 32] [primum caput drachonis (Ioachim)]

[17, 9] [primus septem regum (Ioachim)]

Hester

Notabile XII; Notabile XIII1; Notabile XIII2; 12, 61; 12, 62; 12, 63; 19, 1

Holofernes

9, 5-6 (IIIa temptatio); 9, 13

Honorius, consul (398)

6, 1

Hospitaliorum ordo

13, 3; 20, 2

Iacob

7, 41; 7, 42; 7, 43; 7, 5; 11, 3; 12, 61; 12, 62; 20, 7

Iacobus, apostolus

designat Grecos (Ioachim)
[v. Helias

10, 1

Iamnes (Jannes) (2 Tm 3, 8)

9, 5-6 (IIIa tempt.)

Iberi

20, 7

Ieconias, rex Iuda

11, 3; 12, 6

[12, 6] […] viventi Ieconie substitutus est Sedechias […].

[12, 6] […] transmigratio iudaica facta per babilonicos precessit destructionem Babilonis, et hoc quidem uno modo per quadraginta annos, a transmigratione scilicet Ieconie […].

Ieremias

1, 10; 6, 121; 6, 122; 16, 16

[Notabile IV] Et hinc est quod Isaias et Ieremias et ceteri prophete Veteris Testamenti predixerunt aliqua suis temporibus per facti evidentiam verificata, ex quibus reliqua suis temporibus non ventura sunt facta fide digna.

Ierico, interpretatur luna

8, 21; 8, 22

Ieroboam, rex

[7, 5-8secundum quosdam, amovit nomen Efraim propter peccata Ieroboam regis ex tribu Efraim nati, qui peccare fecit Israel.

Ieronimus, sanctus, doctor

Notabile X; 5, 5; 6, 5

Iesabel (Jezabel), uxor Achab
v. Gothi

2, 1; 2, 20; 2, 22; 2, 24; 12, 14

[2, 22] Potest tamen per hanc Iesabelem intelligi gens sarracenica, que gloriatur se habere Mahomet pro propheta, cuius lex carnalia promittit et docet, que utique surrexit quarto tempore ecclesie.

Iherusalem

6, 9; 6, 12; 8, 13; 9, 21; 11, 81; 11, 82; 16, 16; 20, 2

ecclesia Ierosolimitana assimilata est tribui Ruben

Notabile XIII

prima cathedra Petri

12, 6

[2, 5 translatio primatus] […] primatus Ierosolimitane ecclesie, quem habuit quando primus in ea Petrus sedit, translatus est Romam per eundem Petrum, sicut et a Ruben translatus est principatus primogeniture partim in Iudam partim in Iosep, pro eo quod Ruben lectum patris fedavit (cfr. Gn 49, 3-4). Et sic ecclesia de circumcisione conversa fedavit lectum, id est cultum Christi, commiscendo ei legalia quasi necessaria et quasi de pari. […] Consimiles fere rationes invenies de ultimo casu novissimi cursus quinti temporis ecclesiastici et translationis primatus Babilonis in novam Iherusalem, et iterum casus et translationis ultime et reprobe partis septimi status in celestem Iherusalem. […] Ex quo patet quod Christus est summus rex et pontifex, et quod multe alie sollempnes ecclesie preter Ierosolimitanam ecclesiam sunt et esse debebant sub Christo, ita quod non oportebat eam superbire de suo primatu.

[17, 18; v. Roma] An autem post Antichristum hec urbs [Roma] iterum reparetur, ut ibi usque ad finem seculi stet principalis sedes Christi sicut fuit a tempore Christi et citra, aut Christus post Antichristum reducat sedem suam ad locum unde manavit ad urbem Romam, puta in Iherusalem vel alibi, sue dispositioni est relinquendum.

[6, 12; 12, 6] […] initium septuaginta septenarum Danielis (Dn 9, 24-27) litteralius cepit a rehedificatione Iherusalem facta sub Esdra et Neemia (cfr. 1 Es 1, 1-4) quam ab illa que cepit sub Zorobabele et concessa fuit a Ciro rege (cfr. 1 Es 5, 2; 6, 3-12), sed nichilominus umbratiliter et semiplene possunt inchoari ab illa que cepit a Ciro […].

[Notabile XIII; 12, 6] destructio templi et Iherusalem facta anno undecimo Sedechie (Jr 39, 2.8; 52, 13-14); destructio per Caldeos facta in quinta etate.

[20, 31; 2] ingressus Antiochi in Iherusalem.

destructio Iudee et Iherusalem a Romanis facta.

[6, 12] Est enim tunc nova Babilon sic iudicanda sicut fuit carnalis Iherusalem, quia Christum non recepit, immo reprobavit et crucifixit.

capta a Sarracenis

Notabile XII; 12, 6 (inchoata generatione quadragesima tertia ab Ozia); 13, 2; 13, 181; 13, 182; 17, 10 (a Saladino)

capta a Christianis

13, 3

Iosaphat, vallis

14, 14.18; 14, 20

Moria, mons

Notabile XIII

Oliveti (Olivarum) mons

6, 12 (Zc 14, 3-5); 14, 20; 19, 1; 22, 2

Sion, mons

14, 11; 14, 12; 14, 20

Tophet, vallis

14, 20

nova Iherusalem [VIus status]

22, 9

[3, 12; VIa victoria] In huius<modi> autem mente tria inscribuntur, scilicet excessiva visio vel contemplatio deitatis trium personarum, et totius civitatis seu collegii sanctorum, quam dicit descendere de celo a Deo tum quia tota a Deo oritur et sic quod est inferior eo et sua immensitate per celum designata, tum quia per humilitatem non solum Deo sed etiam suo proprio ac celesti loco reputat se indignam, tum quia prout Iherusalem sumitur pro militanti ecclesia descendunt eius gratie a Deo et a hierarchia beatorum. Vocat autem eam novam propter novitatem glorie vel gratie, unde et precipue significat hic civitatem beatorum, et post hoc illam que erit in sexto et septimo statu, et post hoc illam que reiecta vetustate legalium fuit in quinque primis statibus Christi, et post hoc totam universaliter ab initio mundi. Vocatur etiam Iherusalem, id est visio pacis, quia vel ipsa fruitur vel ad ipsam suspiratur. […] Nomen vero Iherusalem nove sibi inscribitur, cum per suavitatem amoris est eius mens digna ut vocetur sponsa Christi et mater pia et nutritiva spiritalis prolis.

[7, 2; VIum sigillum] Item Ioachim, libro IIII° Concordie, ubi agit de quadragesima secunda generatione, dicit quod post eius tribulationem ascendet universalis pontifex nove Iherusalem quasi novus dux de Babilone, in cuius typo scriptum est in Apocalipsi: Vidi angelum ascendentem et cetera. Ascendet autem non gressu pedum, sed quia dabitur ei plena libertas ad innovandam christianam religionem et predicandum verbum Dei, iam incipiente regnare domino exercituum super omnem terram.

[12, 6] Item quarto a « David, sub quo Iherusalem est sublimata in regnum, usque ad tempora Constantini sunt generationes quadraginta due; inchoata vero generatione quadragesima tertia sublimata est in regnum nova Iherusalem, scilicet romana ecclesia » (Ioachim).

[21, 22-23; VIIus status] Nota quod hec secundum quid verificantur in ecclesia Christi, que non artatur ad corporalem locum et templum veteris Iherusalem et sinagoge, nec cerimoniali luce et cultu legis et prophetarum eget, quia Christus et eius vita et doctrina est eius templum et sol et lucerna lucis solaris sue deitatis. In ecclesia autem septimi status hoc plenius complebitur, ita ut multis doctrinis prioribus non egeat, pro eo quod per contemplationis excessum absque ministerio exterioris vocis et libri docebit eam Christi Spiritus omnem veritatem, et temporalibus denudata adorabit Deum Patrem in spiritu et veritate. Nec ex hoc intelligo quod omnem usum temporalium vel exterioris doctrine et scripture abiciat sed, prout dixi, secundum quid impletur et implebitur in ecclesia militante, simpliciter autem in ecclesia triumphante.

celestis Iherusalem

VIIa visio; 21, 2

[Notabile I] Septimus [status] vero, prout spectat ad vitam istam, est quedam quieta et mira participatio future glorie ac si celestis Iherusalem videatur descendisse in terram; prout tamen spectat ad aliam vitam, est status generalis resurrectionis et glorificationis sanctorum et finalis consumationis omnium.

Ihesus
v. Zorobabel

11, 3

Iheu, rex Israel
v. Iustinianus

2, 20; 15, 7

Ilarius, sanctus, doctor

Notabile X; 5, 5

India

20, 7

Innocentius I, papa (401-417)

6, 5

Innocentius IV, papa (1243-1254)

12, 6

Ioachan (Ioachaz), rex Iuda

12, 6

Ioachim, rex Iuda, pater Iechonie

11, 31; 11, 32; 12, 6

Ioachim, abbas Florensis

[6, 12] […] est adhuc notandum a quo tempore debeat sumi initium huius sexte apertionis. Videtur enim quibusdam quod ab initio ordinis et regule sancti patris prefati; aliis vero quod a sollempni revelatione tertii status generalis continentis sextum et septimum statum ecclesie facta abbati Ioachim, et forte quibusdam aliis sibi contemporaneis […] Sicut enim Luchas inchoat Christi evangelium a sacerdotio Zacharie, cui facta est prophetica revelatio de Christo statim venturo et de Iohanne eius immediato precursore […] sic hec sexta apertio sumpsit quoddam prophetale initium a revelatione abbatis et consimilium […].

[9, 1-11] Super quo et consimilibus advertendum quod ipse plura dicit non assertorie sed opinative. Sicut enim ex naturali lumine intellectus nostri quedam scimus indubitabiliter ut prima principia, quedam vero ut conclusiones ex ipsis necessario deductas, quedam vero nescimus sed solum opinamur per probabiles rationes, et in hoc tertio sepe fallimur et possumus falli, nec tamen ex hoc lumen nobis concreatum est falsum nec pro tanto fallimur pro quanto opiniones nostras scimus non esse scientias infallibiles, sic lumen per gratuitam revelationem datum quedam scit ut prima principia et indubitabilia revelata, quedam vero ut conclusiones ex ipsis necessario deductas, quedam vero ex utrisque solum probabiliter et coniecturaliter opinatur, et sic videtur fuisse intelligentia scripturarum et concordie Novi et Veteris Testamenti per revelationem abbati Ioachim, ut ipsemet asserit, data.

[9, 13] Hec autem commemoravi quia videntur necessaria ad intelligentiam huius partis, et etiam ut sciatur quod Ioachim dicit in hiis multa non assertorie sed solum opinative.

[17, 10] Vides ne quod, tamquam dubitans circa ista, nunc in uno loco opinative dicit unum et in alio loco aliud, nec mirum, quia neutrum horum potest clare et indubitabiliter probari ex textu.

[12, 6] Notandum etiam quod Ioachim inchoat a Christi incarnatione quadraginta duas generationes secundi status, sicut patet per omnes quinque libros Concordie. […] Nam et inchoatio earum a Christi incarnatione, quas ab illo initio multum clare et cum mira concordia ipsarum ad generationes Veteris Testamenti prosequitur Ioachim usque ad tempus suum, habet magnam rationem et notabilem veritatem.

Ioas, rex Iuda

[12, 6] Mattheus a geneologia Christi exclusit (cfr. Mt 1, 1-17).

Iob

Notabile XIII

Iohannes Baptista
v. Helias

Notabile VII; Notabile XII; 1, 10; 5, 2; 6, 6; 6, 121; 6, 122; 6, 123; 7, 4; 11, 31; 11, 32; 11, 33; 12, 61; 12, 62; 12, 63; 12, 64; 12, 65; 12, 66; 12, 141; 12, 142

[14, 12] […] primus [angelus] magis insistit ad primum et magis est idoneus et coaptatus ad id dulciter predicandum, tertius vero est aptior et magis insistit ad terribiliter comminandum penas eternas et ad <vitia> acriter ferienda, iuxta quod Christus suaviter docuit, quasi cantans canticum dulce; Iohannes vero Baptista terribilius, quasi lamentans et comminans ve dampnationis eterne; medius vero est de numero medie se habentium ad hec duo.

Iohannes evangelista
v. Helisesus

7, 5-8; 17, 18; 21, 10

[Notabile IV] […] Iohannes, longe absens a septem ecclesiis Asie, revelat eis bona ipsarum et mala de quibus constabat eisdem quod illa scire non poterat nisi per lumen propheticum, ex quo tam ipsis quam ceteris reliqua fide digniora fuerunt.

[Notabile VI] […] in visione seu imagine Iohannis hec videntis et angeli hec sibi demonstrantis presentabantur omnia simul, quamvis non sic essent in re ex parte rerum visarum. Et hec est una de rationibus quare prophete sepe loquuntur de futuris quasi de presentibus vel preteritis.

[Notabile XI] […] ita ut sub Constantino, vel etiam sub Iohanne de Patmos in Asiam gloriose reducto, sit factum silentium pacis quasi media hora et quasi septimus status (cfr. Ap 8, 1).

[1, 1] causa proxima huius libri.

[1, 2] Subditur etiam fide dignitas persone Iohannis, ut sibi facilius et firmius credatur.

[1, 2] Solet hic queri an hanc revelationem viderit Iohannes visione corporali, vel imaginaria, vel intellectuali.

[1, 2] Queritur etiam an locutiones seu voces, quas in libro isto refert se audivisse, apprehenderit alio genere apprehensionis quam illa que dicit se vidisse.

[2, 1] Et in suo prologo super lecturam huius libri dicit [Ricardus] quod sanctus Iohannes post beatum Paulum predicavit in Asia minori has septem urbes habente, quarum metropolis est Ephesus. Ordinatis autem episcopis in prefatis civitatibus cum archiepiscopo, ipse vacabat predicationi. Unde audita hac ipsius evangelizandi constantia, missus est a Domitiano imperatore in dolium ferventis olei, et cum inde illesus exisset eum exilio relegavit in Patmos insulam, que in mari licico sita est, et dum ibi detineretur quedam vitia in ecclesiis Asie per pastorum negligentiam pullularunt, de quorum emendatione hec scripsit.

[3, 7] Rursus quia in contemplativis plus refulget dilectio Christi ad eos, in activis vero plus refulget dilectio eorum ad Christum, unde Iohannes, in quo prerogativa contemplationis est designata, potius dicitur predilectus a Christo quam prediligens Christum; Petrus vero, in quo fervor active est presignatus, potius dicitur prediligens Christum quam predilectus […]

[3, 10] Preterea cum quando Iohannes hunc librum scripsit ferveret secunda generalis persecutio fidei facta a Domitiano, ita quod ipse Iohannes erat per eum in exilium relegatus, ad quid diceret ego servabo te a generali persecutione ventura ex quo tunc erat generalis, nec tertia generalis, que post sex annos facta est a Traiano, fuit gravior hac secunda facta anno Domini XCVI°?

[4, 7] Iohannes, quasi aquila.

[5, 4] Iohannes tenet hic typum omnium sanctorum patrum salvatorem et divine gratie et glorie promeritorem et impetratorem et largitorem desiderantium et pro eius dilatione et inaccessibilitate gementium. Hic autem gemitus pro tanto est in sanctis post Christi adventum pro quanto ad ipsum pro consumatione totius ecclesie et pro gratia et gloria per ipsum impetranda et largienda toto corde suspirant, et pro quanto cum humili gemitu recognoscunt nullum ad hoc fuisse potentem et dignum nisi solum Christum; potissime tamen designat cetum et statum contemplativorum, qui pre ceteris altius et viscerosius ad istud suspirant.

[5, 10] […] sicut puer non habet totum incrementum suo corpori adiungendum, habet tamen omnia membra, sic ecclesia tempore Iohannis habebat omnes ordines hic designatos per animalia et seniores, et precipue si ei annumerentur omnes sancti Veteris Testamenti, quibus tunc erat a Christo liber vite apertus. Nec est dubium quin ipsi cantarent canticum istud; sic etiam fuit tunc liber glorie et gratie et sacre scripture apertus, quod ipsa apertio ad omnes futuros electos se extendebat, et quantum expediebat sanctis illius temporis erat sic sufficiens quod de ea merito poterant canticum hoc cantare.

[6, 1] Circa quas est primo notandum, circa formam imaginariam huius libri, quod videtur Iohannes librum hunc vidisse instar rotuli intus et foris scripti. Ridiculosum enim esset dicere quod liber, per quaternos et cartas distinctus, esset scriptus intus et foris. Videtur etiam quod rotulus ille haberet in se septem plicas et super unaquaque erat sigillum unum impressum pro clausura ipsius. Intra autem plicam videbantur depicte imagines equorum et equitum hic subscripte, vel ad apertionem ipsius subito videbatur exterius exire unus equus vivus cum equite suo.

[6, 12] […] Iohannes vero [inchoat Christi evangelium] a Verbi eternitate et eterna generatione […] sic hec sexta apertio […] a destructione vero Babilonis sumet initium sue clare distinctionis a quinto statu et sue distincte clarificationis, iuxta quod et dicimus legalia quantum ad obligationem necessariam fuisse mortificata in Christi passione et resurrectione et tandem sepulta et effecta mortifera in evangelii pl<e>na promulgatione et in templi legalis per Titum et Vespasianum destructione.

[7, 13] Et respondit, id est prolocutus est, unus de senioribus, per quem secundum Ricardum designatur universitas prophetarum et apostolorum et doctorum docens iustitiam et gloriam electorum. Et secundum hoc sumitur hic unus quasi loquens in persona omnium. Secundum vero Ioachim, iste unus est beatus Iohannes, cuius est liber iste. Ipse enim s<cis>citatur et excitat nos ad querendum et intelligendum et ad imitandum istos sanctos. Ipse est enim unus et magnus de hiis viginti quattuor senioribus. Nos sumus hic designati per ipsum in quantum edocebatur ab angelo tenente formam senioris.

[10, 1] […] sic et in sexto statu […] quidam alii plus insistent contemplative sapientie et illuminationi discipulorum contemplativorum ad speciale regimen ecclesie applicandorum et ad predicationem infidelium mittendorum. […] designantur […] per Iohannem accipientem ab eo librum apertum et predicaturum populis et gentibus et mensurantem templum (Ap 10, 8-11; 11, 1ss.), per quam mensurationem designatur specialis gubernatio ecclesie Christi […]. [v. Petrus

[10, 1] designat Hebreos (Ioachim). [v. Helias

[10, 8-9] Secundum Ioachim, iste ordo qui signatur in Iohanne auditurus est hanc vocem de celo, id est de scriptura sacra, quia si nusquam esset alia vox in scriptura sacra que hoc preciperet, sufficeret ista vox que de isto celo magno, id est de hoc libro aperto, descendit, et etiam illa que hoc ipsum dicit in Ezechiele, scilicet capitulo tertio (Ez 3, 1ss.).

[10, 11] In ipsa sapientia libri expresse continetur quod oportet iterum predicari evangelium in toto orbe, et Iudeis et gentibus, et totum orbem finaliter converti ad Christum. Sed quod per istum hoc esset implendum non poterat sciri nisi per spiritualem revelationem, et hoc dico prout per Iohannem designantur hic singulares persone quia, prout per ipsum designatur in communi ordo evangelicus et contemplativus, scitur ex ipsa intelligentia libri quod per illum ordinem debet hoc impleri. Potest etiam dici quod eo ipso quod Dei instinctu et iussu accepit ab angelo singularem intelligentiam libri et cum singulari dulcore ipsam sibi invisceravit, et ex hoc cum dolore presensit passiones graves sibi et ecclesie affuturas, satis percepit se ad predicationem gentium destinari, sed nichilominus per sacros doctores hoc amplius asseritur, tum ne propter temptationem Antichristi et propter nimiam multitudinem hostium hoc timeant impediri.

[10, 11] Ricardus exponit hoc de persona Iohannis, tunc propter suum exilium a predicatione cessantis, cui consolatorie Christus promittit quod de exilio liberabitur et ad pristine predicationis officium iterato redibit.

[11, 3; 14, 14.17] […] hii duo testes sunt ad litteram Helias et Enoch, et hoc communiter tenetur, quamvis et per eos designentur duo ordines predicantium. […] Alter vero magis erit datus contemplationi et paci, unde et designatur ibidem per Iohannem, de quo dicit Christus: Sic eum volo manere donec veniam (Jo 21, 22). [v. Petrus

[12, 14] Nonne enim  Iohannes vel Paulus fuit aquila magna habens has duas alas?

[12, 17] Ioachim dicit quod semen mulieris est Christus raptus ad tronum cum martiribus suis, et istud semen precesserat; aliud autem remanserat designatum in Iohanne evangelista, scilicet ordo monachorum quarti temporis meridianam plagam incolentium. Et ideo vocat eos reliquos seu residuos de semine mulieris.

[14, 4] Sicut enim Iohannes electus est virgo mundissimus et post omnes ultimo servatus, et sicut in fine nuptiarum eius datum et factum est a Christo optimum vinum (cfr. Jo 2, 1-11), et sicut circa Christi finem et mortem pueri Hebreorum ipsum miraculose glorificaverunt (cfr. Mt 21, 15), sic circa finem temporum immaculatissimi pueri et virgines creduntur de stirpe Israelis ad summam Christi imitationem et familiaritatem vocandi.

Iohannes I, papa (523-526)

18, 21

Iordanis, flumen

Notabile XIII

Iosep

Notabile III; 4, 41 ; 12, 61; 12, 62; 19, 17-18


tribus Israel

2, 5; 7, 4; 7, 5-81; 7, 5-82; 7, 5-83 (tribus Efraim); 7, 81; 7, 82; 7, 83

Iosep, sponsus Virginis

12, 4; 22, 2

Iosephus

20, 7-8

Iosias, rex Iuda

6, 121; 6, 122; 11, 3; 12, 61; 12, 62; 16, 16

Iosue

8, 2

[Notabile XIII] Sicut etiam Iosue, qui et Ihesus divisit hereditatem reliquis septem (cfr. Js 18-19), sic Ihesus Christus septem ecclesiasticis statibus, post quinque priores etates secutis, divisit hereditatem gratie sue.

[11, 3] […] in ingressu terre promisse soli duo de exploratoribus et bellatoribus, scilicet Iosue et Caleph, ipsam introierunt (cfr. Nm 14, 6; 32, 12).

Isaac

11, 3; 12, 61; 12, 62; 12, 63; 12, 64

Isachar, tribus Israel

7, 71; 7, 72; 7, 73

Isaias
v. Ezechiel, Ieremias

Notabile IV; Notabile XIII; 1, 2; 1, 10; 3, 7; 6, 12

[1, 10] In quibus [in predicatoribus ecclesie] a principio usque ad tempora prophetarum fuit predicatio quasi occulta, a diebus vero Isaie manifestior esse cepit usque ad Iohannem Baptistam, ibique consumata est in apostolico choro: in omnem enim terram exivit sonus eorum (Ps 18, 5; Rm 10, 18). Consimiliter autem intellige de sexto statu ecclesie.

[13, 1] Tertio nota quod mos est scripture prophetice, dum de uno speciali agit sub quo spiritus propheticus invenit locum idoneum ad exeundum et dilatandum se, a specialibus ad generalia ascendere et expandi ad illa, iuxta quod Isaias, loquendo de Babilone et eius rege, dilatat se ad loquendum contra totum orbem Babiloni similem et contra Luciferum regem omnium superborum et malorum quasi regem magne Babilonis (cfr. Is 14, 4.12).

Isbozet, rex Israel (Isboset)

12, 6

Isidorus, anachorita

Notabile X

Ispani

20, 7

Ispania

Notabile X; Notabile XII; Notabile XIII; 6, 9; 13, 1; 13, 2

Israel

spiritualis vel naturalis Israel
v. Iudei

7, 41; 7, 42

Itali

 

20, 7

Italia
v. Franciscus, Gothi

Notabile XIII; 6, 8; 6, 12; 9, 1-11; 12, 6; 13, 11; 13, 12

assimilata est regno Iude

2, 22

Itamar (Ithamar)
frater Eleazari, summus pontifex

Notabile VII1; 2; 3

Iudas, tribus Israel
v. Roma-Sedes Petri

Notabile XIII1; Notabile XIII2; 2, 5; 4, 4; 5, 5; 7, 5-81; 7, 5-82; 7, 51; 7, 52; 7, 53; 12, 6

regnum Iude
id est Rome seu Italie
ecclesia latina assimilata

12, 6; 21, 12
2, 22
Notabile XIII; 6, 8

Iudas Machabeus

20, 3

Iudas Iscariotes

7, 4; 22, 2

Iudea
v. Gentes, Karolus Magnus, Nero

1, 4; 8, 5; 16, 16

[1, 4] prima fundatio ecclesie facta in Iudea. [v. Greci

[12, 3 (6, 9)] Primum [prelium ecclesie] enim fuit contra Christum et contra suum in Iudea primordiale<m> cetum, quod tangitur ibi: Et dracho stetit ante mulierem (Ap 12, 4).

[2, 10] per leenam significatur Iudea et regnum eius (cfr. Dn 7, 4)

[8, 7] Per terram autem significatur hic Iudea, quia sicut terra habitabilis fuit segregata a mari et discooperta aquis, ut posset homo habitare in ea et ut ipsa ad usum hominis posset fructificare et herbas et arbores fructiferas ferre, sic Deus mare infidelium nationum et gentium separaverat a terra et plebe Iudeorum, ut quiete colerent Deum et facerent fructum bonorum operum, et ut essent ibi simplices in bono virentes ut herbe, et perfecti essent ut arbores grandes <et> solide et fructuose.

[16, 2] (sinagoga Iudeorum) que respectu gentilium erat in Christi adventu quasi terra apta humane habitationi et fructificationi fidelium quasi arborum et herbarum.

[12, 6] De hac autem solitudine dicitur Isaie XXXII° (Is 32, 15-16): Erit desertum in Chermel, id est <sic> pinguis in gratiis sicut prius fuerat Iudea, et Chermel, id est Iudea, in saltum seu silvam reputabitur, id est silvestrescet, et habitabit in solitudine iudicium et iustitia et cetera.
[v. tempus plenitudinis gentium

[2, 25] pseudoapostoli de Iudea.

[Notabile XIII1; Notabile XIII2] Quarto vero [prelio], facto ab Assiriis captivantibus decem tribus et fere devorantibus regnum Iudee, correspondet vastatio orientalium ecclesiarum facta a Sarracenis, qui et tunc fere vastaverunt ecclesiam latinam, que est quasi tribus et regnum Iuda.

[Notabile XIII] […] in quinta etate, destructa Iudea et Iherusalem per Caldeos […].

[Notabile XI; 6, 12; 12, 6; 13, 3; 16, 2; 18, 4] destructio Iudee et Iherusalem a Romanis facta.

[7, 3 (18, 4)] […] electi erunt ex tunc sic ab ea [a carnali ecclesia] sequestrati, sicut apostoli et ceteri catholici fuerunt sequestrati a sinagoga a tempore Christi usque ad subversionem eius factam per Titum et Vespasianum, propter quod infra XVIII°, ubi de futuro casu Babilonis agitur, dicit vox de celo: Exite de illa, popule meus, et ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis, quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum et cetera (Ap 18, 4-5).

[5, 1] Sicut enim in prima apertione fuit subversa Iudea et tota sinagoga infirmitatis Christi contemptrix, sic circa finem quarti status orientalis ecclesia per varias hereses Christi contemptrix subversa est per Sarracenos.

Iudei

Notabile I; Notabile III1; Notabile III2 (initium mali intrinsecum); Notabile XII; Notabile XIII; 1, 1; 3, 17; 6, 8; 6, 12; 9, 5-6 (IIa tribulatio); 9, 11; 12, 5; 13, 11; 13, 12; 16, 2; 16, 12; 17, 6; 20, 71; 20, 72; 20, 73

[Notabile XIII] Sicut enim in prim<a> [etate] creatus est orbis et generatio Cahim, occiso Abel, segregata est a generatione filiorum Dei, id est a generatione Seth, sic in primo statu formata est ecclesia et generatio Iudeorum, pro eo quod Christum interfecit, segregata est a filiis Christi.

[incipit] Unde usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, id est lex Moysi, velamen est positum super cor Iudeorum; cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Nos vero revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem (2 Cor 3, 15.16.18).

[8, 71 ] Grando significat duritiam et pertinaciam Iudeorum, que ad predicationem Christi et apostolorum fuit fortius congelata et indurata, sicut ad Moysi verba et signa Pharao fortius induravit cor suum. [8, 72; 8, 73]

[11, 19] Et grando magna, id est magna durities obstinationis in cordibus infidelium Iudeorum et aliorum […].

[Notabile III] Iudeorum carnalis cerimonia et intelligentia.

[12, 6] Iudeorum obstinata incredulitas et persecutio.

[12, 61; 12, 62; 12, 63; 12, 141; 12, 142] fuga ecclesie a Iudeis ad gentes.

[13, 18] […] numerus Danielis XII° prefixus a tempore quo Iudeis fuit ablatum iuge sacrificium (cfr. Dn 12, 11) currit usque ad Antichristum […].

[6, 12] […] aliis vero quod a suscitatione spiritus seu quorundam ad spiritum Christi et Francisci, tempore quo eius regula est a pluribus nequiter et sophistice impugnanda et condempnanda ab ecclesia carnalium et superborum, sicut Christus condempnatus fuit a sinagoga reproba Iudeorum.

[7, 3] Octavo quia sicut cecitas Iudeorum et zelus fuit occasio salutis gentium, secundum Apostolum ad Romanos XI° (Rm 11, 11-12) – ex hoc enim facilius susceperunt apostolos tamquam a Iudeis, quorum sectam odiebant, reiectos; postquam etiam fuerunt per apostolos converse proderat eis fortis emulatio contra iudaicum errorem et zelum -, sic est et in proposito dandum.

[11, 8; 13, 11] […] fortassis Antichristus convocabit Iudeos in Iherusalem civitatem terrenam, tamquam messiam et salvatorem se predicans Iudeorum (Ioachim).

[Notabile XI] Potentia vero Iudeorum contra ipsos [Christi discipulos] inseviens fuit quasi equus rufus. Versutia vero Scribarum fuit quasi equus niger (cfr. Ap 6, 5).

[6, 3] Secundum autem Ioachim, per primam bestiam Danielis, scilicet per leenam (cfr. Dn 7, 4), significatur sinagoga crudelis, quam hic Iohannes subticuit, tum ut Christo daretur honor singularitatis et victorie consumate, tum quia per primum animal, scilicet per leonem, satis designatur leena sibi opposita, velut caro spiritui et sicut sexus femineus sexui virili.

[13, 1; 17, 8] […] dicit Ioachim quod primum caput bestie, respectu septem statuum ecclesie Christi, fuit plebs iudaica, iuxta sextam visionem Danielis assimilata le<e>ne habens phariseos et scribas quasi alas aquile (cfr. Dn 7, 4).

[Notabile XIII] […] primo [prelio], quod fuit ab Egiptiis, correspondet conflictus Iudeorum cum Christo et apostolis.

[6, 3 (13, 3)] […] Iudeorum regnum et paganorum et hereticorum confluxerunt ad tempus cum fidelibus Christi et tandem disperierunt […] Nam lex Iudeorum, scilicet lex vetus, non fuit realiter contraria Christo, immo potius eius […].

[2, 2; 2, 14-15] conversi ex Iudeis.

[6, 6] Prima [intelligentia scripturarum, id est typica seu allegorica] autem competit primo animali, scilicet leoni, id est apostolis et pastoribus, quorum fuit docere facta Christi et ecclesie ut allegorice presignata in factis et dictis prophetarum et priorum patrum, et precipue quia docuerunt conversos ex Iudeis, qui noverant ystoricam litteram Veteris Testamenti.

[7, 4] Quidam ex Iudeis in primitiva ecclesia iudaizantes.

[2, 9] Erant quidam Iudei secundum carnem sed non secundum spiritum, nec habebant veritatem huius nominis significati. Iudeus enim confitens interpretatur, id est glorificator Dei. […]
Habuit ergo hic episcopus [Smirne] adversarios falsos Iudeos, sicut episcopus Ephesi falsos apostolos.

[5, 9] per tribum et populum designantur Iudei.

Iudeorum conversio

Notabile I; Notabile V; 3, 7; 3, 9; 6, 2; 8, 1; 10, 2 (v. Franciscus); 20, 7

[Notabile VII] Ex hoc autem consurgit sollempnissima et preclarissima representatio summe trinitatis et unitatis Dei. Nam, secundum hoc, tempus patrum Christi expresse representat Deum patrem ut fecundum et totaliter ordinatum ad Filium generandum. Sic enim tota lex et prophetia et totus prior Dei populus fuit a Deo virtualiter fecundatus et totaliter ordinatus ad Christum prefigurandum et promittendum et parturiendum. Christus vero, ut Dei et hominis filius mundum redimens et renovans, est utique proprie ipse Dei filius, eiusque populus ab ipso propagatus et sibi incorporatus fuit expresse imago ipsius. Sancta vero et singularis participatio et sollempnizatio sue sanctissime vite et caritatis in scripturis ubique appropri<atur> Spiritui Sancto a Patre et Filio procedenti et utrumque clarificanti, et ideo congrue representatur per subsequens tempus renovationis orbis per vitam Christi. In quo prior populus Iudeorum, qui fuerat Patris imago, et populus gentium, qui postquam Christum suscepit iam fere totus a Christi integra fide defecit et sub Antichristo plenius deficiet, restituentur et reunientur sub vitali et vivifico calore et lumine vite Christi per unicum et unitivum Spiritum eius et sui Patris. Status vero eterne glorie, tribus temporibus predictis succedens, assimilatur unitati essentie trium personarum, quia ibi er<it> Deus omnia in omnibus et omnia unum in ipso.

[Notabile VII] Licet enim iudaicus esset primo ad Christum sollempniter deducendus et per ipsum magnificandus, nisi sibi et sue gratie tam enormiter rebellasset et nisi per peccata previa se indignum reddidisset, et nisi incomprehensibilis et rectissimus ordo divine predestinationis aliter ordinasset, nichilominus non erat sic finaliter excludendus quin circa finem seculi aliquod sollempne tempus sue universali conversioni et magnificationi esset reservandum. Ex hoc igitur duplex sumitur argumentum ad nostram conclusionem. Primum est quia si in conversione gentilis populi fuit sollempnis renovatio totius orbis habens sua sollempnia tempora et opera, non minus decet quod in universali conversione Israel renovetur iterum sollempniter totus orbis. Immo quanto Christus et eius mater fuit isti populo secundum carnem propinquior, et quanto salus huius populi fuit a Deo per prophetas expressius promissa patribus sub firmissimis pactis, tanto plus oportet ipsum a Christo et in Christo sollempnius magnificari. Unde non immerito sibi reservatus est seculi et ecclesie finis, ut sic sit in ipso principium et finis ecclesie Christi, et in gentili populo ratio subadiuncti seu interserti medii statuatur.

[Notabile VIII] Nam in apertione sexti signaculi dicuntur duodecim tribus Israel signande et cum hoc innumerabilis populus universi orbis adducendus ad Christum (cfr. Ap 7, 4-17). Romanorum autem <XI°> dicit Apostolus quod cecitas ex parte perdurat in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et tunc omnis Israel salvus fiet (Rm 11, 25-26). Ergo ex utriusque collatione habetur quod in sexto statu ecclesie debet plenitudo gentium intrasse et omnis Israel converti ad Christum.
Item Paulus ibidem (Rm 11, 12) dicit: Quod si delictum Iudeorum divitie sunt mundi, et diminutio eorum sunt divitie gentium, quanto magis plenitudo eorum. Ergo, secundum Apostolum, si casus Iudeorum in primo Christi adventu iuvit per accidens ad divitias conversionis et fidei gentium, multo magis conferet ad hoc ipsum plena conversio Iudeorum circa finem mundi fienda. Et sic patet quod ex utriusque collatione habetur quod in sexto tempore ecclesie debet plenitudo gentium cum toto Israele plenius converti ad Christum quam fuerit in primo tempore casus Iudeorum a Christo. […]
Ergo ex istorum mutua collatione habetur quod in sexto tempore ecclesie debet liber christiane sapientie aperiri plenius et comedi et universis gentibus iterum predicari, et quod Helias cum altero conteste sibi consociato sit tunc venturus ad convertendum corda Iudeorum ad fidem et intelligentiam sanctorum patrum et prophetarum et, ut Christus asserit, venturus est ad omnia restituenda […].

[Notabile VIII] Item ex prophetis probatur quod maior pars Israel erat excecanda in primo Christi adventu et totus orbis gentium tunc convertendus ad Christum, et quod post quandam plenitudinem temporis debet iterum totus mundus precellentius converti et cum toto Israele coniocundari in Christo. Ex quo etiam habetur quod mundus primo conversus debuit fere totus a Christo averti ante generalem conversionem Israel.

[Notabile XII] [in condescensione quinti status] debuit terminari tempus plenitudinis gentium prout distinguitur a tempore finalis conversionis Iudeorum […].

[Notabile XII] Notandum igitur quod status ecclesie a dampnatione Babilonis, id est ecclesie carnalis, usque ad finem seculi oportet habere tantum temporis spatium quod totus orbis et totus Israel convertatur ad Christum, et quod illud tempus crescat a mane per gradus congruos usque ad meridiem, ac deinde per gradus congruos descendat ad tantam vesperam et noctem iniquitatis quod vix inveniatur fides in terra, et quod propter habundantiam malitie Christus quasi compellatur ad iudicium venire. Absit enim quod tertius principalis status seculi, appropriate gerens imaginem Spiritus Sancti, sit momentaneus aut tanto operi ridiculose et improportionaliter abbreviatus.

[2, 1] Sexta [ecclesia] autem dicitur habere hostium scripturarum <ac> predicationis et cordium convertendorum apertum, et quod Iudei debent ad eam cum summa humilitate adduci […].
[3, 9] Secundum Ricardum, ex hoc patet quod in Philadelphia erant Iudei de quorum sinagoga quidam contradicebant predicationi huius episcopi et humilitatem eius deridebant, quia fidem Christi, quam predicabat, non probabat per signa miraculorum. Promittit ergo sibi istos ad fidem esse convertendos et eius magisterio subiciendos ipsumque esse summe veneraturos.

[2, 5] Tertium est tota multitudo rationum propter quas Iudei in primo adventu Christi fuerunt excecandi et relinquendi et in imperio gentium fides et sedes Christi ponenda, ac per consequens et summa sedes Christi in principali sede imperii gentium fuit collocanda.

[4, 4] Sicut enim sedes Dei integratur ex ecclesia plenitudinis gentium et ex finali ecclesia reliquiarum Iudeorum et gentium tamquam ex parte sinistra et dextera, sic duodecim principes unius partis stant ad sinistram sedis et duodecim principes alterius partis stant ad dexteram eius.

[7, 4] Secundum enim Ioachim, sicut sinagoga propagata est ex duodecim patriarchis et ecclesia de gentibus ex duodecim apostolis est spiritaliter propagata, sic finalis ecclesia reliquiarum Iudeorum et gentium est per duodecim viros evangelicos propaganda.

[5, 1; clausura sexti sigilli] Sextum est apparens contrarietas Veteris Testamenti ad Novum, quia Christus nec legem omnino implesse sed potius quoad plura solvisse videtur, nec Iudeos de captivitate salvavit nec eis totum orbem subiugavit nec ipsos sibi pre ceteris associavit, immo potius contraria evenerunt, cum tamen prophete hec promittere videantur. Hanc autem ad plenum Christus aperiet et dissolvet quando in sexta apertione omnis Israel convertetur ad ipsum et totus orbis cum ipso; ipsi tamen, quasi pre ceteris, signo crucifico et seraphico signabuntur, prout sexta apertio narrat.

[6, 6] Lex vero gratie continet primo tempus plenitudinis gentium ac deinde tempus finalis conversionis Iudeorum et gentium.

[6, 9] Quia vero sufficiens numerus electorum, secundum eternam Dei predestinationem et secundum Christi redemptoris condignam honorificentiam et secundum congruentiam consumationis civitatis celestis et secundum promissionem factam patribus de plena reductione Israelis ad Christum, nondum erat completus, sufficiebatque interim sanctis animabus gloria ipsarum ante resumptionem et glorificationem suorum corporum eis dat<a>, ideo primo premittitur primus ordo iustitie, cum dicitur: vidi subtus altare Dei et cetera.

[6, 12] Ad evidentiam autem huius sexte apertionis est primo ad memoriam reducendum quod supra in principio est in tredecim notabilibus prenotatum, et specialiter illa in quibus est monstratum quia vita Christi erat in sexto et septimo statu ecclesie singulariter glorificanda et in finali consumatione ecclesie et in omnis Israelis ac totius orbis conversione magnificanda.

[7, 3] Sicut enim post transmigrationem Babilonis, quod deerat in constructione templi, in quadraginta sex annis facta, completum est in sex ultimis annis, ita nunc sub sexta apertione ordo sanctorum martirum consumationem accipiet. Unde in die illo qui <erit> medius inter utramque tribulationem, scilicet Babilonis et Antichristi, signabuntur multi Iudeorum et gentium signaculo sancte Trinitatis, ad complendum numerum sanctorum martirum infra scriptum et illam gloriosam multitudinem cuius est numerus infinitus Hec Ioachim.

[7, 4] Nota hic primo quod licet uno modo per tribus Israel intelligantur hic quicumque electi ex gentibus vel Iudeis, qui sunt Israel, id est videntes Deum per fidem, et sunt spiritales filii Abraam et Israel, prout satis docet Apostolus in epistula ad Romanos (cfr. Rm 9-11), ubi etiam distinguit iudeum secundum spiritum a iudeo secundum carnem et circumcisionem in spiritu cordis a litterali circumcisione carnis (cfr. Rm 2, 28-29), nichilominus ipsemet in eadem epistula asserit quod loquendo de populo Israel ad litteram, prout secundum naturalem generationem a ceteris gentibus distinguuntur, oportet secundum predestinationem Dei in fine impleri quod omnis Israel convertatur ad Christum, et probat hoc per testimonia prophetarum (Rm 11, 26-27; cfr. Is 59, 20; 27, 9). Et ideo quotcumque signationes spiritalis Israelis ex gentibus precurrant, numquam hec scriptura erit plene impleta usquequo ex tribubus naturaliter ex Israel seu ex Iacob propagatis fiat signatio hic descripta.

[10, 11; VIa tuba] Sequitur: Et dixit michi: Oportet te iterum prophetare in gentibus et populis et linguis et regibus multis. In ipsa sapientia libri expresse continetur quod oportet iterum predicari evangelium in toto orbe, et Iudeis et gentibus, et totum orbem finaliter converti ad Christum.

[5, 13] In plena autem apertione sexti sigilli tanta claritas refulgebit, conversis Iudeis et iterum toto orbe ad ipsum, ut cunctis indubitabiliter clarescat quod Dominus Ihesus est in gloria Dei Patris.

[11, 12; VIa tuba] Et viderunt eos inimici eorum, scilicet corporaliter ascendentes in celum. Adverte hic et ubique sumi preteritum pro futuro. Nota etiam quod inimici Christi non viderunt Christum ascendentem in celum, sed soli eius discipuli, quia tunc erant Iudei excecandi et Christus abscondendus ab eis et postmodum sub alio congruo ordine erat per apostolos gentibus predicandus et manifestandus. Nunc vero totus orbis erit convertendus et Antichristus cum suis complicibus erit ex sanctorum gloria confundendus et plagandus. Sicut enim gloriosum est Deo quod aliquando iuste excecandis se ingeniose abscondat et prudentiam sui ingenii nobis in hoc ipso demonstret, et etiam ordinem procedendi ab occulta radice per strictum stipitem ad ramorum latam et altam spansionem, sic in gloriam Dei cedit quod aliquando per subitam manifestationem sue potentie et glorie con<ter>at et confundat adversarios suos et ad se convertat et illuminet multos, in quo et monstrat alium ordinem procedendi a superiori ad inferiora et a fontali et patula luce solis ad expansam et claram et subitam diffusionem radiorum suorum in totum orbem. Tuncque per quandam pulchram contrapositionem correspondent ultima primis. Sicut enim correspondentia concordie similis et conformis est pulchra et placens, sic et correspondentia per decentem contrapositionem. Et ideo in operibus Dei non semper est querenda correspondentia prima.

[12, 6] Dicendum quod numeri isti Danielis (cfr. Dn 12, 6-7 [1260].11-12 [1290/1335]) possunt dupliciter sumi. Primo quidem ab interitu sinagoge et iugi<s> sacrificii eius fact<o> in morte Christi, seu a fuga ecclesie a Iudea vel a suis legalibus et a desolatione abhominabili ex tunc manente in ea, prout supra in visione octava de septuaginta septenis premisit (cfr. Dn 9, 2.20-27). Et secundum hoc designant tempus ecclesie a Christi morte vel <a> predicta fuga ecclesie usque ad Antichristum magnum, de quo illa ultima visio Danielis circa finem tractaverat, et iterum usque ad beatum silentium post mortem Antichristi et plenam conversionem Israel et totius orbis super apertione septimi sigilli fiendum. Et ideo computat hoc dupliciter, et etiam in aliquo modo tripliciter.

[16, 16] Vel forte scriptura sacra voluit hoc bellum assimilare illi bello in quo rex Iosias est in Magedon occisus, prout dicitur IIII° Regum XXIII° (4 Rg 23, 29) et II° Paralipomenon XXXV° (2 Par 35, 20-25), ubi et dicitur quod Ieremias cum tota Iudea et Iherusalem vehementissime planxit eum et fecit lamentationes super eum, cui quidem planctui assimilatur planctus mortis Christi a tribubus Israel convertendis fiendus, prout dicitur Zacharie XII° (Zac 12, 11-14).

[14, 15] Item Iohannis IIII° dicit (Jo 4, 35): Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Videte regiones, quia albe sunt iam ad messem. Sicut enim completis quattuor decadibus generationum, id est quadraginta generationibus ab Abraam, supervenit messio per apostolos facta, sic nunc post quadraginta generationes ab illa messione que et fuit seminatio ecclesie, sequetur messio populi iudaici et totius orbis per ordinem evangelicum fienda.

[19, 1] Pro primo dicit: Post hoc, id est post dampnationem Babilonis, audivi vocem magnam quasi tubarum multarum in celo dicentium: Alleluia. Quot sancti erunt tunc tot erunt et tube, que per Spiritus Sancti vehementem flatum ex intimis visceribus usque ad celum et in totum orbem divinas iubilationes et laudes altissime et effusive resonabunt. Et quia magna multitudo Iudeorum et gentium, et Grecorum et Latinorum, tunc intrabit ad Christum in spiritu magno et alto, ideo tunc multe erunt tube magnis vocibus spiritalium intellectuum et affectuum resonantes, sicut et in huius typum sexta hebdomada quadragesim<e> sextoque die ante passionem Domini celebratur annuatim sollempnitas palmarum, in qua a multis populis glorificatus est Christus. Turbe enim que precedunt designant Grecos et que sequuntur Latinos; que autem occurrunt ad descensum montis Olivarum Iudeos, inter quos sunt et pueri Hebreorum. Igitur hii omnes cantabant Osanna filio David et ‘gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor’ (cfr. Mt 21, 9-15; Lc 19, 37). Quia etiam spiritalis intellectus tertii generalis status tunc clarissime aperietur, et cum ipso omnes ceteri, idcirco procedet tunc de tubis diversarum ystoriarum seu figurarum et innumerabilium misteriorum concorditer et admirabiliter resonantium et sanctorum corda suscitantium ad ineffabilem Dei laudem, que hic designatur per alleluia. Quod est hebreum et est idem quod laudare Deum.

[19, 17] Quibus autem verbis explicari posset quanto gaudio et amore et dulcore reficientur sancti de conversione omnium gentium et Iudeorum post mortem Antichristi fienda. Unde Gregorius XXXV° Moralium, super illud Iob XLII°: Et dederunt ei unusquisque ovem unam et cetera (Jb 42, 11), dicit: « Aperire libet oculos fidei et extremum illud sancte ecclesie de susceptione israelitici populi convivium contemplari. Ad quod nimirum convivium magnus ille Helias convivantium invitator adhibetur; et tunc propinqui et noti ad Christum cum muneribus veniunt, quem in flagello paulo ante positum contempserunt ». Et subdit: « Quod enim cernimus magna ex parte iam factum, adhuc credimus perfecte fiendum, scilicet adorabunt eum filie Tyri in muneribus (Ps 44, 12-13). Hec enim tunc plenius fient cum Israelitarum mentes ei quem superbientes negabant quandoque cognito hostiam sue confessionis aportant ».
Item paulo post super illud: Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio (Jb 42, 12), dicit: « Enim magis novissimis Iob quam principio benedicetur, quia quantum <ad> israelitici populi susceptionem pertinet, urgenti fine presentis seculi, dolorem sancte ecclesie Dominus multiplici animarum collatione consolatur. Tanto quippe locupletius ditabitur, quanto et manifestius innotescit quod temporalitas ad finem presentis huius vite urgetur. Predicatores namque sancte ecclesie benedictione extremi temporis psalmista ditari conspexerat, cum dicebat: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt, ut annuntiet (Ps 91, 15-16), quia celestia predicantes tanto robustius adversa tolerant, quanto per tolerantiam suam animarum comoda locupletius reportant ». Hec Gregorius.

[Notabile XIII] Sicut enim viro distanti a monte magno, duas magnas valles seu planities intra se continente ac per consequens et trino, videtur mons ille non ut trinus sed tantum ut unus mons nullis vallibus distinctus, ex quo vero vir ille stat super primum montem videt primam vallem et duos montes illam vallem concludentes, ex quo vero stat in monte secundo seu medio videt duas valles cum montium ipsas concludentium trinitate, sic Iudei, qui fuerunt ante primum Christi adventum quasi ante primum montem, non distinxerunt inter primum et postremos sed sumpserunt totum pro uno.

[21, 12; VIIa visio] Nota etiam quod ad hedificandam urbem primo invenitur locus et fodiuntur fossata, secundo ibi ponuntur fundamenta et hedificantur muri, tertio statuuntur porte et hedificantur domus. Primum autem horum pertinet ad primum statum, qui fuit ante Christum humanatum; secundum vero ad secundum, tertium autem ad tertium. Primo enim electus est populus Israel, ut fieret in eo preparatio huius nobilis civitatis. Secundo in adventu Domini electi sunt duodecim apostoli, ut essent in fundamentis civitatis, et post ipsos filii in fide de populo gentili, ut transirent in muros civitatis. Cum autem venerit tempus conversionis Israel et iterum totius orbis, tunc statuentur duodecim porte duodecim apostolis similes, per quas universus populus fidelis intret civitatem.

[21, 12-13.21] Sciendum igitur quod, licet per apostolos et per alios sanctos secundi status generalis ecclesie intraverit multitudo populorum ad Christum tamquam per portas civitatis Dei, nichilominus magis appropriate competit hoc principalibus doctoribus tertii generalis status, per quos omnis Israel et iterum totus orbis intrabit ad Christum. Sicut enim apostolis magis competit esse cum Christo fundamenta totius ecclesie et fidei christiane, sic istis plus competet esse portas apertas et apertores seu explicatores sapientie christiane. Nam, sicut arbor dum est in sola radice non potest sic tota omnibus explicari seu explicite monstrari sicut quando est in ramis et foliis ac floribus et fructibus consumata, sic arbor seu fabrica ecclesie et divine providentie ac sapientie in eius partibus diversimode refulgentis et participate non sic potuit nec debuit ab initio explicari sicut in sua consumatione poterit et debebit. Et ideo sicut ab initio mundi usque ad Christum crevit successive illuminatio populi Dei et explicatio ordinis et processus totius Veteris Testamenti et providentie Dei in fabricatione et gubernatione ipsius, sic est et de illuminationibus et explicationibus christiane sapientie in statu Novi Testamenti.

[21, 13] quarto [intrabunt] Iudei quasi ab occidente.

Iudith

Notabile XIII1; Notabile XIII2; 9, 5-6 (IIIa temptatio); 12, 61; 12, 62; 12, 63; 13, 1; 17, 11

Iulianus apostata, imperator (361- 363)

Notabile XII; 13, 1; 13, 3

[2, 10] […] qui orbem iam sub Constantino eius patruo conversum ad Christum nisus est ad priorem idolatriam gentilium revocare, propter quod et movit generalem persecutionem in christianos.

[13, 11] contrarius Christo.

Iulius Cesar

17, 9-11

Iustinianus, augustus (527-565)
v. Gothi

Notabile I; Notabile X1; Notabile X2; Notabile X3; Notabile XII1; Notabile XII2; Notabile XIII; 5, 1

[2, 22] alter Iheu.

Karolus Magnus, imperator (800-814)
v. Roma-Sedes Petri

Notabile X; 4, 8; 5, 13; 6, 8; 9, 12; 11, 1-2

[Notabile I; Notabile V; Notabile XII] quintus status sub Karolo cepit.

[Notabile XII1; Notabile XII2] […] quintus [status] duravit iam fere per quingentos annos, sumendo eius initium a translatione imperii romani a Grecis in Karolum facta DCCCI° anno Christi; sumendo vero eius initium a vocatione Pipini patris eius ad ferendum auxilium Romanis et pape contra Longobardos, sunt fere quingenti sexaginta anni.

[Notabile XIII] Sicut etiam in quinta etate, destructa Iudea et Iherusalem per Caldeos et prius decem tribubus per Assirios, restitutus est populus Iuda in terram suam, nec ex tunc pullulavit in eis spina idolatrie sicut ante, sic destructis orientalibus ecclesiis per Sarracenos et latina ecclesia fere vastata per eos et etiam per Longobardos prius paganos et factos postmodum arrianos, restitutus est latinus populus per Karolum imperantem, nec ex tunc idola priorum magnarum heresum inundaverunt in eis sicut inundaverunt ante, quamvis sicut tunc circa finem fuit secta heresis Saduceorum, sic circa finem huius quinti temporis <serpit> secta heresis Manicheorum.

Karolus I, rex Cecilie (1266-1285)

12, 6

Latini
v. Gentes, Greci, Roma-Sedes Petri

6, 9; 10, 2 (v. Franciscus); 19, 1

[1, 4] tertia ramificatio ecclesie fuit in Roma et Latinorum terra.

[10, 1] in Petro designantur (Ioachim). v. Helias

[11, 1-2] […] non videtur quod per atrium tempore Antichristi reiciendum intelligantur Greci, sed potius pravi religiosi et clerici et laici Latinorum ecclesie sancte superficialiter iuncti et per mundana negotia vel desideria exterius stantes.

[11, 1-2] carnalis ecclesia Latinorum.

[20, 3] […] secundum viginti tres litteras Latinorum erunt viginti tria centenaria annorum a constructione urbis Rome […].

[20, 3] littere a Grecis ad Latinos deducte.

[21, 13] Latini primo intrabunt [in civitatem sanctam Iherusalem] quasi ab oriente.

Lazarus

22, 2

Leo I, papa (440-461)

6, 5

Leo, frater, socius et confessor beati Francisci

[7, 2] Audivi etiam a viro spirituali valde fide digno, et fratri Leoni confessori et socio beati Francisci valde familiari, quoddam huic scripture consonum, quod nec assero nec scio nec censeo asserendum […].

[13, 18] Quidam […] ex quibusdam que beatus Franciscus secrete fratri Leoni et quibusdam aliis sociis suis revelasse fertur, opinantur […].

Levi, tribus Israel

7, 4; 7, 71; 7, 72; 7, 73

Leviatan (Jb 40, 20- 41, 25)

13, 11

Lia

7, 5-81; 7, 5-82

Libanus (Is 35, 2)

12, 6

Longobardi

Notabile XII; Notabile XIII1; Notabile XIII2; 6, 8

[13, 1; 13, 3] [quartum caput pardi, id est arriane heresis (Dn 7, 6), sextum caput bestie (Ioachim)]. Italiam vastaverunt et magnam partem eius occupaverunt.

[8, 10] Longobardorum regnum.

Loth

Notabile XIII

Luchas, evangelista
v. Ioachim abbas Florensis, Marchus

7, 5-8; 12, 6; 21, 12

[4, 7; 6, 12] a sacerdotio inchoans et Christum in templo oblatum quasi vitulum vel agnum narrans.

 

Lucifer

13, 11

[13, 1] rex omnium superborum et malorum quasi rex magne Babilonis (cfr. Is 14, 4.12).

Lugdunum (concilium generale, 1245)

12, 6

Macedoniani, heretici

6, 5

Macharius, anachorita

Notabile X

Macharius alius, anachorita

Notabile X

Madianite

Notabile VII; 7, 7

Magedon (4 Rg 23, 29)

16, 16

Magog

20, 7-8

interpretatur ‘de tecto’

20, 7

Mahomet, primus propheta et princeps Sarracenorum
v. Iesabel

2, 22; 13, 21; 13, 22; 17, 8; 20, 14

[5, 1; 6, 3] ypocrisis sive carnalis et mortifera lex Mahometi.

[6, 3] propheta mortiferus.

[6, 8] Prima est quia Mahomet, eorum sessor et pseudopropheta, dedit eis legem mortis et iam plusquam per sescentos annos fuit innumerabilibus suis sectatoribus causa mortis eterne evellens ab eis Christum, qui solus est vita et redemptio nostra et cuius sola lex est lex vite. Quamvis enim Mahomet in lege sua scripserit Christum esse de Spiritu Sancto conceptum et summum omnium prophetarum, negat tamen ibidem ipsum esse Deum, quod traxit a quibusdam hereticis arrianis a quibus fertur fuisse edoctus. Non curat etiam de Christi gratia et redemptione, nec de eius lege. Unde secta eius evidentius habet colorem et speciem mortui quam habuit secta hereticorum aliqualiter profitentium Christum et eius legem. Secunda causa est quia in lege sua dedit sententiam quod omnis adversarius sue legi statim et irrevocabiliter occideretur, et sic sui de facto observant.

[12, 3; 13, 1] [quartum caput drachonis (Ioachim)] v. Cosdroe

[17, 9] [quartus septem regum (Ioachim)] v. Cosdroe

[12, 18] orientalis terra Mahomet.

Mambres (2 Tm 3, 8)

9, 5-6 (IIIa temptatio)

Manasse, tribus Israel

Notabile XIII; 7, 5-81; 7, 5-82; 7, 61; 7, 62; 7, 63

Manfredus, Frederici filius

[12, 6] Prout vero [quadraginta due generationes secundi status] inchoantur a Christi morte vel ascensione, sic in initio XLIIe apparuit circiter per tres menses stella comata valde grandis et stupenda, tuncque Manfredus Frederici filius, usurpatorie regnum Cecilie contra ecclesiam tenens, <est> per Karolum devictus et occisus [1266], et paulo post Colradus filius Colradi filii Frederici [1268].

Manichei, heresis, secta

Notabile III; Notabile V; 9, 1; 9, 5-6 (Ia tempt.); 9, 1-111; 2 (IIa tempt.); 9, 5-6 (IIa tribul.1); 9, 5-6 (IIa tribul.2)

[Notabile XIII] […] sicut tunc circa finem [quinte etatis] fuit secta heresis Saduceorum, sic circa finem huius quinti temporis <serpit> secta heresis Manicheorum.

[9, 1-11 (IIa tempt.)] Quod autem futura temptatio mistici Antichristi non deberet principaliter ex secta Manicheorum assumi docet quincuplex ratio. […] Tertia est quia hec secta est hactenus per plures doctores, et precipue per Augustinum, superhabunde convicta et exsufflata, et ideo non oportet contra ipsam diutius insudare, nisi solum sicut erga vilissimas feces scopis laicalibus excopandas. Preterea non est apud Deum consuetum quod plene reprobata iterum reducantur in prelium principale.

Manicheus

9, 1-11 (IIa tempt.)

Marchus, evangelista

12, 6

[4, 7] a leonis rugitu predicationem Christi incipiens.

[6, 12] Marchus vero [inchoat Christi evangelium] a Christi et Iohannis predicatione […] sic hec sexta apertio […] a predicatione vero spiritualium suscitandorum et a nova Babilone reprobandorum sumet initium refloritionis seu repullulationis […].

[7, 5-8] Congrue autem posuit tribus ancillarum quasi undique ex tribubus liberarum circummuratas, sicut Marchus et Luchas ponuntur inter Mattheum <et> Iohannem apostolos.

Maria (facta leprosa: Nm 12, 15)

Notabile XIII

Maria Magdalene

Notabile XII; 1, 10; 14, 4

Maria (Lc 10, 41-42)

3, 22

Marta (Lc 10, 41-42)

3, 22

Massagethe

20, 7

Mathias, apostolus, subrogatus Iude

7, 4

Mattheus, apostolus, evangelista
v. Marchus

7, 5-8; 12, 6

[4, 7] humanam generationem Christi narrans et ab ea exordiens.

[6, 12] Mattheus vero [inchoat Christi evangelium] ab humana Christi generatione […] sic hec sexta apertio […] a renovatione vero regule evangelice per servum eius Franciscum sumpsit sue generationis et plantationis initium […].

[12, 6] comprehendit tempus primi status sub spatio generationum quadraginta duarum (cfr. Mt 1, 1-17).

[12, 6] ex certa causa tres [generationes] excludit a geneologia Christi.

[9, 5-6 (IIIa tribulatio)] Pedes autem, per quos in fundamento solido figimur, transfigunt quia contra scripturas et contra priorum patrum communia exempla et documenta dicent eos figi in propria stultitia temeraria et irrationabili et <ad> observandum impossibili, et quia a communi et antiqua successione et consuetudine et etiam Christi et apostolorum exemplo discedunt. Nam Christus habuit loculos et recepit magna convivia, iuxta quod de Mattheo scribitur in Lucha quod fecit ei magnum convivium (Lc 5, 29); Paulus etiam collectas pecunie pro sanctis procuravit et detulit, gloriaturque se habere potestatem exigendi sumptus sicut et ceteri apostoli.

Mauri, barbari

9, 13-14

Mauritania

6, 9

Maximianus, imperator
(Maximinus, 235-238)

Notabile X; 2, 10

Maximianus, imperator
(286-305, 307-308)

2, 10

Medi, gens

Notabile XIII1; Notabile XIII2; 9, 13; 12, 6

Meothis, palus

20, 7

Michael, archangelus

12, 71; 12, 72; 12, 73

princeps magnus (Dn 12, 1.2)

v. Franciscus

7, 2

Minorum regula v. Franciscus

6, 12

Moabite

2, 14-15

Mosoch (Ez 38, 2-3)

20, 7

Moyses
v. Enoch

3, 17; 7, 4; 7, 5; 7, 8; 11, 31; 11, 32; 11, 33; 11, 4; 12, 61; 12, 62; 14, 14; 17, 9; 21, 21

canticum Moysi

15, 3

lex Moysi

incipit1; incipit2; Notabile XIII1; Notabile XIII2; Notabile XIII3; 6, 8; 8, 7

quadragena

12, 6

signa Moysi

8, 7; 11, 31; 11, 32; 13, 11

[9, 5-6; IIIa tempt.] Iamnes et Mambres restiterunt Moysi (2 Tm 3, 8).

[10, 1] Fuit etiam amictus nube, id est extatice contemplationis caligine, quam secundum Dionysium, libro de Mistica theologia, designabat caliginosa nubes in qua Deus apparebat et loquebatur Moysi (cfr. Ex 24, 18).

[11, 3] In initio enim legis missi sunt duo principes, scilicet Moyses et Aaron (cfr. Ex 6, 1.13ss.).

Moyses, anachorita

Notabile X

Nabucodonosor, rex Assiriorum

9, 13

somnium de statua

1, 2; 2, 5; 2, 26-28; 11, 31; 11, 32

Neemias (Nehemias)

Notabile XII; Notabile XIII; 6, 12; 12, 6

Neptalim, tribus Israel

7, 4; 7, 61; 7, 62; 7, 63

Nero, imperator (54-68)

Notabile I; Notabile XI; Notabile XII; 2, 10; 6, 4; 9, 11; 9, 13; 11, 4; 13, 3

[6, 12] […] Petrus etiam et Paulus, apostoli eius, fuerunt passi sub Nerone et Simone mago se Christum fingente, in quo tempore Iudea per Vespasianum a Nerone missum ceperat iam destrui et paulo post fuit tota subversa, quod quidem tempus assimilatur quarto initio huius sexte apertionis, in quo carnalis ecclesia percutietur et paulo post apparebit undecimum cornu bestie (cfr. Dn 7, 8), quasi Nero, et Antichristus magnus a cornu undecimo exaltatus sicut a Nerone fuit Simon magus […].

[12, 3] [secundum caput drachonis (Ioachim)]

[17, 9] [secundus septem regum (Ioachim)]

Nestoriani, heretici

6, 5

Nestorius, heresiarca

8, 11

Nicena synodus (325)

Notabile I; Notabile XIII; 6, 5

[5, 5] Nam prout ex sollempnibus cronicis habetur, cum in nicena synodo convenissent plures philosophi simplicitatem ecclesie cornibus superbie ventilantes et argumentis diabolicis fidem catholicorum impugnantes, exinde occasione assumpta, alie hereticorum secte ex una specie arriane heresis processerunt, et in hiis omnibus erat luctus ecclesie magnus, quam consolatus est Deus ostendens oportere compleri victoriam huius apertionis, unde repente in Christi ecclesia claruerunt doctores eximii, puta Ieronimus, Ilarius, Ambrosius, Augustinus et plures alii.

Nicholaite, heretici

2, 61; 2, 62; 2, 14-15

Nicholaus

[8, 8] […] unus de septem diachonibus primis, qui succensus zelo maligno, nominatam heresim condidisse narratur (Ioachim).

Nicholaus III, papa (1277-1280)

[12, 6] declaratio seu decretalis (Exiit qui seminat, 14 aug. 1279)

Noe

Notabile IX; Notabile XIII; 3, 10; 6, 12; 11, 3; 12, 6; 17, 9

[2, 1] Unde et congrue [sexta ecclesia] vocatur Philadelphia, id est salvans hereditatem, quia in regula evangelica, quasi in archa Noe, salvabitur semen fidei et electorum a diluvio Antichristi tam mistici quam aperti.

[5, 9] Tribus, secundum Ricardum, dicitur a tribus ordinibus gentium filiorum Noe, in quibus sunt septuaginta lingue. In singulis autem linguis sunt plures populi, et in unoquoque populo plurime nationes.

Ochozias, rex Iuda

2, 20

[12, 6] Mattheus a geneologia Christi exclusit (cfr. Mt 1, 1-17).

Ophir (3 Rg 10, 11)

18, 12

Origenes, doctor famosissimus

Notabile X1; Notabile X2; Notabile X3

[8, 10] [errores eius]

[8, 101; 8, 102; 8, 103] fons et seminator errorum Arrii.

Oseas, propheta

6, 12

Ozias, rex Iuda

6, 121; 6, 122; 12, 61; 12, 62

Pagani
v. Gentilitas, Romanorum imperium, Sarraceni

Notabile III1; Notabile III2 (initium mali extrinsecum); Notabile X; 6, 8; 13, 3; 16, 3; 16, 13-14; 17, 8

[2, 10] regnum paganorum significatur per ursum (cfr. Dn 7, 5).

[6, 3] Nam sicut per equum rufum designatur paganorum populus sanguine martirum cruentatus, et per eius sessorem imperator romanus et etiam diabolus quem in idolis colebant, sic per ursum designatur idem paganorum regnum habens tres ordines dentium, scilicet pontifices idolorum et eorum opifices et paganorum principes, qui principalius insani<e>runt contra martires et ceteros instigaverunt contra eos, unde et dicebant urso: Surge et comede carnes plurimas, scilicet sanctorum martirum (Dn 7, 5).

[6, 3] […] primus [exercitus], scilicet paganicus, per potentiam et violentiam impugnavit martires.

[6, 3] […] Iudeorum regnum et paganorum et hereticorum confluxerunt ad tempus cum fidelibus Christi et tandem disperierunt […] Pagani autem legem non habuerunt quasi a Deo datam, sed solum legem naturalem in civilibus civiliter explicatam.

[Notabile III; 12, 3] Secundum [prelium ecclesie] fuit a paganis et falsis diis contra cetum martirum, ibi: Et factum est prelium magnum in celo (Ap 12, 7).

[12, 7] prelium martirum Christi contra paganos et falsos deos eorum vocat prelium sanctorum angelorum contra angelos malos.

[7, 3] [apostasia in philosophiam paganorum]

Pampo (Pambo), anachorita

Notabile X

Parisius
v. Aristoteles

6, 12; 9, 1-11 (IIIa temptatio)

[12, 6] Et secundum hoc [prout quadraginta due generationes secundi status inchoantur a Christi incarnatione] in sequenti XLIIa generatione cepit Parisius persecutio quorundam magistrorum condempnantium evangelicam mendicitatem.

[12, 6] In eadem [XLIIa generatione, prout quadraginta due generationes secundi status inchoantur a Christi baptismo] etiam Parisius prodierunt errores philosophici seu potius paganici, qui a doctoribus estimantur magna seminaria secte magni Antichristi, sicut et precedentes sunt seminaria et etiam plante errorum mistici Antichristi.

Patarenorum secta
seu Manicheorum

Notabile III1; Notabile III2

Patmos
v. Iohannes evangelista

1, 10; 2, 1

[1, 9] Ecce quod locus erat divinis contemplationibus et visionibus aptus, tamquam remotus et quietus et secretus ac deliciis et divitiis carnalibus vacuus. Est autem Patmos insula Grecie et interpretatur separati hostes, vel separatio palpantium, et congruit huic misterio quia in excessu contemplationis sunt hostes spiritus et palpantes, id est sensuales et carnales, separati. Secundum Papiam autem interpretatur fretum vel vorago, quia fervor et vorago persecutionum multum confert ad sublevationem spiritus in divina.

Paulus, apostolus
v. Mattheus

Notabile XI; 2, 1; 2, 2; 3, 8 (Ac 14, 26); 6, 12; 8, 8; 11, 4; 12, 6; 12, 7; 21, 12

[6, 8] Sicut etiam tribus Beniamin fuit tunc iuncta regno Iude, sic Paulus de tribu Beniamin est in Roma iunctus Petro […].

[8, 1] Factum est autem hoc silentium in celo, id est in celesti ecclesia et in celesti statu illius temporis, quod respectu primi status mundi durantis usque ad Christum et respectu secundi precedentis finalem conversionem Iudeorum, quod ab Apostolo vocatur tempus plenitudinis gentium (Rm 11, 25), erit quasi tertium celum ad quod raptus est Paulus.

[8, 7] Ioachim exponit quod primus angelus fuit anthonomasice Paulus cum suis sodalibus, qui missus est, ut ipse ait, non baptizare sed evangelizare (cfr. 1 Cor 1, 17), et qui fuit doctor gentium et magister in fide et veritate, qui ex hoc quod docuit non esse servandam legem Moysi secundum litteram sed secundum spiritum (cfr. Rm 2, 29; 7, 6) et quod spiritalis intelligentia gentibus prospera nuntiaret, non solum Iudei exteriores indurati et inflammati sunt horribiliter contra ipsum, sed etiam quasi tertia pars illorum qui iam erant conversi ad Christum. Quorum quidam qui, quasi arbores fructifere, videbantur esse aliorum doctores, facti sunt pseudoapostoli; omnes vero, qui carnaliter sapiebant, corruerunt ex toto.

[9, 5-6 (IIIa tempt.)] […] tempore Pauli erant pseudoapostoli similes istis (2 Tm 3, 1-6) […].

[10, 1] fuit specialiter ab initio deputatus predicationi gentium. [v. Petrus

[11, 3; 12, 6] in missione primo ad gentes fuerunt Barnabas et Paulus (cfr. Ac 13, 1-4).

[12, 14] fuit aquila magna habens duas alas.

Paulus, primus heremita

Notabile I

Pelagiani

6, 5

Perse
v. Cosdroe

Notabile XII1; Notabile XII2; 2, 10; 12, 3; 12, 6; 17, 9; 17, 111; 17, 112

regnum Persarum
v. Constantinopolitanorum impera-torum, regnum

2, 10; 13, 1; 13, 21; 13, 22; 13, 181; 13, 182

Persis

9, 1-11 (IIa tempt.); 13, 18

Petrus, apostolus

v. Beniamin, Iherusalem,
Roma-Sedes Petri

6, 4; 6, 12; 8, 5; 11, 4; 12, 7; 14, 4; 16, 6; 19, 17; 22, 2

[Notabile X] Unde Petrus fuit pastor et martir et doctor et evangelice vite professor et sepe solitarius et austerus et plerumque condescensivus.

[Notabile VII] […] pontificatus Christi fuit primo stirpi vite evangelice et apostolice in Petro et apostolis datus, ac deinde utiliter et rationabiliter fuit ad statum habentem temporalia commutatus, saltem a tempore Constantini usque ad finem quinti status.

[3, 7] Petrus vero, in quo fervor active est presignatus, potius dicitur prediligens Christum quam predilectus v. Iohannes evangelista

[6, 8; apertio quarti sigilli] Sicut etiam tribus Beniamin fuit tunc iuncta regno Iude, sic Paulus de tribu Beniamin est in Roma iunctus Petro, qui in principatu fidei fuit alter David et inter apostolos nostre fidei patriarcha. Fuit quasi Iudas patriarcha, cui dictum est: Non auferetur sceptrum de Iuda (Gn 49, 10), sicut et Petro dixit Christus: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Lc 22, 32) et quod porte inferi non prevalebunt adversus ecclesiam super tua fide fundatam (Mt 16, 18).

[7, 2; apertio sexti sigilli] Sicut et Petrus, post piscationem centum quinquaginta trium piscium magnorum, vocatus est ad prandium Christi sed mox, peracto prandio, audivit Christum dicentem sibi: Sequere me, scilicet ad crucem (cfr. Jo 21, 4-19). Nox enim illa in qua frustra usque mane piscatus est Petrus designat tribulationem primam, prandium autem quod post piscationem celebratum est mane designat gaudium quod noctis huius <tribulationem> sequetur, quo consumato mox incipiet prelium illud magnum de quo in sexta parte libri, capitulo scilicet XIX°, dicitur: Vidi bestiam et reges terre et exercitus eorum congregatos ad faciendum prelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu eius (Ap 19, 19) (Ioachim).

[10, 1] Sicut enim Petrus, quamquam esset universalis pastor omnium fuit specialiter ab initio deputatus apostolatui circumcisionis, Paulus vero predicationi gentium, prout ipse dicit ad Galatas II° (Gal 2, 7-8); sicut etiam Deus in ecclesia quosdam dedit apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, prout dicitur Ia ad Corinthios XII° (1 Cor 12, 28), sic et in sexto statu quidam plus predicabunt contra vitia monstrando exterminium Babilonis tamquam de proximo imminens et deinde tamquam iam factum, sic quidam alii plus insistent contemplative sapientie et illuminationi discipulorum contemplativorum ad speciale regimen ecclesie applicandorum et ad predicationem infidelium mittendorum. Primi autem designantur per angelum sexte tube, secundi per angelum istum faciei solaris, tertii per Iohannem accipientem ab eo librum apertum et predicaturum populis et gentibus et mensurantem templum (Ap 10, 8-11; 11, 1ss.) […].

[10, 1] [in Petro designantur Latini] v. Helias

[11, 3 (14, 14.17)] Secundum Augustinum et Gregorium et Ricardum, hii duo testes sunt ad litteram Helias et Enoch, et hoc communiter tenetur, quamvis et per eos designentur duo ordines predicantium. Quorum unus magis erit exteriori regimini et passionibus mancipatus, unde et Iohannis ultimo allegorice designatur per <Petrum>, cui di<c>it Christus: Pasce oves meas, et cum senueris, extendes manus tuas, scilicet in cruce, et sequere me, scilicet ad crucem (Jo 21, 17-19). Alter vero magis erit datus contemplationi et paci, unde et designatur ibidem per Iohannem, de quo dicit Christus: Sic eum volo manere donec veniam (Jo 21, 22). Nec oportet istos duos ordines testium esse diverse professionis seu religionis, sicut nec Petrus et Iohannes fuerunt, immo uterque fuit eiusdem professionis apostolice et evangelice, nec tamen per hoc nego quin ordines diversarum professionum in hoc concurrant sicut et iam fere per centum annos simul cucurrerunt duo.

[12, 6] […] aut a multiplicatione fidei in Antiochia, urbe tunc gentilium, […] ubi et Petrus cathedram sollempnem accepit et hoc, ut creditur, septimo anno a passione Christi […].

[12, 6] Si vero inchoetur [quadraginta duas generationes secundi status] a septimo anno passionis Christi, in quo Petrus post cathedram Ierosolime fertur secundam cathedram in gentibus et in urbe gentilium accepisse, scilicet in Antiochia, sicut postmodum accepit tertiam Rome, sic in fine huius tertii decimi centenarii incarnationis Christi terminabuntur quadraginta due generationes seu mille ducenti sexaginta anni, de quo numero non restant nunc nisi tres anni.

[19, 10] […] Petrus, apostolorum princeps et summus ecclesie pontifex, non permittit se a Cornelio flexis genibus serviliter honorari, immo elevat eum dicens: Et ipse ego homo sum, sicut et tu (Ac 10, 26).

[22, 10] Tertia [responsio] est Ioachim, dicentis quod illud de septem tonitruis signandis seu occultandis intelligitur de quibusdam archanis designatis in sudario quo Christi caput fuit involutum et quod Petrus vidit separatum a reliquis linteaminibus (Jo 20, 6-7) […].

Petrus III, rex Aragonum (1276-1285)

[12, 6] Prout vero [quadraginta due generationes secundi status] inchoantur a Christi morte vel ascensione […] in XLIIa generatione Petrus rex Aragonum invasit Cecilie regnum, et ex tunc secuta sunt multa dissidia inter reges et regna que quibusdam non indoctis videntur esse preparatoria magni mali.

Pharao

Notabile III; 1, 2; 4, 4; 8, 7; 11, 4; 11, 8; 13, 11

Pharisei

1, 1; 9, 12; 13, 1

Phenice

Notabile XII; 13, 2; 13, 181; 13, 182

Philistei

Notabile XIII1; Notabile XIII2

Pilatus

9, 12; 22, 2

Pipinus, rex Francorum (751-768)

Notabile XII1; Notabile XII2; 13, 18

Probus, imperator (276-282)

9, 1-11 (IIa temptatio)

Raab

[8, 2] Tunc autem ad preceptum Iosue omnis simul Israel vociferati sunt, tunc etiam muri Ierico corruerunt et capta est civitas et interfecta sunt omnia que erant in ea preter Raab et domum eius, que pie et catholice susceperat et custodierat duos exploratores.

Rachel

7, 5-81; 7, 5-82; 7, 5-83

Raphael

[Notabile XIII] dicit se esse unum de septem astantibus ante Dominum (Tb 12, 15).

Rea Silvia
v. Eva

12, 6

Roma
v. Romanorum imperium

1, 7; 1, 11; 6, 9

[16, 19] Ex hiis autem sequetur divisio que subditur: Et facta est civitas magna in tres partes. Infra, in fine XVIIi capituli (Ap 17, 18), dicitur quod mulier, quam vidisti, est civitas magna, que habet regnum super reges terre. Hec ergo est ecclesia carnalis, tam Rome quam in toto regno romanorum seu christianorum diffusa. Trium autem partium eius erit una electorum, de solo Christo et eius spiritu curantium et ad omnem tribulationem patienter sustinendam preparatorum. Secunda erit carnalium Antichristo seu decem regibus rebellare conantium. Tertia erit aliorum reproborum ad Antichristum confugientium seu confugere disponentium. Potest etiam per hoc designari quecumque intestina discordia et divisio tunc temporis futura in ipsa. Nam et Zacharie XIII° (Zc 13, 7-9) dicitur evangelica religio consimiliter dividenda tunc temporis in tres partes, cum dicitur: Et convertam manum meam ad parvulos, et erunt in omni terra: partes due in ea dispergentur et deficient, et ducam tertiam partem per ignem et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse invocabit nomen meum, et dicam: Populus meus es et cetera, quamvis hoc in parte in primitiva ecclesia sub apostolis sit impletum.

[17, 1] « Hanc meretricem magnam dixerunt patres catholici Romam non quoad ecclesiam iustorum, que peregrinata est apud eam, sed quoad multitudinem reproborum, qui eandem apud se peregrinantem ecclesiam iniquis operibus impugnant et blasphemant. Non igitur in uno loco querendus est locus huius meretricis, sed sicut per totam aream romani imperii diffusum est triticum electorum, sic per latitudinem eius disperse sunt palee reproborum » (Ioachim). Et nota quod hec mulier stat hic simul pro romana gente et imperio tam prout fuit quondam in statu paganismi quam prout fuit postmodum in fide Christi, multis tamen criminibus cum hoc mundo fornicata.

[17, 6] Si queratur quare hic commemorat culpas quas hec mulier in suo priori et antiquo tempore et paganica gente commisit, cum propter illas non debeat sequens carnalis et semicristiana gens eius in sexto tempore ecclesie condempnari, de qua quidem condempnatione hic proprie agitur, patet responsio ex tactis supra XIII° et etiam in lectura super Mattheum super illud XXIIIii capituli: ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est a sanguine Abel iusti et cetera (Mt 23, 35). Sicut enim totus fluvius per multa tempora durans dicitur esse unus, quamvis aqua priorum annorum eius sit alia ab aqua presentis anni, ita ut propter hanc unitatem dicamus quod iste fluvius, iam centum anni sunt, inundavit vel fuit sanguineus, sic tota continua successio populi romani dicitur esse una gens vel unus populus, ita ut dicamus quod populus romanus fuit primo paganus et postea christianus; et secundum hoc quod est unius partis attribuitur toti vel alteri parti per sinodochem.

[17, 9-11] […] Roma fuit fundata per Romulum circa tempora Ezechie, prout dicit Augustinus XVIII° de civitate Dei, capitulo XXVIII°; monarchiam vero mundi obtinuit tempore Iulii Cesaris, qui tribus annis et dimidio imperavit et obiit ante Christi ortum per quadraginta duos annos vel circa […].

[17, 9] Quod autem per montes designentur aliquando regna patet Danielis II° (Dn 2, 34-35.44), ubi lapis confringens statuam et tandem crescens in montem magnum dicit Daniel significare regnum quod in eternum non dissipa<bi>tur et quod conteret et consumet universa alia regna. Dicitur autem mulier, id est civitas magna, sedere super hos septem montes, quia tempore Christi et Iohannis et usque ad tempora Gothorum et Sarracenorum presidebat omnibus gentibus et regnis mundi, et etiam quia, pro quanto in ea est principalis sedes et auctoritas Christi, est de iure omnium domina, licet plures sibi rebellent et tandem ipsam crement. In huius autem figuram est Roma, ad litteram fundata super septem montes, qui sunt Tarpeius, Aventinus, Juminalis, Quirinalis, Celius, Esquilinus, Palatinus.

[17, 18] Deinde breviter insinuat que est hec mulier de qua et propter quam tanta dixit, unde subdit: Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, que habet regnum super reges terre. Nimis constat quod Roma et gens Romanorum imperabat toti orbi tempore Iohannis et huius visionis, et etiam quod per totum tempus plenitudinis gentium usque ad Antichristum seu usque ad tempus istorum decem regum fixit Christus in ea principalem et universalem sedem et potestatem imperii sui super omnes ecclesias et super totum orbem. An autem post Antichristum hec urbs iterum reparetur, ut ibi usque ad finem seculi stet principalis sedes Christi sicut fuit a tempore Christi et citra, aut Christus post Antichristum reducat sedem suam ad locum unde manavit ad urbem Romam, puta in Iherusalem vel alibi, sue dispositioni est relinquendum. Neutrum enim horum potest certificari ex sacro textu nec ex aliquo certo et catholico dogmate fidei christiane.

[20, 31; 2; 3] […] secundum viginti tres litteras Latinorum erunt viginti tria centenaria annorum a constructione urbis Rome, in qua est principalis sedes Latinorum et ecclesie Christi (Ioachim, in libro de seminibus scripturarum).

[Notabile XIII] […] propter pestem inguinariam Rome immissam ordinati sunt per Gregorium septem chori letaniarum seu rogationum, cessavitque plaga apparente angelo gladium tenente in loco qui adhuc Rome castrum sancti angeli appellatur […].

Sedes Petri

[explicit] Ut autem verbis Ioachim utar, referamus et nos gratiam ei qui nos, decursis tantis pelagis, perduxit ad portum, orantes ut si in aliquibus locis aliter locuti sumus quam ipse voluit, prestet indulgentiam delinquenti. Quod si est qui pie corrigat dum adhuc vivo, paratus sum recipere correctionem. Si autem velox vocatio Domini me subtraxerit ex hac luce, romana ecclesia, cui datum est universale magisterium, si qua indigna esse perspexerit, dignetur obsecro emendare.

[4, 2] Tota etiam ecclesia triumphans et tota ecclesia militans sunt sedes Dei. Quelibet etiam metropolitana ecclesia et precipue illa que est caput omnium, scilicet Romana, dicitur sedes Dei.

[Notabile XIII] Sicut etiam tunc propter superbiam turris Babel confuse et divise sunt lingue, remanente recta et prima lingua in domo Heber et Hebreorum, ac deinde linguis ceteris in idolatriam demonum ruentibus in sola domo Abraam fides et cultus unius veri Dei remansit, sic propter superbiam plurium ad fidem introductorum lingua et confessio unius vere fidei Christi est in plures hereses divisa et confusa, remanente prima et vera lingua et confessione fidei in domo Petri.

[Notabile V] Quia vero ecclesia Christi usque ad finem seculi non debet omnino extingui, ideo oportuit eam in quibusdam suis reliquiis tunc specialiter a Deo defendi et in unam partem terre recolligi, qua nulla congruentior sede Petri et sede romani imperii, que est principalis sedes Christi.

[12, 6] inchoata vero generatione quadragesima tertia sublimata est in regnum nova Iherusalem, scilicet romana ecclesia. (Ioachim)

[7, 2; apertio sexti sigilli] civitas solis (Is 19, 18).
v. Franciscus

[Notabile XIII; 6, 8] ecclesia romana assimilata est tribui Iuda, in qua fuit sedes davitici regni.

[Notabile XIII; 2, 22] ecclesia latina, que est quasi tribus et regnum Iuda.

[1, 4] tertia ramificatio ecclesie fuit in Roma et Latinorum terra.
v. Greci

[12, 6] tertia cathedra Petri.

[2, 5] primatus Ierosolimitane ecclesie, quem habuit quando primus in ea Petrus sedit, translatus est Romam per eundem Petrum.
v. Iherusalem

[6, 4; apertio secundi sigilli] Item a Petro sub Nerone passo usque ad Silvestrum, quotquot romane prefuerunt ecclesie triginta quattuor martires asseruntur fuisse, prout in cronicis scribitur. Quidam tamen excipiunt unum istorum a martirio, prout refert Ioachim libro V° Concordie, ubi misteriat gesta Helie.

[12, 13] […] ecclesia per totum tempus martir<um> usque ad conversionem Constantini imperatoris fuit sic dispersa et oppressa quod non habuit sic apparentem unitatem et potestatem in toto orbe sicut habuit tempore Constantini, exclusa idolatria et paganismo et data sibi undique pace, quando et plenius apparuit romanam ecclesiam esse universalem matrem omnium membrorum Christi.

[5, 1; apertio quarti sigilli] In quarta vero [apertione] mors sedens in equo pallido, id est in carne quasi iam emortua pallescente, domuit et infregit superbam libertatem orientalium ecclesiarum nolentium subici sedi et fidei Petri.

[6, 8; apertio quarti sigilli] Et hinc est quod abbas Ioachim dicit per ‘equum pallidum’ intelligi regnum Sarracenorum, cui per concordiam <correspondet> regnum Assiriorum, sub quarto signaculo Veteris Testamenti devastans et captivans regnum decem tribuum Israel et fere regnum Iude, sicut sub apertione quarti sigilli vastate sunt quasi decem tribus ecclesiarum orientalium et fere ecclesia latina, que assimilata est regno Iud<e>, quia sicut ibi fuit vera et principalis sedes divini cultus sic est et in ecclesia latina seu romana. Sicut etiam tribus Beniamin fuit tunc iuncta regno Iude, sic Paulus de tribu Beniamin est in Roma iunctus Petro, qui in principatu fidei fuit alter David et inter apostolos nostre fidei patriarcha. Fuit quasi Iudas patriarcha, cui dictum est: Non auferetur sceptrum de Iuda (Gn 49, 10), sicut et Petro dixit Christus: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Lc 22, 32) et quod porte inferi non prevalebunt adversus ecclesiam super tua fide fundatam (Mt 16, 18). […]
De heresibus enim dixerat Apostolus quod oportet hereses esse (1 Cor 11, 19). Satis etiam patuit a principio quod ecclesiam Christi oportebat multa pati a Iudeis et a paganis. Non etiam fuit difficile advertere quod inter sanctos erant commiscendi aliqui ypocrite, aut quod quidam erant in ypocrisim vel in alia vitia casuri, cum totum humanum genus sit pronum ad mala. Sed hoc est stupendissimum, quod sic fere decem partes ecclesie permiserit Christus separari a vera fide et ab obedientia et unitate ecclesie romane, prout factum est in suscitatione et dilatatione regni sarracenici. Nam ex tunc, translato imperio occidentali ad Karolum magnum, Greci non curaverunt ecclesie romane obedire.

[11, 1-2] Secundum autem Ioachim, per templum designatur ordo priorum sacerdotum; per altare vero speciale collegium cardinalium; per atrium vero clerus Grecorum, qui quadam propinquitate christiane fidei videtur esse coniunctus clero Latinorum, superstitiosis tamen legibus segregatus est ab ecclesia Petri nolens coartari sub disciplina universalis episcopi, scilicet romani, propter quod Sarraceni quam plurimas Grecorum ecclesias vastaverunt […].
v.
Greci

[6, 9; apertio quinti sigilli] […] in altare Dei romanam ecclesiam dicimus accipiendam, que peractis quattuor temporibus illorum quattuor ordinum, tam in clero quam in monachis confortata est in Domino Deo suo et viguit pre ceteris quinto tempore apud Latinos (Ioachim).

[8, 12; tertia tubicinatio] Quale enim fuit tunc videre totum verum cultum Christi et totam veram christianitatem seu totam catholicam ecclesiam coartari ad solos latinos sive romanos, que prius erat in totum orbem et in omnes nationes et per multas patriarchales ecclesias diffusa.

[12, 17] […] remansit in quinto tempore sola latina ecclesia tamquam reliquie prioris ecclesie per totum orbem diffuse […].

[9, 14; sexta tubicinatio] Cum autem sextus angelus effuderit phialam suam super flumen magnum Eufra<ten> ad siccandas aquas eius, id est multitudines militie equitum et peditum populi christiani et latini que tenent alligatas gentes infideles, tunc preparabitur via ut veniant ad percutiendum Babilonem que, sicut infra dicitur, sedet super aquas multas (Ap 17, 1), que aque multe sunt populi multi, prout ibi dicit Iohannes (17, 15). […] Item prout hec possunt referri ad tertium initium sexti status, designatur per hec aut discessio fere omnium ab obedientia summi pontificis, de qua dicit Apostolus IIa ad Thessalonicenses II°: nisi venerit discessio primum et cetera (2 Th 2, 3), aut cessatio favoris eius ad statum evangelicum per quem eius emuli sunt usque nunc impediti in ipsum irruere iuxta votum. Potestas enim pape et multitudo plebium sibi obediens et favor ipsius est quasi magnus fluvius Eufrates impediens transitum et insultum emulorum evangelici status in ipsum.

[16, 12; sexta phiala] Quidam dicunt quod per intestina prelia regum et regnorum ecclesie romane siccabitur seu deficiet robur et multitudo suorum exercituum, et hec erit preambula preparatio ad secuturam destructionem carnalis ecclesie et sui principatus et regni fiendam per decem reges et per regem undecimum eis presidentem.

pseudopapa

[9, 11] Habent etiam super se regem, quia unum apostolicum cui omnes obediunt se fatentur habere. Et subdit Ioachim: Puto ego de huiusmodi pseudopapa quod ipse veniat tenere locum Antichristi. Antichristus vero revelabitur manifeste sub sexto angelo tuba canente, de quo paulo post dicit: Quantum capere queo, tempus sexti angeli initiatum est, et tamen tempus quinti necdum consumationem accepit. Puto autem quod anno millesimo ducentesimo incarnationis dominice consumationem accipiet.

[9, 13] Caput vero bestie ascendentis de terra, id est caterva pseudoprophetarum de ecclesia exeuntium, est septimus rex, de quo ibidem subditur: et alius nondum venit, et cum venerit oportet illum breve tempus manere (Ap 17, 10). Et iste, ut [Ioachim] dicit, erit pseudopapa, qui, ut dicit, in septima visione Danielis designatur per cornu modicum quod factum est grande, et magnificatum est usque ad magnitudinem celi (Dn 8, 9-10), et quod erit rex impudens facie et intelligens propositiones; et roborabitur, sed non in viribus suis sed, supple, in viribus sexti regis seu undecimi cornu, sicut Simon magus non in suis sed in viribus Neronis fuit roboratus, et super quam credi possit universa vastabit et cetera (Dn 8, 23-24).

[11, 7] Potius autem <a>scribitur hic occisio sanctorum bestie ascendenti de abisso quam bestie ascendenti de terra, de qua infra XIII° scribitur (Ap 13, 11-18), quia per illam intelligitur pseudopapa cum suis pseudoprophetis, que non ita immediate exercebit corporales interfectiones hominum sicut bestia secularium laicorum et regum et militum.

[13, 11] Estimat autem Ioachim, et quidam alii doctores magni, quod caput huius secunde bestie erit pseudopapa quem rex prime bestie et totius orbis monarcha, ab isto per falsa miracula et per ypocritalia figmenta et per mundane philosophie falsa argumenta deceptus et dementatus, faciet a toto orbe adorari ut Deum, et etiam forte ob hoc quia rex primus erit ab hoc secundo et a diabolo per ipsum operante et docente adiutus in acquisitione imperii et monarchie, seu in pleniori et in firmiori corroboratione monarchie sue. Nam hic secundus erit principi demonum familiarissimus et eius astutiis plenus, et in revelatione secretorum et in prestigiosis signis miraculorum diabolus assistet sibi ad votum, unde et infra vocatur pseudopropheta (cfr. Ap 16, 13). Quidam tamen putant quod sicut Iulianus apostata factus est imperator contrarius Christo, sic apostata Antichristus per suas fraudes obtineat monarchiam imperii super totum orbem, et quod tunc de falsis christianis surgant multi pseudoprophete illi adulantes et per falsa signa illum ab hominibus fortius adorari facientes, et legem ab illo datam predicent et apparere faciant esse veram, et quod isti vocentur hic bestia secunda, Antichristus vero rex vocetur bestia prima, in cuius conspectu isti facient signa et quam facient ab hominibus adorari. Michi autem non est cure magne an ille, qui proprie erit Antichristus et qui adorabitur ut Deus et qui dicet se messiam Iudeorum, sit rex vel pseudopapa vel simul utrumque. Sufficit enim michi scire quod erit fallax et Christo contrarius.

[13, 18] Facient etiam quod imago bestie, id est pseudopapa a rege bestie sublimatus, adoretur, ita ut sibi plusquam Christo et eius evangelio credatur et ut adulatorie quasi Deus huius seculi honoretur.

[13, 17-18] v. Fredericus II

[14, 9] Dicit ergo voce magna, id est terribiliter et ardenter et audacter: Si quis adoraverit bestiam, id est Antichristum et eius bestialem sectam, et imaginem eius, scilicet in eius honorem factam. Vel per bestiam intelligitur rex tunc monarcha et per imaginem pseudopapa quem ille faciet adorari ut Deum seu potius ut idolum.

[16, 13-14] Dicuntur autem tres [spiritus] a trino ore exire, tum in misterium trinitatis pessime, sancte trinitati personarum Dei et virtutum eius opposite; tum quia a duplici gente seu a duobus capitibus eius, in quibus dracho seu diabolus erit principalis et primus motor, mittentur, scilicet a rege gentis pagane vel sarracenice et a pseudopapa vel a pseudopropheta principe pseudoprophetarum […].

[16, 13-14] Unde et quidam putant quod tam Antichristus misticus quam proprius et magnus erit pseudopapa caput pseudoprophetarum, et quod per eius et suorum pseudoprophetarum consilia et cooperationes acquiretur imperium illi regi per quem statuetur in suo falso papatu, sed ille rex qui statuet magnum faciet ipsum ultra hoc adorari ut Deum.

[19, 20] Et vivi missi sunt hii duo, scilicet bestia et pseudopropheta, in stagnum ardentis ignis sulphure. Ex hoc quod dicit hii duo, patet quod bestia et pseudopropheta designant hic personaliter duos viros, quorum unus est rex et caput bestie, id est bestialium nationum, alius vero est caput pseudoprophetarum facientium signa. Sed an iste sit pseudopapa et fingens se Deum, vel solum pseudopropheta predicans primum ut Deum, non constat, quamvis a doctoribus credatur quod hic secundus dicat se esse Deum.

Romanorum Imperium sive Regnum
v. Euphrates, Pagani, Roma

Notabile V; 13, 3; 16, 19

[13, 2] […] regnum Romanorum, quod secundum primam et litteralem intelligentiam visionum Danielis de quadriformi statua et de quattuor bestiis fuit quartum, perduraverat per septingentos annos ante Christi incarnationem […]. v. Sarracenorum regnum

[16, 2; prima phiala] Sumendo vero hanc effusionem pro temporali captivitate et exterminio Iudeorum facta per Romanos in initio ecclesie, patet quod facta fuit per angelos primum statum ecclesie gubernantes et Romanorum exercitum ad hoc iudicium invisibiliter applicantes et dirigentes; ipsum etiam exterminium fuit amarissimum et pessimum, id est penalissimum seu desperatissimum reprobis Iudeis. [v. Iudea

[16, 12] Secundum Ioachim, per flumen Eufraten, quod influebat in Babilonem antiquam ispamque non modicum muniebat, designatur hic romani seu christiani imperii militia mundana […].

[2, 10] Potest igitur dici quod isti decem imperatores, has decem generales persecutiones suo generali edicto facientes, fuerunt decem cornua quarte bestie dissimilis ceteris tribus, de qua habetur Danielis VII° (Dn 7, 7-8). Nam per illam significatum est regnum Romanorum, quod fuit quarto tempore post regnum Grecorum et post regnum Persarum et post regnum Caldeorum. Per undecimum vero cornu eiusdem bestie significatur Iulianus imperator et apostata, qui orbem iam sub Constantino eius patruo conversum ad Christum nisus est ad priorem idolatriam gentilium revocare, propter quod et movit generalem persecutionem in christianos.

[2, 10] Respectu futuri regni Antichristi potest etiam sumi pro prima bestia [pro leena, cfr. Dn 7, 4].

[13, 1] Secundum caput [bestie] fuit gens paganica et principaliter Romanorum ceteris imperantium, assimilata urso devoranti multas carnes sanctorum martirum et etiam omnium sibi resistentium (cfr. Dn 7, 5) (Ioachim).

[17, 8] Dicit ergo: Bestia, quam vidisti, fuit et non est, id est, secundum Ioachim, bestia gentium infidelium, que aliquando romano imperio subiecte fuerunt et persecute sunt Christum et ecclesiam ab exordio ipsius, et per tria tempora ecclesie priora in sex capitibus corruens, scilicet in Iudeis et paganis et in quattuor gentibus seu capitibus Arrianorum, stetit tandem in septimo capite, in gente scilicet Sarracenorum a tempore Mahomet usque ad presens.

[17, 9-11] Constat enim quod diabolus et romani imperatores et eorum idolatria vehementer dominabantur tunc in toto orbe et atrocissime persequebantur tunc totam ecclesiam Christi in toto orbe, et certe quoad quid non minus, immo amplius, quam fiet tempore ultimi Antichristi, saltem quoad hoc quia illa fuit incomparabiliter diuturnior quam erit ista.

Romulus

17, 9-11

[5, 9] Isidorus tamen, libro IX° Ethimologiarum, dicit tribus esse dictas ex hoc quod Romani in principio fuerunt a Romulo tripharie dispertiti, scilicet in senatores et milites et plebes.

Romulus et Remus v. Eva

12, 6

Ruben, tribus Israel

Notabile XIII; 7, 4; 7, 5-81; 7, 5-82; 7, 51; 7, 52; 7, 53

[2, 5] […] a Ruben translatus est principatus primogeniture partim in Iudam partim in Iosep, pro eo quod Ruben lectum patris fedavit (cfr. Gn 49, 3-4) v. Iherusalem

Sabellius

2, 12

Sadoc, pontifex

Notabile VII1; 2; 3

Saducei, secta, heresis
v. Manichei

Notabile XIII; 9, 12

Saladinus

 

[13, 2] [quintum caput bestie ascendentis de mari].

[17, 10] Unde Ioachim dicit hic quod per sextum regem, de quo dicitur unus est, possunt intelligi plures reges, scilicet Saladinus et ceteri usque ad illum de quo dicitur et alius nondum venit. Unde subdit quod « illum de quo dicit Iohannes unus est puto fuisse Saladinum famosissimum regem Turcorum, a quo capta est nuper illa civitas in qua passus est Ihesus, scilicet Iherusalem, et post eum, sive sint alii medii sive non, surget alius de quo in Daniele dicitur: et alius surget post eos, et ipse potentior erit prioribus (Dn 7, 24) ».

Salatiel

12, 6

Salomon

Notabile VII; 18, 12; 21, 12

Samaritani

[12, 6] […] fuga plurium discipulorum ad Samaritanos facta in occisione sancti Stephani (Ac 8, 1).

Sampson

7, 4

septem crines (Jd 16, 13)

Notabile XIII

Sangar (Samgar), iudex (Jd 3, 31)

12, 6

Saphira (Ac 5, 1-11)

8, 5

Sardinia

Notabile XII

Saron (Is 35, 2)

12, 6

Sarra

[Notabile XIII] tradita est septem viris nequam (Tb 3, 8-10; 6, 14).

Sarraceni
v. Iesabel, Mahomet

Notabile III1; Notabile III2; Notabile XII1; Notabile XII2; Notabile XII3; Notabile XII4; Notabile XIII1; Notabile XIII2; 2, 22; 5, 11; 5, 12; 6, 9; 9, 14; 12, 31; 12, 32; 12, 17; 13, 1; 16, 9; 16, 13-14; 17, 9; 20, 2; 20, 13

[6, 8; apertio quarti sigilli] […] inter Dei secreta iudicia in eius gloria facta hoc est unum stupendius et antequam fieret inexcogitabilius, quod scilicet orientalis ecclesia et magna pars ecclesie occidentalis sic radicitus exterminarentur per Sarracenos, et hoc tanto tempore, scilicet plusquam per sescentos annos et plusquam per medium temporis plenitudinis gentium et usque ad tempus Antichristi vel circa.

[8, 121; 8, 122; quarta tubicinatio] Tertio autem et ultimo percussa est hec pars [i. e. ypocrite] per Sarracenos vastantes terras quas anachorite magis incoluerunt.

[8, 13; quarta tubicinatio] Quia ergo ex tanto casu multorum hereticorum tertii temporis adhuc restantium et ypocritarum tertii et quarti temporis, et ex tam horribili destructione et occupatione orientalium ecclesiarum facta per Sarracenos, viderunt sancti contemplativi quod multa horribilia iudicia oportebat sequi in tribus statibus subsecuturis, id est in quinto et sexto et septimo et precipue circa fines eorum, ideo subditur: Et vidi et audivi vocem unius aquile volantis per medium celi.

[11, 1-2; 12, 6 (Ioachim)] Sarraceni quam plurimas Grecorum ecclesias vastaverunt.

Sarracenica, bestia

[6, 3] […] Iudeorum regnum et paganorum et hereticorum confluxerunt ad tempus cum fidelibus Christi et tandem disperierunt, sed bestia sarracenica surgens in quarto tempore confligit et perdurat in toto quinto et pertinget usque ad sectam Antichristi, propter quod hic dicitur quod infernus, id est infernalis secta Antichristi, sequebatur eum, scilicet equum pallidum et sessorem eius (Ap 6, 8).

 

[17, 8] Quod etiam pro sexto tempore [Ioachim] dicit, quod bestia fuit et non est sed iterum ascensura est de abisso, potest non solum referri ad casum bestie sarracenice et ad subsequentem suscitationem eius, sed etiam ad casum paganismi durantem a tempore Constantini et citra et ad expulsionem heresum de ecclesia in quinto tempore eius, que quidem circa tempora magni Antichristi stupendo modo resurgent, quamvis sub alia forma, et etiam circa casum nove Babilonis et circa tempora mistici Antichristi. Qui quidem est pro sexto rege ponendus quando magnus Antichristus ponitur pro septimo; quando autem Gog novissimus ponitur pro septimo, tunc Antichristus magnus ponitur pro sexto et misticus tunc subintelligitur cum ipso, vel ponitur pro consumata fece omnium laxationum et ceterorum malorum quinti temporis.

Sarracenorum lex

[Notabile III] Quarto [zelus sanctus fertur] in vitium palliatum seu simulatum; simulatum inquam, aut lege vera aut alia nova et falsa qualis est lex Sarracenorum.

[6, 3] Secundo [quarta bestia] est eis dissimilis quia prima tria regna non habuerunt novam legem contrariam Christo. Nam lex Iudeorum, scilicet lex vetus, non fuit realiter contraria Christo, immo potius eius, nec lex nova quam heretici fingunt se sequi. Pagani autem legem non habuerunt quasi a Deo datam, sed solum legem naturalem in civilibus civiliter explicatam. Sarraceni autem habent legem carnalem et falsam a Mahomet, quasi a Dei propheta, datam. […] Preterea bestia hec non sustinet fidem Christi inter eos predicari aut aliquid contra eorum legem dici, immo statim morte punitur. Non sic autem fuit in tribus primis.

[6, 8] Non enim, sicut inter paganos et hereticos multiplicabantur fideles et plures convertebantur ad fidem, sic contingit inter Sarracenos, immo contrarium iam per sescentos annos et amplius.

Sarracenorum philosophia
v. Aristoteles

[6, 3] Tertio [quarta bestia] est dissimilis quia contra istam non possunt fideles arguere per scripturas sacras sicut possunt contra Iudeos et contra hereticos, quia ista nostras scripturas non recipit, nec per rationem naturalem potest sic faciliter et evidenter convinci sicut poterat idolatria paganorum, quia isti non idola nec plures deos sed solum unum deum colunt. Et insuper sapientes eorum ab antiquo philosophicis vacant et specialiter philosophie Aristotelis, unde et christiani latini acceperunt ab eis comenta super libros Aristotelis et plura alia de scientia medicinali, et etiam de quadrivio et specialiter de astronomia, ita ut iam multa scripta theologorum latinorum sunt Sarracenorum auctoritatibus farcita et fedata, in quo satis est signum quod infernus sequatur sectam illam.

[6, 8] Dicendo ergo quod infernus sequitur predictum equum et sessorem eius significat duo. Primo scilicet quod secta Sarracenorum durat usque ad Antichristum. Secundo quod precursorie disponit ad ipsum introducendum, sicut lex Moysi longo tempore precucurrit et perduravit usque ad Christum et precursorie disposuit ad ipsum introducendum. Unde et iam plures articuli secte Antichristi sunt in philosophis Sarracenorum fundati et in quosdam christianos, si tamen christianos, vane philosophantes iam disseminati. Quod non est huius temporis aperire; iam enim misterium operatur iniquitatis (cfr. 2 Th 2, 7), quod suo tempore de medio exibit in lucem.

[9, 1-11; IIa temptatio] Quod autem futura temptatio mistici Antichristi non deberet principaliter ex secta Manicheorum assumi docet quincuplex ratio. Prima est respectu ad sectam magni Antichristi introducendam. Prima enim erit suorum sequacium predispositiva ad aliam subsequentem. Ad illam autem longe plus disponit philosophia Aristotelis aut sarracenica, unum summum Deum ponens et temporalia sub aliqua philosophica commensuratione magnificans, quam secta Manicheorum, que ponit unum Deum malum et illum esse Deum Veteris Testamenti, quod testamentum Antichristus in parte statuet tamquam dicens se messiam Iudeorum in lege et prophetis promissum.

Sarracenorum regnum et gens

[13, 181; 13, 182; 13, 183] sollempnis dilatatio regni Sarracenorum.

[2, 10] [per quartam bestiam Danielis (cfr. Dn 7, 7-8) significatur] regnum Sarracenorum circa finem habiturum decem cornua, id est decem reges Babilonem meretricem crematuros, prout infra XVII° (Ap 17, 16) in sexta visione scribitur et in quarta visione, capitulo XIII° (Ap 13, 1), prescribitur.

[2, 10] [regnum Sarracenorum potest etiam sumi pro tertia quattuor bestiarum de quibus habetur Danielis VII°, regnum Antichristi pro quarta]. Ipse [Antichristus] est enim cornu undecimum cui erunt finaliter subiecta decem cornua, id est decem reges. Nam infra XVII° (Ap 17, 13) dicitur quod hii unum consilium habent et potestatem suam bestie tradent, id est sexto capiti eius qui secundum quosdam est idem quod undecimum cornu.

[2, 10] Secundum quosdam vero regnum quartum habens hec decem cornua est regnum Tartarorum circa Antichristi tempora toti orbi dominaturum, quod secundum quosdam erit tunc secte sarracenice commixtum, ita quod pro tanto erit tunc quasi ipsum regnum Sarracenorum et ex eo surget undecimum cornu.

[6, 3; 6, 8] Sicut etiam per equum pallidum, cuius sessor est mors, designatur Sarracenorum populus et eius propheta mortiferus, scilicet Mahomet, sic et per quartam bestiam dissimilem ceteris.

[6, 8] Et hinc est quod abbas Ioachim dicit per ‘equum pallidum’ intelligi regnum Sarracenorum, cui per concordiam <correspondet> regnum Assiriorum, sub quarto signaculo Veteris Testamenti devastans et captivans regnum decem tribuum Israel et fere regnum Iude, sicut sub apertione quarti sigilli vastate sunt quasi decem tribus ecclesiarum orientalium et fere ecclesia latina, que assimilata est regno Iud<e>, quia sicut ibi fuit vera et principalis sedes divini cultus sic est et in ecclesia latina seu romana.

[6, 3] [Tertius exercitus] vero, scilicet sarracenicus vel secundum alios ypocritarum cuneus, per legem fictam et carnalem vel per simulationem sanctitatis dolosam impugnavit sanctam legem et vitam.

[13, 1; 17, 8; 17, 10] [septimum caput bestie ascendentis de mari (Ap 13, 1) respectu septem statuum ecclesie]: plebs et secta sarracenica, cuius primus dux fuit scilicet Mahomet, secundum eum [Ioachim] non septimum sed quartum caput drachonis (Ap 12, 3).

[13, 1] […] arguit Ioachim quod decem reges carnalem ecclesiam, ut infra XVII° dicitur (Ap 17, 16), destructuri et sextus rex tunc super omnes regnaturus, de quo post quinque qui ceciderunt dicitur unus est (Ap 17, 10), erunt de secta et bestia sarracenica. Licet autem conclusio sit forsitan vera, non tamen ex hiis sufficienter probatur, tum quia eadem ratione omnia septem capita bestie fuissent et forent de secta sarracenica, cuius contrarium ipsemet astruxit; tum quia, secundum eum, regnum Sarracenorum per concordiam respicit regnum Assiriorum, quod in veteri lege dedit quartum principale prelium, sicut istud dedit prelium quartum in nov<a>. Licet autem sextum bellum, in veteri datum tempore Iudith, in eius libro ascribatur regi Assiriorum, certum est tamen quod tunc imperabant Perse successores Ciri regis Persarum destructis iam regibus assiriis et caldeis, unde et ille rex traditur fuisse Cambisses filius Ciri. Ex quo, secundum predictam concordiam, potius sequitur quod non de gente Sarracenorum sed de alia gente surgant isti decem reges et rex sextus tunc toti orbi dominaturus, quamvis possit esse quod sicut ille gloriatus est se vocari regem Assiriorum potius quam Persarum, quod sic iste sextus profiteatur sarracenicam sectam et glorietur se esse regem eius. […]
Et huic sententie satis videtur concordare idem Ioachim, libro V° Concordie circa finem, ubi exponit aliqua de visionibus Danielis et ubi agit de quarta parte statue, scilicet de ferro luto et teste commixto (cfr. Dn 2, 33), per quod debet intelligi quartum regnum contra ecclesiam in quarto eius tempore suscitatum, scilicet regnum Sarracenorum indomabile quasi ferrum et ita currens ad gladium ac si curreret ad convivium. Ibi enim subdit: « Suscitabit autem Deus regnum istud ut percutiat Babilonem, sicut scribitur in Apocalipsi: decem cornua in bestia odient fornicariam et ipsam igne cremabunt (Ap 17, 16). Quod autem pedum ipsius statue pars una ferrea erat, altera fictilis, designat regnum novissimum quod erit tempore Antichristi, quod licet a gente ipsa ferrea originem trahat, ob mixturam tamen diversarum gentium, que erit in eo, non erit in ipso tanta soliditas quanta in precedenti, quia ex parte regnum erit solidum, ex parte contr<i>tum propter mixturam humani seminis que erit in eo (cfr. Dn 2, 33.42-43) ».

[13, 2] Pro secundo autem modo [bestia ascendentis de mari] potest dici habere septem capita primo quidem propter septem centenarios annorum quibus iam fere perduravit et usque ad tempus Antichristi creditur duratura. Sicut enim regnum Romanorum, quod secundum primam et litteralem intelligentiam visionum Danielis de quadriformi statua et de quattuor bestiis fuit quartum, perduraverat per septingentos annos ante Christi incarnationem, sic secundum quosdam regnum Sarracenorum, in quarto tempore ecclesie ortum, perdurabit septingentis annis ante monarchiam Antichristi. […]
Secundo potest dici habere septem capita ut primum sit Mahomet, secundum vero sit ille rex successor eius qui primo cepit regnum Persarum et post biennium Damascum et Phenicem et Egiptum et post aliud biennium cepit Iherusalem, tertium vero sit ille rex sub quo ceperunt Africam, quartum vero caput sit ille sub quo ceperunt Ispaniam, quintum vero sit Saladinus qui in XII° centenario Domini recuperavit Iherusalem et multas terras quas Sarracenis abstulerant christiani, sextum et septimum possunt ascribi temporibus Antichristi, vel sextum posset ascribi hiis qui in hoc XIII° centenario Christi de christianis in terra ultramarina fortiter triumpharunt.

[13, 3; Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: sextum prelium] Ad hoc dicit Ioachim, qui hic accipit septimum caput bestie non pro uno rege sed pro gente sarracenica, prout superius recitavi, quod non dicit hic Iohannes quin et alia capita, scilicet gentem iudaicam et paganicam et quattuor gentes Arrianorum, viderit occisa, sed quia hoc solum vidit quasi occisum in mortem et post hoc a plaga mortis curatum. Iudeos autem, postquam contriti sunt a Romanis, nusquam audivimus pro legis defensione contra christianos arma levasse; et similiter nullum regnum paganorum pro cultura idolorum, post Iuliani obitum, contra christianos pugnasse; et similiter Gothos, Vandalos, Longobardos ad veram fidem conversos non audivimus ad antiquam perfidiam remeasse; Sarracenorum vero ex tot annis inchoata perfidia perseverat in malo et ubique christianum nomen impugnare pro viribus non desistit. Caput istud mori non potuit usque ad presens. Et subdit quod ideo Iohannes dicit se illud vidisse quasi mortuum, quia forte futurum est quod ipsum christiani predicando magis quam preliando occidant, convertendo scilicet ipsum ad Christum et occidendo in eis errorem suum, et quod iterum resumptis viribus resurgat ad malum et ad pristinam redeat firmitatem.
Item subdit quod aliquis forsitan estimabit hoc iam esse completum materialibus armis, quia anno MXCV° incarnationis Christi apparuit signum in aere admirandum, scilicet stellas innumerabiles circumquaque discurrere; deinde, exhortatione Urbani pape, christiani undique commoti iverunt ultra mare ad liberandum Christi sepulcrum, tantamque Sarracenorum multitudinem occiderunt ut eam crederet annullatam, tantasque victorias de ipsis habuerunt ut caput bestie visum esset defunctum. Nunc autem videmus illud restitutum pristine sospitati et undique ad occidendum et ad devorandum paratum. Spiritualis tamen sensus magis consonat prime opinioni, scilicet quod adhuc non sit completum, sed alio sollempniori ordine cito complendum. Hec Ioachim.
In cronicis autem bella et victorie predicte plenius explicantur, et quomodo tunc christiani ceperunt Antiochiam et Iherusalem et multas alias urbes et terras Sarracenorum.

[9, 13-14] quattuor duces gentis sarracenice.

Sarracenorum secta

Notabile V; 7, 3

[6, 8] Deinde insinuat durationem et finalem effectum ipsius, cum subdit: et infernus sequebatur eum id est, secundum Ioachim, Antichristus. Eius enim secta non solum est mors, sed etiam quasi quedam infernalis abissus, tum quia totum orbem et omnes sectas errantium ad se aggregabit, tum quia sub profundissima astutia articulos christiane fidei exsufflabit et quandam voraginem articulorum oppositorum firmabit quasi chaos magnum, tum quia infernalem diaboli malitiam et sevitiam in toto orbe accendet et suscitabit contra ecclesiam electorum.

Sarracenorum conversio per Fran-cisci ordinem v. Franciscus

[10, 2] […] in tertio decimo centenario, a passione et resurrectione Christi inchoando, sunt Sarraceni et ceteri infideles scilicet per eius ordinem cum multis martiriis convertendi. […] Ponet etiam pedem suum dextrum supra mare nationum infidelium et sinistrum super terram fidelium, quia principalis impetus et processus eius erit ad totum orbem convertendum ad Christum, sic tamen quod ex hoc non deseret priorem ecclesiam fidelium. Sicut enim tempore apostolorum fuit principalis et quasi dexter processus eorum ad conversionem paganorum, secundarius vero et quasi sinister ad plebem Iudeorum, quia senserunt non se ita prosperaturos seu prospere piscaturos in terra Iudeorum sicut in mari paganorum, sic et iste angelus sentiet non se ita prosperaturum in carnali ecclesia Latinorum sicut in Grecis et Sarracenis et Tartaris et tandem in Iudeis.

[21, 13] tertio Sarraceni et Tartari [intrabunt in civitatem sanctam Iherusalem] quasi ab aquilone.

Saul

6, 12; 21, 12

Scribe

4, 4; 13, 1

[Notabile XI] Versutia vero Scribarum fuit quasi equus niger (cfr. Ap 6, 5).

 Sedechias, rex Iuda

12, 6

[12, 6] viventi Ieconie substitutus est Sedechias.

[12, 6] […] transmigratio iudaica facta per babilonicos precessit destructionem Babilonis, et hoc quidem uno modo per quadraginta annos, a transmigratione scilicet Ieconie; et alio modo per viginti novem, scilicet a transmigratione Sedechie; et alio modo per septuaginta, scilicet a tertio decimo anno regni Iosie in quo Ieremias cepit captivitatem babilonicam prophetare, sicut patet Ieremie XXV° (Jr 1, 2; 25, 3) […].

[12, 6] […] et idem fuit de septuaginta annis a Ieremia predictis, quia secundum quod terminati sunt primo anno Ciri inchoantur a tertio decimo anno regni Iosie, prout vero sunt ulterius terminati secundo anno Dari<i> filii <I>daspis inchoantur a destructione templi et Iherusalem facta anno undecimo Sedechie […].

Sem, filius Noe

12, 6

Seth

Notabile XIII

Severus, imperator (193-211)

2, 10

Silas, socius sancti Pauli

21, 12

Silvester, papa (314-334 [335])

Notabile I; Notabile X; 6, 4

[20, 2] Si igitur triginta quattuor annos a Christi incarnatione usque ad eius mortem currentes excipias, sunt, a morte Silvestri usque ad vicinum et imminentem huius tertii decimi centenarii finem, mille anni.

Simeon, tribus Israel

7, 71; 7, 72; 7, 73

Simeon

 

[6, 12] Christum in spiritu presensit et tandem in templo recepit.

Simon magus
v. Nero

6, 121; 6, 122; 9, 11; 9, 13; 13, 3; 13, 14

Siria

13, 18; 15, 7

Sirii

Notabile XIII1; Notabile XIII2; Notabile XIII3

Sodoma

11, 8; 18, 2

Sodomite

Notabile XIII

Stephanus, prothomartir

Notabile I; 12, 6; 12, 7

Tartari
   v. Franciscus, Sarraceni

2, 10; 6, 12; 10, 2; 21, 13

Templariorum ordo

13, 3; 20, 2

Theodoricus, rex Gothorum

Notabile X

[18, 21] […] in ollam vulcani iactatus a papa Iohanne, ut in regis impiissimi manifesto iudicio quid multitudo pessima mereatur agnoscat (Ioachim).

Theutonici, imperatores

v. Henricus I

Thimoteus, socius sancti Pauli

21, 12

Thitus, imperator (79-81)

Notabile XI; 6, 12; 7, 3

Tholosanus, comitatus
v. Franciscus

6, 12; 9, 1-11

Titus, socius sancti Pauli

 21, 12

Togorma (Ez 38, 6)

 20, 7

Traianus, imperator (98-117)

 2, 10; 3, 10

Tubal (Ez 38, 2)

 20, 7

Turci
v. Saladinus

 9, 14; 17, 10

Tyrus

13, 1

[19, 17-18] filie Tyri (Ps 44, 12-13).

Ungaria, terra christianorum
v. Franciscus

6, 12

Urbanus II, papa (1088-1099)
v. Sarraceni

13, 31; 2

Valdenses, heretici
v. Franciscus, Manichei

9, 1; 9, 5-6 (IIa tribulatio)

Valens, imperator  (364-378)
v. Gothi

2, 22

Valentinianus III, imperator
   (425-455)

6, 5

Valerianus, imperator (253-260)

2, 10

Vandali

Notabile XIII; 2, 22

[6, 8; 13, 1; 13, 3] [tertium caput, id est arriane heresis (Dn 7, 6), quintum caput bestie (Ioachim)]

[8, 10] regnum Vandalorum.

Vasti, regina, uxor Assueri

19, 1

Vespasianus, imperator (69-79)

NotabileXI; 6, 121; 6, 122; 7, 3

Zabulon, tribus Israel

7, 81; 7, 82; 7, 83

Zacharias (Mt 23, 35-36)

13, 1

Zacharias,
pater Iohannis Baptiste

Notabile VII; 6, 121; 6, 122; 11, 3; 12, 61; 12, 62; 12, 63; 12, 64

Zacharias, papa (741-752)

Notabile XII; 6, 9

Zara, filius secundus Iuda ex Thamar (Gn 38, 27-30)

18, 12

Zeno, imperator  (474-491)
v. Gothi

2, 22

Zepherinus, papa (203-220)

Notabile X

Zorobabel, dux

Notabile XII1; Notabile XII2; 6, 12; 7, 2; 12, 6

[11, 3] In restauratione templi etiam sunt duo duces principales, scilicet Ihesus et Zorobabel (cfr. 1 Es 5, 2), et in initio nove legis Iohannes et Christus.

Antichristus
v. pseudopapa

misticus et proprius (apertus, magnus)

[13, 18] Attamen sciendum quod ubicumque in hoc libro agitur de Antichristo magno, implicatur ibi more prophetico tempus mistici Antichristi precurrentis illum magnum.

[9, 11] Iste autem aper sepe dicitur misticus Antichristus, assimilatus Caiphe pontifici Christum condempnanti et Herodi Christum illudenti. Sequens autem aper, magnus scilicet Antichristus, assimilatur Neroni pagano imperanti toti orbi et Simoni mago dicenti se Deum et filium Dei.

[6, 12] […] paulo post apparebit undecimum cornu bestie (cfr. Dn 7, 8), quasi Nero, et Antichristus magnus a cornu undecimo exaltatus sicut a Nerone fuit Simon magus […].

[16, 11] Nota quod quinque effusiones [phialarum] predicte possunt per modum consimilem exponi et coaptari malis qui erunt in tempore et circa tempora Antichristi, tam mistici quam proprii.

Antichristus misticus, proprius, Gog

 

[Notabile III; septem pugna ecclesie] Sexta [pugna ecclesie] contra pestem Antichristorum et suorum sequacium. Septima contra aciem demonum in Gog novissimo acrius contra ecclesiam debactantium. Vel si sextam dividas in duas, quarum prima est Antichristi mistici, sequens vero est Antichristi proprii, tunc illa de Gog non ponitur inter prima septem capita drachonis sed in cauda ipsius, unde et infra, XVII° capitulo, dicitur quod bestia habens septem capita est de septem et tamen ipsa est octava.

[12, 3; septem capita drachonis] Potest etiam dici quod principales demones, per quos principaliter facte sunt principales temptationes ecclesie, sunt septem capita drachonis […]. Sextus vero erit misticus Antichristus. Septimus erit magnus Antichristus cum rege monarcha sibi coherente. Computando tamen misticum Antichristum cum ceteris concurrentibus in quintum caput, tunc sextus erit magnus Antichristus, Gog vero erit septimus. Sumendo vero Antichristum magnum pro septimo, tunc Gog erit cauda et quasi caput octavum.

[17, 8; septem reges] Qui quidem [misticus Antichristus] est pro sexto rege ponendus quando magnus Antichristus ponitur pro septimo; quando autem Gog novissimus ponitur pro septimo, tunc Antichristus magnus ponitur pro sexto et misticus tunc subintelligitur cum ipso, vel ponitur pro consumata fece omnium laxationum et ceterorum malorum quinti temporis.

[8, 13] Sequitur: dicentis voce magna: Ve, ve, ve habitantibus in terra […] Et nota quod prima harum trium [tribulationum] est horrenda laxatio et e<x>cecatio circa finem quinti temporis, ita ut potius videatur esse Babilon quam Iherusalem, et potius sinagoga reproborum persequens Christum et Spiritum eius quam ecclesia Christi. Secunda est destructio huius Babilonis et subsequens temptatio magni Antichristi. Tertia est tribulatio Gog et extreme dampnationis iudicium subsequens illam. Quidam tamen ponunt illam Antichristi pro tertio ve, sed Iohannes infra XI°, premissis tribulationibus duabus sub sexta tuba futuris, quarum prima est destructio Babilonis, secunda vero occisio sanctorum a magno Antichristo ac deinde interfectio Antichristi et suorum, hiis inquam premissis subdit: Ve secundum abiit, et ecce ve tertium veniet cito (cfr. Ap 11, 14), quod quidem tangit in fine sexte tube et est iudicium extremum.

[20, 7] […] dicit Ioachim et alii magni quod licet ea que hic dicuntur de Gog possint referri ad illum Antichristum qui dicet se messiam Iudeorum et occidet Heliam et Enoch, et post cuius mortem fiet plena conversio Iudeorum, nichilominus magis proprie designat alium Antichristum in fine mundi futurum.

[20, 7] […] an scilicet Gog sit peior antichristus seu persecutor quam ille qui finget se messiam Iudeorum, dicunt quidam quod sicut certamen mortis corporis sanctorum se habet ad certamen mortis seu transitus ad statum extatice contemplationis, in quo quis quasi totus moritur sibi ipsi, sic se habet temptatio Gog novissimi ad Antichristum, qui dicet se messiam Iudeorum.

ligatio Sathane per mille annos

 

[20, 2] Quidam vero opinative dicunt […] Isti autem, secundum hanc computationem, non ponunt terminum huius numeri [millenarius] in Gog futuro, citra extremum iudicium in fine septimi status ecclesie, sed prout per Gog designatur Antichristus tam misticus quam apertus in sexto statu futurus. An autem septimus status a morte huius Antichristi usque ad Gog novissimum habeat ad litteram mille annos, multo minus sciunt. […]

[20, 2] [opiniones quorundam] Si etiam solutionem Sathane respectu temporum Antichristi magni inchoes a tempore in quo sub quinta tuba stella de celo cadens accepit clavem putei abissi et aperuit illum (cfr. Ap 9, 1-2), tunc a Christi resurrectione usque ad tempus illud sunt circiter mille anni, in quibus sancti regnant cum Christo.

semen Frederici

 

[13, 18] Quidam autem, ex pluribus que Ioachim de Frederico secundo et eius semine scripsit, et ex quibusdam que beatus Franciscus secrete fratri Leoni et quibusdam aliis sociis suis revelasse fertur, opinantur quod Fredericus prefatus cum suo semine sit respectu huius temporis quasi caput occisum, et quod tempore mistici Antichristi ita reviviscat in aliquo de semine eius ut non solum romanum imperium sed etiam, Francis ab ipso devictis, obtineat regnum Franchorum.

tempus mistici Antichristi

 

[16, 18] Et terremotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram, talis terremotus sic magnus. […] Prout autem dicit preambulum casus Babilonis sexto tempore fiendi, est subversio et commotio sub mistico Antichristo fienda, per quam tota carnalis ecclesia terribiliter excecabitur et commovebitur contra evangelicum spiritum Christi.

[17, 3] [mulier] odit et blasphemat et impugnat Spiritus Sancti gratiam et spiritualem vitam sanctorum sicut faciet tempore mistici Antichristi.

[18, 4] […] quando ibi dicitur: Cecidit, cecidit Babilon […] posset dici quod ibi locutus est de casu excecationis eius sub mistico Antichristo, quem sancti tunc temporis fortiter predicabunt dicentes quod ex tunc non est ecclesia Christi sed sinagoga Sathane et habitatio demonum.

certamina, temptationes, persecutiones

[Notabile V] […] in eodem sexto statu docet iste liber fore gravissima certamina Antichristi.

[Notabile X] Sic enim tunc surgent pseudochristi et pseudochristus contra electos, sicut Annas et Caiphas pontifices insurrexerunt in Christum.

[3, 7] Qua enim ratione permittetur Antichristus tunc temporis facere signa ad mundum decipiendum, et qua ratione mundus tunc permittetur decipi et veritas prosterni et electi fortissimis temptamentis probari, eadem ratione oportebit tunc subtrahi gratiam miraculorum electis, saltem in copia magna.

[3, 8] Nota quomodo hoc preclare competit sexto statui, cuius proprie est profiteri et servare legem evangelicam seu regulam non solum preceptorum sed etiam consiliorum Christi, et cuius est Christi nomen constanter et perseveranter confiteri contra persecutiones gravissimas duplicis Antichristi, scilicet mistici et proprii, et cuius erit perfectissime convertere totum Israelem […].

[3, 10] Loquitur etiam sic ob misterium electorum sexti status qui servandi sunt ab hora temptationis Antichristi, non quidem ut illam non sentiant vel non patiantur, sed ut per illam aut in illa non corruant a fide et a caritate et a ceterarum virtutum perfectione, immo potius divino munere ex illa proficiant. Quia vero soli pauci electi tunc servabuntur, sicut solus Noe cum paucis servatus est in archa, ideo congrue significatur per angelum Philadelphie, que interpretatur salvans hereditatem, quia in illis electis salvabitur tunc hereditas et semen fidei in universum orbem iterum seminande.

[5, 5] Tertio ad tempus Antichristi seu ad tempus aliquantulum precedens plenam apertionem sexti signaculi. Tunc enim erunt mire perplexitates conscientie in electis ita ut, teste Christo, fere in errorem ducantur (cfr. Mt 24, 24).

[7, 3] […] secundum ordinem veritatum Christi impugnandarum et per prelia clarificandarum debet primo impugnari eius exemplaris vita, quam gessit secundum quod homo, et postmodum eius deitas et suarum naturarum unio personalis cum ceteris <super>intellectualibus articulis fidei et doctrine sue, quod utique fiet per magnum Antichristum et per sectam eius.

[7, 3] Unde in die illo qui <erit> medius inter utramque tribulationem, scilicet Babilonis et Antichristi, signabuntur multi Iudeorum et gentium signaculo sancte Trinitatis, ad complendum numerum sanctorum martirum infra scriptum et illam gloriosam multitudinem cuius est numerus infinitus Hec Ioachim.

[11. 4] Vel si per dominum terre intelligatur Antichristus tunc usurpatorie dominans terre et terrenis, constat quod isti [Helias et Enoch] stabunt coram eo tamquam sibi constanter resistentes et tamquam ipsum auctorizabiliter ex parte Dei monentes, sicut Moyses et Aaron steterunt coram Pharaone et Petrus et Paulus coram Nerone imperatore.

[13, 18] Cum autem apostatrix bestia de terra religiosorum ascendet in altum cum duobus cornibus pseudoreligiosorum et pseudoprophetarum similibus falso veris cornibus Agni, tunc erit validissima temptatio mistici Antichristi. Surgent enim tunc pseudochristi et pseudoprophete, qui facient ab omnibus adorari cupiditatem et carnalitatem seu terrenam gloriam bestie secularis, dabuntque ad hoc signa magna (cfr. Mt 24, 23-24).

[9, 1-11 (IIa tempt.)] Quod autem futura temptatio mistici Antichristi non deberet principaliter ex secta Manicheorum assumi docet quincuplex ratio.

[11, 1-2] Attamen ex hoc non sequitur quod destructio Babilonis sit infra illos tres annos et dimidium in quibus illa magna Antichristi contra sanctos temptatio dicitur duratura. De hoc tamen magis infra tangetur et ad presens dico michi non constare que istarum opinionum sit verior.

Armagedon

 

[16, 16] Armagedon interpretatur mons globosus, et hanc sequitur Ricardus, dicens quod interpretatur mons furum sive globosus. Secunda vero est sub littera h, ubi dicitur quod Hermagedon interpretatur consurgens temptatio. Utrumque autem nomen et utriusque interpretatio congruit huic loco. Nam Antichristus et sui reges et eorum exercitus erunt sicut mons per temporalem potentiam et superbiam, et furum per rapacem fraudulentiam, et globosus per versutiam. Ecclesia etiam carnalis, contra quam et super quam  congregabuntur, erit tunc mons furum et globosus, utrobique etiam erit tunc consurgens temptatio.

Iohannes

 

[10, 11] [Iohannes] ex hoc cum dolore presensit passiones graves sibi et ecclesie affuturas, satis percepit se ad predicationem gentium destinari, sed nichilominus per sacros doctores hoc amplius asseritur, tum ne propter temptationem Antichristi et propter nimiam multitudinem hostium hoc timeant impediri.

Franciscus

 

[12, 6] Franciscus enim, tamquam angelus apertionis sexti sigilli, est illo sexto anno conversus, qui est sextus annus tertii decimi centenarii incarnationis Christi. Ex tunc autem omnis persecutio sui evangelici status spectat ad persecutiones Antichristi.

[10, 1-3] […] sciendum quod a tempore sollempnis impugnationis et condempnationis evangelice vite et regule, sub mistico Antichristo fiende et sub magno amplius consumande, spiritaliter descendet Christus et eius servus Franciscus et angelicus discipulorum eius cetus contra omnes errores et malitias mundi et contra totum exercitum demonum et pravorum hominum constans et fortis et impavidus sicut leo, tam ad invadendum quam ad patiendum.

[10, 2] Ponet etiam pedem suum dextrum sup<ra> mare, quia promptior erit ad adversa toleranda et ad Antichristi prelia invadenda quam ad prospera temporalis pacis et glorie assumenda.

[10, 11] […] in tempore medio inter misticum Antichristum et magnum predicaturus est ordo ille [apostolicus] multis linguis et gentibus.

[16, 12] Potest etiam dici quod, tempore mistici Antichristi, zelus sanctorum evangelicorum sic percu<t>iet excessivam opulentiam et fluctuosam superbiam et babilonicam scientiam et doctrinam carnalis ecclesie, quod ex hoc contra sanctorum doctrinam et vitam et zelum acrius excandescens quasi omnino siccabitur a spiritali sapientia et virtuali gratia et opulentia Christi. Ex quo etiam ulterius sequetur desiccatio sue babilonice scientie, iuxta quod in Iudeis et Grecis ab ecclesia catholica recedentibus non solum exsiccata est virtus et sapientia Christi, sed etiam alia, ita ut pateant omni errori et subiectioni.

philosophantes
v. Aristoteles

[Notabile III] [genus] philosophantium Antichristorum fere omnes principales articulos fidei exter-minantium.

[6, 8] Dicendo ergo quod infernus sequitur predictum equum et sessorem eius significat duo. Primo scilicet quod secta Sarracenorum durat usque ad Antichristum. Secundo quod precursorie disponit ad ipsum introducendum, sicut lex Moysi longo tempore precucurrit et perduravit usque ad Christum et precursorie disposuit ad ipsum introducendum. Unde et iam plures articuli secte Antichristi sunt in philosophis Sarracenorum fundati et in quosdam christianos, si tamen christianos, vane philosophantes iam disseminati.

[12, 6] In eadem [XLIIa generatione, prout quadraginta due generationes secundi status inchoantur a Christi baptismo] etiam Parisius prodierunt errores philosophici seu potius paganici, qui a doctoribus estimantur magna seminaria secte magni Antichristi, sicut et precedentes sunt seminaria et etiam plante errorum mistici Antichristi.

regnum

[13, 1] Pro secundo autem modo [bestia de mari] potest dici habere septem capita primo quidem propter septem centenarios annorum quibus iam fere perduravit et usque ad tempus Antichristi creditur duratura. Sicut enim regnum Romanorum, quod secundum primam et litteralem intelligentiam visionum Danielis de quadriformi statua et de quattuor bestiis fuit quartum, perduraverat per septingentos annos ante Christi incarnationem, sic secundum quosdam regnum Sarracenorum, in quarto tempore ecclesie ortum, perdurabit septingentis annis ante monarchiam Antichristi.

[2, 10Respectu enim futuri regni Antichristi reiteratur aliter misterium predictarum quattuor bestiarum (cfr. Dn 7, 4-8). Nam per leenam significatur Iudea et regnum eius, per ursum vero regnum paganorum et per pardum regnum Arrianorum hereticorum, per quartam vero bestiam regnum Sarracenorum circa finem habiturum decem cornua, id est decem reges Babilonem meretricem crematuros, prout infra XVII° (Ap 17, 16) in sexta visione scribitur et in quarta visione, capitulo XIII° (Ap 13, 1), prescribitur. Et ideo ibi hoc secundum misterium exponetur, et etiam <quomodo> regnum Romanorum potest sumi pro prima, et imperatorum constantinopolitanorum pro secunda (horum enim quidam fuerunt fideles, quidam heretici, sicut quidam reges Persarum fuerunt pii iudices, quidam vero crudeles), regnum autem Sarracenorum pro tertia et regnum Antichristi pro quarta. Ipse est enim cornu undecimum cui erunt finaliter subiecta decem cornua, id est decem reges. Nam infra XVII° dicitur quod hii unum consilium habent et potestatem suam bestie tradent (Ap 17, 13), id est sexto capiti eius qui secundum quosdam est idem quod undecimum cornu.
Secundum quosdam vero regnum quartum habens hec decem cornua est regnum Tartarorum circa Antichristi tempora toti orbi dominaturum, quod secundum quosdam erit tunc secte sarracenice commixtum, ita quod pro tanto erit tunc quasi ipsum regnum Sarracenorum et ex eo surget undecimum cornu (cfr. Dn 7, 8.20ss.).

[13, 1] Et huic sententie satis videtur concordare idem Ioachim, libro V° Concordie circa finem, ubi exponit aliqua de visionibus Danielis et ubi agit de quarta parte statue, scilicet de ferro luto et teste commixto (cfr. Dn 2, 33), per quod debet intelligi quartum regnum contra ecclesiam in quarto eius tempore suscitatum, scilicet regnum Sarracenorum indomabile quasi ferrum et ita currens ad gladium ac si curreret ad convivium. Ibi enim subdit: « Suscitabit autem Deus regnum istud ut percutiat Babilonem, sicut scribitur in Apocalipsi: decem cornua in bestia odient fornicariam et ipsam igne cremabunt (Ap 17, 16). Quod autem pedum ipsius statue pars una ferrea erat, altera fictilis, designat regnum novissimum quod erit tempore Antichristi, quod licet a gente ipsa ferrea originem trahat, ob mixturam tamen diversarum gentium, que erit in eo, non erit in ipso tanta soliditas quanta in precedenti, quia ex parte regnum erit solidum, ex parte contr<it>um propter mixturam humani seminis que erit in eo (cfr. Dn 2, 33.42-43) ».

[6, 3] […] Iudeorum regnum et paganorum et hereticorum confluxerunt ad tempus cum fidelibus Christi et tandem disperierunt, sed bestia sarracenica surgens in quarto tempore confligit et perdurat in toto quinto et pertinget usque ad sectam Antichristi, propter quod hic dicitur quod infernus, id est infernalis secta Antichristi, sequebatur eum, scilicet equum pallidum et sessorem eius (Ap 6, 8).

[6, 8] […] inter Dei secreta iudicia in eius gloria facta hoc est unum stupendius et antequam fieret inexcogitabilius, quod scilicet orientalis ecclesia et magna pars ecclesie occidentalis sic radicitus exterminarentur per Sarracenos, et hoc tanto tempore, scilicet plusquam per sescentos annos et plusquam per medium temporis plenitudinis gentium et usque ad tempus Antichristi vel circa.

[13, 18] Si ergo numerus Danielis XII° prefixus a tempore quo a Iudeis fuit ablatum iuge sacrificium (Dn 12, 11) currit usque ad Antichristum, tunc a tempore quo regnum Sarracenorum fuit sollempniter per Asiam et Africam dilatatum erunt DCLXVI anni usque ad Antichristum, de quo quidem numero restant adhuc XXIII anni. Et si triennium tribulationis Antichristi in numero prescripto includitur, tunc usque ad initium illius triennii restarent XX anni. Quid autem inde erit nescio, Deus scit.

[13, 18] VI vero significat sextum tempus huius sexte etatis, id est ipsius regni Antichristi, scilicet sexies septem menses, id est menses quadraginta duos, in quo supra modum exardescet furor bestie huius (Ioachim).

[11, 3] […] sciendum quod ex scripturis sacris non videtur haberi quod Antichristus non debeat plus regnare nisi solis illis tribus annis et dimidio in quibus Helias et Enoch predicabunt, tum quia per tres illos annos et dimidium potius designatur tempus acerrime persecutionis et conculcationis ecclesie ab Antichristo quam totum tempus regni eius, tum quia tempus regni aliquorum regum aliquando computatur a tempore monarchie vel sollempnis victorie eius, aliquando vero a tempore ante monarchiam. […] Sic ergo tempus regni Antichristi potest aliquando computari a tempore monarchie eius super totum orbem et aliquando a tempore ante monarchiam.

mors et resurrectio

[13, 3] Ricardus exponit predictum verbum Iohannis sic: « Et vidi unum de capitibus, id est de principalibus, scilicet Antichristum, quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est, quia Antichristus simulatorie finget se mortuum et resuscitatum, ut in hoc se assimilet Christo ». Et si bene recolo, Gregorius dicit idem, et simile fertur Simon magus finxisse coram Nerone imperatore. An autem talem fictionem faciet Antichristus nescio. […]
Videtur ergo Ioachim opinari quod [Antichristus] in primo anno trium annorum et dimidii perdet regnum quod ceperat acquirere et quod postmodum recuperabit ipsum. Quod si verum est, potest dici quod prima amissio regni erit quasi occisio eius, sequens vero regni recuperatio erit quasi resurrectio eius.

 

vita et opera

natio

[7, 4] […] non […] potest necessario inferri quod Antichristus sit ad litteram nasciturus de tribu Dan.

educatio

[13, 11] Quod autem quidam opinati sunt et scripserunt, istum [Antichristum] ab infantia et ab utero matris esse a diabolo educandum et edocendum et quasi a diabolo esse ab initio replendum et habitandum, et quod Deus hoc permittet tamquam prescius sue future malitie, non videtur quibusdam esse verisimile.

adventus

 

[12, 6] An etiam predicte generationes [quadraginta due generationes secundi status] terminentur in tempore Antichristi mistici, a quo quidem incipiet ecclesia procedere seu disponi et ordinari ad futuram conversionem gentium et Iudeorum, aut terminentur in tempore seu morte Antichristi magni, non video unde ex textu sacro plene probari possit.

[12, 6] Ex quo quidam crediderunt post mille ducentos nonaginta annos a Christi morte ad tardius Antichristum venisse. Quod tamen, attendenti varia initia et varios fines huiusmodi numerorum, non est usquequaque certum, nisi precise probaretur hunc numerum, prout terminatur in Antichristo, precise inchoari a morte Christi. Hoc tamen, vel eius oppositum, facti evidentia suo tempore comprobabit.

[20, 3] Predicti vero dicunt quod due littere grece adiuncte litteris latinis non designant annos latine urbis Rome et regni eius, sed solum littere latine. Et secundum hoc a tempore raptus seu ascensionis Christi ad tronum celestem seu a fuga mulieris, id est ecclesie, in desertum gentilitatis usque ad centenarium designatum per x sunt secundum latinas litteras anni circiter mille ducenti sexaginta, ut in x sit crucifixio ecclesie sub tribulationibus duplicis Antichristi. […] Dicunt enim quod a Christo usque ad crucifixionem ecclesie fiendam sub Antichristo et in centenario designato per x sunt tredecim centenarii, ad minus septingenti autem anni vel sescenti dandi septimo statui sunt quasi medietas tredecim centenariorum.

diluvius

[2, 1] Unde et congrue [sexta ecclesia] vocatur Philadelphia, id est salvans hereditatem, quia in regula evangelica, quasi in archa Noe, salvabitur semen fidei et electorum a diluvio Antichristi tam mistici quam aperti.

malitia

[Notabile X] tota malitia priorum temporum cooperabitur malitie Antichristi et reliquorum exercentium electos sexti et septimi status.

[14, 20] Quia vero hoc erit in fine sexte etatis per sescenta stadia designate et post priores quinque etates, que in mille stadiis designantur propter plenitudinem temporis in quo Christus venit in mundum, ideo longitudo seu diuturnitas malitie reproborum ab initio seculi usque ad Antichristum designatur per stadia mille sescenta.

infernus

[20, 13] Secundum autem Ioachim, per mortem intelligit pseudoprophetam Sarracenorum; per infernum vero Antichristum, qui regnaturus est in fine ipsius regni, prout in apertione quarti sigilli dicit se exposuisse.

pestis

[Notabile III] Sexta [pugna ecclesie] contra pestem Anti-christorum et suorum sequacium.

plaga undecima Egipti

[2, 10] […] dicitque [Augustinus] eisdem videri quod decem plage Egipti istis decem sint similes, novissima vero Antichristi persecutio similis sit undecime plage, qu<a> Egiptii submersi sunt in mari rubro.

pravitas

[11, 18] Videtur enim terra et totus orbis fedari et corrumpi a pravis habitatoribus et precipue a pessimis qualis erit Antichristus et sui maiores.

potestas

 

[13, 7-8] Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, id est corporaliter occidere eos. Vel ideo, secundum Ioachim, dicitur vincere illos quia in astutia verborum et in multitudine falsorum signorum et prodigiorum confutabit et deridebit sanam et catholicam doctrinam sanctorum, ita quod totus orbis in eum credens protestabitur et clamabit falsam esse doctrinam sanctorum servorum Dei et Christi, et fidem et doctrinam Antichristi esse veram et catholicam. Ne autem credatur hec in solo uno terre angulo esse fienda, aut quod potestas Antichristi non sit super totum orbem, ideo subdit: Et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem, et adoraverunt eum, scilicet se humiliando ei.

predicatio

 

[9, 1-11] […] quod Testamentum [Vetus] Antichristus in parte statuet tamquam dicens se messiam Iudeorum in lege et prophetis promissum.

[11, 8-9] Deinde [Ioachim] subdit quod fortassis Antichristus convocabit Iudeos in Iherusalem civitatem terrenam, tamquam messiam et salvatorem se predicans Iudeorum – cui consonare videtur illud Danielis X°: Filii prevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visiones (Dn 11, 14), id est litterales promissiones prophetarum de Iherusalem terrena et de suo messia – et quod in illa occidentur Enoch et Helias sicut ibi Christus est crucifixus. […]
Sequitur: Et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus istis (Ap 11, 9), scilicet quod sic occisi et despecti iacebunt in plateis, quidam scilicet proprio visu, quidam per celebrem famam. Nec mirum si plures de diversis linguis et gentibus hoc videbunt. Solent enim in civitate regali multi ex diversis partibus confluere, et precipue confluent tunc ad Antichristum tunc summum monarcham, quem timebunt et adorabunt ut Deum.

[12, 14] Nota etiam quod non dicit ‘tria tempora’ vel ‘tres annos’, sed tempus et tempora, id est unum annum et duos annos, tum quia in tribus annis predicationis Christi distinctus fuit primus annus a duobus ultimis (nam in duobus ultimis, inchoatis secundum tres evangelistas ab incarceratione Iohannis, predicat  sollempnius et absque Iohanne; et forte consimiliter erit in predicatione et persecutione Antichristi, nam et sub consimili distinctione computantur anni eius Danielis VII° et XI° [cfr. Dn  7, 25; 11, 13-40; 12, 7]), tum quia primus annus ecclesie habens duodecim menses triginta annorum, id est trecentos sexaginta annos, defluxit sub persecutione martiriorum; sequentia vero tempora per modum alium cucurrerunt.

pseudoprophete, signa, incantationes, coadiutores

[13, 11] Et vidi aliam bestiam. Quia tempore Antichristi cum predicta bestiali gente et rege eius concurret alia bestialis caterva pseudoprophetarum, <qui> non de mari nationum infidelium sed de terra christianitatis consurgent et concordabunt cum bestia prima in unam erroneam sectam ex utrisque conflatam, ideo tractat hic de hac secunda bestia.

[13, 11] Quidam tamen putant quod sicut Iulianus apostata factus est imperator contrarius Christo, sic apostata Antichristus per suas fraudes obtineat monarchiam imperii super totum orbem, et quod tunc de falsis christianis surgant multi pseudoprophete illi adulantes et per falsa signa illum ab hominibus fortius adorari facientes, et legem ab illo datam predicent et apparere faciant esse veram, et quod isti vocentur hic bestia secunda, Antichristus vero rex vocetur bestia prima, in cuius conspectu isti facient signa et quam facient ab hominibus adorari. Michi autem non est cure magne an ille, qui proprie erit Antichristus et qui adorabitur ut Deus et qui dicet se messiam Iudeorum, sit rex vel pseudopapa vel simul utrumque. Sufficit enim michi scire quod erit fallax et Christo contrarius.

[13, 11] Nota autem quod sicut ponuntur hic due bestie, una de mari et alia de terra, sic Deus Iob, capitulo XL° loquens de diabolo et corpore reproborum et de Antichristo, proponit duas, unam scilicet de terra quam vocat Behemot (cfr. Jb 40, 10-19), et aliam de mari quam vocat Leviatan (cfr. Jb 40, 20-41, 25). Sic etiam Daniel in sexta visione ponit bestias de mari, de quarum una exit undecimum cornu (cfr.Dn 7, 3.7.8); in septima vero ponit bestiam de terra, scilicet yrcum, de cuius uno cornu exit cornu <unum>, id est rex impudens et intelligens propositiones, qui contra principem principum consurget (cfr. Dn 8, 8.9.23.25).

imago bestie

 

[13, 14-15] Imago bestie sumitur hic vel pro illo Antichristo qui adorabitur quasi idolum, iuxta quod Zacharie XI° de ipso dicitur: Pastor, et idolum derelinquens gregem. Vel, secundum Ricardum, erit forte aliqua materialis statua seu imago Antichristi, ut sicut nos adoramus corpoream imaginem Salvatoris seu potius Christum in ipsa representatum, sic illa imago Antichristi ab omnibus adoretur. Vel sumitur pro lege seu traditione Antichristi habente quandam imaginem et similitudinem veritatis, quam pseudoprophete precipient ab omnibus fieri, id est ut opere impleatur et observetur. Vel, secundum Ricardum, sumitur pro conformi imitatione Antichristi, ut sit sensus quod pseudoprophete predicabunt quod omnes imitentur Antichristum sicut Deum suum et sicut sanctum sanctorum. Vel forte docebunt quod sicut viri devoti habent apud se imaginem Christi, ut magis assidue ipsum recogitent et quasi videant, quod sic quilibet ex speciali reverentia et devotione habeat imaginem Antichristi.
Et datum est illi, scilicet secunde bestie, datum inquam a diabolo sibi cooperante et a Deo permittente, ut daret spiritum imagini bestie et ut loquatur imago bestie, id est, secundum Ioachim, lex ab Antichristo composita videbitur habere secum spiritum Dei propter signa et documenta pseudoprophetarum, et quasi videbitur loqui cum per eius fidem et virtutem videbuntur fieri signa magna.
Vel, secundum Ricardum, facient per incantationes quod materialis statua Antichristi loquatur per spiritum diabolicum in ea ad horum incantationem intrantem. Vel, secundum eundem, facient quod spiritus diabolicus, quasi spiritus Dei, familiariter assistat precipuis imitatoribus Antichristi seu ipsi perfecte imitationi eius, ita quod tales per vim maligni spiritus loquantur variis linguis, sicut per Spiritum Sanctum datum est hoc apostolis.
Et faciet, scilicet secunda bestia pseudoprophetarum, et quicumque non adoraverit imaginem bestie occidetur, quasi dicat: non solum signis et rationibus et promissionibus facient Antichristum et eius imaginem adorari, sed etiam terribilibus statutis et penis, et hinc est quod facient sanctos occidi.

[15, 2] Sancti ergo in predictis fundati et supereminentes, stant super mare predictum. Ipsi etiam vicerunt bestiam et imaginem eius et numerum nominis eius, id est bestialem vitam et ferocitatem Antichristi et ceterorum persequentium et doctrinam ipsius, que potius est imago bestie quam veritas Dei. Vicerunt etiam totam numerositatem vitiorum eius, et precipue illam ex qua coram suis sapientibus habet gloriosius et divinius nomen. Vincere quidem bestiam possunt fideles laici per solam simplicem confessionem fidei usque ad mortem. Sed sapientes clerici debent ultra hoc vincere imaginem doctrine eius, convincendo ipsam esse falsam et impiam et de sua catholica fide rationem reddendo. Sed religiosi evangelici debent ultra hoc vincere spiritalia et subtilia vitia eius, quod quidem habet fieri per orationem et ieiunium et per alia exercitia spiritalia.

caracter

 

[13, 17] Pro secundo  autem subditur: et ne quis possit emere aut vendere, nisi habeat caracterem aut nomen bestie aut numerum nominis eius. Secundum Ioachim, caracter iste erit aliqua cedula habens in se scriptum aliquid de lege seu preceptis Antichristi, vel forte aliquam figuram statutam in signum professionis et sequele fidei eius, quam aliqui ad maiorem venerationem Antichristi circumponent frontibus suis, alii vero portabunt eam in manu quandocumque habebunt aliquid emere vel vendere. Qui autem non habebit cedulam tali caractere figuratam oportet quod habeat aliam in qua scriptum sit nomen Antichristi aut numerus nominis eius, id est littere numerales nominis eius, vel alie significantes eundem numerum. Intelligitur etiam in predictis quod nullus poterit vendere, id est predicare vel docere, nec emere, id est audire vel addiscere, nec aliquod sollempne officium agere, nisi sit apertus sectator et discipulus Antichristi et quod hoc per signa certa pateat.

[14, 11] Et si quis acceperit caracterem nominis, supple: non habebit requiem. Supra XIII° distinguitur acceptio caracteris ab acceptione nominis et ab acceptione numeri nominis. Hic autem videtur caracter nominis sumi pro ipso nomine, id est pro figuris litterarum quibus scribitur nomen eius. Et forte caracter, prout distinguitur a nomine seu a caractere nominis, est quasi sigillum vel nummus continens figuram regis. Quodlibet autem horum mistice designat impressionem fidei et reverentie et imitationem Antichristi et bestialis secte et gentis eius acceptam in corde et opere eius qui sequitur eum. 

numerus nominis

 

[13, 18] Quia vero numerus nominis bestie seu Antichristi continet in se magnum misterium, in cuius intelligentia est magna sapientia sanctis tunc ad sciendum valde utilis, ideo subditur: Hic, id est in hoc loco seu numero, sapientia est, id est secretum magne sapientie; vel hic oportet haberi magnam sapientiam ad sciendum misterium predicti numeri.

[17, 8-11] Super quo nota quod in hoc libro bis ponitur tale verbum, scilicet hic ubi dicitur bestia fuit et non est et ascensura est et ubi exponuntur septem capita eius, et supra XIII° ubi agitur de numero bestie et nominis eius (Ap 13, 18). Sic etiam bis ponuntur hic patientia et fides sanctorum, scilicet capitulo XIII° (Ap 13, 10) et capitulo XIIII° (Ap 14, 12), ubi in utroque loco immediate tangitur gravis dampnatio reproborum. Ex primo autem verbo bis posito aperte docetur quod magna sapientia et pervigil et attenta consideratio erit in finali temptatione Antichristi electis necessaria ad profunde intelligendum numerum bestie et nominis eius, et ad intelligendum distinctionem et proprietates septem capitum bestie, et specialiter sexti et septimi.

secta

 

[Not. I] Sextus [status] est renovationis evangelice vite et expugnationis antichristiane secte et finalis conversionis Iudeorum et gentium seu iterate rehedificationis ecclesie similis prime.

[6, 8] Deinde insinuat durationem et finalem effectum ipsius, cum subdit: et infernus sequebatur eum id est, secundum Ioachim, Antichristus. Eius enim secta non solum est mors, sed etiam quasi quedam infernalis abissus, tum quia totum orbem et omnes sectas errantium ad se aggregabit, tum quia sub profundissima astutia articulos christiane fidei exsufflabit et quandam voraginem articulorum oppositorum firmabit quasi chaos magnum, tum quia infernalem diaboli malitiam et sevitiam in toto orbe accendet et suscitabit contra ecclesiam electorum.

[7, 3] Decima [ratio] est quia nisi in multitudine carnalis ecclesie preiret grandis excecatio et obduratio contra aliquid notabiliter spectans ad illuminationem et inflammationem spiritus tunc temporis necessariam et a Christo in suis electis introducendam, non essent congrue et condigne dispositi ad apostatandum in sectam Antichristi et in preambula eius, puta in sarracenicam sectam vel philosophiam paganorum.

gentes

[Notabile VII] populus gentium, qui postquam Christum suscepit iam fere totus a Christi integra fide defecit et sub Antichristo plenius deficiet.

evangeliste

[9, 14] Sequitur: dicentem, id est sexto angelo qui habebat tubam: Solve quattuor angelos […] Secundum etiam Ioachim, isti erunt quasi quattuor evangeliste Antichristi, et duces eorum qui per verbum suum nefarium credituri sunt Antichristo.

dracho

[16, 13-14] Vel, secundum Ioachim, ‘dracho’ stat hic pro Antichristo, in quo dracho quasi unus cum eo adorabitur et per quem principalius et familiarius loquetur et operabitur. Per ‘bestiam’ vero, rex monarcha et paganus vel ipsa gens paganica.

nuntii, corretarii

[16, 13-14] Per hos autem tres spiritus designantur tam suggestiones astute et subtiles et quasi spiritales, quam demones per se et per ora malignorum hominum suggerentes et inducentes, quam <qui>dam homines astut<i> et dolos<i> Antichristi nunti<i> et imbaxatores et quasi corretari<i> ad congregandum hos reges mundi ut veniant in prelium contra Babilonem, id est contra ecclesiam carnalem.

subiectio regum

[16, 13-14] Item ex hoc quod dicit eos ire ad congregandos reges, videtur quod antequam congregaverint eos non essent illi reges omnino subiecti Antichristo, nisi forte vadant ad reges ad hoc, ut libentius et animosius et unanimius ad bellum conveniant et concurrant.

bellum contra Christum

[16, 18] […] post destructionem Babilonis narrat XIX° capitulo magnum festum sanctorum et novas nuptias ecclesie fiendas inter destructionem Babilonis et inter bellum Antichristi, quod postmodum in eodem capitulo subdit. Ex quo patet quod ibi principaliter locutus est de destructione Babilonis, que precedit bellum Antichristi ac per consequens et effusionem septime phiale.

[19, 11-16] Unde Ioachim super hoc loco, mota prius questione an Christus tunc per se ipsum appareat in tempore tante necessitatis ut prelietur contra Antichristum et suos in gladio oris sui, respondet: « Ego puto quod per se ipsum veniet ad destruendum eum, ideoque visus est sedere super equum album, quia in corpore suo mundo apparebit bonis et malis ut faciat vindictam in nationibus ».

[Notabile XIII] Christus illustratione sui adventus interficiet Antichristum (2 Th 2, 8).

mors

 devictio et captio

 [19, 20]

terremotus in morte

 

[6, 12] Dicit ergo: Et ecce terremotus factus est magnus, de quo scilicet infra XVIII° dicitur quod unus angelus fortis sustulit lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: Hoc impetu mittetur Babilon illa magna civitas, et ultra iam non invenietur (Ap 18, 21). Per mare autem, ut infra tangetur, designatur fluctus infidelium nationum et etiam pregrandis amaritudo tante submersionis et etiam ruine. De hoc etiam dicitur XI°, post occisionem et resurrectionem duorum testium Christi et eorum ascensionem in celum, quod in illa hora factus est terremotus magnus, et decima pars civitatis cecidit (Ap 11, 13), quamvis illud litteralius respiciat illum terremotum qui fiet in morte Antichristi magni, de quo Zacharie ultimo dicitur quod egredietur Dominus et preliabitur, et stabunt pedes eius super montem Olivarum, et scindetur mons Olivarum prerupto grandi valde, et fugietis sicut fugistis a facie terremotus in diebus Ozie regis Iuda (Zc 14, 3-5).

[11, 13]
Quamvis allegorice impleatur sub Antichristo tam magno quam mistico, estimo tamen quod in interfectione magni Antichristi, per Christum et eius Spiritum mirabiliter fienda, fiet ad litteram terremotus magnus, et forsitan cadet sollempnior pars civitatis, puta capit<o>lium seu templum et palatium Antichristi, et quod nominatiores et peiores secte eius, hic per septem milia nomina hominum designati, tunc ad litteram occidentur in illo terremotu. Ceteri vero convertentur ad Christum, unde subditur: et reliqui in timore missi sunt et dederunt gloriam Deo celi, in Deum scilicet credendo et culpas proprias confitendo.

[10, 4] Ante enim mortem magni Antichristi oportebit multa tunc sanctis aperta claudere emulis et etiam fidelibus vel adhuc animalibus.

post mortem

quies et felicitas sanctorum

 

[Notabile III] quies et felicitas sanctorum post mortem Antichristi […] danda in hac vita […].

silentium pacis

[8, 1] Quamvis autem hoc silentium, quoad exteriorem pacem, forsitan inchoetur ab interitu Antichristi et suorum complicum, non erit tamen interius et exterius perfectum usque post conversionem totius orbis ad Christum.

[10, 5-7] Sumendo vero tubicinium septimi angeli respectu pacis que erit in ecclesia post mortem Antichristi, tunc est sensus quod tempus afflictionis et laboris sex priorum statuum, quasi sex dierum quibus laborare et operari oportet, cessabit in sabbato et requie septimi status, tuncque consumabitur misterium per prophetas <pre>nuntiatum quantum in hac vita consumari debet. Et sic exponit hoc Ioachim, subdens quod post tempus sex apertionum huius sexte etatis manet « tempus, ut ait angelus Danieli, quale non fuit ex eo tempore quo ceperunt homines esse in terra, tempus utique septimi angeli, cui benedicet Dominus dans in eo pacem et letitiam sustinentibus se (cfr. Dn 12, 1) ».

[Notabile I] Septimus [status] autem uno modo inchoat ab interfectione illius Antichristi qui dicet se Deum et messiam Iudeorum, alio vero modo inchoat in initio extremi et generalis iudicii omnium reproborum et electorum.

[16, 17] Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a trono dicens: Factum est, id est, secundum Ricardum, post mortem Antichristi septimus et ultimus ordo predicatorum effundet phialam suam in aerem, id est in collegium demonum in hoc aere habitantium, quia in tempore predicationis eius graviter affligentur pre timore imminentis iudicii et supplicii sempiterni. Scient enim certissime instare diem iudicii et adventum Christi. Unde de instantia utriusque dicitur: Et exivit vox et cetera dicens: Factum est, quasi dicat: consumata sunt omnia, adest finis mundi. Que vox dicitur magna, quia magnum est quod per eam nuntiatur. […] Item exterminatio Antichristi et suorum erit magna purgatio electorum septimi status, secundum illud Job XL°: Videntibus cunctis precipitabitur (Jb 40, 28), et infra subditur: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur (Jb 41, 16).

[20, 3] Secundo notandum quod ligatio Sathane, de qua hic in principio agitur, potest diversimode referri ad tria tempora. […] Tertio refertur ad tempus mortis Antichristi et septimi status, in quo ligabitur ne possit sic seducere orbem et tempestare ecclesiam sicut in reliquis sex statibus ecclesie fecerat.

conversio Iudeorum et gentium ad Christum

[6, 12] […] plena consignatio seu conversio duodecim tribuum Israel non fiet usque post mortem Antichristi, quamvis secundum Ioachim antea inchoetur.

[7, 2] […] Danielis XI°, ubi post casum Antichristi de conversione omnis Israel agitur, dicitur: In tempore illo consurget Michael princeps magnus, et salvabitur populus tuus, omnis et cetera, et multi de hiis qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt et cetera (Dn 12, 1-2).

[19, 17-18] Unde subdit: ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes hominum liberorum ac servorum ac pusillorum et magnorum. Hoc, quantum ad populos et reges tunc Christo et eius ecclesie incorporandos, significat idem quod et illud quod dictum est Actuum X° Petro videnti quadrupedia et serpentia et volatilia in magno vase linteo, cui dicitur: Occide et manduca (Ac 10, 9-16). Quibus autem verbis explicari posset quanto gaudio et amore et dulcore reficientur sancti de conversione omnium gentium et Iudeorum post mortem Antichristi fienda.

translatio sedis romane?

 

[17, 18] Deinde breviter insinuat que est hec mulier de qua et propter quam tanta dixit, unde subdit: Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, que habet regnum super reges terre. Nimis constat quod Roma et gens Romanorum imperabat toti orbi tempore Iohannis et huius visionis, et etiam quod per totum tempus plenitudinis gentium usque ad Antichristum seu usque ad tempus istorum decem regum fixit Christus in ea principalem et universalem sedem et potestatem imperii sui super omnes ecclesias et super totum orbem. An autem post Antichristum hec urbs iterum reparetur, ut ibi usque ad finem seculi stet principalis sedes Christi sicut fuit a tempore Christi et citra, aut Christus post Antichristum reducat sedem suam ad locum unde manavit ad urbem Romam, puta in Iherusalem vel alibi, sue dispositioni est relinquendum. Neutrum enim horum potest certificari ex sacro textu nec ex aliquo certo et catholico dogmate fidei christiane.

gubernatio totius orbis

 

[14, 1] Nota quod cum superius dixit istos cum Christo stare super montem Sion, forte ultra sensum ibi tactum voluit insinuare quod post mortem Antichristi, et forte etiam ante mortem, erit sublimissimus cultus Christi ad litteram in monte Sion. Nec mirum si locus nostre redemptionis super omnia loca terre tunc temporis exaltetur, et maxime quia ad conversionem totius orbis et ad gubernationem totius iam conversi ille locus erit congruentior summis rectoribus orbis, tamquam centrale medium terre habitabilis.